There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Caput XVI Caput XVIII 
CAPUT XVII

Posterō diē viātōrēs, ubi gustāvērunt, iter lēniter faciēbant, cum pater Sextō: “Quā dē rē Onēsimus vōbīscum locūtus est,” inquit, “cum nocte proximā ad eum abīstis?”

“Dē duōbus mūribus dīxit,” inquit Sextus. “Mūs rūsticus, quī ab alterō ad urbem invītātus erat, ut ibi molliter[1] vīveret, amīcum in domum hominis locuplētis secūtus est. Cum autem mūrēs cēnae sūmptuōsae[2] reliquiīs ibi sē oblectārent, subitō cum canibus intrāvit aedium dominus. Tum metū paene exanimātus mūs rūsticus per fenestram ēvāsit, ac libentissimē rūs ad vīctum[3] tenuem iterum sē recēpit.”

“Eī, ut vidētur, accidit idem, quod Dāmoclī factum est,” inquit Pūblius.

At Sextus: “Quis, obsecrō, fuit iste Dāmoclēs? Hoc nōmen anteā numquam audīvī.”

“Tyrannī Dionȳsī adsentātor erat,” inquit Pūblius; “atque ōlim, cum illīus cōpiās, opēs, maiestātem[4] rērumque abundantiam[5] in sermōne commemorāsset, ac negāret umquam[6] beātiōrem quemquam fuisse, tum eī Dionȳsius: ‘Vīsne igitur,’ inquit, ‘quoniam tē haec vīta dēlectat, meam fortūnam ipse experīrī?’

“Ubi Dāmoclēs sē cupere dīxit, tyrannus hominem in lectō splendidō collocārī iussit, mēnsamque argentō aurōque caelātō[7] ōrnāvit. Deinde puerīs eximiā fōrmā imperāvit, ut adessent,[8] et Dāmoclī studiōsē ministrārent. Aderant unguenta,[9] corōnae, incendēbantur odōrēs, mēnsaeque epulīs[10] lūculentīs exstruēbantur.

“Dāmoclēs iam scīlicet sibi fortūnātus vīsus est. Sed subitō tyrannus iussit gladium fulgentem saetā[11] equīnā[12] aptum[13] ē lacūnārī[14] ita dēmittī, ut capitī Dāmoclis impendēret.[15] Quārē ille miser nōn diūtius puerōs aspiciēbat pulchrōs, nec manum in mēnsam porrigēbat. Postrēmō vērō tyrannum ēnīxē ōrāvit ut sibi abīre licēret, quod iam ‘beātus’ esse nōllet.”[16]

“Hahahae!” inquit Sextus. “Homō salsus profectō erat ille tyrannus. Dē eō plūra audīre cupiō.”

“Alia dē eō commemorāta,” inquit Cornēlius, “nūllō modō aequē iūcunda sunt. Cum enim metueret nē quis clam sē adorīrētur, vītam suam cūrā maximā custōdiēbat; quam ob rem causā incognitā[17] capitis damnāvit omnēs, quōs vīvere sibi perīculōsum esse putāret.”

“Quam crūdēliter[18] factum!” inquit Cornēlia. “Ille mihi vidētur dignus quī[19] compārētur cum istō Nerōne, dē quō nūper audīvimus.”

“Eī cum Nerōne alia fuit similitūdō,”[20] inquit pater. “Nam nōn modo erat crūdēlissimus, sed etiam sē poētam eximium esse exīstimābat; quārē tragoediās[21] suās in Achaiam mittēbat, cum certāmina ibi habēbantur. Et eī, quamquam versūs eius pessimī erant, ōlim corōna dēlāta est.”

“Prō certōne[22] compertum est,” inquit Sextus, “eius scrīpta[23] tam absurda fuisse?”

