There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput XXXII Caput XXXIV 
CAPUT XXXIII

Māne, cum raedae adductae essent, omnēs alacrēs cōnscendērunt. Sextus autem diū maestus sēcum sedēbat; nam ā patre vehementer castīgātus erat, eumque suae imprūdentiae[1] maximē paenitēbat; nisi enim prīdiē Onēsimus et Stasimus praestō fuissent, Cornēlia fortasse in flūctibus periisset.

Postrēmō hilariōre vultū sē circumspicere coepit; cum autem locō idōneō viātōrēs cōnstitissent, ut cibus dēprōmerētur, in umbrā adhūc quiētus sedēbat, neque ōrāvit ut sibi licēret per agrōs vagārī. Ē contrāriō[2] ā mātre petiit ut sibi aliquid nārrāret.

Drūsilla, prīmō recūsāre cōnāta: “Hīs diēbus,” inquit, “pauca legō. Sed fortasse nōn audīvistī dē itinere Orpheī, quī ad īnferōs dēscendit, ut inde uxōrem Eurydicēn[3] redūceret.

“Haec nārrā, sīs, māter,” inquit Cornēlia. “Ego quoque audīre volō.”

“Memoriae trāditum est,” inquit Drūsilla, “Eurydicēn, dum in herbā vagātur sēcūra, dentem serpentis in pedem recēpisse; quō vulnere celeriter exanimāta est.

“Quam cum Orpheus diū dēplōrāsset, cōnstituit ipse dēscendere ad umbrās,[4] sī forte cantū suō dīs īnferīs persuādēre posset, ut Eurydicēn ad superōs[5] redūcī paterentur.

“Quārē sine morā profectus, per ‘templa[6] alta Orcī pallida lētō,[7] nūbila[8] tenebrīs loca’[9] iter fēcit, ipsamque Prōserpinam impavidus et rēgem īnferōrum adiit.

Sepulchra
Sepulchra
sepulchra
“Apud quōs lyrā[10] personat,[11] nervōsque[12] ad verba[13] movēns ōrat ut uxor sibi reddātur. Interim, dulcēdine[14] cantūs[15] captae, umbrae undique flēbant. Quīn etiam Tantalus nōn diūtius aquam captāre cōnātus est, et Ixīōn vultū rīsit invītō.[16]

“Hīs precibus[17] resistere nec Prōserpina neque ipse Plūtō poterat, et Eurydicē vocāta est. Accessit uxor adhūc dē[18] vulnere tarda; quam Orpheus laetus recēpit. Sed dīmissus est cum mandātō ut abīret statim, nēve prius respiceret quam ē rēgnō[19] īnferōrum esset ēgressus; aliter irritum dōnum futūrum.

“Silentiō Orpheus et Eurydicē ascendērunt clīvum[20] arduum,[21] obscūrum, cālīgine ātrā dēnsum; nec procul āfuērunt ā margine[22] ōrae superae,[23] cum ille, veritus nē uxor dēficeret, amāns oculōs retorsit.

“Quō factō, illa statim relāpsa[24] est; neque Orpheō, etsī Charontem ēnīxē ōrāvit, flūmen iterum trānsīre licuit, nec posteā uxōrem umquam aspexit.”

“Tū quoque, māter,” inquit Cornēlia, “audītū trīstia nārrās. Vix lacrimās teneō, cum dē Orpheō miserō cōgitō.”

“At,” inquit Sextus, “quis est ille Charōn, aut quō modō is Orphea[25] prohibēre potuit quōminus redīret, ut iterum uxōrem peteret?”

Tum Pūblius: “Charōn erat portitor,”[26] inquit, “quī umbrās cymbā trāns flūmen Acherontem vehēbat. Dē hīs rēbus multa dīcit poēta Vergilius, quī refert[27] quō modō hērōs[28] quoque Aenēās ad īnferōs dēscenderit, ut ibi patrem Anchīsēn[29] convenīret.”

“Dē hōc amplius, sī vīs,” inquit Sextus. “Libenter tē audiō.”

