Ad exercitia linguae Latinae dialogi/Ludus Sphaerae per anulum ferreum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Saltus Obeliscorum seu lignearum pyramidularum ludus 

Personae:

Garcesius, Motta.

Garcesius
Ecce Rhodus et ecce Saltus, experiar modo qui vir sis.

Motta
Quorsum haec?

Garcesius
Eo nempe ut qui me inaequalibus instrumentis et iniquo loco ad ludum per anulum ferreum alias saepe provocasti, nunc hac in area spatiosa quidem et plana, quando ad manum sunt arma lusoria et ea paria, praestes aequalis quod jactaveras in harena tua superior.

Motta
Plane soli amplitudo et planities ad anulare certamen invitat, sphaera tamen haec ista altera et major et recentior est, vix ut per anulum vi magna intrudi possit, anulus praeterea non satis apparet versatilis, nec facile frontem ab occipitio discernes erasis et detritis, quae faciem in ipso a tergo distingunt, lineis transversis. Verum nedum isthaec culpo, effugere me contentionem arbitrere, ludorum numerum, praemium et harenae leges proponito.

Garcesius
Victori merces erit nummus argenteus, dignusque eo praemio accedet qui prior ludos duos vicerit quorum singuli octonario numero absolventur.

Motta
Sed jam quod est reliquum utrius erit primatus.

Garcesius
Ejus qui globum ad anulum proprius admoverit.

Motta
Qui erit carcer aut citerior meta aequa in anulum sphaerae mittuntur.

Garcesius
Haec erit linea quam gypso aut tabulae cuspide duco.

Motta
Tam procul ab anulo?

Garcesius
Declive est in anulum solum ut vel levissime impulsus globus in ipsum decurrat.

Motta
Ubi erit ut veterum more loquar carceribus opposita calx, seu priori termino posterior respondens.

Garcesius
Praeter prominentem illum scrupulum ulterior erit meta, quam qui globo vel transilierit vel attigerit et ludendi primatum perdet et unitatem adjiciet adversario.

Motta
Quot vincet numeros qui aut a citeriori meta sine offensione per anulum sphaeram misserit, aut in ipso harenae spatio intra fines collusoris globum, globi justo et immaculato ictu extra carceres exegerit?

Garcesius
Alterum qui fecerit binarium qui vero postremum quaternarium numerum vincet.

Motta
Sed quod erit inter sphaeras justum interstitium concuti ut extra citeriorem finem (in quo non levis est victoria) altera possit?

Garcesius
Id erit spatii quod jacens in longitudinem manuaria tabella occupaverit cetera ut jam tandem ludum auspicemur et rogare desinas in ejus processu utinam meo commodo edisces.

Motta
Age ergo. Adsit sors dextera! Exaudivit invocantem, obclusi tibi portam.

Garcesius
Nisi alterum anuli latus fortiter percussero extrudi globus non poterit.

Motta
Inanis fuit ictus, meus est primatus. Sed vah, quam pulchre dyadem ex lege vici, qui ex carceribus per anulum sphaeram transmissi! Iam iterum ludo.

Garcesius
Non potes rursus tabella globum agere qui semel movisti.

Motta
Vix primori tabella attigeram, verum quoniam ita fert ludi lex, tu ludito, aliud fortassis dicturus si arbitri adessent.

Garcesius
Ferimus hinc que vicem praebemus crura sagittis et ut belli ita ludi varia fortuna est. Pares sumus, sed brevi ut spero ero superior.

Motta
Capra nondum peperit et jam haedus ludit in tectis, penes me hactenus primatus manet, potior sane ad triumphum pars.

Garcesius
Quo spectat os anuli?

Motta
Te versus.

Garcesius
Rectum, quaeso, oppone, nam globo in sinistrum latus vertisti.

Motta
Bene habet, evenit quod optaveram, debitam vides esse inter globos intercapedinem ?

Garcesius
Metire.

Motta
Praeter tabellam latam manum capit, ita inter se sphaerae distant. Nihil juvit tergiversari adimplevi numerum senarium.

Garcesius
Fac immaculate et sine fraude ludas.

Motta
In quo fuit vitium?

Garcesius
Instrumento ipso manuario ad anulum usque perducis globum cum debeas ferire non deferre.

Motta
Equidem legitime et sine dolo malo globum percussi, tamen si videtur iterum ludam.

Garcesius
Cedo tibi certaminis hujus victoriam, non amplius collusurus nisi aliquid elargiare.

Motta
Ne nostra tibi in ludendo dexteritas impostura videatur qut superbam victoriam damnes sic comparemur ut aut penes te perpetuus sit primatus, aut ante inchoatum ludum ternarium numerum victum habeas, aut si utrumque displicet, quod est in concertatione maximum, globi extra priores limites exterminatio mihi dyadis et tibi quaternionis vice fit atque ita sic erimus pares ut non melius commissus fuerit cum Bitho Bacchius.

Garcesius
Placet tertium.

Motta
Admittis.

Garcesius
Quidni admittam, cum industriam ludendi tuam tantopere de iure cedendo mea si non inferiorem aequalem saltem feceris. Iam recurramus ad carceres ludum secundum auspicaturi.

Motta
Ego primus iuxta ludi sanctiones globum pulso. Vah! Parum profecto abfuit quin deciderem primatu.

Garcesius
Quin potius invitus ipsum in me transtulisti superiorem metam transgressus.

Motta
Fateor praeteritum terminum verum globus in anulum relapsus est.

Garcesius
Egregia sane criminis defensio vici monadem jam duplici ratione te praestantior.

Motta
Age ergo, lude tandem.

Garcesius
In ipso anuli ore sphaera consistit, numquam (ut arbitror) isthinc excuties.

Motta
Verti ferrum, male divinasti!

Garcesius
Pejus fit lapidi qui jam pene extra carceres missum globum continuit.

Motta
Hinc te ut video exterminabo facile.

Garcesius
Non es falsus, capra mihi gladium reperi. Bone Deus! Quam immota perstitit sphaera tua, mea ad Garamantes usque coniecta.

Motta
Quam est ictui sphaera tua exposita si a mea foret aequo spatio disjuncta.

Garcesius
Graviter offendisti ita ut maius vitaturus discrimen cogar a tergo anuli globum mittere; cogendus statim irritum reddere quod nolens ratum volui, veluti quae male exaravi spongia delens.

Motta
Induxi per anulum sphaeram, tua procul expulsa quae victoria non simplici sed duplici numero contenta est.

Garcesius
Desisto invitus, tu mane, nam ipse a matre vocor.