Homiliae (Beda)/3

This is the stable version, checked on 19 Iunii 2023. Template changes await review.
LIBER TERTIUS.--HOMILIAE SUBDITITIAE.
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

LIBER TERTIUS.--HOMILIAE SUBDITITIAE. 94.0267|

HOMILIA PRIMA. IN DOMINICA PRIMA POST TRINITATEM. 94.0267D|

LUC. XVI. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, et induebatur 94.0268D| purpura et bysso, et epulabatur quotidie spendide, etc.

Purpuram regii habitus esse colorem marinis e conchyliis tinctam, nemo fere qui dubitet. Nam conchylia 94.0269A| ferro circumcisa lacrymas purpurei coloris quibus lana tingatur emittunt. Byssum vero genus est quoddam lini nimium candidi et nobilissimi, quod Graeci παπατὴν vocant. Admonuerat ergo Dominus supra facere amicos de mammona iniquitatis, qui cum ab hac vita defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula, quod audientes Pharisaei deridebant. Verum ille quae proposuerat, exemplis astruens, ostendit ideo divitem purpuratum irremediabiliter apud inferos tortum, quia pauperem Lazarum, a quo in vitae tabernacula recipi posset, amicum sibi facere neglexerat. Nonnulli autem putant praecepta veteris Testamenti districtiora esse quam novi, sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur, ibi res injuste sublata restitutione quadrupli punitur; hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse; nec dicitur quod vi quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc 94.0269B| ergo, hinc summopere colligendum est, qua poena multandus sit, qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur, qui propria non largitur. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum: quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet, ut honorabilior caeteris esse videatur. Quam culpam possumus melius ex diverso colligere, quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Joanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum (Matth. III; Marc. I; Luc. III; Joan. I). Sed notandum nobis magnopere est, in ore veritatis de superbo divite, et de humili paupere, quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur: Homo quidam erat dives, et protinus subjungitur:

Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina divitum quam pauperum 94.0269C| sciri. Quid est ergo quod Dominus de paupere et divite verbum faciens, nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit atque approbat, et superbos ignorat? Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII; Matth. VII). At contra Moysi dicitur: Novi te ex nomine tuo (Exod. XXXIII). Ait ergo de divite: Homo quidam; ait de paupere: Egenus nomine Lazarus. Ac si aperte dicat: Pauperem humilem scio, superbum divitem nescio; illum cognitum per approbationem habeo, hunc per judicium reprobationis ignoro.

Qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Plenus ulceribus mendicus Lazarus ante januas divitis jacet, qua de re una Dominus duo judicia explevit. Habuisset enim fortasse aliquam excusationem dives, 94.0269D| si Lazarus pauper et ulcerosus ante ejus januam non jacuisset, si remotus fuisset, si ejus inopia non esset oculis importuna; rursus si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tolerasset tentationem pauper in animo. Sed dum egenum et ulceratum ante januam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re, ex visione pauperis non miserenti diviti cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis tentatum quotidie pauperem probavit. Cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiamsi sanus fuisset; rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset. Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit, atque insuper videbat procedentem divitem obsequentibus cuneis fulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo visitari. Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes qui libenter vulnera lingebant. Ex una ergo re omnipotens Deus duo judicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante januam 94.0270A| divitis jacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem.

Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno. Sinus Abraham requies est beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat.

Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus; et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est subtilitas judiciorum Dei, o quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! Certe superius dictum est quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, 94.0270B| et nemo illi dabat; nunc de supplicio divitis dicitur, quia de extremo digiti Lazari destillari aquam in os suum concupiscit. Qui ergo mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus usque ad minima quaerenda pervenit. Sed notandum valde est quid sit quod dives, in igne positus, linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii, ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione et tenacia de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui hic male convivatus dicitur, apud inferos gravius in lingua ardere perhibetur. Sed cum gravi valde pavore pensandum est hoc quod sequitur:

Et dixit illi Abraham: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives 94.0270C| iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac vita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarum habuisse malum aliquod quod purgaretur. Sed mala Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae.

Et in his omnibus inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur: Hi qui volunt ad vos transire non possint. Quod enim hi qui in inferno sunt ad beatorum sortem transire cupiunt, dubium non est; qui vero jam in beatitudinis sortem suscepti sunt, quo pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est, a suppliciorum suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire justorum est, mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed qui volunt 94.0270D| de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire non possunt, quia justorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, ejus animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant, unde nunc sequitur:

Et ait: Rogo te ergo, Pater, ut mittas eum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Qua in re notandum est, ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit 94.0271A| quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non cognosceret; et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam suis timeret. Ut ergo peccatores amplius in supplicio puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur, quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie quosdam justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudia non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt, quod misericorditer evaserunt, tantoque majores ereptori suo gratias referant, quanto evidentius vident in aliis quid ipsi perpeti, si essent neglecti, potuerunt, quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.

Et ait illi Abraham: Habent Mosen et Prophetas, 94.0271B| audiant illos. Sed qui verba despexerat, haec audire non posse suos sequaces aestimabat. Unde et respondit dives:

Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Cui mox veraci sententia dicitur:

Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis surrexerit, credent. Quia nimirum qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt. Et nimirum constat, quia cujus implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Quem vero juxta allegoriam dives iste qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Judaicum populum significat? qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem. Quem autem Lazarus ulceribus plenus, nisi gentilem populum figuraliter exprimit: qui dum, conversus ad Deum, peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute 94.0271C| fuit. In cutis quippe vulnere virus a visceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat, qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus tumuit, et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. At contra jacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua vulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt; et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt. 94.0271D| Unde et bene Lazarus adjutus interpretatur, quia ipsi hunc ad ereptionem juvant, qui ejus vulnera per linguae correptionem curant. Contigit vero ut uterque moreretur: dives qui induebatur purpura et bysso, sepultus in inferno; in sinu vero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus, nisi secretam requiem significat Patris? de qua Veritas: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores (Matth. VIII; Luc. XIII). Qui enim purpura indutus dicitur, recte filius regni vocatur. Qui de longinquo ad videndum Lazarum oculos levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi judicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum 94.0272A| ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione justorum vel ultima participari. Cui respondetur quod in hac vita bona receperit, quia omne suum gaudium, felicitatem transitoriam putavit. Habere hic iterum possunt et justi bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est, aeterna appetunt, eorum judicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime videntur. Inter haec vero notandum est quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium vocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam hujus infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen 94.0272B| per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus, quinque fratres habere se perhibet, quia superbus idem Judaicus populus qui ex magna jam parte damnatus est, sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia eos ad spiritalem intelligentiam non assurgere, in inferno positus gemit. Petit ut ad eos Lazarus mittatur, cui quod Mosen et Prophetas habeant, dicitur. Sed ait quod non credunt, Nisi quis ex mortuis resurrexerit, cui protinus respondetur: Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent ei. Certe de Mose veritas dicit: Si crederetis Mosi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V). Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur: Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Judaicus populus quia Mosi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit; cumque Mosi verba spiritaliter intelligere renuit, ad eum de quo Moses locutus 94.0272C| fuerat non pervenit.

HOMILIA II. IN DOMINICA SECUNDA POST TRINITATEM.

LUC. XIV. MATTH. XXII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis similitudinem hanc: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Et reliqua.

Quis est iste homo, nisi ille de quo per prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscit eum? Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit. Qui vocat multos, sed pauci veniunt. Quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subjecti sunt, aeterno ejus convivio male vivendo contradicunt.

Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Quid hora coenae nisi finis est mundi? in quo nimirum nos sumus 94.0272D| sicut jamdudum Paulus testatur, dicens: Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). Si ergo jam hora coenae est cum vocamur, tanto minus debemus excusare convivio Dei, quanto propinquasse jam cernimus finem saeculi. Idcirco autem hoc convivium Dei non prandium, sed coena nominatur, quia post prandium coena restat, post coenam vero convivium nullum restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo signatur? Ad repellendum autem fastidium nostrum jam parata sunt omnia, quia ad abstergendum mentis nostrae teporem in coena Dei ille nobis singularis agnus occisus est, qui tulit peccata mundi.

Et coeperunt simul omnes excusare. Offert Deus quod rogari debuit, non rogatus dare vult quod vix sperari poterat. Quia dignaretur largiri postulatus, 94.0273A| contemnitur vero paratus, delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Sed dicunt aliqui, Excusare nolumus; ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. Qui verum profecto dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritualibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium causa subjungitur, cum protinus subinfertur:

Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam: rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam.

Et alter dixit: Juga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque jugis boum, nisi quinque corporis sensus accipimus? qui recte quoque juga vocati sunt, quia in utroque sensu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, 94.0273B| quia comprehendere nesciunt interna, sed sola exteriora cognoscunt, et deserentes intima, ea quae extra sunt, tangunt, recte per eos curiositas designatur. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit. Propter hoc namque et de eisdem quinque jugis boum dicitur, Eo probare illa, quia, videlicet, aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum quod et is qui propter villam, et is qui propter probanda juga boum, a coena sui invitatoris excusat, verba humilitatis permiscet, dicens:

Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit rogo, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Et ecce hoc dijudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae dijudicat, agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus: Convertere, Deum sequere, mundum relinque, ubi hunc nisi ad dominicam coenam vocamus? Sed 94.0273C| cum respondet: Ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit nisi rogat et excusat? dicens namque Peccator sum, humilitatem insinuat; subjungens autem Converti non possum, superbiam demonstrat.

Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem, nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit conjugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis; et ideo per rem justam significari potest non incongrue res injusta. Ad coenam nos ergo aeterni convivii summus paterfamilias invitat, sed dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat.

Et reversus servus, nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas 94.0273D| et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc. Ecce qui terrenae substantiae plus justo incubat, venire ad dominicam coenam recusat; qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit; qui carnalibus desideriis inhaeret, spiritalis convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? quia, juxta Pauli vocem, Infirma mundi eligit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I). Pauperes autem et debiles dicuntur, qui judicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt; caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent; claudi quoque qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt, qui invitantur et veniunt; sed peccatores superbi respuuntur, et peccatores humiles eliguntur. 94.0274A| Hos itaque eligit quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Pauperes et debiles, caeci et claudi vocantur, et veniunt, quia infirmi quique atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Sed, ductis ad coenam pauperibus, quid puer subjungat audiamus:

Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Multi tales ad dominicam coenam ex Judaea collecti sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit, locum superni convivii non implevit. Intravit jam frequentia Judaeorum, sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur:

Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam Dominus invitat, illum videlicet populum designat, qui tenere legem sub urbana conversatione noverat. 94.0274B| Cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est, gentilem quaerit. Notandum vero quod in hac invitatione tertia non dicitur invita, sed compelle intrare. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt. His, ut superius diximus, plerumque contingit ut eos in carnalibus desideriis suis mundi hujus adversitas feriat. Saepe namque aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti injuriis concidunt, aut percussi gravioribus damnis affliguntur, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes ad Dominum corda convertunt. Qui ergo hujus mundi adversitatibus fracti, ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti nisi compelluntur ut intrent? Sed valde est tremenda sententia, quae protinus subinfertur. Ait enim:

Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. Ecce per se vocat, 94.0274C| per angelos vocat, per patres vocat, per prophetas vocat, per apostolos vocat, per pastores vocat, plerumque per miracula vocat, plerumque per flagella vocat, aliquando per hujus mundi prospera vocat, aliquando per adversa; nemo contemnat, ne dum vocatus excusat, cum voluerit intrare, non valeat.

HOMILIA III. IN DOMINICA TERTIA POST TRINITATEM.

LUC. XV. MATTH. XVIII. In illo tempore, erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent illum, et murmurabant Pharisaei et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis, etc.

Quia non solum justus peccare per inertiam, sed et peccator per solertiam resipiscere potest, postquam sal infatuatum foras mitti debere narratum 94.0274D| est, mox poenitentium cohors intus admissa describitur, qui ad audiendum Dei verbum appropinquantes, non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Quod videntes Pharisaei, dedignati sunt, quia vera justitia compassionem habet, et falsa justitia dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Sed qui aegri erant, ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit. Ait namque:

Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem veritas dedit, quam et in se ipse homo recognosceret et tamen haec specialiter ad 94.0275A| ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius numerus est perfectus, ipse centum oves habuit, cum angelorum substantiam et hominum creavit. Sed una ovis tunc periit, quando peccando homo pascua vitae dereliquit: dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem coelum homo deseruit, cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationabilis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra.

Et cum invenerit illam, imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris suis imposuit, quia, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit.

94.0275B| Et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. Inventa ove ad domum rediit, quia pastor noster, reparato homine, ad regnum coeleste rediit. Ibi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros qui amici ejus sunt, quia voluntatem ejus continue in sua stabilitate custodiunt: vicini quoque ejus sunt, qui claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicat Congratulamini ovi inventae, sed mihi, quia, videlicet, ejus est gaudium vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus.

Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. Plus de conversis peccatoribus, quam de stantibus justis gaudium erit in coelo, quia plerumque hi qui nullis 94.0275C| se oppressos peccatorum mobilibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt; et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde securi sunt quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt ad amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent. Majus ergo de peccatore converso, quam de stante justo gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed inter haec sciendum est quia sunt plerique justi in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione 94.0275D| se exerunt ac si peccatis omnibus angustentur, cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant, et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant. Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat, quando humiliter plangit justus, si facit in coelo gaudium, quando hoc quod male gessit per poenitentiam damnat injustus.

Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat? Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo qui conditus ad imaginem Dei fuerat peccando a similitudine sui Conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam, quia sapientia Dei apparuit in humanitate: lucerna quippe lumen in 94.0276A| testa est, lumen vero in testa est divinitas in carne. Accensa autem lucerna evertit domum, quia mox ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque evertitur, cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur. Eversa vero domo invenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo Conditoris.

Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram. Quae amicae, vel vicinae, nisi illae potestates sunt coelestes jam superius dictae? quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Sed intuendum cur ista mulier decem drachmas habuisse perhibetur. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad similitudinem suam creavit. Decem vero drachmas 94.0276B| habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum; sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus creatus est, qui a Conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna Sapientia, per carnem miraculis coruscans, ex lumine testae reparavit.

Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Poenitentiam agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelet? Aut quid prodest si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat. Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus 94.0276C| per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa.

HOMILIA IV IN DOMINICA QUARTA POST TRINITATEM.

LUC. VI. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Nolite judicare, et non judicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini, etc.

Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII), de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietas, et si qua sunt talia, de quibus nobis judicare permittitur. De genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentiae quicunque humani cibi indifferenter 94.0276D| sumi, prohibet Apostolus judicari eos qui carnibus vescebantur, et vinum bibebant, ab eis qui se ab hujusmodi alimentis temperabant. Qui manducat, inquit, non manducantem non spernat (Rom. XIV); et qui non manducat, manducantem non judicet. Ad hoc pertinet etiam illud, quod alio loco dicit: Nolite ante tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis (I Cor. IV). Sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quae et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est judicare, maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus ut judicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis. Duo sunt autem in quibus temerarium judicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet.