“Aenēās, cum classem ad Ītaliam appulisset,” inquit Pūblius, “Sibyllam statim adiit, quae ad īnferōs dux viae[30] esset.[31] Illa autem eī respondit:

‘Facilis dēscēnsus[32] Avernō;[33]
Noctēs atque diēs patet ātrī[34] iānua Dītis.[35]
Sed revocāre gradum superāsque ēvādere ad aurās,[36]
Hoc opus, hic[37] labor est.’

“Praetereā monuit paucōs admodum fuisse, quī umquam ad ōrās rediissent superās, cum semel eō dēscendissent; sīn autem ille perīculum tantum subīre parātus esset, in opācā[38] silvā inveniendum esse rāmum aureum, quī, ut[39] mūnus acceptissimum, ad Prōserpinam dēferrētur.

“Aenēās, fortūnā adiūtus, rāmum invēnit, et Sibyllā duce per spēluncam ātram prōgressus iter īnferōrum[40] brevī carpēbat. Prīmō occurrunt speciēs horrendae, quās hērōs, timōre commōtus, gladiō strictō trānsfīgere parābat. Sibylla autem docuit illās esse umbrās tantum, quae nec laedere nec laedī possent.

“Sīc ad rīpam Acherontis pervēnērunt. Quōs cum appropinquantēs vīdisset Charōn, statim abīre iussit; nam sibi nefās esse corpora vīva trādūcere cymbā. Postquam autem rāmum aspexit aureum, sine morā Aenēān comitemque in cymbam recēpit.

“Illa,[41] quae umbrās tantum portāre solēbat, sub pondere gemuit;[42] Aenēās autem incolumis ad rīpam pervēnit alteram et in Nemoribus Fortūnātōrum[43] postrēmō repperit patrem.”

Sed iam equī recreātī sunt, ac Cornēlius omnēs in raedās cōnscendere iussit; nam spērābat ante vesperum Faventiam usque pervenīrī posse.

Cum dēnuō iter carperent, Sextus: “Modo dīxistī, Pūblī,” inquit, “Aenēān classem ad Ītaliam appulisse. Unde, obsecrō, nāvēs solverat?”

“Ā Siciliā tum vēnerat,” inquit Pūblius; “sed anteā nāvēs solverat Carthāgine, quam urbem[44] Dīdō condidit, cum crūdēlitāte frātris domō expulsa omnibus cum opibus trāns mare fūgisset, ut locīs longinquīs cīvitātem novam īnstitueret.”

“Opēsne eius magnae erant?” inquit Sextus.

“Permagnae fuisse dīcuntur,” inquit Pūblius. “Et multīs post saeculīs,[45] imperātor Nerō, cum fiscum[46] maximīs sūmptibus exhausisset et pecūniā egēret, in spem summam ērēctus est ex indiciō cuiusdam equitis Rōmānī, quī prō certō nūntiābat thēsaurōs[47] maximōs, quōs Dīdō Tyrō fugiēns sēcum extulisset, adhūc integrōs esse in Āfricā, in vāstissimīs cavernīs absconditōs, ac posse parvō labōre effodī. Posteā imperātor, cum haec spēs eum fefellisset, rapīnīs[48] intendit animum.”

“Hem!”[49] inquit Cornēlia. “Istīus mōnstrī nōmen ipsum[50] vix audīre sustineō.”

“Atquī quiddam est,” inquit Pūblius, “quod dē eius familiā forsitan libenter audiās.”

“Perge porrō dīcere,” inquit Sextus. “Ego quidem tē dē eō loquentem libenter audiō.”

“Nerō erat ē gente[51] Domitiā,” inquit Pūblius, “ē quā duae familiae illūstrēs[52] fuērunt, Calvīnōrum et Ahēnobarbōrum;[53] et ipse Lūcius Domitius Ahēnobarbus vocābātur, dōnec ab imperātōre Claudiō est adoptātus.

