86. Some Very Distinguished Geese | 88. Horatius at the Bridge |
Longum est cōnsilia nārrāre, quibus ūsī sunt colōnī eīs in bellīs, quae cum Britannīs et Indīs gessērunt. Sīcut ōlim, cum per prōvinciam Noveborācēnsem nāvis Britannica adversō flūmine nāvigāret, in ripā forte stābant līberī duo; quī veritī nē, sī agricolās armātōs exspectāssent, auxilium sērō adferrētur, cōnstituerunt, sī possent, Britannōs ipsī dēterrēre.
Post domum, quae in prōmunturiō posita erat, silva erat parva. Itaque līberī, cum ad aedēs cucurrissent, armīs cōnfēstim arreptīs, portā posticā in silvam clam ēgressī sunt; tum autem palam ē silvā in aedes cum armīs properāvērunt. Quod idem cum saepius fēcissent, Britannī, quī cōnspiciēbant procul nec quicquam plānē vidēre poterant, manum magnam in aedēs convēnisse ratī, pedetemptim tamen prōgredī persevērāvērunt: dum vērō praeter prōmunturium nāvigant, subitō alter ex līberīs inmīsit tēlum ac gubernātōrem graviter vulnerāvit; quī cum prōlapsus gubernācula ē manibus dīmīsisset, nāvis ē cursū flūmine secundō ferrī coepta est. Quam ob rem Britannī, sē sīc omnīs interficī posse arbitrātī, animō minimē aequō sē recēpērunt ad oppidum, unde nūper prōfectī erant.