Ac Cornēlius: “Sine dubiō pessima fuērunt. Saepe enim domī quoque carmina sua recitābat; cumque adsentātōrēs omnēs

Lautumiae
Lautumiae
lautumiae
in plausūs maximōs sē effundēbant, poēta Philoxenus, quī illīs temporibus apud eum[24] morābātur, semper sedēbat tacitus, aut etiam in cachinnōs ērumpēbat. Quem igitur tyrannus īrātus postrēmō in lautumiās abdūcī iussit.

“Sed nihilōminus vērus iūdex erat poēta. Nam ē lautumiīs dēmum reductus, cum versūs novōs tyrannī audīre cōgerētur, suā sponte surrēxit et recēdēbat. Hōc animadversō, Dionȳsius: ‘Quō abīs, Philoxene?’ At ille: ‘Ad lautumiās redeō,’ inquit.”

“Ille vērō poēta,” inquit Pūblius, “homō erat, nōn modo salsus, sed etiam audāx.”

At Cornēlius: “Aequē praeclārum est respōnsum philosophī Diogenis. Cui holera[25] lavantī[26] cum dīxisset Aristippus: ‘Sī Dionȳsiō adsentārī vellēs, ista nōn ederēs,’ ille: ‘Immō,’[27] inquit, ‘sī tū ista edere vellēs, Dionȳsiō tē adsentārī nōn opus esset.

“Verba philosophō[28] digna!” inquit Pūblius. “Sed quae sunt istae lautumiae, dē quibus tū modo mentiōnem fēcistī?”

Tum Cornēlius: “Cavernae sunt ingentēs, ex rūpibus[29] cavātae,[30] quibus prō carcere tyrannus ūtēbātur.” (Etiam hodiē ūna ex illīs lautumiīs ‘Dionȳsī auris’ appellātur, quod memoriae trāditum est eam ita fōrmātam[31] esse, ut resonandō vōcēs omnēs[32] ūnum in locum adferret; ibique cōnsistentem Dionȳsium solitum esse clam ea audīre, quae miserī intus inclūsī dē ipsō incautī loquerentur.)

“Mihi mīrandum vidētur,” inquit Pūblius, “eius cīvēs tot annōs crūdēlitātem tantam ferre potuisse. Sed dē eō iam satis dictum est; mihi Hannibalis calliditās[33] magis placet. Nōnne hīs in regiōnibus dux ille ōlim cum Rōmānīs manum cōnseruit?”

“Ita vērō,” inquit pater. “Nam haud procul hinc facta est pugna illa[34] Cannēnsis, inter paucās clādēs populī Rōmānī memorābilis. Hōc proeliō nostrī[35] circiter quīnquāgintā mīlia periērunt, ac paulum āfuit quīn illa diēs fīnem bellō adferret.”

“Plūra nārrā, sīs,” inquit Sextus. “Dē proeliīs semper perlibenter audiō, maximē cum Hannibal hostēs dūcit.”

“Alternīs diēbus,” inquit pater, “imperābant cōnsulēs, quōrum alter statim dēcertāre volēbat, alterī[36] vērō bellum prōdūcī melius vidēbātur. Ōlim, cum apud cōnsulem Varrōnem imperium esset, ad manum cum Poenīs cōnserendam exercitus ēductus est.

“Quārē Paulus, cōnsul alter, quamquam dīversa suāserat, tamen in castrīs morārī tantō in discrīmine rērum nōlēbat, ac perinvītus secūtus est; quī, prīmō statim proeliō[37] fundā graviter vulnerātus, suō cornū[38] tamen hostibus diū fortissimē resistēbat.

