30. A Dangerous Mission (continued) | 32. Braddock’s Defeat |
At paucīs post diēbus, per loca aspera summō labōre prōgressus, in hostium finēs pervēnit Vasingtō, castraque ibi parva posuit. Deinde paulō longius profectus explorātōrēs cēpit paucōs; tum autem certior factus Gallōs Indōsque adesse plūrimōs, iterum sē in castra recēpit. Quō factō Gallī, cum sociīs Indīs[1] celeriter cōnsecūtī, in castra impetum fēcērunt ācerrimum; sed postrēmō, colōnīs multās hōrās frūstrā oppugnātīs, ē castrīs Vasingtōnem cum armīs eā condiciōne[2] exīre passī sunt, ut exercitum ex hīs fīnibus statim redūceret. Ille igitur invītus[3] domum iter facere coāctus est.
Posterō autem annō ē Britanniā legiōnēs complūrēs missae sunt ad Gallōs expellendōs[4] ex eīs locīs, unde illī modo Vasingtōnem discēdere coēgerant. Imperātor factus erat vir Britannicus, nōmine Braddoc, dux fortis, quī tamen cum Indīs bellum gerere[5] nesciēbat. Crēdēbat vērō sē omnia scīre, neque ā Vasingtōne aut reliquīs colōnīs sē monērī volēbat; quārē, cum ad bellum profectus esset, quamquam multa mīlia passuum per viās perīculōsās silvāsque maximās iter legiōnibus[6] erat faciendum, explōrātōrēs praemittere nōluit, nec grātiās colōnis ēgit, quī operam suam ultrō pollicitī sunt: nam nē cōnspectum quidem legiōnum suārum putābat Indōs esse lātūrōs.
- ↑ Indīs: here as adj.
- ↑ eā condiciōne … ut: on those terms, that.
- ↑ invītus: cf. the note on laetus, p. 2 l. 16
- ↑ ad Gallōs expellendōs: purpose clause; cf. the similar phrase on p. 34 l. 15
- ↑ gerere: cf. the infinitive with nesciēbat, p.8 l. 2 —— sē: omit in translation. —— omnia: all (about the subject).
- ↑ legiōnibus: for syntax, cf. sibi, p. 34, l. 21.