There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput XVII Caput XIX 
CAPUT XVIII

Māne aliquantum[1] morae[2] factum est, quod ūnus ex equīs claudus esse vidēbātur, aliusque quaerendus erat. Interim Cornēlius cum fīliīs per oppidum vagābātur, ac pater puerīs multa nārrāvit dē proeliō ibi commissō, quō Pyrrhus rēx ā Māniō Curiō superātus est.

Cum postrēmō Appiā viā veherentur, Sextō Cornēlia: “Quid, obsecrō, vīdistī,” inquit, “dum per oppidum ambulābās?”

“Nihil mīrandum vīdimus,” inquit Sextus. “Sed quaedam audīvī dē rēge Pyrrhō et elephantīs, quōs ille prīmus in Ītaliam trādūxit,[3] quīque vulgō[4] ‘bovēs Lūcae’[5] appellābantur, quod eōrum genus ignōtum erat ac bēstiae prīmum in Lūcāniā vīsae sunt.”

At Cornēlia: “Vellem ego quoque tum adfuissem. Nam dē omnis generis ferīs libentissimē audiō.”

“Dē elephantīs,” inquit Pūblius, “nōn omnia tum commemorāta sunt. Ōlim fābulam lēgī, quae fortasse vōbīs iūcunda vidēbitur:

“In proeliō, quod ad Thapsum commissum est, virtūs cuiusdam mīlitis legiōnis quīntae maximē ēnituit.[6] Nam cum in sinistrō[7] cornū elephantus vulnerātus et dolōre incitātus in lixam inermem impetum fēcisset hominemque sub pede premeret et necāret, mīles ille sustinēre nōn potuit, quīn sē armātum bēstiae offerret.[8]

“Quem postquam elephantus ad sē tēlō īnfestō venīre animadvertit, lixā relictō, mīlitem circumdedit proboscide, atque altē sustulit. Ille interim cōnstanter sē gessit, ac proboscidem, quantum vīribus poterat,[9] gladiō caedēbat; nec fīnis fuit, priusquam elephantus, dolōre adductus, abiectō mīlite, maximō cum strīdōre[10] ad reliquās bēstiās sē recēpit.”

“Mīles ille,” inquit Sextus, “profectō fortissimus erat, quī tantō perīculō sē committeret. Nam vīrēs multitūdinis hominum vix cum rōbore[11] ūnīus[12] elephantī sunt comparandae.”

“Rēs ita sē habet,” inquit Cornēlius; “atquī[13] interdum elephantī ā mīlitibus singulīs occīsī sunt. Velut dīcitur Hannibal, cum captīvōs Rōmānōs quondam inter sē dīmicāre coēgisset, ūnum, quī supererat, elephantō obiēcisse, lībertātem hominī pollicitus, sī bēstiam occīdisset.

“Rōmānus sōlus in harēnam prōgressus, magnō Poenōrum dolōre[14] elephantum cōnfēcit, ac līberātus est. Sed Hannibal, ut apud Plīnium est,[15] bēstiās fāmā huius dīmicātiōnis[16] in contemptum[17] Rōmānīs[18] ventūrās esse ratus, equitēs mīsit, quī victōrem abeuntem sequerentur atque occīderent.”

“Mihi vix crēdibile vidētur,” inquit Pūblius, “Hannibalem ita fidem fallere voluisse; nam ego eum, etsī Poenus erat, hostem generōsum fuisse semper putāvī.”

At Cornēlius: “Fortasse id, quod modo dīxī, falsō trāditum est.” Tum ad Sextum et Cornēliam conversus: “Vōsne līberī scītis, quō modō Hannibal elephantōs suōs flūmen Rhodanum trādūxerit?”[19]

“Nescīmus,” inquit Cornēlia. “Nōnne vīs hoc quoque nōbīs nārrāre?”

Tum pater: “Sunt quī[20] trādant elephantōs nandō ad alteram rīpam trānsīsse; sed magis cōnstat[21] ratibus eōs trānsvectōs esse.

“Mīlitēs ratem pedēs ducentōs[22] longam in flūmen porrēctam terrā iniectā ita cōnstrāvērunt, ut pontis speciem habēret; tum altera ratis centum pedum,[23] ad trānseundum apta, huic coniūncta est. Elephantī prīmī, per stabilem ratem quasi per pontem āctī, in minōrem sine timōre prōgressī sunt.

“Tum subitō vincula sunt solūta, ac ratis minor aliquot nāvibus āctuāriīs[24] celeriter ad rīpam alteram rapiēbātur. Ibi prīmīs expositīs, elephantī aliī deinde repetītī sunt et trāductī.

