Civitas Mexicus interior | Conclusio |
Personae:
Camora, Cuacus, Alfarus.
Alfarus
Non apud Cuacum sed apud Lucullum et quidem ad Apollinem prandio excepti sumus.
Camora
Quanto ipse id verius dixisses, si paulo post quam est provincia debellata, adventasses.
Alfarus
Num supra summum aliud est incrementum?
Cuacus
Non Sybariticae neque Syracusanae splendidiores fuere cenae.
Alfarus
‘ O igitur cenae noctesque deorum. ’
Cuacus
De his plus satis. Iam exeamus. Nam et a meridie sonuit secunda et videnda multa supersunt Alfaro.
Alfarus
Optime mones. Egrediamur. Tamen, si placet, ea parte quae amoeniores habeat secessus quibus plurimum optima quaeque urbs commendari solet.
Camora
Ita fiet. Nam Chapultepecum usque iuxta aquae ductum obiter multa considerantes iter faciemus.
Cuacus
Iam omnia diligenter observa non hac postea rediturus.
Alfarus
Qua igitur?
Camora
Alia non minus grata via. Huc usque a fonte individua pene defluit aqua sed mox, uti vides, in partes tres distribuitur et recta neutiquam exigua profluens.
Alfarus
Hodie mane, ni fallor, istac deambulavimus.
Camora
Vera praedicas. Nunc vide quanta sit stratae viae hujus amplitudo ita ut aquae ductu per medium secata utravis pars contrarios capere currus possit.
Alfarus
Non adeo celebris fuit Appia, cujus pro Milone honorificam Cicero multis locis mentionem facit. Tolliturque intervallo iusto ab agris ne hybernis imbribus una cum ipsis mundetur. Ad dexteram posita sunt duo templa non parvo spacio ad invicem distantia. Ad sinistram Indorum est mercatus et quidem mercibus et hominibus refertissimus.
Cuacus
Postremum Fanum Sancto Hippolyto sacrum quotannis ejus die magna cum pompa et celebritate ab urbe tota frequentatur quod eo die a Cortesio et ejus commilitonibus Mexicus expugnata fuerit. Vexillum in ea pompa unus ex Curiae et urbis senatoribus eques et armatus defert praeeunte magna civium obequitantium turba tanti triumphi ut posteris memoria refricetur et Hippolyto gratia habeatur quod in expugnatione Hispanis adiumento fuerit. A cujus templo Indorum emporium, quia in conspectu est, nomen accepit. Sequuntur statim qui viae subiecti sunt agri compascui perpetua viriditate gratissimi et multis pecorum millibus satis.
Alfarus
Quam sunt spaciosi et amoeni, quamque oculos reficiunt et animum exhilarant.
Cuacus
Planities illa, quae est inter praedia urbana, locus est in quo equites qui agilitate et obequitandi peritia ceteros omnes reliquarum provinciarum longe superant. Ad Troianorum ludum exercentur. Et fictam pugnam cum serio res poposcerit, strenui sint meditantur. Potredero appellant nostri quod etiam ibidem pulli equi sive equini assessoribus domantur. Nam potrear verbum Hispanum est idem quod Latine iuniorem equum currendi et parendi freno expertem ac rudem sic formare et docere agitando ut quod dix Horatius, ‘ equo frenato sit auris in ore. ’
Alfarus
Deus optime, quam magna, quamque magnifica structura et quam multa ab utraque stratae viae parte surgunt urbana praedia in maximis et amoenissimis hortis ex aquae ductu per canales irrigatis. Quod est in Hispania spectaculum, quod, cum hoc aut aequari, aut comparari possit, ad amplissimas aedes has via secatur in duas alias, ambas quidem umbrosas.
Camora
Altera ad Tacubam, altera a Chapultepecum ducit et hujus tam magnificae domus dominus est Cortesius.
Alfarus
Nihil sane vir heroicus aedificavit quod non animi ejus magnitudinem posteris quam testatissimam faceret. Aquae tamen tubus sive euripus quo aqua derivatur in urbem opere camerato apertis insuper per intervalla fenestris ut ventus et sol amittantur contectus hactenus fuit iamque hinc ad fontem usque detectus et subdialis durat.
Camora
Id ita factum est duplici ex causa et quod hac minus sit turbae et quod defecatior vento et sole ferientibus intra fornicem aqua ducitur.
