Ad exercitia linguae Latinae dialogi/Obeliscorum seu lignearum pyramidularum ludus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Obeliscorum seu lignearum pyramidularum ludus
1554

 Ludus Sphaerae per anulum ferreum Pilae palmariae ludus 

Personae:

Marinus, Alcacar, Vilicus.

Marinus
Quid tu tam incessanter et ardenter, valetudinis nulla ratione habita, die festo et horis pomeridianis meditationi haudquaquam convenientibus, literis indulges? Memineris quaeso verissimum esse illud quod vulgo fertur: quod caret alterna requie durabile non est. Unde fit ut Quintilianus maximus adolescentum institutor, ne prius odierint quam literas amarent, dandas esse literario labori remissiones, optimo quidem iure censuerit.

Alcazar
Quoniam non erat aliud quod agerem, hoc agebam, tuum erit modo me pro arbitrio uti qui optatus certe et in tempore ut levamen fores accesisti.

Marinus
Agendum igitur quando te totum mihi commisisti animum remissurui in villam meam, quae vrbi est proxima, nos recipiam, ut aut ibi spatiemur, aut si libet vires exercere, globis missilibus ad obeliscos ligneos ludamus.

Alcazar
Mos tibi geratur honesta semper et utilia praecipienti, quare o Musae, in noctem usque valete, me in reditu qui totos hosce dies sedendo consumebar multo alacriorem excepturae.

Marinus
Haec est villa et illa quam edito loco positam vides, villici domus, unde quaecunque sunt in villa circunspicit; me novit, ad nos venit.

Alcazar
Gratus, profecto, domus est prospectus et cujusmodi placet Horatio longos dicenti quae prospicit agros.

Vilicus
Sit faustus et felix vester huc adventus.

Marinus
Ut vales? Num salva sunt quae habes in villa cuncta?

Vilicus
Athletica, pugillica, ni mavis taurica usus sum valetudine, nullumque hactenus (quod Deus perpetuum esse velit) detrimentum accepimus. Pecus enim valet, segetes maturae sunt, fructus vberrimi et tandem omnia pro votis.

Marinus
Deprome igitur, dum cenullam nobis paras, pyramidularum manipulum, siquem habes, una cum globulis missilibus; nam volo Alcazarem eo ludo reficere.

Vilicus
Duplex est ad manum fasciculus, sicus alter et satis aridus, alter recens et nuperrime ex officina deportatus; globique missiles naturam sequuntur manipulorum. Area item duplex est nequid ad integram voluptatem desit, altera iuxta domum, altera sub illis arboribus prope fluminis ripa.

Alcazar
Ex manipulis recentior erit commodior ne facile vento deturbetur et verno tempore opacum solum ludo magis congruit.

Vilicus
Fiet sicuti iubes. Erexi obeliscos. Iam quoto ludo constet victoria quodque sit ejus futurum praemium statuite locus ne postea inter ludendum fiat cavillationibus.

Alcazar
Aedepol! Area solida, firma, recta, plana, longa, lata, munda et sine scrupulis qui globos remorentur est.

Marinus
Tu, villice, arbiter et litium compositor sede, tuumque sit munus qui tantopere in ludo versatus es: obeliscorum ordines debito inter se spatio componere, leges praescribere iuxta quas incorrupte iudices, obortam controversiam ex lege dirimere, prostratas pyramidulas erigere, testula aut radio aliquo vestigium quo missus e carceribus globus constiterit signare. Quod adversus medium obeliscum, medium coniunctis pedibus premamus. Accedet etiam ad munus tuum uti numerorum quibus ludus absolvitur rationem habeas ne ut fit aut obliti aut cavillantes invicem ipsos vel augeamus vel diminuamus inmerito. Sponsio erit in singulos ludos nummus argenteus, vincetque ludum qui prior vicesimum numerum compleverit.

Alcazar
Nos pallia ponimus et ad ludum accingimur. Tu, villice, legis lator et praeses statuta promulga.

