There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 79. Andrew Jackson 81. Carrying the Tribute 
LESSON 80
Pirates Ashore

Quondam in marī Atlanticō secundum litus Americānum ultrō citrōque nāvigābant pirātae, quī omnibus locīs nāvēs vel Americānās vel Britannicās spoliābant; ē quibus ūnus, summae audāciae homō, liburnicīs praeerat complūribus. Is ōlim oppugnāre cōnstituit oppidum longinquum, quod numquam anteā spoliātum erat, cuiusque incolae locuplētēs esse dīcēbantur.

Sine dētrīmentō liburnicae in portum vēnērunt; tum autem captīvus quīdam, quī minus dīligenter custōdiēbātur, mare clam exsiluit, ac nandō incolumis pervēnit ad lītus: quī sine morā oppidānōs dē cōnsiliīs pirātārum certiōrēs fecit. Quō nūntiō acceptō, oppidānī summā dīligentiā bona sua cēlāre coepērunt. Deinde, postquam pīrātae ē nāvibus ēgressī mīlitēs paucōs, quī oppidō erant praesidiō relictī, in fugam coniēcērunt, cīvēs ipsī, aedibus clausīs, tēla in hostēs prīmō coniēcērunt plūrima sed postrēmō, timōre dētrimentī etiam maiōris coāctī, sē maestī dēdidērunt. Quōs omnīs pīrātae, victōriā potītī, in templa quaedam coēgērunt. Ubi illī fame sunt paene necātī; victōrēs enim interim tam bene se habēbant, ut omnīnō captīvōrum miserōrum oblīvīscerentur.

————————
Templum

The above building, found in Sicily, is of Grecian architecture. It is known as the Temple of Concord. Roman temples were regularly constructed on Greek models.

————————