Alfarus
prudenter iudicas sed jam rursus ab utraque viae parte compascui agri se quam latissime aperiunt et diffundunt armentis multis hinc inde pascentibus referti. Oppositi sunt colles feracissimi segetibus et silvis placidissimi in quibus conspiciendis oculi non sine voluptate conquiescunt.
Cuacus
Versus Cuiacanum via strata planicie et agrorum amoenitate nobilis excurrit. Hoc est nemus et in ipso fons ex quo in euripum aqua influit propeque fontem surgit, ut vides, altitudine magna promunturium a quo perspicuus est in Mexicum prospectus.
Alfarus
Quorsum tamen circumquaque altis adeo muris septum est nemus neque ad ipsum, nisi perpaucis aditus patet.
Cuacus
Ne et fons conturbetur confluentibus Indis et damae, cervi, cuniculi et lepores quibus abundat venatoribus insequentibus aut interimantur, aut fugiant.
Alfarus
Quod est lemma super liminaribus ianuae lapidibus sculptum?
Camora
‘ Nemus aedificio et amoenitate pulchrum delicias populi Ludovicus Velascus, hujus provintiae prorex Caesari suo consecrat. ’
Alfarus
Sapit antiquitatem et quod ipsum commendat verum est. Ecquis tamen fuit auctor?
Cuacus
Sicuti accepi, Cervantes Salazarus, institutor noster qui quantum consequi potest dat operam ut adolescentes Mexicani diserti facundique evadant et clarrissima provincia nostra sciptorum inopia quibus hactenus caruit non sit inobscuro.
Alfarus
Plurimum certe ipsi debetis qui vos, quod est omnium maximum, a mortalitate et interitu vindicare conetur.
Camora
Proceris et patulis arboribus ad fontem introitus opacus est unaque duntaxat ad ipsam aquam janua patet ac ne lapides et saxa immundities ac sordes in fontem ex promunturio quod proximm est relabantur editis parietibus circumscribitur. Iam ingredere et in podio sede cuncta melius contemplaturus.
Alfarus
Nihil unquam etsi multa vidi, perinde visu dignu quam hunc fontem vidi. In ipso namque ingressu continuo et oculos et animum mira quadam et prope incredibili voluptate pavit, recreavit et refecit. Quam est magna et late diffusa fontis amplitudo, quanta ejusdem altitudo ut multis locis solum desit plane et capere et sustinere onerariam navim potest. Adde aspectu quam sit aqua translucida ut hinc facile possis in tanta profunditate scrupulos inspicere. Potu non est minus suavis.
Camora
Mille trahit varios feriente sole et inumbrantibus arboribus colores ac quoniam non eadem est ubique aquae altitudo lucente sole multae miraeque intus species rerum eduntur, quibus magis quam iris variatur.
Cuacus
Sedilibus ex lapide et calce ad parietes undequaque ambitur a fontis quam margine ad ipsa usque spatia aequa interiacent, per quae bini aut terni homines deambulare possint.
Alfarus
Illud ut congruat optima navigatio iuxta terram et optima deambulatio juxta mare occidentem versus aut prope primum porticus est ex marmore non procul a fontismargine. Deinde supra ipsum incumbit solarium cubiculis elegantissimis contiguum ex quibus in fontem suavissimus est conspectus. Denique sic et natura et arte fons commendatur ut neque Cabura, neque Cissusa, neque Aganippe, aut Clitorius, fontes scriptorum testimoniis celeberrimi, cum ipso, modo aquae magnitudinem et utilitatem, modo perspicuitatem et positum consideres, conferri possint.
Camora
Si optima est aqua quae fit aeri perquam simillima quaeque calefiat et refrigeretur celerius quae decocta vasis crustas non relinquint, quae legumina citius percoquit et demum quae levior est ut sentire videntur Avicennas et Hippocrates nulla praestantior hac nostra.
Alfarus
Plinius ad staterae judicium perraro aliquam dicit leviorem inveniri; fontanam tamen aquam, qualis haec vestra est, ceteris salubriorem et maxime terrae liberae Avicennas testatur. Laudatur ea maxime quae nullum saporem odoremve ad cibos condiendos habeat.
Cuacus
Quae sine colore sit etiam laude sua non caret.
Alfarus
Qua est ad promotorium ascensus nam dudum est quod animum prurit Mexicum totam oculis expositam conspicere.
