There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 XII XIV 
LESSON XIII


Haec casa est domus fēminae benignae. Casa est casa alba. Post casam est hortus. Post hortum est silva. In hortō sunt multī et pulchrī flōrēs. Sunt rosae albae et līlia alba quoque. Alta sunt līlia et pulchrae sunt rosae. Sunt aliī Aōrēs quoque in hortō. Grātī fēminae benignae sunt flōrēs. Fēmina hortum nōn cūrat. Vir quī in aliā casā habitat hortum cūrat. Aestāte hortum cūrat; hieme nōn cūrat quod hieme sunt nūllī flōrēs in hortō. Bene vir labōrat. Cārus virō est hortus.

Hodiē vir nōn est in hortō. Herī hīc erat. Hodiē hīc nōn est. Est aestās et in hortō est quiēs. Fēmina quiētem amat. Mox fēmina puerum lacrimantem audit. Ad iānuam it. Nūllus puer est in viā. Mox puerum quī in hortō labōrat videt. Est fīlius virī quī hortum cūrat. Hodiē puer hortum cūrat et lacrimat. Puer nōn est in perīculō; nōn timet. Cūr laerimat? Fēmina puerum ad sē vocat. Fēmina hoc dīcit: “Cūr lacrimās, puer?” Tum puer respondet: “Pater meus ad oppidum it et ego labōrō. Ego quoque ad oppidum īre cupiō. Duōs equōs habet et ego equōs amō. In stabulō frūmentum equīs dō. Aquam quoque dō. Ūnum equum semper cūrō. Ego quoque cum patre et equīs īre cupio.”

Fēmina quae est fēmina benigna est maesta. Miserum puerum! Fēmina et puer cēnam edunt. Tum fēmina flōrēs ex hortō capit et ad oppidum it. Cum feminā it puer parvus quī nunc nōn lacrimat. Mox virum quī hortum cūrat fēmina videt et dē puerō parvō quī nōn est puer malus nārrat. Fēmina et vir et puer colloquium habent. Multās hōrās ibi manent. Vesperī domum eunt.

 XII XIV