94.0277A| Dimittite, et dimittemini; date, et dabitur vobis. Dimittere nos injurias, dare beneficia jubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Qua sententia brevi, sed eximia, cuncta quae latissime de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit:

Mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Huic simile est quod alibi dicit: Ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Non enim pauperes ipsi, sed Christus mercedem his qui eleemosynam facere, redditurus est. Quam tamen in sinum dare dicuntur, quia promerendae illius occasionem debere, cum vel egentes misere, vel improbe saevientes, fortiorum sunt et tolerati patientia, et beneficientia sustentati, et ad ipsam aliquoties fidem dulci gratia provocati.

Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Et Apostolus ad eleemosynam Corinthios hortans, inter alia dicit: Hoc autem dico, qui parce 94.0277B| seminat, parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. (II Cor. IX). Potest autem et de omnibus quae mente, manu, lingua gerimus accipi: Quia tu reddes singulis, inquit, secundum opera eorum (Psal. LXI).

Dicebat autem illis et similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadent? Sensus hujusce sententiae pendet ex superioribus, ubi de danda eleemosyna et injuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra petentem philargyria caecaverit, nunquid tua mente vitiata vitium ejus curare poteris? Aut ille solus qui injuriam fecit, et non tu etiam qui ferre nesciebas, reus deputaberis? At si mitem te tranquillique pectoris ejus improbitas invenerit, et ille ad poenitentiam movebitur, et tu patientiae praemio donaberis, quia caecum vidente oculo, hoc est, corde sereno, ducere curabas ad lumen.

Non est discipulus super magistrum; perfectus autem 94.0277C| omnis erit, si sit sicut magister ejus. Si magister, qui utique, quasi Deus, potuit non suas ultum ire injurias, sed ipsos maluit insecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Et hoc ad superiora respicit, ubi caecum a caeco duci, id est, peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit. Multi enim superbia, vel odio, philargyria, vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi, levia haec aut nulla judicantes, acerrime corripiunt eos, quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente mutasse; atque immemores dominici praecepti quo ait: Nolite condemnare, et non condemnabimini, magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere.

Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Haec cum fratre agis, si (verbi 94.0277D| gratia) quod ira ille peccavit, tu odio reprehendis. Quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat atque odium. Odium est enim ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest, ut si irascaris homini, velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere. Et ideo impossibile dicitur ut festucam fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo.

Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Id est, primo abs te expelle odium, et deinceps poteris jam eum quem diligis emendare. Et est vere multum cavendum et molestum hypocritarum, id est, simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes, odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt. Et ideo pie cauteque vigilandum est, ut cum aliquem reprehendere vel objurgare necessitas coeperit, primo cogitemus utrum tale 94.0278A| sit vitium, quod nunquam habuimus, vel quo jam caruimus. Et si nunquam habuimus, cogitemus, et nos homines esse, et habere potuisse. Si vero habuimus et habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem non odium, sed misericordiam, praecedat, ut sive ad correctionem ejus, propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit (nam incertus est exitus) nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque objurgemus, sed tamen congemiscamus, et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus. Raro ergo et magna necessitate objurgationes adhibendae sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo, ut serviamus instemus; ipse enim est finis, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro invidentiae, vel malitiae, vel simulationis, ut 94.0278B| videamus ejicere festucam de oculo fratris.

HOMILIA V. IN DOMINICA QUINTA POST TRINITATEM.

LUC. V. In illo tempore, cum turbae irruerent ad Jesum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth, etc.

Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis; sed mare Galilaeae ab adjacente provincia dictum, mare Tiberiadis a proxima civitate, quae olim Chennereth vocata, sed ab Herode tetrarcha instaurata, in honorem Tiberii Caesaris Tiberias est appellata. Porro Genesas a laci ipsius natura, qua crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram dicitur. Neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis et ad potandum habilis. 94.0278C| Sed Hebraeae linguae consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus interfluente Jordane centum quadraginta stadiis in longitudinem, et quadraginta extenditur in latitudinem. Quia ergo stagnum sive mare praesens saeculum designat, Dominus secus mare stat postquam vitae labentis mortalitatem devincens, in ea qua passus est carne stabilitatem perpetuae quietis adiit. Turbarum conventus ad eum, gentium in fide concurrentium typus est, de quibus Isaias: Et fluent, inquit, ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini (Isai. II).

Et vidit duas naves stantes secus stagnum. Duae naves secus stagnum positae circumcisionem et praeputium figurant: quas bene Jesus vidisse perhibetur, quia in utroque populo novit Dominus qui sunt ejus, eorumque cor a fluctibus saeculi hujus ad futurae vitae tranquillitatem quasi ad soliditatem littoris videndo, hoc est, misericorditer visitando provehit.

94.0278D| Piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Piscatores sunt Ecclesiae doctores, qui nos rete fidei comprehensos, et de profundo ad lumen elatos, quasi pisces littori, sic terrae viventium advehunt. Quasi enim quaedam retia piscantium sunt complexae praedicantium dictiones, quae eos quos ceperint in fide non amittant: unde et retia quasi retinentia sunt vocata. Sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia non omne tempus est habile doctrinae, sed nunc exerenda lingua doctori, nunc suimet cura gerenda.

Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens, docebat de navicula turbas. Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Galat. II). Bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una 94.0279A| (Act. IV). De qua docebat turbas, quia de auctoritate Ecclesiae docet usque hodie gentes.

Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quod primo rogavit Simonem navem a terra reducere pusillum, significat temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in protunda sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant, vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod dicit item Petro, Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est pertineat.

Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI): nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat; nisi in verbo gratiae supernae laxata fuerint 94.0279B| instrumenta disputationum, frustra vocis suae praedicator jaculum mittit. Quia fides populorum non sapientia verbi compositi, sed divinae vocationis munere provenit.

Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum. Prae multitudine piscium rete rumpebatur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam inter persequentium scandala servat.

Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. Alia navis, ut praediximus, est Ecclesia de gentibus, quae et ipsa, non sufficiente una navicula, piscibus impletur electis: quia novit Dominus qui sunt ejus, et apud ipsum certus est suorum numerus electorum (II Tim. II). Dumque tot in Judaea credituros non invenit, quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi aliae 94.0279C| navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto rete socia navis advocatur, quoniam ante Judas proditor, ante Simon Magus pisces nequissimi capti sunt, ante Ananias et Saphira fidei rete subdole tentabant ingredi (Act. V et VIII): ante, ut Joannes testatur, multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant (Joan. VI): ac deinde Barnabas et Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati (Act. XIII).

Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Harum impletio navium usque in finem saeculi crescit: sed quod impletae merguntur, hoc est, in subversione premuntur (non enim submersae, sed tamen sunt periclitatae), Apostolus exponit, dicens: In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc. (II Tim. III). Nam mergi naves, est homines in saeculum, ex quo elati per fidem fuerant, morum pravitate 94.0279D| relabi. Quales et ipse Petrus adhuc in infirmitate positus, hoc loco demonstrat. Unde sequitur:

Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Quia carnales quique in Ecclesia regimen spiritalium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt. Non enim hoc voce linguae dicunt bonis ministris Dei, ut eos a se repellant, sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes Domini, mores autem in eo quod ait: Exi a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit, significat in bonis et spiritalibus viris non esse oportere hanc voluntatem. 94.0280A| ut peccatis turbarum commoti, quod quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant.

Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere. Confortat Dominus timorem carnalium, animosque fragilium consolando erigit, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia stupens, sanctitatis iter formidet aggredi. Quod autem sequitur:

Ex hoc jam homines eris capiens. Ad ipsum Petrum specialiter pertinet. Exponit enim ei Dominus quid haec captura piscium significet, quod videlicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines: totusque facti hujus ordo quid in Ecclesia, cujus ipse typum tenet, quotidie geratur ostendat. Quod vero subjungitur,

Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Potest significare finem temporis quo ab hujusmodi salo, qui Christo inhaeserint, penitus recessuri 94.0280B| sunt. Sciendum est autem hanc eamdem non esse lectionem, qua Matthaeus et Marcus binos de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde filios Zebedaei a Domino narrant esse vocatos (Matth. IV, Marc. I). Non enim eos Lucas nunc a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus, insinuat. Quod non ita dictum est, quasi jam pisces nunquam esset capturus, nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. Unde datur intelligi, eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret, quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit (Joan. XXI). Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur.

HOMILIA VI. IN DOMINICA SEPTIMA POST TRINITATEM.

94.0280C| MARC. VIII, MATTH. XV. In illo tempore, cum multa turba esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam, qui ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, etc.

In hac lectione consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis: atque error Eutychetis, qui unam tantum in Christo operationem dogmatizare praesumit, procul a Christianis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia vel viae longioris labore deficiat, affectum esse et compassionem humanae fragilitatis? Quod vero de septem panibus et pisciculis paucis quatuor hominum millia saturavit, divinae opus esse virtutis? Mystice autem hoc miraculo designatur quod viam saeculi praesentis aliter incolumes transire nequimus, nisi nos gratia Redemptoris 94.0280D| nostri alimento verbi sui reficiat. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum ac duorum piscium distat, quod ibi littera Veteris Instrumenti spiritali gratia plena esse signata est, hic autem novi veritas ac gratia Testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Sane utraque refectio in monte celebrata est, ut aliorum Evangelistarum narratio declarat: quia utriusque Scriptura Testamenti recte intellecta altitudinem nobis coelestium et praeceptorum mandat et praemiorum: utraque altitudinem Christi, qui est mons domus Domini, in vertice montium consona voce praedicat (Matth. I). Qui enim aedificatam super se civitatem sive domum Domini, id est Ecclesiam, in altum bonorum extollit operum, et cunctis manifestam gentibus exhibet, ipse hanc ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis dato pignore cibi spiritalis accendit.

Misereor, inquit, super turbam: quia ecce jam triduo 94.0281A| sustinent me, nec habent quod manducent. Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via. Quare triduo turba Dominum sustinuerit, Matthaeus exponit plenius, qui ait: Et ascendens in montem, sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos, et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos (Matth. XV). Turba ergo triduo Dominum propter sanationem infirmorum suorum sustinet, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi Domino pro suis suorumque peccatis, animae videlicet languoribus, perseveranti instantia supplicant. Item turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit, per poenitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione atque in cogitatione convertit. Quos dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae 94.0281B| sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur in hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione. Valde autem pensanda est pia sententia, quae processit ex ore Veritatis, qua dicitur:

Quidam enim ex eis de longe venerunt. Est enim qui nihil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, ad ministerium spiritale conversus est. Neque iste venit e longinquo, quia usus conjunctione concessa per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas injurias et violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur: hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente 94.0281C| Domino longius recessit. Dentur ergo alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt ut in Deum vires reparent quas in flagitiis amiserunt. Item Judaei quicunque in Christo crediderunt, de prope ad illum venerunt, quia legis et prophetarum erant litteris edocti de illo. Credentes vero ex gentibus de longe utique venerunt ad Christum, quia nullis paginarum sanctarum monumentis de ejus erant fide praemoniti.

Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt, Septem. Bene septem panes in mysterio Novi Testamenti ponuntur, in quo septiformis gratia Spiritus sancti plenius fidelibus cunctis et credenda revelatur et credita datur. Neque hordeacei fuisse produntur, sicut illi quinque de quibus sunt quinque hominum millia saturata, ne iterum sicut in lege vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur. Hordei enim medulla tenacissima palea tegitur.

94.0281D| Et praecepit turbae discumbere super terram. Supra in refectione quinque panum turba super fenum viride discumbebat, nunc ubi septem panibus reficienda est, supra terram discumbere praecipitur, quia per Scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere jubemur. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni (Isa. XL). In Novo autem Testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur. Vel certe quia mons in quo turba dominicis panibus reficiebatur, altitudinem, ut supra diximus, Redemptoris nostri significat, ibi super fenum, hic super terram reficitur. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Hierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur; hic autem, remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito, continebat.

Et accipiens septem panes, gratias agens, fregit, et 94.0282A| dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. Dominus accipiens panes dabat discipulis, ut ipsi acceptos turbae apponerent: quia spiritalis dona scientiae tribuens apostolis, per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae per orbem vitae cibaria distribui. Quod autem fregit panes quos discipulis daret, apertionem designat sacramentorum, quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. Cum enim ait ipse Dominus, Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X), quid nisi panem vitae nobis per se aperiendum demonstravit, et cujus interiora cernenda per nos ipsos penetrare nequivimus? Cui contra propheta miserabilem quorumdam famem deplorans, aiebat: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis (Thren. IV). Quod est aliis verbis dicere: Indocti quaesierunt pabulum verbi Dei, quo ad virtutem bonae operationis convalescerent refici, nec erat, magistris deficientibus, qui eis Scripturarum 94.0282B| arcana patefaceret, eosque ad viam veritatis institueret. Acceptis autem ad frangendum panibus, Dominus gratias agit, ut et ipse quantum de salute generis humani congaudeat, ostendat, et nos ad agendas semper Deo gratias informet, cum vel terreno pane carnem, vel animam coelesti superna gratia largiente reficimus.

Et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et jussit apponi. Si in panibus septem Scriptura Novi Testamenti designatur, in cujus lectione per gratiam sancti Spiritus internas mentium epulas invenimus, quid in pisciculis quos benedicens pariter Dominus turbae jussit apponi, nisi sanctos accipimus illius temporis quo eadem est condita Scriptura, vel quorum ipsa Scriptura fidem, vitam, et passiones continet? Qui de turbulentis hujus saeculi fluctibus erepti, ac divina benedictione consecrati, refectionem nobis internam, ne hujus mundi transeuntis excursu deficiamus, exemplo suae vel vitae praebuere vel mortis.

94.0282C| Et manducaverunt, et saturati sunt. Manducant de panibus Domini ac piscibus, et saturantur, qui audientes verba Dei, et exempla intuentes, ad profectum vitae correctionis per haec excitari atque assurgere festinant. Quibus apte congruit illud Psalmistae, Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum; qui requirent eum, vivet cor eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI). Quod est aperte dicere: Audient humiles verbum Dei, et facient, et ad laudem non suam, sed superni largitoris cuncta quae bene gerunt referent. Unde merito ad vitam interioris hominis aeternam, utpote pane vitae saturati, pervenient. Cui contra tardis auditoribus per prophetam exprobratur: Manducastis, et non estis saturati (Agg. I). Manducant namque, et non saturantur, qui panem verbi Dei audiendo degustant, sed non faciendo quae audiunt, nihil ex his internae dulcedinis, quo cor ipsorum confirmetur, in ventrem memoriae recipiunt.

Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem 94.0282D| sportas. Quod turbis saturitatis superat, apostoli sustollunt, et septem sportas implent, quia sunt altiora perfectionis praecepta vel potius exhortamenta et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit servando et implendo attingere. Quorum exsecutio illos proprie respicit, qui majore sancti Spiritus gratia pleni generalem populi Dei conversationem mentis atque operis sublimitate transcendunt, qualibus dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes (Matth. XIX). Unde bene sportae, quibus dominicorum sunt condita fragmenta ciborum, propter septiformem Spiritus gratiam septem fuisse memorantur. Nam quia sportae junco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significatione ponuntur. Juncus quippe super aquas nasci consuevit, palma vero victricem ornat manum. Et junceis vasis recte comparantur electi, cum radicem cordis, ne forte ab amore aeternitatis arescat, in ipso vitae fonte collocant. Assimilantur et eis quae de palmarum sunt foliis contexta, cum indefectivam 94.0283A| aeternae retributionis memoriam puro in corde retinent. Et bene turba, quamvis reliquias dominici prandii non caperet, manducasse tamen et saturata esse narratur: quia sunt nonnulli qui etsi omnia sua relinquere nequeunt, neque explere hoc quod de virginibus dicitur, Qui potest capere capiat (Matth. XIX), caeteraque hujusmodi: tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam (Matth. V).

Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, et dimisit eos. Bene quatuor millia, ut ipso etiam numero doceret evangelicis se pastos esse cibariis.

HOMILIA VII. IN DOMINICA OCTAVA POST TRINITATEM.

94.0283B| LUC. VI, MATTH. VII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus sunt autem lupi rapaces. Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos, etc.

Contra hypocritam quae coeperat Christus Jesus Salvator noster, exsequitur. Si veram, inquit, et non fictam vis habere justitiam, quae verbis ostentas etiam factis compensare curato, ut bona existens arbor, bonis orneris et fructibus. Quia etsi se fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala: etsi reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona.

Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Qui sit fructus, quo mala bonave dignosci debeat arbor, Apostolus ostendit, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 94.0283C| Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, rontinentia (Galat. V). Caeterum eleemosyna, vel oratio, vel jejunium, fructus quidem est proprie bonorum, sed nonnunquam simulate etiam usurpatus a malis, de quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam (Matth. VI). Et alibi: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi, dum aliud ostentant ad decipiendum, aliud exerunt ad depraedandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos videre non possunt. Hic ergo non est fructus de quo cognosci arborem monet, sed ille qui est supra monstratus.

Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Spinas reor et rubum saeculi curas et punctiones esse vitiorum, de quibus peccanti homini 94.0283D| dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Ficus vero et uvam dulcedinem conversationis novae, quam Dominus in nobis esurit, et fervorem dilectionis qui laetificat cor hominis de quibus Evangelio coruscante vox turturis in terra longe lateque resonabat, ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem (Cant. II). Non autem de spinis ficus, non uva de rubo colligitur, quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa simulare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Quod si quis objicere voluerit ac dicere quod et Moyses de rubo vindemiarit uvam, quando a cognato gentili consilium utile suscepit (Exod. XVIII): et de spinis collegerint ficus hi, quibus dictum est de Pharisaeis, Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII), sciat quia sicut verax nonnunquam palmes sepi involuta recumbit, portansque fructum spina non suum usibus servat humanis: sic dicta vel acta malorum, si quando bonis 94.0284A| prosunt, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis superno providente consilio.

Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo profert malum. Idem thesaurus cordis quod radix est arboris, et quod de corde profertur, idem est quod arboris fructus. Qui ergo thesaurum in corde patientiae perfectique habet amoris optimos nimirum fructus effundens, diligit inimicum, benefacit odienti, benedicit maledicenti, orat pro calumniante, percutienti se vel despolianti non reluctatur, omni petenti tribuit, sua ablata non repetit, non judicare, non condemnare desiderat, errantem patienter amanterque corrigit, et caetera quae supra Salvator edocuit (Luc. VI). At qui nequam thesaurum corde servat, odit amicum, maledicit diligenti, maledicit benedicenti (Matth. V), et caetera quae dominicus sermo redarguit, bono thesauro contraria peragit. Qui ne sibi frustra blandiretur, ex eo quod sequitur:

94.0284B| Ex abundantia enim cordis os loquitur. Quasi non fructus arboris, sed folia, hoc est verba solum, et non magis opera, vel veri Christiani, vel hypocritae quaerantur, consequenter Dominus adjungit:

Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Ac si aliis verbis ita diceret: Quid folia rectae confessionis vos germinare jactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis? Unde Apostolus pretiosum a vili separaturus: hoc est, bonum thesaurum a malo, bonam arborem a mala, perfectum boni magistri discipulum ab hypocrita, ducem videntem a caeco secreturus, ait: Veniam autem ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem (I Cor. IV). Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Per oris ergo locutionem Dominus universa quae vel actu, vel fatu, vel cogitatu de corde proferimus, insinuat, quae magis quam hominibus dicta nuda et aperta sunt oculis ejus. Nam et moris est Scripturarum, verba pro rebus ponere, unde Psalmista: 94.0284C| Dic, inquit, animae meae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, Isaiae XXXIX, et IV Reg. XX), et Ezechias, Non fuit verbum, quod non ostenderim eis. Qui utique rerum, et non verborum Chaldaeis revelarat arcana. Itemque Apostolus, Et nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII): pro eo ut diceret, Nemo Dominum Jesum intellectu cernit, nemo voluntate amplectitur, nisi per gratiam Spiritus sancti.

HOMILIA VIII. IN DOMINICA NONA POST TRINITATEM.

LUC. XVI. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae. Jam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus 94.0284D| meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas, etc.

In villico hoc quem dominus ejiciebat de villicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut Domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus; aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint. De quibus etiam dicit, Quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam (Matth. X). Sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, 94.0285A| quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum ejus praeceptum illa opera faciunt. Sicut etiam de judice iniquitatis qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad judicem Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est, villici sane vocabulo discimus eos, qui pecunias habent, non jam dominos suae, sed alienae potius rei dispensatores esse putandos. Qui si juxta hujus servi exemplum sedulo finiendae villicationis ac rationis reddendae tempus praeviderint, facile terrenorum omnium delectatione simul et dilectione nudati, plus sibi de amicis conquerendis in futuro, quam divitiis in praesenti colligendis prospicere curabunt. Qui multa secum anxius pertractando, Quid faciam? inquit, fodere non valeo, mendicare erubesco. Ablata quippe villicatione, fodere non valemus, quia finita hac vita in qua tantum licet operari, nequaquam ultra bonae conversationis fructum ligone devotae compunctionis licet inquirere. Mendicare, confusionis est: illo scilicet pessimo genere mendicandi, 94.0285B| quo virgines illae fatuae mendicasse referuntur, quae, ingruente tempore nuptiarum, oleo virtutum deficiente, sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur (Matth. XXV), et de quo Salomon ait, Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX).

Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit, Centum cados olei. Dixitque illi, Accipe cautionem tuam, et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait, Centum coros tritici. Ait illi, Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Cadus Graeca amphora est, continens urnas tres, corus vero modios triginta complectitur. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in levitas Judaeus quisque operatur, in Christi Ecclesia abundet justitia ejus, 94.0285C| super Scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias, dent sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus (Luc. XIX): aut certe duplicet decimas ut duas decimas dando superet impendia Judaeorum. Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet, quod omnis qui indigentiam cujuslibet pauperis sanctorum, vel ex dimidia, vel certe ex quinta parte, quantum viginti, vel quinquaginta ad centum sunt, alleviaverit, certa suae misericordiae sit mercede donandus.

Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset. Quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Audiant sapientes hujus saeculi, ut stultam sapientiam deserere, et sapientem Dei stultitiam discere queant, quanti eorum sapientiam divina aequitas aestimaverit, quos non vere prudentes, sed in generatione sua prudentes esse commemorat, juxta hoc quod alibi dicitur: Vae, qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis 94.0285D| prudentes (Isaiae V). Necnon et amatores aeternae vitae filios lucis appellando, non aliud eos qui sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, quam filios arguit esse tenebrarum. Filii autem lucis et filii hujus saeculi vocantur (Jer. IV), quomodo filii regni et filii perditionis. Cujus enim quisque agit opera, ejus cognominatur et filius.

Et ego vobis dico, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Mammonam iniquitatis ob hoc appellat istam pecuniam quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur. Nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. A justis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi coelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes, exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditabuntur. Si autem hi qui praebent eleemosynam, de iniquo mammona faciunt 94.0286A| sibi amicos, a quibus in aeterna tabernacula recipiantur, quanto magis hi qui spiritales largiuntur epulas, qui dant conservis cibaria in tempore suo, certissima debent spe summae retributionis erigi?

Qui fidelis est in minimo, et in majore fidelis est. et qui in modico iniquus est, et in majore iniquus est. Sunt qui viscera pietatis et opera misericordiae, quae proximis debentur, ignorantes, merito tamen se castitatis, vigiliarum, longae orationis, plenae fidei, jejuniorum, caeterarumque virtutum quae Dei dilectio gignere solet, veraciter fideles existimant: sed ipso judice attestante, qui fidelis est in minimo, id est, in pecunia cum paupere participanda, et in majore fidelis est, illo videlicet actu, quo specialiter adhaerere Creatori, et unum cum eo spiritus effici desiderat. At qui temporalia quae possidet, recte dispensare dissimulat, aeternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat. Qui enim non diligit fratrem suum quem, videt, Deum, quem non videt, quomodo 94.0286B| potest diligere (I Joan. IV)? Et sicut idem dicit, Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo (Joan. III)?

Si ergo in iniquo mammone fideles non fuistis, quod vestrum est, quis credit vobis? De iniquo mammone quod divitias malorum significet, supra explanatum est. Quarum mentionem Salvator faciens alibi dicit, Quia fallacia divitiarum suffocat verbum (Matth. XXIII). Veras autem divitias vel ipsa aeternae vitae gaudia, de quibus scriptum est, quae divitiae haereditatis ejus in sanctis, vel virtutum spiritalium, quibus ad vitam pervenitur, copiam significat, de quibus dicit Isaias: Divitiae salutis, sapientia et scientia: timor Domini, ipse thesaurus ejus (Isa. XXXIII).

Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Alienae sunt a nobis hujus saeculi facultates, id est, extra naturam sitae. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec 94.0286C| auferre quid possumus. Nostra autem possessio, regnum coelorum: nostra vita Christus est: nostrae opes sunt spiritalium operum fructus (I Tim. VI), de quibus Salomon ait: Redemptio animae viri, propriae divitiae ejus (Prov. XIII). Arguit ergo Pharisaeos fraudis et avaritiae, qui quoniam in facultatibus suis fideles non fuerunt, communia Conditoris bona privatim habere malentes, nec Christum accipere meruerunt, quem publicanus ille, cujus paulo ante memini, Zachaeus, ut acquirere posset, dimidiam partem bonorum suorum obtulit (Luc. XIX).

HOMILIA IX. IN DOMINICA DECIMA POST TRINITATEM.

LUC. XIX, MATTH. XXIV, MARC. XIII. In illo tempore, cum appropinquasset Jesus Hierusalem, videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua quae ad pacem 94.0286D| tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia veniet dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, etc.

Quod flente Domino illa Hierosolymorum subversio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam eversionis ejusdem legit, ignorat. Sed quaerendum prius est quid sit quod dicitur:

Videns civitatem, flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu. Flevit etenim pius Redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa sibi civitas non cognoscebat esse venturam. Cui a flente Domino recte dicitur, Quia si cognovisses et tu, subaudis fleveras, quae modo, quia nescis quod imminet, exsultas; unde et subditur:

Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Cum enim carnis voluptatibus se daret, ventura mala non prospiceret, in die sua quae ad pacem ei esse 94.0287A| poterant, habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum subditur:

Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis ejus oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cujus mox etiam poena quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adjuncta est, cum dicitur:

Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur:

Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Etiam ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam Dominus crucifixus fuerat, prior illa Hierusalem funditus est eversa: cui ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata, subjungitur:

94.0287B| Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Creator quippe omnium per incarnationis mysterium hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam per prophetam increpatione cordis humani aves coeli ad testimonium deducuntur, cum dicitur: Milvus in coelo cognovit tempus suum, turtur, et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini (Jer. VIII).

Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis, Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Qui enarravit mala ventura, et protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes ejiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Eversionem quippe describens, sed vendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu sui operis ostendit unde radix prodit perditionis.

Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui 94.0287C| ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus, laesiones exquirerent, dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia vero Redemptor noster praedicationis verba nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae vigorem ejiciendo perversos tenuit, donum mox gratiae ostendit; nam subditur:

Et erat docens quotidie in templo. Haec juxta historiam breviter tractando transcurrimus, nunc eadem morali intellectu discutienda repetamus. Videns civitatem, flevit super illam dicens, Quia si cognovisses et tu. Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit: hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos, qui nesciunt cur plangantur, quia, 94.0287D| juxta Salomonis verba, Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). Qui si damnationem suam, quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis delictorum plangerent. Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi. Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore, cui ea quae adsunt, ad pacem sunt: quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluntate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua quae grave damnationis suae scandalum die habebit aliena. Ibi enim affligenda est, ubi justi laetabuntur. Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Perversa anima rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent: dumque in praesentis vitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Quia venient dies in te, et circumdabunt 94.0288A| te inimici tui vallo. Qui unquam sunt humanae animae majores inimici quam maligni spiritus? qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent. Quam vallo circumdant, quia ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant. Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni spiritus undique animam coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Et ad terram consternent te, et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, caro quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt, in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: 94.0288B| In die illa peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem valent, nam sequitur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Perversa etenim mens cum perversae cogitationi adhuc perversiorem adjicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima deducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur. Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae, perversam quoque animam omnipotens Deus modis multis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, ut et vera qui nesciebat, audiat, et tum adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta, malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis suae societate colligatur. Et ingressus in templum, 94.0288C| coepit ejicere vendentes in illo, et ementes. Sicut templum Dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, sed dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium, commercium terrenae negotiationis tribuunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit, ad praemium largiuntur. Justitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt, qui dum hoc persolvere proximo quod justum est nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio, emunt peccatum. Quibus bene dicitur, Domus mea domus orationis est; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, qui si quando in 94.0288D| laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident: et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt, laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non jam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere, unde valeat proximis nocere. Sed quia contra perversa haec omnia, verbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur quod factum fuisse perhibetur cum dicitur:

Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas in templo docet.

Principes autem sacerdotum et scribae, et principes plebis quaerebant illum perdere, non inveniebant quid facerent illi. Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones ejecerat de templo, vel quia veniens illo quasi Rex et Dominus, a tanta credentium turba 94.0289A| laudem hymni coelestis accepit, invidi principes eum perdere quaerebant.

Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Duobus modis potest intelligi, quia, vel timentes populi tumultum, non inveniebant quid facerent Jesu, quem perdere disposuerunt: vel ideo Jesum perdere quaerebant, quia, suo magisterio neglecto, plures ad eum audiendum confluere cernebant. Libet interea paucis intueri quam pulchre legalis umbra Paschae, nostro vero Paschae, in quo immolatus est Christus, non tantum mysterii, sed et temporis ratione concordet. Decima, inquit, die mensis primi, tollat unusquisque agnum per familias domus suae. Juxta quem ritum tolletis et haedum, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem ejusdem mensis (Exod. XII). Decima enim die mensis primi, id est, ante quinque dies Paschae, sicut Joannes evangelista testatur, egrediens omnis populus in montem Olivarum, tulit inde Dominum (Joan. XII). Qui agnus est, 94.0289B| quia venit ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est (Joan. I): haedus, quia peccati insimulatus est. Agnum domi intulerunt, qui gaudentes canebant, Benedictus qui venit Rex in nomine Domini (Luc. XIX): haedum, qui contra zelantes aiebant: Magister, increpa discipulos tuos (Ibid.). Agnum, populus omnis qui suspensus erat, audiens illum: haedum, principes qui eum perdere cupiebant. Quinque autem dies ante Pascha, id est, a decima luna usque ad quartam decimam, agnum sive haedum immolaturi servabant. Quia licet etiam tunc ejus sanguinem sitirent, nemo tamen in eum misit manus, quia necdum venerat hora ejus. Agnum servabant, qui libenter ejus dictis auscultabant; haedum, qui insidiantes quaerebant capere aliquid ex ore ejus ut accusarent eum. At vero quarta decima die completa, id est, declinata in vesperam, postquam corporis et sanguinis suis celebranda discipulis sacramenta contradidit, venientibus qui eum comprehensum vincirent, coepit impleri quod sequitur: Et immolabit eum omnis multitudo 94.0289C| filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII). Stabant enim juxta crucem Jesu non solum impii qui mortem ejus deriderent, sed etiam sancti qui lugerent (Joan. XIX).

HOMILIA X. IN DOMINICA UNDECIMA POST TRINITATEM.

LUC. XVIII. In illo tempore, dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus, alter publicanus, etc.

Quia parabolam Dominus qua semper orare et non deficere docebat, ita conclusit, ut diceret, veniente judice, difficile fidem in terra reperiendam, ne quis sibi forte de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, mox altera juncta 94.0289D| parabola diligentius ostendit a Deo fidei non verba examinanda, sed opera: inter quae nimirum opera maxime regnat humilitas. Unde et supra cum fidem grano sinapis minuto quidem, sed ex contritione flagranti compararet, quasi exponendo subjunxit: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus (Luc. XVII). Cui contra superbi cum nequaquam omnia, sed modicum quid eorum quae praecepta sunt faciant, non solum mox de sua justitia praesumunt, sed et infirmos quosque despiciunt, atque ideo quasi fide vacui, cum oraverint, non exaudiuntur.

Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus, et alter publicanus. Publicanus humiliter orans, ad illa praefatae viduae, hoc est Ecclesiae, membra pertinet, de quibus supra dicitur: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se (Luc. XVIII). Pharisaeus autem merita jactans, ad ea de quibus terribilis in conclusione 94.0290A| sententia subditur: Verumtamen Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?

Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum jactant se habere quod non habent; aut despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod habent. Quia Pharisaeus istae jactantiae peste laborasse deprehenditur, qui idcirco de templo absque justificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit.

Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ezechiel propheta de ostensis sibi coeli animalibus scribit: Et totum corpus plenum oculis, in circuitu ipsorum quatuor (Ezech. I). Corpora quippe 94.0290B| animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. Sed nos saepe dum aliis rebus intendimus, fit ut alia negligamus; et ubi negligimus, ibi procul dubio oculum non habemus. Nam ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat. Et quid prodest quod contra hostium insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur unde ab hostibus intretur?

Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Quantam veniae fiduciam digne poenitentibus praebet, quod publicanus qui reatum suae nequitiae perfecte cognovit, flevit, confessus est, et si injustus ad templum 94.0290C| venit, justificatus a templo rediit. Typice autem Pharisaeus Judaeorum est populus, qui justificationibus legis extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus, confitetur peccata sua. Quorum superbiendo unus recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.

Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Et de utroque populo praefato, et de omni superbo vel humili recte potest intelligi, sicut et illud quod alibi legimus: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov. 15 et 16). Quapropter et de verbis elati Pharisaei quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis qua sublimemur assumere: ut sicut ille consideratis et pejorum vitiis et suis virtutibus est elatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se 94.0290D| supplex ac submissus obsecret: Deus omnipotens, miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi tui, contemptu saeculi sublimes, justitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum, qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti. Qui etiam si quid boni tua gratia largiente fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro.

HOMILIA XI. IN DOMINICA DUODECIMA POST TRINITATEM.

MARC. VII. In illo tempore, exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, etc.

Surdus ille et mutus, quem mirabiliter curatum a Domino modo cum Evangelium legeretur, audivimus, genus designat humanum, in his qui ab errore diabolicae deceptionis divina merentur gratia liberari. Obsurduit namque homo ab audiendo vitae 94.0291A| verbo, postquam mortifera serpentis verba contra Deum tumidus audivit: mutus a laude Conditoris effectus est, ex quo cum seductore colloquium habere praesumpsit. Et merito clausit aures ab audienda inter angelos laude Creatoris, quas ad audiendam ejusdem Creatoris vituperationem sermonibus hostis incautus aperuit. Merito clausit os a praedicanda cum angelis laude Creatoris, quod velut ad meliorandum ejusdem opus Creatoris, cibi vetiti praevaricatione superbus implevit. Et heu miser generis humani defectus! quod in radice vitiosum germinavit, vitiosius multo dilatari coepit in propagine ramorum, ita ut veniente in carne Domino, exceptis paucis de Judaea fidelibus, totus pene mundus ab agnitione et confessione veritatis surdus erraret et mutus. Sed ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V). Venit namque Dominus ad mare Galilaeae, ubi noverat aegrotare quem sanaret. Venit suae gratia pietatis ad tumentia, turbida, et instabilia gentium corda, in quibus noverat esse 94.0291B| qui ad suam gratiam pertinerent. Et bene inter medios fines Decapoleos ad mare Galilaeae, ubi aegrotum sanaret, venisse perhibetur, quia, relicto ob perfidiam populo, qui decalogi mandata acceperat, exteras venit ad gentes, ut, sicut Joannes ait, Filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI).

Et adducunt, inquit, ei surdum et mutum, et deprecantur eum, ut imponat illi manum. Quia ipse surdus Salvatorem agnoscere, mutus rogare nequibat, adducunt eum amici, et pro ejus salute Domino supplicant. Sic nimirum, sic in spiritali necesse est curatione geratur, ut si quis humana industria ad auditum confessionemque veritatis converti non potest, divinae pietatis offeratur aspectibus, atque ad sanandum eum supernae manus flagitetur auxilium. Nec tardat coelestis misericordia medici, si intenta precantum non haesitat, nec deficit oratio. Unde statim subinfertur:

Quia apprehendens aegrotum Jesus de turba seorsum, 94.0291C| misit digitos suos in auriculas ejus, et exspuens tetigit linguam ejus. Digitos quippe surdo in auriculas mittit, ut audiat, cum per dona gratiae spiritalis diu non credentes ad auditum sui verbi convertit. Exspuens, linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum per ministerium praedicationis rationem fidei, quam confiteri debeat, praestat. Per digitos namque Domini Spiritus sancti dona significari et ipse docet dicens: Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI); quod alius evangelista manifestius ponit: Si ego in spiritu Dei ejicio daemones (Matth. XII); et Psalmista, ubi ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum (Psal. VIII), id est, videbo sanctos non suae merito virtutis, sed tui munere spiritus a terrenis suspensos, et coelesti factos conversatione sublimes. Sputum quoque capitis et oris Domini verbum est Evangelii, quod ex invisibili divinitatis arcano sumptum, visibiliter mundo, ut sanari posset, ministrare dignatus est. Notandum sane quod Dominus priusquam auriculas 94.0291D| linguamque sanandi tangeret aegroti, apprehendens eum seorsum duxit e turba. Prima namque salutis spes est, quemlibet assuetos vitiorum tumultus turbasque deserere et sic ad suscipienda sanitatis munera humiliter caput inclinare. Neque ullatenus salvari putandus est, quandiu quis inordinatis moribus adhaerere, supervacuis verbis delectari, turbulentis cogitationibus non timet devastari, ut qui, miserante et adjuvante Domino, turbidam priscae conversationis vitam mutavit, qui inspirationem divinae gratiae corde concepit, qui verbo doctrinae coelestis confessionem verae didicit fidei, restat ut confestim optata sanitatis gaudia consequatur. Unde bene postquam de turba segregat infirmum Dominus, postquam mittit digitos in auriculas, postquam sputo tangit linguam illius, subinfertur:

Suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephpheta, quod est adaperire; et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus. Et recte sanaturus 94.0292A| aegrotum Dominus suspicit in coelum et ingemuit, ut ubi nobis speranda salus, et qua compunctionis vel lacrymarum sit devotione quaerenda, ac petenda significet. Suspiciens in coelum ingemuit, quia nos quos ad coelestia possidenda creavit, longe in terrestria dejectos esse doluit. Suspiciens in coelum ingemuit, ut nobis qui a coelestibus gaudiis per terrena oblectamenta discessimus, ad haec per gemitus et suspiria insinuaret esse redeundum. Quod autem ait Ephpheta, id est, adaperire, propter aures dicit sanandas, quas surditas diutina clauserat, sed ad audiendum jam tactus patefecit ipsius. Unde credo mos increbuerit Ecclesiae, ut sacerdotes illius his quos percipiendis baptismi sacramentis praeparant, prius inter caetera consecrationis exordia de saliva oris sui nares tangant et aures, dicentes Ephpheta. Per salivam quidem oris sui, gustum quo initiandi sunt supernae sapientiae designant; per tactum vero narium, ut, abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectantur odorem, de quo dicit 94.0292B| Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II), et ut meminerint se juxta exemplum beati Job, Donec superest halitus in eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loqui iniquitatem labiis, nec lingua mendacium meditari debere (Job. XXVII). Porro per tactum aurium, ut, relicto auditu linguae nequam, audiant verba Christi et faciant ea, similes viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram (Matth. VII). Et unusquisque nostrum, fratres charissimi, qui baptisma Christi rite suscepit, hoc ordine consecratus est. Omnes quidem qui salutare lavacrum vel proximo hoc paschae tempore, vel aliquando alias rite suscepturi sunt, ipso sunt ordine consecrandi. Unde multum necesse est ut quod Dominus in nobis propitius abluere et sanctificare dignatus est, ipsi passim contaminare, et pro nihilo profanare timeamus. Sed etsi qui in coenum nequitiae sordidantis incidimus, festinemus rursum lacrymarum et poenitentiae fonte mundari. Renovemus aurium 94.0292C| puritatem, quam nobis auditu fidei divinitus constat fuisse collatam, caventes illud Apostoli, quod quibusdam exprobrans, ait: Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Cor. IV). Cohibeamus linguam a malo, quae confessione fidei sanctificata est, timeamus in ipsa qua benedicimus Deum, et Patrem maledicere homines, qui ad imaginem Dei facti sunt (Jac. III). Qui enim putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, hujus vana est religio (Jac. I). Ecce enim dicitur quia apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Qui ergo recte loqui baptismatis nostri tempore dicimus, corde credendo ad justitiam, ore autem confessionem faciendo ad salutem (Rom. X), curandum summopere est, ne post baptisma ad injusta et noxia verba declinemus. Si enim, ipso judice attestante, omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XXII), quid putamus fieri de illis 94.0292D| qui non solum otiosa, sed et criminosa loquuntur, qui impudicitiae, jactantiae, blasphemiae, et quod maxime minus libet detractionis sermonibus servire non timent, qui proferunt mendacia, testes fallaces, qui seminant inter fratres discordias (Prov. VI)? Non solum autem a malis aures linguamque satis est castigare loquelis, si non etiam, juxta Psalmistam, inclinemus aurem nostram in verbo oris Dei, si non os nostrum loquatur sapientiam, et meditatio cordis nostri prudentiam (Psal. LXXVII). Sed et cunctos simul interioris exteriorisque hominis nostri sensus, qui cuncti in baptismo abluti sunt, oportet mundos ac bonis operibus servemus insuper semper ornatos. Curato autem surdo et muto, videamus quid sequitur:

Et praecepit, inquit, illis, ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. Quare, 94.0293A| fratres charissimi, haec acta credamus? Nunquid non aestimandum est, quod unigenitus Dei Filius signum faciens, et abscondi hoc voluerit, et contra voluntatem illius sit patefactum in turbas, nec potuerit silentio signum tegere si vellet, quod potuit facere cum voluit? An forte nobis exemplum dare voluit, ut virtutum opera facientes, vitium jactantiae per omnia gloriamque vitemus humanam, ne bona nostra actio per inanem vulgi favorem supernae retributionis munere privetur? Et tamen sciamus opera nostra si digna imitatione sunt, nullatenus posse celari, sed ad utilitatem fraternae correctionis ipso dispensante patefieri, qui dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V). Et alibi: Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur (Luc. XII). Et revera ita omnimode, ita intelligenda est dominici dispensatio praecepti. Quod non ita tamen dictum quis aestimet, quasi bona facientes fraternos cavere debeamus aspectus, cum Dominus dicat: 94.0293B| Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V); sed ut per opera quae fratribus ostendimus, non laudem ab illis, sed profectum quaeramus, hoc est enim quod sequitur: Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Nam qui ea intentione bona ostendunt opera, ut ipsi solum laudentur, non autem ut laudantes in bono proficiant, neque ut Pater qui in coelis est glorificetur, tales sunt nimirum illa terribili increpatione plectendi, qua dicitur: Amen, amen, dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI). Sed et hoc dicendum, quia si illi virtutes dominicas tacere nequeunt, qui tacendi praeceptum acceperunt, multo amplius sit nobis divinae gratiae praeconiis semper insistendum, qui quotidianis invicem nos verbis ac coelestibus alimoniis reficere praecipimur, dicente apostolo Joanne: Qui audit, dicat, veni (Apoc. XXII), id est, qui gratiam supernae aspirationis mente concepit, qui verbum exhortationis, quo utiliter proximum 94.0293C| confortare valeat, dicit, nequaquam quod novit silentio abscondat, sed seipsum protinus fratribus aperiendo communicet. Si enim ea quae novimus benigne proximis dicere bona non negligimus, aderit ille in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II), et quod nunc ex parte cognovimus, ad perfectum nobis lumen veritatis intimare dignabitur Jesus Christus, Dominus noster, unigenitus patris, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum.

HOMILIA XII. IN DOMINICA DECIMA TERTIA POST TRINITATEM.

LUC. X. MATTH. XV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis, etc.

Non oculi Scribarum et Pharisaeorum, qui corpus tantum Domini videre, sed illi beati oculi, qui ejus possunt cognoscere sacramenta, de quibus dicitur: 94.0293D| Et revelasti ea parvulis (Luc. X). Beati oculi parvulorum, quibus et se et Patrem Filius revelare dignatur.

Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit et gavisus est (Joan. VIII). Isaias quoque (Isai. VI) et Micheas (III Reg. XXII) et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, quae et propterea videntes sunt appellati. Sed hi omnes a longe aspicientes, et salutantes per speculum, et in aenigmate viderunt. Apostoli autem inpraesentiarum habentes Dominum, convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos, aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas et justos appellat (Matth. XIII). Ipsi sunt enim reges magni, quia tentationum suarum motibus 94.0294A| non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.

Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans eum et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legisperitus qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus scripsit, ubi ait: Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio qua Patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Ibid.).

At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum (Deut. VI). Dum legisperito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit; cui primo de dilectione Dei 94.0294B| et proximi legis scripta proponenti, dicit:

Recte respondisti; hoc fac, et vives. Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato, qui fecit misericordiam in illum, adjicit: Vade, et tu fac similiter; id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem, diligere et sustentare memento: apertissime declarans solam esse dilectionem, et ipsam non verbo tenus ostentatam, sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam.

Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Quanta inanis gloriae dementia! Legisperitus, ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse jactaretur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, vere, juxta Salvatoris sententiam, sapiens et prudens in lege; sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum justificare desiderat, beatos oculos columbarum innocentiae lacte lotarum (Cant. V), quibus Christi arcana videre posset, accipere recusans. Cui 94.0294C| profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut omnem qui misericordiam faceret, cuilibet proximum doceret; et tamen haec eadem parabola specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere jubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare, et auferre conemur.

Suspiciens autem Jesus, dixit: Homo quidam ab Hierosolymis descendebat in Jericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano: Hierusalem civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit, quam bene Jericho, quae luna interpretatur, significat, variis, videlicet, defectuum laboribus erroribusque semper incertam.

Et incidit in latrones. Latrones diabolum et angelos ejus intellige in quos quia descendebat, incidit. 94.0294D| Nam nisi prius intumesceret, foris tentatus tam facile non caderet. Vera est enim satis sententia, quae dicit: Ante ruinam enim exaltatur cor (Prov. XVI).

Qui etiam despoliaverunt eum. Gloria, videlicet, immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec est enim prima stola, quae juxta aliam parabolam luxuriosus filius per poenitentiam rediens ornatur (Luc. XV), et qua protoplasti amissa cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt (Gen. III).

Et plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam, ut ita dicam, augendae mortis fessis indidere visceribus. Abierunt autem non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. 94.0295A| Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivus est homo; ex qua vero peccatis contabescit, et miseria deficit, mortuus idem lethiferoque est vulnere foedatus.

Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. Similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, transiit. Sacerdos et Levita, qui viso saucio transierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti est, ubi per legis decreta mundi languentis vulnera monstrari tantum, non autem curari poterant: quia impossibile erat, ut Apostolus ait, sanguine vitulorum et agnorum et hircorum auferri peccata (Hebr. X).

Samaritanus autem quidam, iter transiens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat, cui rectissime Propheta, ne hos latrones posset incurrere, supplicat: Custodi me, inquiens, a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantibus iniquitatem 94.0295B| (Psal. CXL). Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendens de coelo, vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis, id est, similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II), compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae factus est consolatione vicinus.

Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. Peccata quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens. Alligat enim vulnera, dum praecipit: Poenitentiam agite (Matth. III); infundit oleum, dum addit: Appropinquabit enim regnum coelorum (Ibid.), infundit et vinum, dum dicit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Ibid.).

Et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Jumentum ejus est caro, in qua ad nos venire dignatus est; in quo saucium imposuit, quia peccata nostra ipse portavit in corpore 94.0295C| suo super lignum (I Petr. II); et, juxta aliam parabolam, inventam quae erraverat ovem humeris suis impositam reportavit ad gregem (Luc. XV). Itaque imponi jumento, est in ipsam incarnationem Christi credere, ejusque mysteriis initiari, simul et ab hostis incursione tutari. Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores, de peregrinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Et bene jumento impositum duxit in stabulum, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit.

Et altero die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. Altera dies est post Domini resurrectionem. Nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant (Luc. I), sed potior resurrectione celebrata perpetuae lucis splendor effulsit. Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni regis nomen et imago continetur. Finis 94.0295D| enim legis Christus (Rom. X). Qui altera die prolati dantur stabulario, quia tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret, accepit, quia Spiritus sanctus adveniens docuit apostolos omnem veritatem (Joan. XVI), quo gentibus erudiendis instare, atque Evangelium praedicare sufficerent.

Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Supererogat stabularius quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII). Itemque: Et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere sed non usi sumus hac potestate (I Cor. IX), ne quem virum graveremus. Cui rediens quod promiserat debitor reddet, quia veniens in judicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).

94.0296A| Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Juxta litteram manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius quam qui misereatur esse proximum, si Hierosolymitae civi non sacerdos, non Levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed exterae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum, quasi Dominum Deum nostrum; diligamus quasi proximum; nihil enim tam proximum, quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi. Hoc est enim quod sequitur.

Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. Id est, ut vere te proximum sicut teipsum diligere manifestes, quidquid vales in ejus vel corporali, vel spirituali, necessitate sublevanda devotus operare.

HOMILIA XIII. IN DOMINICA DECIMA QUARTA POST TRINITATEM. 94.0296B|

LUC. XVII. In illo tempore, dum iret Jesus in Hierusalem, transibat per mediam Samariam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, etc.

Leprosi non absurde intelligi possunt, qui scientiam verae fidei non habentes varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantiam sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permista in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram tanquam veris falsisque colorum locis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut, si fieri potest, longius remoti, 94.0296C| magno clamore Christum interpellent. Unde et apte subjungitur:

Qui steterunt a longe et levaverunt vocem, dicentes Jesu praeceptor, miserere nostri. Et bene ut salventur, Jesum praeceptorem nominant. Quia enim in ejus verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant: cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Nam sequitur:

Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est dum irent, mundati sunt. Nullum Dominus eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit invenitur misisse ad sacerdotes nisi leprosos, quia, videlicet, sacerdotium Judaeorum figura erat futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi summi et veri principis sacerdotum. Et quisquis vel haeretica pravitate, vel superstitione gentili, vel Judaica perfidia, vel etiam schismate fraterno, quasi vario colore per Domini gratiam caruerit, necesse est ad 94.0296D| Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum quem acceperit, ostendat. Caetera vero vitia tanquam valetudinis et quasi membrorum animae atque sensuum, per seipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit. Denique et Paulus voce Domini audita: Quid me persequeris? Et: Ego sum Jesus quem tu persequeris (Act. IX), ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quod in Ecclesia constitutum est sacramentum doctrinae fidei perciperet, et verus ejus approbaretur color; non quia non potest per seipsum Dominus omnia facere (nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia?), sed ut ipsa societas congregatorum fidelium approbando in invicem atque communicando verae fidei doctrinam, in omnibus quae dicuntur verbis, vel signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat. Cornelius etiam cum et eleemosynae ejus acceptae, et preces ejus auditae illi ab angelo nuntientur, propter doctrinae tamen sacramentorumque unitatem 94.0297A| ad Petrum jubetur mittere, tanquam illi et suis diceretur: Ite, ostendite vos sacerdotibus; nam et cum irent, mundati sunt (Act. X). Jam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto baptismatis sacramento, nondum spiritualiter ad sacerdotes pervenerant, et tamen infusione Spiritus sancti, et admiratione linguarum, eorum mundatio declarata est.

Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum, et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens. Unus iste qui magnificans Deum regressus est, unius Ecclesiae devotam Christo humilitatem significat: qui bene cadens ante pedes Domini gratias egit. Ille enim vere Deo gratias agit, qui, repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia Conditoris agnoscit. Unde et recte subjungitur:

94.0297B| Et hic erat Samaritanus. Samaritanus quippe interpretatur custos. Quo nomine ille populus aptissime significatur, qui gratias agendo ei a quo accepit, tribuit omne quod accepit, quodammodo cantans illud de psalmo: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu, Deus, susceptor meus es, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). Cadit autem in faciem, quia ex malis quae se perpetrasse meminit erubescit; ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Unde et Paulus quasi quibusdam in facie jacentibus dicebat: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI)? At contra de ascensione equi, id est, de eo qui in hujus mundi gloria elatus est, dicitur: Ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX). Rursumque de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram (Joan. XVIII). Quid est hoc, quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi procul dubio cadit ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, 94.0297C| ibi cecidit ubi videt? Iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt ubi quid eos tunc sequatur, modo videre non possunt. Justi vero quia istis visibilibus semetipsos sponte dejiciunt, ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur.

Respondens autem Jesus dixit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Unum si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur; quo fit tanta complexio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur, et haec per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, et decem sint: unum autem non eis indiget, ut custodiat unitatem. Quomobrem ut unus ille qui gratias egit, unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est, ita illi novem qui gratias non egerunt reprobi effecti, a consortio unitatis 94.0297D| exclusi sunt. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt. Et merito eos Salvator quasi ignotos ubi sunt inquirit: scire enim Dei eligere, nescire reprobare est.

Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Secundum corpus quidem facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni: secundum significationem autem hujus miraculi, conturbat considerantem, quomodo mundus dici possit ingratus. Sed jam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae regulam disserat, distinguat a Creatore creaturam, eaque manifestetur varietate mendaciorum tanquam lepra caruisse, et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo, quia, elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur eis de quibus dicit Apostolus: Qui cum cognovissent 94.0298A| Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I). Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos.

Et ait illi: Surge, vade; fides tua te salvum fecit. Qui devotus ante Dominum cecidit, surgere et ire praecipitur; quia qui infirmitatem suam subtiliter cognoscens humiliter jacet, per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera, et crescentibus quotidie meritis ad perfectiora passim proficere jubetur. Si autem fides salvum fecit eum quem ad agendas Salvatori et emundatori suo gratias inclinavit, ergo perfidia perdidit eos, qui de acceptis beneficiis Deo gloriam dare neglexerunt. Quapropter et haec lectio superiori ea ratione conjungitur, quod ibi fidem per humilitatem augeri debere parabola data decernitur; hic autem manifestius ipsis rebus ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed exsecutam fidei operationem esse, quae salvum faciat credentem, 94.0298B| detque gloriam Patri qui est in coelis. Amen.

HOMILIA XIV. IN DOMINICA DECIMA QUINTA POST TRINITATEM.

LUC. XVI, MATTH. VI. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Nemo servus potest duobus dominis servire, etc.

Quia non valet simul transitoria et aeterna diligere. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu, non in affectu possidemus.

Aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Haec verba diligenter consideranda sunt. Nam qui sint duo domini consequenter exponit, dicens:

Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano, non posse simul mammonae, hoc est, divitiis Christoque serviri. Et tamen non dixit: Qui habet divitias, 94.0298C| sed: Qui servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus. Qui autem servitutis excussit jugum, distribuit eas ut dominus. Sed qui servit mammonae, illi utique servit, qui, rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps hujus saeculi a Domino dicitur (Joan. XIV). Ergo aut unum odiet, aut alterum diliget, ut fieri debet: odiet, scilicet, diabolum, diliget Deum. Aut uni adhaerebit, et alterum contemnet: adhaerebit, scilicet, diabolo, cum quasi ejus praemia temporalia sectatur; contemnet autem Deum, non dixit odiet, sed sicut solent minas ejus postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est (Eccli. V).

Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant ilum. Monebat quidem Dominus Scribas et Pharisaeos non superbe sapere, non de 94.0298D| sua justitia praesumere, sed et peccatores publicanosque recipere poenitentes, et sua quae forte inciderent eleemosynis peccata redimere; sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis et parcimoniae duas maxime deridebant ob causas. Quia, scilicet, vel minus utilia, neque unquam facienda quasi noxius imperaret; vel certe utilia, sed a se jam facta superfluus ingereret.

Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra. Quid quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Justificant se coram hominibus, qui peccatores quidem quasi infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos quasi perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes eleemosynarum remedio opus habere non credunt. Sed haec noxii tumoris altitudo quam fit juste damnanda, videt ille qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV).

HOMILIA XV. IN DOMINICA DECIMA SEXTA POST TRINITATEM. 94.0299A|

LUC. VII. In illo tempore, ibat Jesus in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa, etc.

Naim civitas est Galilaeae in secundo milliario Thabor montis, contra Meridiem, juxta Endor, qui est vicus grandis in quarto milliario ejusdem montis ad Meridiem.

Et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae. Defunctus hic qui extra portam civitatis multis est intuentibus elatus, significat hominem lethali criminum funere soporatum, eamdemque insuper animae mortem non cordis adhuc cubili tegentem, sed ad multorum notitiam per locutionis operisve indicium quasi per suae civitatis ostia propalantem. Qui bene filius unicus matri suae fuisse perhibetur, quia licet 94.0299B| e multis collecta personis una sit perfecta et immaculata virgo mater Ecclesia, singuli quique tamen fidelium universalis se Ecclesiae filios rectissime fatentur. Nam et electus quilibet, quando ad fidem imbuitur, filius est; quando alios imbuit, mater. Annon materno erga parvulos agebat affectu, qui ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV)? Portam civitatis qua defunctus efferebatur, puto aliquem de sensibus esse corporeis. Qui enim seminat inter fratres discordias, qui iniquitatem in excelsum loquitur (Prov. VI; Psal. LXII), per oris portam extrahitur mortuus. Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam (Matth. V), per oculorum portam suae mortis indicia profert. Qui fabulis otiosis, obscenisve carminibus, vel detractionibus aurem libenter aperit, hanc animae suae portam mortis efficit, caeterosque qui non servat sensus, mortis sibi ipse reddit aditus. Obsecro, Domine Jesu, cunctas meae civitatis portas justitiae 94.0299C| facias, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque majestati cum ministris coelestibus eam crebrius invisenti, non fetor elati cadaveris occurrat, sed occupet salus muros illius, et portas ejus laudatio.

Et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Viduam esse Ecclesiam, omnis anima quae sponsi Dominique sui se morte redemptam meminit, agnoscit. Divino autem nutu multa Dominum turba, multa viduam comitabatur, ut viso tanto miraculo multi testes, multi Dei fierent laudatores.

Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Desiste, inquit, quasi mortuum flere quem mox resurgere videbis. Ubi mystice Novati dogma confunditur, qui de sua munditia superbe gloriatus, humilem poenitentum mundationem evacuare conatur, veramque matrem Ecclesiam de natorum suorum spiritali exstinctione plorantem, spe vitae redonandae negat consolari debere. Et 94.0299D| pulchre evangelista Dominum prius misericordia motum esse super matrem, ac sic filium suscitare testatur, ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet, in altero fidem mirandae potestatis astrueret.

Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt. Loculus in quo mortuus effertur, male secura desperati peccatoris conscientia est. Qui vero sepeliendum portant, vel immunda desideria, quae hominem rapiunt in interitum, vel lenocinia blandientium sunt venenata sociorum, quae peccata nimirum dum favoribus tollunt, accumulant, peccantesque contemptu quasi aggere terrae obruunt. De quibus alibi dicitur: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII). Mortuos quippe mortui sepeliunt, cum peccatores quique sui similes alios nocivo favore demulcent, congestaque pessimae adulationis mole, et ne qua aliquando spe resurgendi potiantur, opprimunt. Domino ergo loculum tangenti 94.0300A| funeris bajuli steterunt, quia superni formidine judicii attracta conscientia, et carnalium saepe affluentiam voluptatum, et injuste laudantium turbam coercens, ad seipsam revertitur, vocantique ad vitam festina, respondet Salvatori. Unde recte sequitur:

Et ait: Adolescens, tibi dico, Surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit illum matri suae. Residet quippe qui erat mortuus, cum interna compunctione reviviscit peccator; incipit loqui, cum reducis indicia vitae cunctis qui peccatum luxerant, ostendit: redditur matri, cum per sacerdotalis decreta judicii communione sociatur Ecclesiae.

Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis. Quanto desperatior animae mors ad vitam revocatur, tanto plures eodem corriguntur exemplo. Vide David prophetam, vide apostolum Petrum, quorum quo gradus altior, eo casus gravior; quo autem gravior casus, eo pietas erigentis gratior: quo vero gratior 94.0300B| in eis Domini pietas apparuit, eo certior cunctis poenitentibus spes salutis apparuit, ut jure omnes qui audiunt, dicant:

Quia Deus visitavit plebem suam. Non tantummodo verbum suum semel incorporando, sed etiam nostra hoc ut suscitari debeamus, semper in corda mittendo.

HOMILIA XVI. IN DOMINICA SEPTIMA DECIMA POST TRINITATEM.

LUC. XIV. In illo tempore, cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum, etc.

Hydropis morbus ab aquoso humore vocabulum trahit: Graece enim ὕδωρ aqua vocatur. Est autem humor subcutaneus de vitio vesicae natus, cum inflatione turgente et anhelitu fetido: propriumque est hydropici, quanto magis abundat humore inordinato, 94.0300C| tanto amplius sitire. Et ideo recte comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat; comparatur diviti avaro, qui quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit.

Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos: Licet Sabbato curare? At illi tacuerunt. Quod dicitur respondisse Jesus, ad hoc respicit quod praemissum est: Et ipsi observabant eum. Dominus enim novit cogitationes hominum (Psal. XCIII). Sed merito interrogati tacent, qui contra se dictum quidquid dixerint, vident. Nam si licet Sabbato curare, quare Salvatorem an curet observant? si non licet, quare ipsi Sabbato pecora curant.

Ipse vero apprehensum sanavit ac dimisit. Provida dispensatione Dominus ante legisperitos et Pharisaeos hydropicum curat, et mox contra avaritiam disputat, ut videlicet per hujus aegritudinem corporis, in illis exprimeretur aegritudo cordis. Denique 94.0300D| post multa disputationis ejus hortamenta, subjunctum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum (Luc. XVI). Hydropicus quippe quo amplius biberit, amplius sitit. Et omnis avarus sitim multiplicat, qui cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad expetenda alia amplius anhelat.

Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, et non continuo extrahet illum die Sabbati? Sic observatores sui Pharisaeos convincit, ut eosdem etiam avaritiae condemnet. Si vos, inquit, in Sabbato asinum, aut bovem, aut aliud quodlibet animal in puteum decidens eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est pecore, debeo liberare? Congruenterque hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit: humore enim laborabat. Sicut illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione 94.0301A| solvebat, comparavit jumento quod solvitur ut ad aquam ducatur (Luc. XIII). Et bene utroque loco bovem posuit et asinum, quia sive sapientes quosque et hebetes, sive, ut supra dictum est, utrumque populum eos significare sentiamus, eum videlicet cujus cervicem jugum legis attrivit, atque eum quem quilibet seductor reperit, quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore subtraxit, omnes Salvator adveniens, Satanae vinculum adstrictos, omnes in imo concupiscentiae puteo demersos invenit. Non est enim distinctio, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesu (Rom. III).

Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Aperta quidem ad litteram est haec admonitio Salvatoris, docens humilitatem non solum 94.0301B| apud Deum, sed etiam apud homines esse laudabilem: sed quoniam hanc evangelista non frustra parabolam vocat, breviter intuendum quid etiam mystice signet. Nuptias appellari Christi et Ecclesiae conjunctionem multis locis apparet. Et quibus unum est: Nunquid possunt filii nuptiarum quandiu sponsus cum illis est, jejunare (Marc. II)? Aliud: Simile factum est regnum coelorum homini, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vacare invitatos ad nuptias (Matth. XXII). Has ergo nuptias quisquis invitatus adierit, id est, Ecclesiae se membris fidei gratia conjunxerit, non discumbat in primo loco, hoc est, non se de meritis gloriando, quasi caeteris sublimior extollat. Et quidem studeat juxta alterius loci parabolam (Matth. XXII) veste nuptiali vestitus, hoc est virtutum fulgore coruscus apparere, sed ipsarum habitum virtutum loco devotae humilitatis adornet.

Ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 94.0301C| Honoratiori post invitato locum dat ille qui de longae suae conversationis confidentia securior factus, cita illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum tenet, quando de altis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione celsum sentiebat, humiliat dicens cum Propheta: Egens sum ego, et in laboribus a juventute mea, exaltatus autem humiliatus sum et confusus (Psal. LXXXVII).

Sed cum vocatus fueris, vade, et recumbe in novissimo loco. Quanto magnus es, inquit, humilia te in omnibus (Eccl. III). Et Psalmista gloriatur: Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum (Psal. CXVIII). Manifeste significans ita se a Domino posse vivificari, si de suis ipse virtutibus humilia sentiret.

Ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Veniens Dominus quem humilem invenerit, amici nomine beatificans, superius ascendere praecipiet. Quicunque enim humiliaverit se sicut 94.0301D| parvulus, hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII).

Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Pulchre dicitur: Tunc erit tibi gloria, ne nunc quaerere incipias quod tibi servatur in fine; quia, sicut Salomon ait, Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX). Potest autem et in hac vita intelligi, qui in novissimo loco recumbens invenitur Domino veniente sublimatus: quia quotidie Dominus suas nuptias intrat, quotidie mores, sedes, habitus convivantium dijudicat, et superbos despiciens humilibus saepe tanta sui Spiritus munera praestat, ut eos merito simul discumbentium, hoc est in fide quiescentium coetus unanima admiratione glorificet, stupensque in auctoris sui laudationem prosiliat dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII).

Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se 94.0302A| humiliat, exaltabitur. Et ex hac conclusione manifeste claret, praecedentem Domini sermonem typice intelligendum. Neque enim mox omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliabitur, aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltabitur ab eis; sed e contrario nonnunquam qui se vel in apice dignitatis, vel in alia qualibet acquirenda gloria sublevat, usque in finem exaltari non cessat. Similiter et humilis quilibet ac verecundus in sua qua contentus est usque ad vitae terminum mediocritate perseverat. Et ideo quia juxta Veritatis sententiam, omnis qui se incaute de meritis allevat, humiliabitur a Domino, et qui provide se de bene factis humiliat, exaltabitur ab eo, in eumdem procul dubio sensum praemissus sermo Redemptoris, quo primos in nuptiis accubitus quaeri vetat, congruit.

Dicebat autem et ei qui se invitaverat: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites. 94.0302B| Fratres, amicos, et divites, alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed sicut caetera necessitatis humanae commercia, ubi et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia, ad promerenda vitae coelestis praemia nil valere ostendit. Denique subjungit:

Ne forte et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio. Non ait, et fiat tibi peccatum, sed et fiat, inquit, tibi retributio. Cui simile est quod alibi dicit: Et si benefeceritis iis qui vobis benefaciunt (Luc. VI), quae vobis est gratia? Neque hic dicit, Peccatum est vobis; sed, quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. Quamvis sunt quaedam mutua fratrum, amicorum, cognatorum vicinorumque divitum convivia, quae non solum in praesenti retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro: denique ab Apostolo inter opera tenebrarum adnumerantur. Sicut in die, inquit, oneste ambulemus, non in comessationibus, et ebrietatibus (Rom. XIII).Comessationes quippe sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione 94.0302C| omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi, ut neminem pudeat inhoneste aliquid dicere aut facere: quia ad hoc convenitur ut foeda illic gerantur copia vini, et incitetur libidinis diversa voluptas.

Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrezione justorum. Resurrectionem justorum dicit, qui etsi omnes resurgant, eorum tamen non immerito quasi propria cognominatur, qui in hac se beatos non dubitant esse futuros. Ergo qui pauperes ad convivium vocat, in futuro praemium percipiet; qui amicos, fratres et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed et si hoc propter Deum facit in exemplum filiorum beati Job, sicut caetera fraternae dilectionis officia, ipse qui jussit, remunerat. Qui gulosos ac luxuriosos propter lasciviam invitat, poena in futuro plectetur aeterna.

94.0302D| Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit ei: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Panis qui manducatur in regno Dei, non juxta Cerinthum corporalis intelligendus est cibus, sed ille utique qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; id est, si quis meae incarnationis sacramento perfecte incorporatus meae divinae majestatis visione frui meruerit, hic perpetua vitae immortalis beatitudine gaudebit.

OMILIA XVII. IN DOMINICA DECIMA OTTAVA POST TRINITATEM.

MARCO. XII, LUC. X et XX, MATT. XXII. In illo tempore, accessit unus de scribis et interrogavit Jesum quod esset primum mandatum.

Duae erant haereses in Judaeis, una Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et 94.0303A| observationum, quas illi deuterosis vocant, justitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem, qui interpretantur justi, et ipsi vindicabant sibi quod non erant. Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confidentibusque, et angelos, et spiritus sequentes, juxta Acta apostolorum (Cap. XXIII) omnia denegabant.

Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei quod primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI). Hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Primum omnium et maximum mandatum dicit, hoc est, quod ante omnia debeamus intimo in corde singuli, quasi unicum pietatis fundamentum 94.0303B| locare. Quod apertius in conclusione demonstravit, cum ait:

Majus horum aliud mandatum non est. Primum ergo omnium et maximum mandatum est, cognitio atque confessio divinae unitatis cum exsecutione bonae operationis. Bona autem operatio in dilectione Dei et proximi perficitur, quam breviter illis verbis commendat Apostolus, dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Gal. V).

Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est Deus, et non est alius praeter eum: et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocaustomatis et sacrificiis. Ostenditur ex hac responsione scribae, gravem saepe inter scribas et Pharisaeos quaestionem esse versatam, quod esset mandatum primum sive maximum divinae legis, quibusdam videlicet hostias et sacrificia laudantibus, aliis vero majore auctoritate 94.0303C| fidei et dilectionis opera praeferentibus, eo quod plurimi Patrum ante legem absque omni victimarum et sacrificiorum consuetudine ex fide tantum, quae per dilectionem operatur, placerent Deo, summique apud ipsum loci haberentur: nemo autem unquam absque fide et dilectione per holocausta solum, et sacrificia Deo placuisse inveniretur. In qua sententia scriba iste etiam se fuisse declaravit.

Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Non longe fuit a regno Dei, quia sententiae illius, quae Novi Testamenti et evangelicae perfectionis est propria, fautor exstitisse probatus est. Unde solertius quaerendum quomodo dicat Matthaeus (Cap. XXII), quod scriba hic, sive legis doctor (ut ipse appellat) tentans Dominum de mandato primo sive maximo interrogaverit, quem secundum hunc evangelistam Dominus non longe esse a regno Dei asseverat, cum constet eos qui tentando sapientiam quaerunt, hanc invenire 94.0303D| non posse: ideoque nec regni coelestis, quae sapientibus solum panditur, appropinquare januae. Dicit enim Scriptura: Et in simplicitate cordis quaerite illum; quoniam invenitur ab iis qui non tentant illum (Sap. I). Nisi forte dicamus quod tentaturus quidem Dominum adierit, sed audito ejus responso correptus, mox ad pietatis gratiam redierit; et quem prius tentando decipiendum putabat, postmodum amplectendo sequendum esse cognoverit. Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam, tanquam decipere volentis inimicum; sed cautam potius, tanquam experiri amplius volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est, Qui facile credit, levis est corde, et minorabitur (Eccl. XIX).

Et nemo jam audebat eum interrogare. Pharisaei et Sadducaei, et caeteri principes Judaeorum, quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis: quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum 94.0304A| Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus, venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.

Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum Filium David esse? Ipse enim dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CX). Ipse enim David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Interrogatio Jesu nobis proficit usque hodie contra Judaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino, si simplex est homo, et tamen filius David, quomodo vocet eum David Dominum suum, non erroris incerto, nec propria voluntate, sed in Spiritu sancto. Non autem reprehenduntur quia David filium dicunt, sed quia Filium Dei eum esse non credunt. Siquidem ipse et Dominus David est, Deus ante tempora manendo, et filius David apparuit 94.0304B| homo in temporis fine nascendo. Quod autem a Patre subjiciuntur ei inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, qua in altero alter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram.

HOMILIA XVIII. IN DOMINICA DECIMA NONA POST TRINITATEM.

MARC. II, MATTH. IX, LUC. V. In illo tempore, intravit Jesus iterum Capharnaum post dies octo, et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, etc.

Salvator omnium Dominus salutari omnia lustrat incessu. Et nunc in desertis, nunc in civitate, nunc ad mare doctrinae coelestis et virtutum dona turbis ministrat, nunc in monte solus orat, nunc laborantes in mari ne perire debeant, adjuvat. Ubique munera salutis impertit, ut omnes gradus ac conditiones ad 94.0304C| suam gratiam pertinere demonstret. Juxta mysticum vero intellectum post factum in civitate miraculum, secedit in desertum, ibique convenientes ad se turbas benigna pietate suscipit, ut ostendat se magis quietam, et a saeculi curis remotam diligere vitam, atque ob hujus appetitum se sanandis curam adhibere corporibus. Et quidem more humano quasi frequentiam se quaerentium declinans, nolebat manifeste in civitatem introire. Sed allegorice docebat, quia tumultuosus carnalium mentibus apertam sui manifestationem veritas non exhibet, sed quoscunque ab illecebris rerum temporalium viderit esse discretos, iis suorum lucem donorum largius infundit. Verum quia nec carnales superna pietas deserit, quin etiam iis gratiam suae visitationis, per quam et ipsi spiritales effici valeant, indulget, post desertum Dominus in civitatem redit, multisque eodem convenientibus loquitur verbum, ac sanato paralytico pluribus occasionem internae sanationis quae est in 94.0304D| fide tribuit. Quod vero docente Domino in domo tam multi convenerunt, ut non caperet neque ad januam, nostram proprie salvationem, qui de gentibus ad fidem venimus, designat: quia praedicante in Judaea Domino, necdum intrare ad audiendum valuimus. Ad quos tamen, etsi foris positos, verba suae doctrinae fecit pervenire, quia nos ipse per sanctorum ora praedicatorum collegit, et quamvis extra Synagogam in qua ipse praedicabat inventos, Evangelii sui fecit esse participes.

