52. An Example of Fortitude | 54. The Capture of a Man-of-War |
Prīmō bellō, quod Britannī cum Americānīs gessērunt, per prōvinciam Noveborācēnsem ad mare iter facere cōnābantur, ā sociīs Indīs multum adiūtī sunt; barbarī enim paulum ante exercitum prōgressī, villīs undique incēnsīs, colōnōs summā crūdēlitāte occīdēbant. Quārē agricolārum omnium suspēnsī erant animī.
Dum rēs ita sē habent, in praediō quōdam servus Āfer ōlim subitō ex hortō perterritus fūgit, dominumque certiōrem fēcit sē Indum in herbā latentem vīdisse. Quō audītō, dominus statim ad frātris vīllam profectus est, ut cum eō cōnsilium commūnicāret; interim uxor fīlium iussit equōs carrumque parāre. Tum, postquam rediit pater, pauca in carrum imposuērunt, aedibusque ac bōbus relictīs, ad rīpam flūminis satis magnī, quod prope fluēbat, sine morā prōgressī sunt. Id cum trānsissent, celeriter inde per agrōs contendērunt ūnā cum colōnīs aliīs, quī in hīs regiōnibus diūtius morārī nōn audēbant. At nē sīc quidem sine labōribus perīculīsque effūgērunt; nam in itinere, tempestāte subitō coortā, māter līberīque sub caelō noctem agere coāctī sunt: sed postrēmō in prōvinciam proximam incolumaes pervēnērunt.