There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XXVI XXVIII 
LESSON XXVII

Herī in summō saxō stetī et terram undique spectāvī. Caelum erat clārum pulchrumque. Nūllae nūbēs erant. Ubīque collēs arborēsque vīdī. Avēs erant laetae. Ubīque signa laetitiae vidēbantur. Flūmen erat prope et paucās nāviculās vīdī. Subitō figūrās duōrum virōrum vīdī. Virī cibum tēlaque portābant. Splendida erant tēla. Virī in saxō sedēbant sed mē hīc esse nōn sentiēbant. Ego, igitur, post arborem mē cēlāvī et audīvī. Diū silēbam.

Vir altior hoc dīxit: “Ōlim in hōc saxō erat proelium magnum et multī barbarī moriēbantur. Per tōtam terram hoc proelium est nōtum.”

Dē nātūrā huius proelī audīre maximē cupīvī.

“Cūr barbarī hostēs nōn superāvērunt? Habēbantne nūlla tēla?” rogāvit amīcus eius. “Cūr tēla nōn rapuērunt et hostēs oppugnāvērunt?”

“Hostēs circum tōtum saxum mittēbantur,” inquit vir altior, “et barbarī ā saxō ad tēcta sua īre nōn poterant. Multōs diēs in summō saxō barbarī sine cibō manēbant. Iam multī erant aegrī. Mox undique erant corpora mortua. Posteā omnēs barbarī superātī sunt. Sīc nōmen huius locī nōtum erat. Hoc proelium est exemplum multōrum et dūrōrum proeliōrum quae inter barbarōs et Americānōs facta.”

Nunc, excitātus, mē nōn iam cēlāvī, sed virīs appropinquāvī.

“Tōtam fābulam,” inquam, “audīvī et est mihi grāta. Aliās nārrā.”

Vir altior ita respondit: “Lūx est obscūra et tempus est domum īre.”

Tum vir et amīcus eius tēla splendida capiēbant et dē summō saxō properābant. Diū figūrās eōrum spectābam. Diū ibi manēbam. Nunc hīc erat nūllum proelium. Omnēs rēs silēbant. Laetitiam sentiēbam, sed miser quoque eram. Etiam nunc fābulam dē nātūrā huius proelī in animō meō teneō.

 XXVI XXVIII