“Nihil sānē timēbant bēstiae, dum[25] velut[26] per continentem pontem agēbantur. Cum ratis minor ab alterā solverētur, tum prīmus erat terror; atque, extrēmīs ab aquā cēdentibus, trepidātiōnis tantum ēdēbant, ut in flūmen exciderent quīdam. Hī autem, pondere suō stabilēs, vada pedibus quaerēbant, ac postrēmō incolumēs in rīpam ulteriōrem ēvāsērunt.”

“Vērumne est,” inquit Pūblius, “elephantōs mūrēs aut ōdisse aut timēre?”

“Ita vērō,” inquit Cornēlius. “In Indiā autem et Āfricā sunt mōnstra, quae nōn sine causā ab eīs metuuntur; nam ibi nāscuntur serpentēs tantae magnitūdinis, ut facile elephantōs orbibus suīs obligent. Interdum et elephantus et serpēns simul pereunt, cum elephantus corruēns pondere suō serpentem ēlīdat.”[27]

“Vāh!” inquit Cornēlia. “Rem audītū quam foedam!”

At Pūblius: “Ego quidem mihi videor recordārī ā quibusdam prō certō scrīptum esse[28] serpentēs in Indiā tantam ad magnitūdinem pervenīre, ut solidōs[29] hauriant cervōs[30] taurōsque. Atque omnibus nōtum est, bellō prīmō Pūnicō ad flūmen Bagradam ā Rēgulō imperātōre serpentem centum vīgintī pedēs longam ballistīs expugnātam esse.”

“Dēsine, obsecrō,” inquit Cornēlia. “Sī tālia nārrātūrus es, ego hāc in raedā nōn diūtius morābor.”

“Quiētō es[31] animō,” inquit frāter; “nam fīnem iam fēcī.” Tum Cornēliō: “Quod ad oppidum, pater, iam tendimus?”

Ac Cornēlius: “Caudium brevī adībimus; et spērō hodiē nōs etiam Capuam usque iter facere posse.”

“Nōnne Samnītēs,” inquit Pūblius, “clādem maximam in hīs regiōnibus populō Rōmānō ōlim intulērunt?”

“Rēctē quaeris,” inquit Cornēlius; “nam haud longē absunt Furculae Caudīnae, ubi exercitus Rōmānus sub iugum īre coāctus est.”

“Quid est, quod ā tē audiō?” inquit Sextus. “An[32] nostrī mīlitēs umquam tantā ignōminiā[33] adfectī sunt?”

“Vellem id vērē negārī posse,” inquit pater. “Sed cōnfitendum est nōn tum sōlum[34] tāle dēdecus[35] admissum esse. Velut apud Horātium Flaccum, ille Rēgulus, dē quō modo audīvistis, cum ex Āfricā Rōmam revertisset:

‘Signa[36] ego Pūnicīs
Adfīxa dēlūbrīs[37] et arma,
Mīlitibus[38] sine caede,’ dīxit,
‘Ērepta vīdī; vīdī ego cīvium
Retorta[39] tergō[40] bracchia līberō.[41]

“Haec certē foedissima sunt,” inquit Sextus; “sed, sī tibi nōn est molestum, dē proeliō audiāmus, quod in hīs locīs commissum est.”

At Cornēlius: “Quādam in convalle[42] undique angustiīs et collibus clausā, Rōmānī, in īnsidiās dēlātī, omnibus ex partibus ab hostibus circumventī sunt. Quārē, cum nē[43] in virtūte quidem spēs ūlla salūtis esset, nostrī summam ad dēspērātiōnem pervēnērunt. Tum hostēs sē Rōmānōs, sub iugum missōs,[44] cum singulīs vestīmentīs incolumēs abīre passūrōs pollicitī sunt.

“Condiciōne acceptā, prīmī prōgrediēbantur cōnsulēs sēminūdī, deinde cēterī, cum interim circumstābant hostēs exprōbrantēs atque ēlūdentēs. Quīn etiam gladiī sunt dēstrictī, ac Rōmānī aut vulnerātī aut occīsī sunt, quōrum vultūs victōrēs offenderant.

“Nostrī, cum omnēs sub iugum missī essent, etsī ante noctem Capuam pervenīre poterant, dē fidē sociōrum[45] incertī, oppidum adīre nōn ausī sunt, ac prope viam passim humī corpora prōstrāvērunt.[46] Quod ubi Capuam dēlātum est, oppidānī, commeātū[47] benignē missō, summā cōmitāte Rōmānōs hospitiō recēpērunt.