“Postrēmō autem Rōmānōs, quōs ārdor pugnandī incautōs longius[39] prōvexerat, equitēs hostium subitō ā tergō adortī sunt. Hinc erat initium fugae, ac Cn. Lentulus, tribūnus mīlitum, cum Paulum sanguine respersum in saxō sedentem vīdisset, eī equum suum trādere volēbat. At ille: ‘Abī,’ inquit, ‘et senātuī nūntiā ut urbem mūniat. Ego satis vīxī; hīc morī certum est.’[40]

“Hannibal fortasse, sī properāre voluisset, urbem ipsam occupāre potuit; atque, ut id cōnārētur, Maharbal vehementer suāsit. Sed Hannibal, hāc[41] tantā victōriā ēlātus, dēlīberandī[42] tempus poposcit. Quārē Maharbal: ‘Vincere scīs, Hannibal,’ inquit; ‘victōriā ūtī[43] nescīs.

At iam Drūsilla: “Ego et Cornēlia,” inquit, “carmina proeliīs praepōnimus. Nōnne versūs ūllōs recordārī potes, Pūblī?”

“Cum modō dē Dāmocle loquerēmur,” inquit ille, “mihi in mentem vēnit verbōrum Horātī Flaccī:

‘Dēstrictus ēnsis[44] cui[45] super impiā
Cervīce pendet, nōn Siculae[46] dapēs
Dulcem ēlabōrābunt[47] sapōrem,
Nōn avium citharaeque[48] cantūs[49]
Somnum redūcent.

Dum hōc modō inter sē loquuntur, diēs abiit; ac paulō ante sōlis occāsum libenter oppidum Beneventum haud procul aspexērunt.

Urbis porta
Urbis porta
Photograph by Katherine Allen
urbis porta
——————————
References
  1. molliter, adv., luxuriously.
  2. sūmptuōsus, -a, -um, adj., costly, lavish.
  3. vīctus, -ūs, m., fare.
  4. maiestās, -ātis, f., dignity.
  5. abundantia, -ae, f., abundance.
  6. negāret umquam, declared that … never.
  7. caelātus, -a, -um, adj., engraved.
  8. adessent, stand by.
  9. unguentum, -ī, n., ointment.
  10. epulae, -ārum, f., feast.
  11. saeta, -ae, f., hair.
  12. equīnus, -a, -um, adj., horse.
  13. aptum, suspended.
  14. lacūnar, -āris, n., ceiling.
  15. impendeō, -ēre, intr., overhang.
  16. iam … nōllet, he no longer wished; note mood, which shows quotation.
  17. causā incognitā: i.e., without trial.
  18. crūdēliter, adv., cruelly.
  19. quī, to be.
  20. Eī cum Nerōne, etc.: i.e., he was like Nero in another way.
  21. tragoedia, -ae, f., tragedy.
  22. certōne: i.e., certō. + ne.
  23. scrīptum, -ī, n., writing.
  24. apud eum, at his court.
  25. holus, -eris, n., vegetables.
  26. lavantī, to him (as he was) washing.
  27. Immō, Nay, rather.
  28. philosophō: abl.
  29. rūpēs, -is, f., rock.
  30. cavō, -āre, -āvī, -ātus, tr., hollow (out).
  31. fōrmō, -āre, -āvī, -ātus, tr., shape.
  32. vōcēs omnēs: i.e., every word spoken.
  33. calliditās, -ātis, f., cleverness.
  34. illa, that famous.
  35. nostrī: nom.; trans., ‘of our men.’
  36. alter … alterī, one … the other.
  37. prīmō statim proeliō: i.e., at the very outset of the battle.
  38. suō cornū: place where.
  39. longius: cf. XI, 15.
  40. certum est: sc. mihi; I am resolved.
  41. hāc: trans. freely.
  42. dēlīberō, -āre, -āvī, -ātus, tr. and intr., consider.
  43. ūtī: verb.
  44. ēnsis, -is, m., sword.
  45. cui: trans. as if gen.
  46. Siculae: Sicilian feasts were famed for sumptuousness.
  47. ēlabōrō, -āre, -āvī, -ātus, tr., contrive to yield.
  48. cithara, -ae, f., lyre.
  49. cantūs, tunefulness.


 Caput XVI Caput XVIII