There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XIII XV 
LESSON XIV

Nox est et quiēs est in terrā. Hiems est. Mārcus, puer Americānus, sōlus est in casā quod māter et pater ad oppidum iērunt. Diū legit. Dē multīs terrīs legit. Hanc fābulam, quae de Rōmānīs antīquīs nārrātur, saepe Mārcus in scholā audīvit. In pictūrā est vir quī mīles Rōmānus est. Ad bellum properat. Est mīles validus et magnus quī arma Rōmāna portat. Sōlus est. Multī aliī mīlitēs quī in pictūrā nōn videntur ad bellum ambulant quod bellum est magnum. Ibi sunt castra Rōmāna ubi noctū mīlitēs manent. Hīc quoque manent ubi in bellō nōn pugnant. Mīlitēs interdum ā castrīs properant et ad bellum eunt.

Hic mīles Rōmānus quī est dux mīlitum arma bona portat. Quae sunt haec arma? Hic est gladius validus. Gladius nōn est longus. Nōn est lātus. Scūtum quoque capit. Scūtum ducem tegit ubi bellum est periculōsum. Pīlum habet. Hoc pīlum est longum et validum sed nōn est lātum. Galea quoque ducem tegit. Galeam et scūtum et gladium et pīlum Mārcus videt et laudat. Haec arma mīlitēs bene tegunt. Quod hic mīles est dux, bellum nōn timet. Perīculum nōn timet.

Post mīlitēs castra vidēmus. Equōs et frūmentum vidēmus. Hī equī aliōs mīlitēs portant. Alia tēla portant. Nunc est nūllum perīculum. Mox mīlitēs pugnant et tum est magnum perīculum. Post bellum multī mīlitēs sunt dēfessī et domī esse cupiunt. Dux quoque est dēfessus. Dux bonus semper cōnsilia bona habet. Mīlitēs cōnsilia bona ducis semper laudant, sed cōnsilia mala nōn laudant. Dux impiger cōnsilia mala nōn laudat. Dux impiger cōnsilia bona semper habet. Bellum est periculōsum ubi cōnsilia ducis sunt mala.

Nunc nōn est nox. Nūlla quiēs est in terrā. Virī et fēminae labōrant. Mārcus nōn legit sed ad stabulum ubi equus stat ambulat. In stabulō Mārcus equō albō frūmentum dat. Tum in hortum puer et equus properant. Equus puerum ad flōrēs, rosās et līlia, portat. “Ego sum dux Rōmānus,” inquit puer, “et arma capiō. Gladium et ūnum scūtum portō. Galeam habeō et in tabernāculō sunt duo pila quae nunc nōn portō. Mīlitēs meī mē laudant quod cōnsilia bona habeō.”

Māter vocat. Puer et equus domum properant. Post cēnam colloquium, quod dē armīs et bellō est, longum et grātum est.

 XIII XV