There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Mexicus exterior

Alfonsus Gumecius Alfarus, Francisci Salazari discipulus lectori S.

Damnabit aliquis, scio, candide lector, praeceptorem minime paenitendum Cervantem Salazarum quod aut non elegantioribus characteribus, aut correctiori orthographia, ampliorique forma hoc summum opus evulgari passus fuerit. Cur culpam omnino deprecemur, non inveni, cum purgatius prodire in medium potuisset, eandem confiteri prorsus, quum elevari possit in humanum etiam existimo. Noverit igitur quicunque mordere voluerit meliores characteres non fuisse datos et Cervantem Salazarum theologicis studiis, quibus modo incumbit et tradenda Rhetorica cujus est professor scribendisque aliis multo gravioribus operibus distractum chalcographicam officinam numquam fuisse ingressum. Dictantem pleraque successivis horis quae ad Vivem reperies addita. Quae cum praeter opinionem crescerent iusto crassius factum est volumen, responsum est ad omnia et quidem vere, ita me Deus amet, tu, jam qui hactenus institutorem culpasti, una mecum in posterum defende. Nam qui idem quod ipse subscripsi afferant sunt ejus discipuli et qui cum eo familiariter egerunt. Sunt autem plurimi et quidem locupletissimi testes. Bene vale.