Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/76

Haec pagina emendata est

— 35 —


Sed satis multa de Dante.[1] Nunc Petrarcham consideremus, quamquam non me fugit quam pericoloso in loco verser, ut mihi sit etiam universi populi impetus pertimescendus; quem isti tui praeclari vates nugis nescio quibus (neque enim aliter appellanda sunt, quae isti in vulgus legenda tradiderunt) devinctum habent;[c 1] verum ego libere dicam quod[c 2] sentio: vos autem rogo atque obsecro, ne hanc meam orationem efferatis. Quid igitur si pictor quispiam, cum magnam se habere eius[c 3] artis scientiam profiteretur,[c 4] theatrum aliquod pingendum conduceret, deinde magna expectatione hominum facta, qui alterum Apellen aut Zeuxin[c 5] temporibus suis natum esse crederent, picturae eius aperirentur liniamentis distortis atque ridiculae admodum pictae; nonne is dignus esset quem omnes deriderent? Ita censeo: nulla enim venia dignus est is, qui tam impudenter ea quae nescit scire[c 6]


  1. tenent D.
  2. quid B.
  3. huius B.
  4. profitentur male B.
  5. Appelles aut Zeusin C.
  6. imprudenter ea q. n. se scire B.

    «altro di loro dice, anzi l’à scritto, che è peggio, Dante non avere nella origine Mantovana Virgilio inteso». Qui accennasi alla lettera di Leonardo Bruni a Giovanni Francesco Gonzaga, nella quale trattasi della origine di Mantova.

    2. (Nota alla pag. preced.). Il Mehus v. a. t. pag. CLXXVI riporta il tratto da de his loquamur (pag. 32 fine).

  1. Queste accuse contro Dante ripubblicò anche il Wesselofsky (op. cit. pag. 33-36).