78. Fortune favors the Brave | 80. Pirates Ashore |
Nunc mihi pauca dīcenda sunt dē rēbus gestīs Americānī cuiusdam, nōmine Iacsōnis, quī obscūrō locō nātus, postremō reī pūblicae prīnceps factus est. Quī adhuc puer in bellō, quod prīmum Britannī cum Americānīs gessērunt, fortiter versatus, ūnā cum frātre ab hostibus captus, in carcere morbō gravī affectus est. Māter autem brevī efficere potuit ut fīliī ambō cum captīvīs Britannīs commūtārentur.
Multīs post annīs, cum Britannī iterum cum Americānīs bellum gererent, Indī, quōdam castellō Americanōrum expugnātō, nōn sōlum armātōs sed etiam mulierēs līberōsque summā crūdēlitāte occīdērunt. Quā caede nūntiātā, Iacsō, dīlēctū habitō, quam celerrimē profectus est, ut hostls coercēret; cumque multa mīlia passuum iter fēcisset, etsī mīlitēs labōrandō dēfessī semel īterumque negābant sē longius prōgressūrōs, pervēnit postrēmō ad castra munītissima, quae in rīpā flūminis Tallapūsae posuerant Indī. Ubi ācriter pugnātum est: castra tamen sunt capta, hostēsque paene ad ūnum ibi periērunt aut in Flōridam fugere coactī sunt. Victōriā potītus Iacsō summā cōmitāte rēgem Indōrum accēpit, quī aut equō vectus castra intrāre est ausus petītum ut frūmentō Americānī iuvārent mulierēs līberōsque Indōs, quī in silvīs latentēs famem aegre iam tolerābant.