“Memoriae trāditum est prīscīs temporibus cuidam L. Domītiō, rūre ad urbem[54] redeuntī, in viā obviam factōs esse duōs iuvenēs augustiōre[55] speciē, quī eum iubērent senātuī ac populō nūntiāre victōriam maximam ā Rōmānīs ad lacum Rēgillum modo partam esse.

“Cum autem ille dubitāret utrum eīs fidem habēret necne, iuvenēs, ut auctōritātem suam dīvīnam esse probārent, mālās eius manibus suīs permulsērunt; ac statim ē[56] nigrā hominis barba rutila atque aerī[57] similis facta est; unde cognōmen ‘Ahēnobarbus.’[58] Quod īnsigne[59] adhūc manet; nam posteā ex illā familiā multī barbā rutilā fuērunt.”

“Hoc magis placet,” inquit Cornēlia, “etsī mihi quidem vix crēdibile vidētur.”

Interim raedās equī libenter dūcēbant; ac hōrā ferē ūndecimā ad oppidum Faventiam perventum est. Posterō diē viātōrēs contendērunt Bonōniam usque, ubi in hospitium amīcī dēvertērunt.

——————————
References
  1. imprūdentia, -ae, f., thoughtlessness.
  2. Ē contrāriō, On the contrary.
  3. Eurydicēn: acc. sing., Greek decl.
  4. umbrās: i.e., the (realm of the) dead.
  5. superōs, the world above (vs. īnferōs).
  6. templa, expanses.
  7. lētum, -ī, n., destruction.
  8. nūbilus, -a, -um, adj., clouded, dark.
  9. loca: in app. with templa, line 21.
  10. lyra, -ae, f., lyre.
  11. personō, -āre, -uī, -itus, tr. and intr., play.
  12. nervus, -ī, m., string.
  13. ad verba, to accompany (his) words.
  14. dulcēdō, -inis, f., sweetness.
  15. cantūs: gen.
  16. vultū … invītō: i.e., involuntarily.
  17. (prex, precis), f., entreaty.
  18. dē, from, i.e., as a result of.
  19. rēgnum, -ī, n., realm.
  20. clīvus, -ī, m., slope.
  21. arduus, -a, -um, adj., steep.
  22. margō, -inis, f., edge, level.
  23. superae: cf. superōs, line 20.
  24. relābor, -lābī, -lāpsus sum, intr., slip back.
  25. Orphea: acc. sing.; Greek decl.
  26. portitor, -ōris, m., ferryman.
  27. refert, tells.
  28. hērōs, -ōis, m., hero; Greek decl.
  29. Anchīsēn: Greek decl.
  30. dux viae, conductor.
  31. esset: note mood.
  32. dēscēnsus, -ūs, m., descent.
  33. Avernō, to the Lower World; cf. Carthāginī, XXXI, 72.
  34. ātrī: as connected with death.
  35. Dītis, nom. Dīs: a name of Pluto.
  36. aurās, atmosphere.
  37. Hoc … hic: agreeing with the pred. nouns. Hoc scans as a long syllable.
  38. opācus, -a, -um, adj., dark, shady.
  39. ut, as.
  40. īnferōrum: trans. the gen., ‘to.’
  41. Illa: the boat.
  42. gemō, -ere, -uī, intr., groan.
  43. nemus, -oris, n., grove; Nemora Fortūnātōrum, Elysium.
  44. quam urbem, a city which.
  45. saeculum, -ī, n., generation.
  46. fiscus, -ī, m., the imperial treasury.
  47. thēsaurus, -ī, m., treasure.
  48. rapīna, -ae, f.; pl., plundering; dat. in text.
  49. hem, interj., hah!
  50. ipsum, (the) mere.
  51. gente: clan.
  52. illūstris, -e, adj., famous.
  53. Calvīnōrum, etc., (namely, the families) of the C. and the A.
  54. urbem: i.e., Rome.
  55. augustus, -a, -um, adj., stately.
  56. ē, from (being).
  57. aerī: dat. with similis.
  58. Ahēnobarbus, lit., Bronze-bearded.
  59. īnsigne, -is, n., mark.
 Caput XXXII Caput XXXIV