Vilicus
Quando ita imperatis, sciatis oportet non semper ludi hujus easdem esse leges, sed pro colludentium voluntate subinde variari. Quare quas tulero, nam erunt loco et vobis pariter congruentes, ratas et firmas habetote.

Marinus et Alcazar
Inviolabiliores quam si Licurgi, Solonis aut Draconis forent quas sanguine scriptas tradit antiquitas, servare pollicemur; aut, si mavis, religiosius excipiemus quam Nummae Pompilii placita a Pyeria nympha protecta asserentis populus admisit.

Vilicus
Quid rei est Solonis Draconis, numquid pisces aut serpentes fuere, qui vos, si minus legibus parueritis devorabunt?

Marinus
Id ipsum, quam novit Alcazar, hic meus Villicus personae suae decorum servare.

Alcazar
Quid aliud respondebit agrestis et incultus homo?

Vilicus
Haec igitur, aures arigite, linea, quam uno ex obeliscis deduco, meta esto, carcerum loco e qua in ordines globos mittetis, debitumque pro sphaerarum pondere et robore vestro ab ea ad Pyramidulas spatium interiacet.

Alcazar
Recte constituis.

Vilicus
Est etiam haec ante ordines meta secunda in cujus medio aut ad alterutrum latus, regina Pyramidula erigetur, hinc qui globo ex prima linea misso deturbaverit, quaternarium numerum adimplebit, nam vigesimo, uti sanxistis, ludus totus constat. Hanc autem metam, quae prior est, qui non fuerit transgressus, aut eam quae est ad ordines, non attigerit, in damno erit, quod brevitate peccaverit, unitasque accrescet adversario, facultatemque reus usque in alteram manum adoriendi obeliscos amittet; solet item post phalangem alia duci linea, quam qui contigerit aut praeter gressus fuerit, non minus delinquet quam qui ad mediam non pervenit, eadem poena mulctandus. Ceterum, quod est proximum, tantum singulae inter se Pyramidulae distabunt, quantum etiam singulae iacentes longitudine loci occupant, ne si erectae coniunctiores fuerint plures quam velitis uno iactu prosternatis, aut si disjunctiores pauciores quam sit consilium, ternae ordine antiquis sedibus, aut novis si placet, collocabuntur.

Alcazar
Recentibus placet, nam vetustae profundiores sunt quam ut obelisci facile devolvi possint.

Vilicus
Tertium sit statutum: eum qui per medios pyramidularum ordines nulla deturbata, sphaeram ex arenae principio miserit: videri pyramidularum unam proiecisse. Idem tantum facere secundo ictu, sic vitium erit ac si longitudine aut brevitate primo iactu peccaret: excidit enim continuo primatu et eum transmittit collusori. Porro autem qui agmen aggressus medium dumtaxat obeliscum deiecerit qui paulo reliquis octo superior sed primate inferior est: binarium numerum absolvet. Nam solus ob dignitatem, pro duobus est cum aliis tantum protrusus, simplici numero contentus erit. Quartum decretum sic habet: retortus ex collisione in lapidem aut parietem, ex primo iactu transmissa phalange in pyramidulas globus si quam devoluerit nec nocebit nec iuvabit. Si vero intra ordines constiterit et quo minus libere aggressor turmam adoriatur pyramidula impedimento fuerit, amovebitur, ipseque directis ad mediam pedibus immaculate ludet ita ut nec manu nec eadem globo presso et non emisso obeliscos prosternat. Quinta et postrema lex erit ne cui vestrum liceat parum velociter globum decurrentem aut oris flatu aut pedis ictu ulterius agere. Idque fit ut dolus omnis vitetur, stantem vero qui pyramidulam sede mutaverit sed non devoluerit commodi nihil consequetur. Idem autem si eo pacto obeliscos deturbaverit ut cum alius supra alium fuerit protrusus, non facile distingui possit num qui supra est deturbatus sit necne: deducendi subiectum, non ejus qui lusit sed adversarii potestas erit. Ne quoniam nostris magis quam alienis commodis studemus ludenti occasio detur digito labantem prosternere. Commodior autem si ex globis alter visus fuerit, ad medium ludum permutabitur. Post haec unum id superest ut utrius ludendi primatus futurus sit, sortiamini.

