There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 76
A Dangerous Conspiracy (Continued)
1912
 75. A Dangerous Conspiracy 77. A Quick-Witted Messenger 
LESSON 76
A Dangerous Conspiracy (Continued)

Priusquam rēx Indus cum sociīs redīre potuit, lēgātus, sibi initium bellī esse faciendum ratus, cōnsiliō callidō ūsus est; nam ex urbe ad pugnam profectus, legiōnēs flūmine adversō pauca milia passuum dūxit, tum subitō in rīpam transiit alteram. Putābat enim (id quod factum est) barbarōs īnsidiās collocātūrōs eā in rīpā, in quā primō iter facere ipse coepisset. Cōpiīs igitur flūmen traductīs, sīne dētrimentō ūllō contendit ad oppidum, ubi domicilium Tecumsa habēbat.

Cum lēgātus propius accessisset, rēgis frāter, quī tum oppidō praeerat, nūntium mīsit, quī dīceret posterō diē Indōs condiciōnēs pācis petītūrōs. Itaque Americānī prope oppidum posuērunt castra, armīsque expeditīs sē somnō dedērunt. At vigiliā circiter quārtā subitō audītus est ululātus Indorum, quī undique castra iam obsidēbant; quō sonō ad aurēs adlātō, mīlitēs ē somnō excitātī ignīs cōnfēstim extinxērunt, nē ab hostibus cōnspicī possent. Sīc trīs ferē hōrās in nocte obscūrā ab Americānīs fortissimē pugnātum est; tum prīmā lūce, ēruptiōne facta, in fugam coniēcērunt hostīs, oppidumque incendērunt.

Oppidō incēnsō Tecumsa, postquam rediit, cōnsilia sua perficere nūllō modō potuit; paucīs autem post mensibus, cum Americānī Britannīs bellum indīxissent, in exercitū Britannicō lēgātus factus est.

————————