Camora
Hac ascendamus equites, nam pedites delassabimur.
Alfarus
Quin immo, si videtur pedibus conscendamus sessuri cum libuerit nam descensus si equis vehamur non perinde tutus erit.
Cuacus
Consulis prudenter, tradamus igitur servis penulas, expeditiores ut ad acclivia simus.
Alfarus
Quorsum tam lati et ampli gradus ad monticuli summitatem qui fere ipsum totum ambiunt?
Camora
In his ceu in hortis Moctezuma arbores conseruerat ad eundemque modum in percursu et descensu alibi multos id genus videbis hortos. Nam a clivibus magis quam planis Indi gaudebant.
Alfarus
Pensiles ut video struere voluerunt.
Camora
Propemodum.
Alfarus
Quam fastigiatur ad aediculam usque promunturium.
Cuacus
Ita opportuit ut quae sunt subiecta oculos latere nequeant. Scias tamen quod et cognitu non minus dignum est monticulo hoc sublimiora manu facta promunturia assurgere quorum ad hoc temporis extant aliquot ad eorum fastigia quae in planitie desinebant, per scalas lapideas ascensus erat supra quem non secus quam in macello pecora homines feminaque idolis sacrificati pro hostiis evulsis primum cordibus offerebantur idque non singulis annis modo sed prope singulis mensibus celebre fuit. Quo sacrificii genere quod vix fidem capiat innumera hominum millia periere.
Alfarus
O modo beatissimos Hispanorum adventu Indos qui ex summa illa miseria ad praesentem felicitatem et ex pristina servitute ad hanc veram libertatem translati sunt, O millies etiam fortunatum Caesarem cujus aetate et auspiciis novus orbis antehac incompertus innumera diis falsis tanta cum pernicie et strage obsequium praestantium hominum multitudine pullulans et debellatus et ad Christianam religionem conversus fuerit.
Camora
Iam circumspice et undequaque patentem Mexicum contemplare.
Alfarus
O Deum immortalem! Quam bellum, quam gratum et oculis et animo, quantaque varietate iucundum se hinc spectaculum exhibet ut summa cum ratione affirmare ausim urbem utrumque hoc loco circumscriptum et circumductum esse et quod de homine Graeci tradunt microcosmon, id est, parvum mundum ipsum appellantes, idem de Mexico dici posse. Loco plano et latissimo tota posita est et omnis undequaque visui objecta Hispanorum aedificia superba et sublimia et quae magnam soli partem occupant altissimis turribus e surgentibus templis praestantissima Indorum domicilia suburbiorum loco confusa et minime ordine distributa equitibus magnifica structura non minus praestantia fama emergunt undequaque continent et claudunt ad eamque amplitudinem et Hispanorum et Indorum habitatio se explicat et extendit ut circui nullis muris queat. Ambitur deinde montibus collibus et iugis non pariter declivibus quorum quidam silvis horridi et materiae abundantes alii ferendis segetibus producendisque fructibus feracissimi sunt in omnibus praeda rustica apparent multa urbem et circumadjacentes agros mirum in modum.
Camora
A collibus ad civitatem, quod etiam plus ipsam commendat, interiacentes agri irriguis aquis, fossis, fluminibus et fontibus rigati undique per triginta et eo amplius milliaria patent in quibus Indorum maxima oppida, qualia sunt Tezcucus, Tlacuba, Tepeaquilla, Escapuzalcus, Cuiacanus, Istapalapa et alia multa posita sunt, quorum alibicantia sunt illa quae Mexicum prospicant templa.
Cuacus
Ex agris qui proxime urbem accedunt, quidam compascui sunt, pecoribus, iumentis et armentis herbam multam ferentes; alii secundi frugiferarum arborum et omnis culturae sic patientes ut praeter vites quaecunque seruntur incredibile cum faenore aucta ferant. In his et rustica et urbana praedia singula tanta elegantia et feracitate ut animos pariter reficiant et familias abunde satis alant.
Alfarus
Ne quid deesset quo spectaculum foret omnium gratissimum piscossissima, ut intelligo, palus ex montium radicibus ab oriente versus meridiem et occidentem longe lateque patens diffunditur. Indica navigiola cum retibus ad capiendos pisces multa ferent in ea promunturia duo inter orientem et meridiem ambitu et altitudine praestantissima nascuntur.
