XXXVII | XXXIX |
Ōlim erant duo frātrēs. Alter erat vir magnā vī. Sapiēns erat et amīcus fīdus nōbilisque, at ā frātre nōn amābātur. Agricola erat. Diū dīligenterque labōrāverat et ā fīnitimīs maximē amābātur. At alter frāter, vir perfidus et inīquus, neque tēctum habēbat neque ab amīcīs amābātur. Frātrem quī agrōs et multōs equōs et tēctum et fīliōs fīliāsque habēbat is vir numquam laudābat. Omnēs hās rēs frāter perfidus dēsīderābat et ipse nōn habēbat. Vir perfidus erat servus. Rēs dominī, autem, nōn dīligenter cūrābat.
Nōn saepe alter frāter alterum vidēbat quod erant tantī inimīcī. Ōlim autem, ubi multī agricolae servīque in oppidō conveniēbant, hī duo frātrēs quoque ibi erant. Alter, vir sapiēns, alterum salūtāvit. At servus nōn respondit et īrātus vidēbātur. Posteā, ubi frāter sapiēns sērō ab oppidō redībat, sōlus per silvam ambulāre coepit. Subitō vōcem audīvit. Sē vertit at nihil vīdit. Iterum ambulāre coepit. Usque ad pontem pervēnerat. Breve tempus hīc manēbat. Subitō in cōnspectū erat figūra frātris eius, servī. Usque ad pontem servus vēnit et, “Sī flūmen trānsīre audēbis,” inquit, “tē occīdam. Mihi pecūniam dā. Quantam tēcum habēs?”
Cōnspectus frātris eius nōn erat grātus agricolae, cuius tēla domī erant. Sēcum hoc dīxit: “Quō modō mē dēfendam? Quantum est perīculum! Quandō iterum in locō tūtō erō?”
Tum vir sapiēns frātrī tōtam pecūniam dedit et, “Pecūniam tibi dō,” inquit. “Nōlī mē occīdere. Mē domum redīre sine. Es frāter meus et tibi auxilium dabō.” Sed hae rēs nōn erant grātae servō quī tēlum subitō cēpit et impetum facere coepit. Agricola, autem, sē vertit et ubi saxum reppererat hoc in caput frātris coniēcit. Servus vulnerātus at nōn occīsus est. Victōria erat agricolae. Sērō domum redībat frātrem vulnerātum portāns.
Post multōs diēs servus iam validus, “Ad dominum meum,” inquit, “redīre nōn cupiō, at tēcum manēre. Mihi vītam bonam mōnstrāvistī. Tū es amīcus meus. Numquam iterum mē tibi perfidum futūrum esse spērō.”
Agricola tandem frātrem manēre sinēbat. Nōn iam erat servus exsul ā tēctō frātris suī et usque ad fīnem vītae servus bonus erat.
XXXVII | XXXIX |