There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 86
Some Very Distinguished Geese
1912
 85. An Early Morning Surprise 87. An Army of Two 
LESSON 86
Some Very Distinguished Geese

Quibus rēbus admoneor dē impetū, quern Gallī antīquī abhinc multōs annōs in Capitōlium fēcērunt, cum exercitūs vīcissent Rōmānōs, urbemque ipsam incendissent. Prīmo interdiū hostēs adortī sunt, summāque audācia saxa aspera ascēnderunt; sed Rōmānī dēsuper eōrum aciem tam facile tantāque caede dēiēcērunt, ut numquam posteā idem audērent.

Deinde autem, cum multōs diēs Capitōlium obsessum esset nec praesidium (quamquam summa erat cibī inopia) sē dēdere vellet, noctū Capitōlium oppugnāre hostēs cōnstituerunt. Itaque sēmitā asperā,quam paucīs ante diēbus Gallus quīdam forte animadverterat, tertia ferē vigiliā ūnus mīles inermis paulum ascendit; cui deinde arma trādita sunt. Is sequentēs adiuvābat, illī rursus aliōs. Quō modō Gallī complūrēs ad summum collem tantō silentiō pervēnērunt, ut custōdēs nihil sentīrent quīn etiam nē canēs quidem excitātī sunt. Sed repente ānserēs Iūnonis sacrī clangōrem clārum ēdidērunt: quae rēs Rōmānīs salūtī fuit; nam M. Manlius, vir summae cōnstantiae, sonō ācrī auditō, comitēs ad arma vocāns cōnfēstim in prīmum Gallum impetum fēcit acerrimum, eumque dē saxō prōiēcit. Gallus cāsū suō aliōs quoque dēturbāvit et hostēs, magnō dētrimentō acceptō, etiam hōc cōnātū dēsistere coācti, in castra maestī sē recēpērunt.

————————