Camora
In altero quod propius accedit ad orientem fons est perpetuo calidus, perpulchro et eodem camerato aedificio contectus, salubre infirmis balneum. In altero quod ad meridiem vergit, leporum, cuniculorum, cervorum et agrestium anserum mira est copia. Assurgunt in ipso, quo sit commendatius, marchionis Cortesii aedes praestantissimae.
Cuacus
Ceterum, quod vere munit et proinde urbem nobilitat, animadverte ut ambiente et campos alluente palude, Mexicus difficilem habet oppugnationem, nam ad ipsum nisi per vias stratas quae multae amplissimae et ab adjacentibus campis elatae sunt ingressus neutiquam patet, cum campi, qui ad ipsas pertinent, fossis multis dividantur et hiberno tempore toti pene sic inundentur, ut non paludis sed maris speciem praebeant. Prope plerasque vias quae aditum ad urbem praestant fossae seu rivuli ex magnis fluminibus in urbem longissime derivantur. Egressique paludem intrant. Unde fit ut nec saeviente Canicula ab integritate sua discedat.
Alfarus
Montes et iuga sunt qui incolant?
Camora
Indi quam plurimi inter quos sunt villae Hispanorum multae, estancias appellant Mexicani, pleraeque sic feraces ut et pecora nutriant et triticum aliaque semina abunde ferant. Rura locis inferioribus irriguis aquis coluntur et opima fiunt. Nosti pleraque, Alfare. Iam descendamus alia via Mexicum reversuri.
Alfarus
Recte mones. Quod tamen cognoscendum mihi supremum et ultimum restat, dum alio iter facimus de Novae Hispaniae, cujus primatum tenet Mexicus, temperie et ingenio deque Indorum moribus et vita, quando locus est, nisi aliud vultis, me docete.
Cuacus
Experieris nos in omnibus obsequentes hacque incedentes via, quae recta Mexicum vergit, pauca (nam multa qui poterimus?) de Nova Hispania et ejus incolis colloquemur ac primum de solo et caelo. Est igitur Nova Hispania ex sententia Ioannoti Durani magnae Hispaniae pars. Certa figura caret, nam neque quadrata, neque quadrangularis, neque triangularis, neque rotunda longior tamen quam latior est. Quod in longitudine a Portu Nativitatis ad Soconuscum ducentis et viginti leucis et a septentrione per Cacatecas ad flumen Cupilci centum et quinquginta pateat, latitudinis vero ab amne Palmarum ad mare Meridianum id habet ut centum et sexaginta leucis paulo minus terminetur. Deinde paulatim ad eam angustiam praestringitur et coartatur ut ad Guazaqualcum per quadraginta duntaxat leucas protendatur a septentrione provincia Guachachilum terminatur. Ad meridiem mari ulterioris Oceani alluitur. Orientaleque ejus litus mari Novae Hispaniae clauditur et ab Oriente Guatemala provincia continetur, ejusdem occidentem partem Compostellae regnum finit. Ac praeter ceteras provincias, quas in se Nova Hispania continet, Taxcala praecipue, Mechuacane et Guaxaca clarior est, multis locis montuosa sed non infrugifera, ceteris planitie maxima, perennibus fontibus et fluminibus non tamen maximis frequens est. Populosa valde auro et argento aliisque metallis ditissima bonam soli partem ociosam et incultam habet, quod Indi terrae multum occupent et parum colant, idem irriguis aquis plurimum utuntur. In universum solum est feracissimum et, quod multis suis partibus messem longe auctissimam mittat quodque vix fiet ulli credibile ad Angelorum civitatem centena segete redundet toto indifferenter anno ita ut hic frumentum pullulet proxime aliud paulo ante satum spicas producat, alibi aliud quod iusto tempore praecessit reliquum maturum et falci opportunum sit. Indicis pariter et Hispanis fructibus abundat etiamsi vini et olei sterilis lana, gossypium, cocco, n="spelling"saccharo, melle, pecoribus et armentis ex quibus coria multa transvehuntur in Hispaniam plus satis fertilis. Omnis generis venationis sic affluit ut non aucupantibus et venantibus aquilae, ardeae, albardeolae , anseres silvestres et in quadrupedius lepores, cuniculis, damae, cervi, ursi, leones et tigres se pasim offerant, nam silvis et nemoribus tota fere regio amoena est. Ac, ne plura dicam, quod de Asia scripsit Cicero, de Nova Hispania scriptum putato. Nam, ut ille dixit, et ubertate agrorum, et varietate fuctuum, et magnitudine pastionis, et multitudine earum rerum quae exportantur facile omnibus terris antecellit. Digna denique quae una cum Fortunatis Insulis ob aeris miram temperiem caelique clementiam fortunata appelletur. Quae etsi calidior alibi, alibi frigidior sit, modum tamen numquam excedit. Mexicus vero ea est temperie et quaecumque ipsi adiacent oppida ut ex aequo hieme vereque eadem veste et eodem cubiculo uti possis, ad Mechacanensem provinciam paludes habet et magnitudinis et altitudinis rarae in quibus non secus quam in Oceano tempestates oboriantur praeter fidem piscosae sunt. In toto, praeter cetera, Novae Hispaniae solo equi nascuntur generosissimi, pernicitatis mirae et qui numquam pene aut cursu aut gradiendo defatigentur, in summa elegantiores quam sint in Hispania. Unum tamen ad integram provinciae felicitatem deest.
