There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 40. Help from France


1912
 39. Valley Forge 41. Benedict Arnold 
LESSON 40
Help from France

Ita hōc ferē tempore factum erat[1] ut Gallī, quī Britannōs minimē amābant, cum[2] Americānīs facerent foedus[3] atque trāns mare imperātōrem cum classe mitterent, quī colōnōs adiuvāret. Quibus rēbus[4] cōgnitīs, Britannī illī, quī Philadelphiae[5] cōnsedērant, cum sentīrent flūmine classe obsessō [6] sē undique oppugnārī[7] posse[8], celeriter sēsē[9] coniūnxērunt cum cōpiīs aliīs, quae in prōvinciā proximā collocātae erant. Ita Philadelphia rursus in Americānōrum potestātem pervēnit.

Adhūc Britannī crēdiderant colōnōs facile vincī posse: sed iam dēmum sensērunt sē rem difficillimam tractāre; cumque[10] in prōvinciīs, quae ad merīdiem spectant, colōnī rārī multīs cum servīs in praediīs maximīs habitārent, in eās[11] cōnstituērunt exercitūs suōs mittere, sī[12] ibi rem gerere fēlīcius possent. Nec vērō[13] eōs cōnsilium fefellit; nam Gorgia ūnā cum aliīs quibusdam prōvinciīs brevī est occupāta, et ubicumque[14] in aciē pugnatum est, Americānī victī sunt. Quibus dētrīmentīs minimē animō dēmissī, colōnī iam manūs[15] parvās coēgērunt, quae in silvīs palūdibusque latēbant[16], dōnec occāsiōnem reī bene gerendae[17] nancīscerentur[18]; tum subitō impetū factō aut capiēbant Britannōs aut eōs in fugam dabant.

————————
  1. factum erat: it had come to pass.
  2. cum: preposition.
  3. foedus: foedus, -eris, n., alliance.
  4. quibus rēbus: this.
  5. Philadelphiae: locative case.
  6. flumine … obsessö: translate by a conditional clause.
  7. oppugnārī: note the last letter of the word.
  8. posse: could.
  9. sēsē: i.e. .
  10. cum: since, or inasmuch as.
  11. eās: referring to prōvinciīs, l. 8.
  12. sī: cf. sī, p. 33, l. 4.
  13. nec vērō, etc.: freely, and the plan WAS successful; lit. what?
  14. ubicumque: = conjunction, wherever.
  15. manūs: companies, or bands.
  16. latēbant: cf. the note on rapiēbant, p. 7, l. 17.
  17. reī bene gerendae (gen. case): freely, successful action.
  18. nancīscerentur: translate the subjunctive “could.”