51. How the Town was Saved | 53. A Hasty Leave-Taking |
Indī Americānī summum cruciātum sine gemitū patī possunt, atque Indī Asiāticī nūdī dīcuntur inter nivēs vītam agere, neque ēdere gemitum, etsī ignēs admoveantur. Illī tamen cruciātū fortiter ferendō Rōmānōs nūllō modō superant. Nam olim, cum diū neque fēliciter bellum cum rēge Porsinnā gestum esset, C. Mūcius, clārus iuvenis Romānus, Tiberim cōnstituit sōlus trānsīre rēgemque hostium, sī posset, interficere. Itaque tēlō veste tēctō profectus est; cumque flūmen clam trānsīsset, in castra hostium incolumis pervenit. Ibi tamen rēgem a comitibus internōscere nōn potuit, ac prō Porsinnā scrībam occīdit; deinde frūstrā effugere cōnātus ad rēgem ipsum dēductus est. Quī cum vellet penitus cōgnōscere cōnsilia, quae in sē inita erant, ignēs iussit admovērī, ut iuvenis omnia prōdere cōgerētur. Ille autem ultrō dextram in ignem porrēxit, cruciātumque sine gemitū passus est. Quō vīsō rex, tantam fortitūdinem admīrātus, captīvum incolumem dīmīsit, ac paulō post ā Rōmānīs pācis condiciōnēs petīvit, quod cum gente, ex quā erant iuvenēs tantae virtūtis, diūtius bellum gerere nōllet.