Marinus
Ego nolo fortunae quae caeca est nummos meos committere, arte potius id experiamur, sic ut qui ex uno et eodem loco obeliscos plures deturbaverit, prior ludat.

Alcazar
Ratum esto.

Marinus
Adsit sors dextera, bene habet, Pyramidulas sex proieci. Tu, Alcazar, eandem notam contineto.

Alcazar
Meus ut video primatus est, qui unum amplius deturbavi, transcurramus ad harenae citeriorem metam, inde ludum auspicaturi. Bonis avibus globum proiicio.

Vilicus
Ante medios ordines obeliscum principem colloco, videte uti dextere ludatis.

Alcazar
Edepol perpulchre factum: primatem cum quatuor aliis obeliscis deturbavi, mea, ut video, ludi hujus victoria erit, nam et ad latus dextrum turmae globus constitit, commodius ut ludam.

Marinus
Amove te inde otius Vilice, ne decurrentem globum retardes. Vah! Elusus sum: sine offensione per medium agmen globus decurrit et longe a turba consedit. Consilium erit cedere potius quam victori tibi resistere!

Vilicus
Quid tu tam cito animum abiicis? Varia lusus fortuna est et multa in eo pericula, quae non facile vitat nisi qui attentissime luserit.

Alcazar
Ego hactenus octo pyramidulas proieci. Tu, Marine, secundum legem unam visus est deturbasse, nunc ne quid cavillere, me ordines omnes deturbantem diligenter observa. Pro dolor non infelicius lusissem si caecus forem: ad te primatus devolvitur, nimia etenim pyramidulas omnes devolvendi cupiditate illectus, nullam protusi.

Marinus
Ita plerumque fit, utramque ut dum volumus sedem occupare in neutra sedeamus. Dextro igitur Hercule, cornu hoc exterius, nam interiores obeliscos adoriri non est integrum. Impugno: cessit feliciter, si intervalli quod magnum est rationem habeatis, uno me tantum obelisco superas, sed ego potior primaria ludendi vice sum.

Vilicus
Plane, Marine, vel ludus nos admonet in adversis non esse desperandum et idem Alcazari significat ante victoriam triumphum canendum non esse, utriusque tamen numerus, ne procedente ludo confundatur, ita habet: Alcazar octo vicit, tu vero, Marine, septenarium numerum complesti, prior tamen et proinde potior e carceribus globum missurus, ancepsque modo victoria est nam mutuo et vincitis et vincimini, quod primatum alter amiserit alter monade superet.

Marinus
Hinc turbam omnem invadam ut aut cita mors veniat aut victoria laeta hac hac.

Alcazar
Haudquaquam aures habet globus declinantem te quo desideras ut sequatur.

Marinus
Non audivit solum sed exaudivit quidem, ipse ni fallor serio triumpho, qui novem quod hactenus non est factum pyramidulas devolvi ita ut ad decimum sextum numerum pervenerim.

Alcazar
Quid cessas Villice? Ordines componito, libet enim quando ita fortunae videtur aut in metam ulteriorem impingere aut fortiter obeliscos evertere.

Vilicus
Malum tu tibi protendisti, magno namque spatio calcem superiorem transgressus es, invadendi agmen vicem amittens et unitatem adiiciens adversario.

Marinus
Tres ergo supersunt, si iuste supputationem ineas, proiiciendae mihi Pyramidulae, quo ludum vincam.

Alcazar
Cedo tibi, jam secundum ludum inchoemus, spes etenim victoriae fulgere mihi nulla potest etiamsi consulto pecces, qui numero me jam pridem praecesisti magno. Principem tamen obeliscum (nam haec victi facultas est) in mediis carceribus pono ut ipsum etiamsi velimus non possimus non prosternere.