Alfarus
Ecquid nam vinum et oleum solum desidero?
Camora
Ut scilicet Florida ad quam per mare facilis et brevissima navigatio, terra vero neque longum, neque difficile iter est ab Hispanis debellaretur dominumque Caesarem agnosceret.
Alfarus
Quid ea ex re provincia vestra commodi et emolumenti caperet?
Camora
Plurimum. Nam, quaecumque habet vetus Hispania in orbe altero posita, ex qua in nostram tanto tempore et tanta cum difficultate merces importantur, ea omnia abundantius multo quae nobis confinis Florida praeberet.
Alfarus
Fiet id, spero, aliquando.
Camora
Fiet, cum primum visum fuerit Caesari, qui numquam solet magna sine magno etiam consilio aggredi. Cetera vero, quae ad caelum solumque Novae Hispaniae pertinent, quoniam non nisi multis explicari possunt, latius ac melius ex novi hujus orbis geographia, quae auctore Ioannote Durano, viro ea in re absolutissimo, brevissime prodibit in lucem intelliges et cognosces. De moribus autem et institutis Indorum, quantum temporis angustia patietur. Nam et advesperascit, et prope est civitas. Cuacus, qui tam diu tacuit et diligens est rerum indagator, ut semper facit, et eleganter, et vere disseret.
Alfarus
Id te rogo, Cuace, facias
Cuacus
otiosus viveret omnium maxime curabant principes, intellingentes nimirum non posse non male agere qui otiosus fuerit. Magnatum et regum superba nimium palatia plebis contra depressa et humilia erant domicilia, pleraque ex crudis lateribus, ut nunc procul inter se posita et absque ulla serie; metu magis quam amore eos parere dixit saepe Mocteczuma, quod esse verum experientia declarat. Iumentorum nullus illis usus fuit; humeris ac tergo ex plebe viri feminaeque a capite pendentia pondera deferebant, quo in usu a teneris assuevere, uxores habebant quas possent alere sed in ipsis unam praecipuam ex qua veluti ex iustis nuptiis liberi legitimi et haeredes nascebantur; calidissimis pipere quodam, quod axi dicitur, conditis cibis vescebantur. Vinum ipsis, quod vehementius quam nostrum inebriat ex radicibus maguei fuit quo epoto mente capti nefanda quaeque tentabant. Pedibus pugnabant. Nam equos numquam viderunt ratique sunt, cum primum Hispanos conspexere, ut sederent, ita natos esse cibosque postea eosdem quos insidentibus, equis porrigebant pro ensibus macanis ex ligno gladiis utrinque ad cuspidem insertis novaculis utebantur, clipeis se protegentes ictus excipiebant, nudi decertabant, monticulis, aut nativis aut manufactis pro arcibus et castellis se adversus hostes muniebant, in bello mori magnificum ducentes. Litterarum loco animalium figuras papyris quibusdam exaratas Aegyptios imitati ad absentes missitabant. Aperto capite sine calceis et nudatis tibiis, nisi primarii viri forent, cuncti incedebant quo minus autem, quemadmodum coepi in reliquis, pergam quae sermonem dirimit nox impedit. Quare dabis veniam potius temporis brevitati quam animo in te meo et quae sunt alia, dum expectas. In crastinum cum Camora felix abi. Nam isthac mihi domum eundum est.
Alfarus
Bene igitur vale.