“Interim Rōmae maestitia summa erat; quō cum cōnsulēs victī redīssent, senātū vocātō, dēcrētum est ut Samnītibus nūntiārētur irritam esse pācem ā cōnsulibus cōnfirmātam, quod iniussū populī facta esset. Nē quis autem dīcere posset Rōmānōs fidem fefellisse, senātus praetereā dēcrēvit ut cōnsulēs, quī suō arbitriō pācem fēcerant, vīnctī hostibus trāderentur.”

“Nōnne cōnsulēs id recūsāvērunt?” inquit Sextus. “Nam tālēs captīvōs omnī cruciātū[48] necāre putō hostibus licuisse.”

At pater: “Immō alter[49] ex cōnsulibus id ipse vehementer suāsit, rem pūblicam ita omnī religiōne līberātam ratus, sī eī, quī pācem illam fēcerant, hostibus dēditī essent.

“Itaque cōnsulēs sine morā magistrātū sē abdicāvērunt[50] ac Caudium sunt dēductī; cumque ad portam urbis perventum esset, veste dētractā manūs eīs post tergum retortae sunt.

“Ubi ad tribūnal[51] imperātōris hostium vēnērunt Rōmānī, atque ante eum stābant cōnsulēs vīnctī, ille īrā incēnsus negāvit[52] rem ita compōnī posse, omnēsque Rōmam dīmīsit. Iūris haud perītus,[53] scīlicet sēcum male āctum esse exīstimāvit; et paulō post bellum ācriter renovātum est.”

Ut haec dicta sunt, Stasimus in oppidum Caudium praemissus est, ut quaereret dēversōrium, ubi viātōrēs edendō vīrēs reficerent, priusquam Capuam inciperent iter tendere.

Pars Superior Rhodanī
Pars Superior Rhodanī
pars superior rhodanī
——————————
References
  1. aliquantus, -a, -um, adj., some; neut. sing. as noun, something.
  2. morae: part. gen.
  3. in Ītaliam trādūxit: later, elephants were sometimes used by the Romans also.
  4. vulgō, adv., commonly.
  5. Lūcae, Lucanian.
  6. ēnitēscō, -nitēscere, -nituī, intr., shine out.
  7. sinister, -tra, -trum, adj., left.
  8. quīn … offerret: cf. XVI, 48.
  9. quantum vīribus poterat: i.e., with all his might.
  10. strīdor, -ōris, m., trumpeting.
  11. rōbore, power.
  12. ūnīus, a single.
  13. atquī: not atque.
  14. magnō … dolōre, to the great chagrin.
  15. est: cf. XI, 114.
  16. dīmicātiō, -ōnis, f., fight, combat.
  17. contemptus, -tūs, m., contempt.
  18. Rōmānīs: dat.
  19. trādūxerit: with two accs. At the time here referred to, Hannibal was advancing to invade Italy.
  20. Sunt quī: cf. IV, 86.
  21. cōnstō, -stāre, -stitī, -stātūrum, intr.; cōnstat, impers., it is established.
  22. ducentī, -ae, -a, num. adj., two hundred.
  23. centum pedum: gen. of quality.
  24. āctuārius, -a, -um, adj., swift.
  25. dum, so long as.
  26. velut, as it were.
  27. cum … ēlidat: cf. I,61.
  28. scrīptum esse: impers.
  29. solidōs, whole.
  30. cervus, -ī, m., stag.
  31. es: imper.
  32. An: indicating surprise.
  33. ignōminia, -ae, f., humiliation.
  34. sōlum: adv.
  35. dēdecus, -oris, n. disgrace.
  36. Signa: sc. nostra.
  37. dēlūbrum, -ī, n., shrine.
  38. Mīlitibus: dat. of disadvantage.
  39. Retorta: i.e., tied.
  40. tergō: abl.; trans., ‘on.’
  41. līberō: i.e., of men not slaves by birth.
  42. convallis, -is, f., inclosed valley.
  43. Nē: purpose.
  44. sub iugum missōs: a temporal clause.
  45. sociōrum: i.e., the people of Capua.
  46. prōsternō, -sternere, -strāvī, -strātus, tr., throw down.
  47. commeātus, -ūs, m., supplies.
  48. cruciātus, -ūs, m., torture.
  49. alter, one.
  50. abdicō, -āre, -āvī, -ātus, tr.; sē abdicāre, resign.
  51. tribūnal, -ālis, n., tribunal.
  52. negāvit: cf. negāret, XVII, 17.
  53. Iūris … perītus, skilled in law.
 Caput XVII Caput XIX