Marinus
Sic esto priores tamen ludendi partes meae sunt qui ludum vici, iamque haec meta et harenae principium et citerior terminus erit.

Vilicus
Sic est legibus receptum, ulterior tantum meta scopulus erit ad quem impingatis hunc vitate nisi periclitari vultis.

Marinus
Excidit, minus animadvertenti, emanu globus ita ut primatem non everterim et vix carceres egressus fuerim non potero non hinc peccatum admittere qui tota area ab ordinibus absum.

Alcazar
Aspirat rursus fortuna principem quam (quoniam vi magna adhortus sum) una cum ipso tres alios ex turma obeliscos everti sphaera, quam ut nihil desiderem prope dextrum latus ut dextera et fausta sint omnia consedit.

Marinus
Nec ideo continuo ipse animum despondebo, jam alias fortunae varietatem expertus, propitiam opto fortem.

Vilicus
Successit et quidem felicissime praeter omnem opinionem qui disjunctissimus pyramidulas quinque deturbaveris noli, quaeso, diffidere.

Marinus
Contine rogo te intra tuum terminum Alcazar, facque ut quando proxime ad ordines accedis incorrupte ludas.

Alcazar
Sumne satis ex arbitrio tuo iuste compositus?

Vilicus
Satis superque.

Alcazar
Nunquam eadem semper fortuna fuit, nam nequicquam delinquerem, parum abfuit quin multum delinquerem vix obelisco uno prostrato, ut sumus Villice comparati ne in posterum supputationis fit error.

Vilicus
Octo tu hactenus pyramidulas vicisti et quinque Marinus nam secundus tuus iactus prope fuit invalidus, primatum retinet Marinus.

Marinus
Nunc e carceribus obeliscos expugnemus, non aberravi, piscator ictus sapio, recta quidem nisi moratur globus ordines invadit, non sum falsus, medium deturbavit et in ejus sede constitit ita ut si fideliter rationem ineam septem vicerim, nam ante repetitos carceres quinque superaveram hisque ex proiectione primatis accrevere quatuor quae undecim constituunt quibus si quinque (quod erit facile) ex geminato iactu addantur spes magna promittetur victoriae.

Alcazar
Nunc meae sunt ludendi partes. Me miserum, idem enim mihi quod tibi paulo antea accidit nam dum caput primatis ferire paro multo altius globum misi, recreat me tamen quod a pyramidularum turba non longe secesserim.

Vilicus
Solare te quantum voles non amplius ut video aequo marte pugnabis qui Marino multo sis inferior.

Alcazar
Quid tu me territas, didici in periculis non deficere, successit, nam pyramidulas, quod numquam putaram posse fieri, septem provolui.

Marinus
Nec id admitto, qui te una cum globo in ordines coniecisti.

Alcazar
Ad te, Villice, controversia defertur, statue quid sit faciendum.

Vilicus
Non sine vitio lusisti: repete iactum.

Alcazar
En vobis pyramidulas quinque proiectas.

Marinus
Male sit lapidi in quem globus impegit.

Alcazar
Viceras nisi superbisses, optime proinde sensit Periander, fortunatus, inquit, modeste agas, infortunatus prudenter. Primas ludendi partes amisisti teque nisi fallor jam binario numero anteverti.

Vilicus
Hui, inoffense per mediam turbam egressus est globus.

Marinus
In portum navigo, non amplius ut video tempestate agitandus. Tu, Villice, obeliscos componito, nam distorte et inaequaliter dispositi sunt, profundioresque videntur sedes quam ut ex ipsis citra difficultatem detrudi possint quas ideo infuso pulvere adaequato.

Vilicus
Pro Iupiter, quanta strages una cum primate maior pars agminis cecidit, tua est Marine victoria.

Marinus
Et tua erit sponsio qui incorruptos nos in officio continuisti.

Vilicus
Habeo gratiam.

Alcazar
Valeto, nam nos jam Musae revocant.

Vilicus
Et me oves ex pastu redeuntes.