Et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quatuor portabatur. Curatio paralytici hujus salvationem designat animae, post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis, qui primo omnium ministris qui eum sublevent, et Christo afferant, id est, bonis doctoribus qui spem sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget. Qui bene quatuor fuisse referuntur, sive quia quatuor sancti Evangelii libris omnium praedicantium virtus, 94.0305A| omnis sermo firmatur; seu quia quatuor sunt virtutes, quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur, de quibus in aeternae sapientiae laude dicitur: Sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus (Sap. VIII); quas nonnulli diversis hominibus prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat. Desiderant paralyticum Christo offerre, sed turba interposita ab omni parte intercluduntur, quia saepe anima post infimi corporis desidiam ad Deum resipiscens, supernaeque gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur. Saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum Domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis ne Christus videatur impedit. Et quid inter haec agendum? Non utique infimis exterius qua turbae tumultuantur remanendum, sed tectum 94.0305B| domus in qua Christus docet ascendendum: id est, sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque Domini cum Psalmista die noctuque meditanda (Psal. I). In quo enim corrigit junior viam suam? In custodiendo, inquit, sermones tuos (Psal. CXVIII). Et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. Patefacto tecto, aeger ante Jesum submittitur: quia reseratis mysteriis Scripturarum ad notitiam Christi pervenitur, hoc est, ad ejus humilitatem fidei pietate descenditur. Et bene domus Jesu, juxta alterius Evangelistae narrationem (Luc. V), tegulis esse contecta reperitur, quia sub contemptibili litterarum velamine si adsit, qui reseret divina, spiritalis gratiae virtus invenietur. Denudatio etenim tegularum in domo Jesu apertio est in vilitate litterae sensus spiritalis, et arcanorum coelestium. Quod autem cum grabato deponitur infirmus, significat ab homine in ista adhuc carne constituto Christum debere cognosci. Cum vidisset autem Jesus 94.0305C| fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata. Curaturus hominem a paralysi Dominus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum artuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Sic et illi paralytico qui juxta probaticam piscinam diu motum aquae frustra praestolabatur, sanato a Domino dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. VI). Fili, inquit, dimittuntur tibi peccata. O mira humilitas! despectum et debilem totisque membrorum compaginibus dissolutum filium vocat, quem sacerdotes non dignarentur attingere. Aut recte Deo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. Intuendum sane quanti propria cujusque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena ut totus homo repente, hoc est exterius interiusque jam salvatus exsurgeret, aliorumque merito aliis laxarentur errata.

Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes 94.0305D| in cordibus suis: Quid hic sic loquitur? Blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Verum dicunt scribae quod nemo dimittere peccata nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest: verum Deo testimonium reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Errant itaque Judaei, qui cum Christum et Deum esse, et peccata dimittere posse credant, Jesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Jesum et Christum esse, et peccata posse dimittere, Evangelii verbis devicti, negare non audeant, nihilominus Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans, et occultorum cognitione et virtute operum Deum se esse manifestat. Nam sequitur:

Quo statim cognito, Jesus spiritu suo quia sic cogitarent inter se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus 94.0306A| vestris? Ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo taceas loquitur: Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligitur quid paralyticus consequatur. Quid est facilius dicere paralytico, Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge, et tolle grabatum tuum, et ambula? Inter dicere et facere multa distantia est. Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui surgebat, quam ii qui surgentem videbant, approbare poterant. Fit ergo carnale signum ut probetur spiritale, quanquam ejusdem virtutis sit, et corporis et animae vitia dimittere. Et datur nobis intelligentia propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Et idcirco forsan prius peccata dimittuntur, ut, causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Quinque siquidem sunt differentiae causarum, pro quibus in hac vita molestiis corporalibus 94.0306B| affligimur. Aut enim ad merita augenda per patientiam justi corporis infirmitate gravamur, ut beati patres Job et Tobias, et innumeri martyres in utroque Testamento. Aut ad custodiam virtutum perceptarum, ne superbia tentante dispereant, sicut apostolus Paulus, cui ne magnitudine revelationum extolleretur, datus est stimulus carnis suae angelus Satanae qui eum colaphizaret (II Cor. XI). Aut ad intelligenda et corrigenda peccata nostra, sicut Maria soror Aaron in eremo ob verba temeritatis et superbiae lepra percussa est (Num. XII). Vel sicut paralyticus de quo tractamus, qui non nisi dimissis primo peccatis potuit ab infirmitate curari. Aut ad gloriam Dei salvantis, sive per seipsum, sive per famulos suos, sicut caecus natus in Evangelio (Joan. IX), qui neque ipse peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestarentur opera Dei in illo: sicut Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificaretur Filius Dei per eam (Joan. XI). Aut ad inchoationem damnationis aeternae, quod reproborum 94.0306C| est et proprium: sicut Antiochus et Herodes, qui utrique suo tempore adversum Deum repugnantes (II Mach. IX; Act. XII), quod tormentorum in gehenna perpetuo passuri essent, praesentium afflictionum miseria cunctis ostendebant. Quibus congruit illud prophetae: Et duplici contritione contere eos (Jer. XVII), unde necesse est in omnibus quae temporaliter adversa patimur, cum humilitate Domino gratias agamus, et infirmitatis nostrae conscii de collatis nobis remediis gratulemur. Necesse est ut ad conscientiam nostram reversi solerter opera nostra simul et cogitationes exploremus, et quidquid nos peccasse deprehendimus, digna castigatione purgemus, quidquid de his quae nos recte fecisse credebamus, vitio in nobis elationis perisse comperimus, et hoc humili satisfactione castigemus: haec enim nobis saepius fit causa flagellorum. Caeterum innocentes et justos ob augmenta praemiorum flagellari, perfectorum est donum speciale virorum; verberibus 94.0306D| autem temporalibus ad aeterna tormenta compelli, impoenitentium est poena reproborum.

Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Tibi dico surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Si et Deus est juxta Psalmistam (Psal. CII) qui quantum distat oriens ab occasu, elongavit a nobis iniquitates nostras, et Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata: ergo idem et ipse Deus et Filius hominis est, ut et homo Christus per divinitatis suae potentiam peccata dimittere possit, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori. Spiritaliter autem de grabato surgere, est animam se a carnalibus desideriis ubi aegra jacebat, abstrahere. Grabatum vero tollere, est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam, spe coelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis. Sublato autem grabbato domum ire, ad paradisum redire est. Haec etenim vera est domus 94.0307A| nostra, quae hominem prima suscepit, non jure amissa, sed fraude tandem restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter sanus qui languerat domum, reportat grabatum, cum anima remissione accepta peccatorum, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne quid post veniam unde iterum juste feriatur, admittat.

Et statim ille surrexit, et sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum, dicentes: Quia nunquam sic vidimus. Quam miranda divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, jussu Salvatoris salus festina comitatur! Merito qui adfuerant, damnatis blasphemiae jaculis, ad laudem tantae majestatis stupentia corda convertunt.

HOMILIA XIX. IN DOMINICA VIGESIMA TERTIA POST TRINITATEM.

MATTH. XXII, MARC. XII, LUC XX. In illo tempore, 94.0307B| miserunt Pharisaei insidiatores qui se justos simularent, ut caperent Jesum in sermone, et traderent illum principatui et potestati praesidis, etc.

Quaerentes Dominum comprehendere principes sacerdotum et scribae timuerunt populum, atque ideo quod per se non poterant praesidis manibus efficere tentabant, ut velut ipsi a morte ejus viderentur immunes. Nuper enim sub Caesare Augusto Judaea subjecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat: et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi. Pharisaeis vero qui sibi applaudebant justitiam, e contrario nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in lege scripta sunt (Exod. XXII; Deut. XII), humanis legibus subjacere. Cujus seditionis adeo fomes invaluit, ut post Domini passionem insistentibus sibi Romanis, patriam, 94.0307C| gentem et regnum, nobile illud cum sua religione templum, imo ipsam lucem perdere, quam tributa pendere maluerint. Et interrogaverunt illum, dicentes:

Magister, scimus quia recte dicis, et doces; et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. Licet nobis tributum dare Caesari, an non? Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes ministri praesidis, qui juxta alios evangelistas (Matth. XXII; Marc. XII) adfuisse leguntur, seditionis contra Romanos principem teneant.

Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium, cujus habet imaginem et inscriptionem? Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur. Ostendite mihi, inquit, denarium. Hoc est genus nummi quod pro decem nummis 94.0307D| imputabatur, et habebat imaginem Caesaris. Qui autem putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco quod utique potuerit scire Jesus cujus imago esset in nummo, sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.

Respondentes, dixerunt, Caesaris. Et ait illis: Reddite ergo quae Caesaris sunt, Caesari: et quae Dei sunt, Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari, privignum ejus, qui in loco successerat vitrici, sub quo et passus est Dominus. Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, nummum, tributum et pecuniam, et quae sunt Dei, Deo, decimas, primitias, oblationes ac victimas sentiamus. Quomodo ipse et reddit tributa pro se et Petro, et Deo reddit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem (Matth. XVII). Aliter: Reddite quae Caesaris sunt, Caesari; 94.0308A| et quae Dei sunt, Deo. Quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus, ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultus ejus illustrata atque signata. Unde Psalmista: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Hoc quippe lumen est totum hominis, et verum bonum quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I), quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si renascendo signetur.

Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe; et mirati in responsis ejus, tacuerunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.

HOMILIA XX. IN DOMINICA VIGESIMA QUARTA POST TRINITATEM.

94.0308B| MATTH. IX, MARC. V, LUC. VIII. In illo tempore, cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum. Et venit quidam de archisynagogis, nomine Jairus, et videns, procidit ad pedes ejus, et deprecabatur eum multum, etc.

In hac lectione ubi archisynagogus salvare filiam petit suam, sed, pergente ad domum ejus Domino, praeoccupans hemorrhoissa mulier praeripit sanitatem, ac deinde filia archisynagogi ad optatam pervenit sanitatem, imo de morte revocata est ad vitam, salus ostenditur generis humani, quae Domino in carne veniente ita dispensata est, ut primo aliqui ex Israel ad fidem venirent, deinde plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Quis ergo archisynagogus iste, qui ad Dominum pro filia rogaturus advenit, melius quam ipse Moyses intelligitur? Unde bene Jairus idem illuminans, sive illuminatus, vocatur, qui accepit verba vitae dare nobis, et per haec caeteros illuminat, et ipse a Spiritu sancto, 94.0308C| quo vitalia monita scribere vel docere posset, illuminatus est. Qui videns Jesum procidit ad pedes ejus, quia praevidens in spiritu venturum in carne Dominum, humili corde se ejus potentiae subdidit, quem ita circa finem saeculi hominem incarnandum esse cognovit, ut aeternum ante omne saeculum Deum existere non dubitaret. Si enim caput Christi Deus (I Cor. XI), pedes ejus quid aptius quam assumpta humanitas, qua terram nostrae mortalitatis tetigit, accipiendi sunt? Et procidere archisynagogum ad pedes Jesu, est legislatorem cum tota progenie patrum Mediatorem Dei et hominum longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognoscere, et confiteri cum Apostolo, quia quod infirmum est Dei fortius est hominibus (I Cor. I).

Et deprecabatur eum multum dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manus super eam, ut salva sit, et vivat. In Evangelio Lucae ita scriptum est: Quia filia unica erat illi, fere annorum duodecim, 94.0308D| et haec moriebatur (Luc. VIII). Filia ergo archisynagogi, ipsa est synagoga, quae sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata erat. Et haec velut duo decimo aetatis anno, hoc est, tempore pubertatis appropinquante, moriebatur, quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, postquam spiritalem Deo sobolem generare debebat, subito errorum languore consternata, spiritalis vitae vias ingredi desperabiliter omisit; et si non a Christo succurreretur, horrendam per omnia corruisset in mortem.

Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant illum. Ad puellam pergens sanandam Dominus a turba comprimitur, quia genti Judaeae salutaria monita praebens, quibus aegram vitiis ejus conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus.

Et mulier quae erat in profluvio sanguinis duodecim annis, etc. Mulier sanguine fluens, sed a Domino 94.0309A| curata, Ecclesia est congregata de gentibus, quae ingenito carnalium delectationum polluta fluxu, atque a coetu jam fuerat segregata fidelium, sed dum verbum Dei Judaeam salvare decerneret, illa paratam jam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Notandumque quod et archisynagogi duodennis sit filia, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxerit, hoc est, eodem quo haec nata sit tempore illa coeperit infirmari. Una enim pene eademque saeculi hujus aetate, et Synagoga in patriarchis nasci, et gentium exterarum natio per orbem coepit idololatriae sanie foedari. Nam et fluxus sanguinis bifariam, hoc est, et super idololatriae pollutione, et super iis quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur, potest recte intelligi.

Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat. Medicos, sive falsos intellige theologos, sive philosophos legumque doctores saecularium, 94.0309B| qui multa de virtutibus vitiisque subtilissime disputantes, utilia vivendi credendique instituta se mortalibus dare promittebant, seu certe ipsos spiritus immundos, qui velut hominibus consulendo, sese pro Deo colendos ingerebant. Quibus certatim audiendis gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde purgari. Sed haec ubi populum Judaeorum aegrotasse, verumque de coelo cognovit adesse medicum, coepit et ipsa languoris sui sperare pariter et inquirere remedium.

Cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus. Dicebat enim: Quia si tetigero vestimentum ejus, salva ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus. Venit, et Dominum tangit Ecclesia, cum ei per fidei veritatem appropinquat. Venit autem retro, sive juxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). Et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis (IV Reg. XIII). Sive quia praesentem in carne Dominum 94.0309C| non videns, peractis jam sacramentis incarnationis illius, ad fidei et agnitionis ejus gratiam pervenit. Sicque dum participatione sacramentorum ejus salvari a peccatis meruit, quasi tactu vestimentorum ejus fontem sui sanguinis siccavit. Fons quippe sanguinis est origo peccati. Cujusque fons sanguinis est immundae primordium cogitationis, ex quo peccatum omne nascitur. Sed Dominus cum verbis evangelicis non solum opera et verba mala compescere, sed et cogitationum nequam radicem exstirpare curavit, cum haec utraque sacramentis evangelicis emundari donavit, quasi virtutem exsiccandi fontis obsceni suis vestimentis indidit.

Et statim Jesus cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: Quia tetigit vestimenta mea? Non ut ipse quae nesciat doceatur interrogat, sed ut virtus quam bene noverat, imo quam ipse dederat, in muliere declararetur, et declarata agnitaque virtute fidei, multi ad salutem 94.0309D| perveniant.

Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis quis me tetigit? Quem turba passim comitans comprimit, una credula mulier Dominum tangit, quia qui diversis inordinate glomeratium ( sic ) haeresibus, sive perversis moribus gravatur, solo catholicae Ecclesiae fideliter corde veneratur. Nam sicut quidam videntes non vident, et audientes non audiunt, ita etiam tangentes non tangunt, qui non simplici, sed dubio, vel simulato, corde Christum tangunt. Unde cuidam amanti quidem, sed nondum plene credenti, dicit ipse: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX), aperte dicens quid sit ipsum veraciter tangere, Patri, scilicet, aequalem credere.

Et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat. Non obliviscitur filiorum suorum Dominus, nec in se sperantes 94.0310A| intueri desistit, sed omnes qui salvari merentur, suo dignos intuitu ac miseratione judicat. Iste autem pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII).

Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Ecce quo interrogatio Domini tendebat, ut, videlicet, confitente palam muliere veritatem suae diutinae infirmitatis, subitae credulitatis, divinae propitiationis, ac donatae sibi sanationis, et ipsa certius confirmaretur in fide, et pluribus salutis et vitae praeberetur exemplum. Denique sequitur:

Ille autem dixit: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace, et esto sana a plaga tua. Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit. Nec dixit Fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit. In eo enim quod credidisti, jam salva facta es.

Adhuc eo loquente, veniunt ad archisynagogum dicentes: 94.0310B| Quia filia tua mortua est, quid ultra vexas Magistrum? Sanata a profluvio sanguinis muliere, mox filia archisynagogi mortua nuntiatur, quia dum Ecclesia a vitiorum labe mundata, et ob fidei meritum filia est cognominata, continuo Synagoga perfidiae simul et invidiae luctu soluta est. Perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit; invidiae vero, quia Ecclesiam credere doluit. Scriptum namque est in Actibus apostolorum: Sequenti autem Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, maledicentes (Act. XIII). Et quod aiebant nuntii archisynagogo, Quid ultra vexas Magistrum? per eos hodieque dicitur quia adeo destitutum Synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant; ideoque pro resuscitatione illius supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum (Marc. X); unde apte sequitur:

Jesus autem verbo quod dicebatur audito, ait archisynagogo: 94.0310C| Noli timere, tantummodo crede. Archisynagogus coetus doctorum legis accipitur, de quo Dominus ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei (Matth. XXIII). Qui si credere ipse voluerit, etiam subjecta ei Synagoga salva erit.

Et veniunt in domum archisynagogi, et vident tumultum, et flentes et ejulantes multum. Et laetentur, inquit, omnes qui sperant in te, in aeternum exsultabunt et inhabitabis in eis (Psal. V). Quia vero Synagoga laetitiam hanc dominicae inhabitationis merito infidelitatis amisit, quasi inter flentes et ejulantes mortua jacet. Nec tamen superna pietas funditus eam interire patitur, quin potius circa finem saeculi reliquias ejus, secundum electionem gratiae, saluti et vitae restituet. Unde apte subjungitur:

Et ingressus ait illis: Quid turbamini, et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit. Hominibus mortua, qui suscitare nequiverant; Deo dormiebat, in cujus dispositione et anima recepta vivebat, et caro suscitanda 94.0310D| quiescebat. Unde mos Christianus obtinuit ut mortui qui resurrecturi esse non dubitantur, dormientes vocentur, sicut Apostolus: Nolumus, inquit, vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent (I Thes. IV). Sed et in parte allegoriae cum anima quae peccaverit ipsa moriatur (Ezech. XVIII), tamen ea quam Dominus resuscitandam atque ad vitam aeternam praevidit esse venturam, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormivisse dici non incongrue potest.

Et irridebant eum. Ipse vero, ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae, etc. Quia verbum resuscitantis irridere, quam credere malebant, merito foras excluduntur, ut pote indigni qui potentiam resuscitantis ac resurgentis mysterium viderent. Item foras turba ejicitur, ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus jacet mortua, non resurget. Nam dum se 94.0311A| per innumeras terrenorum desideriorum cogitatione spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.

Et tenens manum puellae, ait illi: Tabitha, cumi, quod est interpretatum: PUELLA, tibi dico, SURGE. Quaerat diligens lector, quare verax evangelista dictum Salvatoris exponens, interposuerit de suo Tibi dico, cum in Syro sermone quem posuit, non plus sit dictum quam Puella, surge. Nisi forte propter exprimendam vim dominicae jussionis, hoc agendum putavit, magis sensum loquentis, quam ipsa verba suis curans intimare lectoribus. Nam et familiare constat esse evangelistis atque apostolis, cum de Veteri Testamento testimonia assumunt, magis sensum propheticum ponere curare, quam verba. Tenens autem manum puellae Dominus, suscitavit eam, quia nisi prius mundatae fuerint manus Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, Synagoga eorum mortua non consurget.

94.0311B| Et confestim surrexit puella, et ambulabat. Bene surrexit, et ambulabat. Quemcunque enim peccatis mortuum supernae manus miserationis resuscitatura tetigerit, non solum a sordibus et veterno scelerum exsurgere, sed et in bonis continuo proficere debet operibus, videlicet, juxta Psalmistam, ingrediens sine macula, et opera exercens justitiae (Psal. XIV).

Et obstupuerunt stupore maximo. Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret; et jussit dare illi manducare. Ad testimonium quidem verae resuscitationis dari puellae manducare praecepit, ne non veritas, sed phantasma quod apparebat ab incredulis putaretur. Sed etsi quis a spiritali morte surrexerit, coelesti necesse est mox pane satietur, et divini, scilicet, verbi et sacrosancti altaris particeps effectus. Nam, juxta moralem intellectum, tres illi mortui quos Salvator in corporibus suscitavit tria genera resurrectionis animarum significant. Siquidem nonnulli consensum malae delectationi praebendo latente 94.0311C| tantum cogitatione peccati sibi mortem consciscunt. Sed tales se vivificare significans Salvator, resuscitavit filiam archisynagogi nondum foras elatam, sed in domo mortuam, quasi vitium secreto in corde tegentem. Alii non solum noxiae delectationi consentiendo, sed et ipsum malum, quo delectantur exempla mortuum suum quasi extra portas efferunt. Et hos se si poeniteant resuscitare demonstrans, suscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum, et reddidit matri suae, quia resipiscentem a peccati tenebris animam unitati restituit Ecclesiae. Quidam vero non solum cogitando, vel faciendo, illicita, sed et ipsa peccandi consuetudine se quasi sepeliendo corrumpunt. Verum nec ad hos erigendos minor fit virtus et gratia Salvatoris, si tamen adsint cogitationes sollicitae, quae super eorum salute velut devotae Christo sorores invigilent. Nam ad hoc intimandum resuscitavit Lazarum quatuor dies in monumento habentem, et, sorore attestante, jam fetentem (Joan. XI), 94.0311D| quia nimirum pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrius necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat. Nam leviores et quotidiani erratus levioris poenitentiae possunt remedio curari. Quod occulte volens ostendere Dominus jacentem in conclavi mortuam, facillima ac brevissima voce resuscitat dicens: Puella, surge. Quam etiam ob facilitatem resuscitandi jam mortuam fuisse negaverat. Delatum autem foras juvenem mortuum, pluribus, ut reviviscere debeat, dictis corroborat, cum ait: Juvenis, tibi dico, surge. Quatriduanus vero mortuus, ut longa praementis sepulcri claustra evadere posset, fremuit spiritu Jesus, turbavit seipsum, lacrymas fudit, rursum fremuit, ac magna voce clamavit: Lazare, veni foras. Et sic tandem qui erat desperatus, discusso tenebrarum pondere, vitae lucique redditur. Sed et hoc notandum, quod quia publica noxa publico eget remedio, levia 94.0312A| autem peccata leviori et secreta queunt poenitentia deleri, puella in domo jacens paucis arbitris exsurgit, eisdemque vehementer ut nemini id manifestent praecipitur. Juvenis extra portam, turba multa comitante atque intuente, suscitatur: Lazarus de monumento vocatus in tantum populis innotuit, ut ob eorum qui videre testimonium plurimae Domino turbae cum palmis occurrerent, et multi propter illum abirent ex Judaeis, et crederent in Jesum. Quartum vero mortuum nuntiante discipulo Dominus audivit; sed quia qui pro ejus excitatione precarentur vivi defuerant: Dimitte, inquit, ut mortui sepeliant mortuos suos (Matth. VIII), id est, mali malos noxiis laudibus gravent, et quia non adest justus qui corripiat in misericordia, oleum peccatoris impinguet caput eorum (Psal. CXL).

HOMILIA XXI. IN SEPTEMBRIS FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.

94.0312B| MARC. IX, MATTH. XVII, LUC. IX. In illo tempore, respondens unus de turba dixit ad Jesum: Magister attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum, etc.

Narratur in praecedenti sancti hujus Evangelii capitulo quia, veniens ad discipulos suos, Dominus vidit turbam multam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et expaverunt, et occurrentes salutabant eum. Notanda est in omnibus locis distantia mentis Scribarum et turbae. Erat autem cum discipulis turba, erant et Scribae, sed, adveniente Domino, mox omnis turba stupefacta expavit, eumque salutans occurrit: Scribae nihil devotionis, fidei, humilitatis et reverentiae ei exhibuisse narrantur. Quid autem cum discipulis Domini turbae sive Scribae conquirerent, Evangelista non dicit. Potest vero, ni fallor, apte intelligi de hoc quaestionem fuisse motam, quare ipsi cum essent discipuli Salvatoris, salvare 94.0312C| daemoniacum, qui in medio erat positus, non possent, quod ex sequentibus Evangelii verbis potest conjici, dum dicitur:

Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? Et respondens unus de turba dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum, qui ubicunque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. Notandum autem quod semper loca rebus congruunt. In monte Dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae majestatis aperit; in inferiora descendens turbae occursu excipitur, miserorum fletu pulsatur; sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat; sursum Patris vocem iis qui sequi se poterant pandit, deorsum spiritus malos ab his qui vexabantur expellit. Qui etiam nunc pro qualitate meritorum aliis ascendere, aliis vero non desistit descendere. Nam carnales adhuc et incipientes, quasi 94.0312D| ima petens confortat, docet, castigat; perfectos autem, quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, liberius de aeternis instruit, et saepe quae a turbis ne audiri quidem valeant docet. Daemoniacum autem hunc quem descendens de monte Dominus sanavit, Marcus quidem surdum mutumque, Matthaeus vero lunaticum fuisse commemorat (Matth. XVII). Significat autem eos de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII). Qui nunquam in eodem statu permanentes, nunc ad haec, nunc ad illa, vitia mutati, crescunt atque decrescunt. Qui muti sunt non confitendo fidem, surdi, nec ipsum aliquatenus veritatis audiendo sermonem. Spumant autem, cum stultitia tabescunt. Stultorum namque et languentium atque hebetum est spumas salivarum ex ore dimittere. Strident dentibus, cum iracundiae furore flammescunt. Arescunt cum otio torpente languescunt, et nulla virtutis industria confortati, enerviter vivunt. Quod autem ait: Et dixi discipulis tuis 94.0313A| ut ejicerent illum et non potuerunt, latenter apostolos accusat, cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt, fidem referatur, dicente Domino: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. IX).

Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quandiu apud vos ero? quandiu vos patiar? Non quo taedio superatus sit mansuetus ac mitis, qui non aperuit sicut agnus coram tondente os suum (Isai. LIII), nec in verba furoris erupit; sed quo in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam domum tuam? quousque artis meae perdam industriam, me aliud jubente te, et te aliud perpetrante? In tantum autem non est iratus homini, sed vitio, et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit:

Afferte illum ad me. Et attulerunt, inquit, eum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terram volutabatur spumans. Allatum Domino 94.0313B| puerum spiritus conturbat et elidit, quia saepe dum converti ad Dominum post peccata conamur, majoribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis. Quod ob id utique callidus facit adversarius, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet injuriam. Hinc est enim (ut de specie transeamus ad genus) quod Ecclesiae sanctae primordiis tot gravissima inferebat certamina persecutionum, quot suo regno dolebat subito animarum illata fuisse dispendia.

Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? At ille ait: Ab infantia, et frequenter eum et in ignem et in aquas misit, ut eum perderet. Erubescat Julianus, qui dicere audet omnes homines absque ulla peccati contagione nasci in carne tanquam innocentes per omnia, tanquam fuit Adam quando creatus est. Quid enim habuit iste puer, ut ab infantia daemonio vexaretur acerbissimo, si non ullo originalis peccati vinculo tenebatur, quem constat nullum adhuc proprium potuisse habere peccatum? 94.0313C| Confiteatur catholicus, quia nemo immunis a noxa primae praevaricationis nascitur, et invocet gratiam Dei, qua liberetur de corpore mortis per Jesum Christum Dominum nostrum. Intelligat scriba doctus in regno coelorum, in hoc daemoniaco a Domino curato salvationem omnium fidelium esse designatam, qui originalis culpae reatu veniunt in mundum, nec nisi unius Redemptoris Jesu Christi fide sunt et gratia salvandi. Quod autem dictum est, frequenter eum et in ignem et in aquas misit, maxima humanae vecordiae facinora designat. Ignis namque ardor ad fervorem iracundiae referendus est, aqua ad voluptates carnis, quae dissolvere mentem per delicias solent. Vel certe in ignem fertur daemoniacus quo adulterantium corda succensa sunt, et in aquas quae solent exstinguere charitatem.

Sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia credenti. Aptum Dominus responsum reddit petenti. Ipse enim ait: Si quid potest, adjuva nos. Et Dominus: 94.0313D| Si potestis, inquit, credere possum vos misertus adjuvare, quia fides non ficta omnia quae salubriter petit impetrare meretur. Cui contra leprosus, qui fideliter clamabat: Domine, si vis, potes me mundare, congruum suae fidei accepit responsum: Volo, mundare (Matth. VIII).

Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Nemo repente summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud profectio. Si enim et in ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur, iste interrogatus an crederet non responderet: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Si enim credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui 94.0314A| necdum perfecte crediderat, simul et credebat et incredulus erat.

Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Comminatio Domini divini est virtus imperii. Non autem puero qui vim patiebatur, sed daemoni qui inferebat comminatus est. Quia qui peccantem emendare desiderat, vitium utique increpando et exsecrando debet exterminare, sed hominem amando refovere. Bene autem Dominus, qui spiritum immundum pellit ab homine, simul ne amplius in eum ingrediatur imperat. Quia ille veraciter a daemoniaca dominatione liberatur, qui ad peccata a quibus semel poenitendo mundatus est, vitat male vivendo reverti.

Exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo. Exiturus ab homine spiritus immundus discerpit eum, ac furenti clamore terruit intuentes. Quia plerumque 94.0314B| diabolus dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat, quam prius excitaverat quando hoc quietus possidebat.

Et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum, et surrexit. Quem hostis impius jam fugere compulsus stravit, ac mortuo similem reddidit, hunc pius Salvator miti suae dexterae tactu levavit. Qui sicut verum se esse Deum potentia salvandi docuit, ita etiam veram se habuisse carnis naturam more tactus humani declaravit. Negat namque Manichaeus insanus veraciter eum carne indutum fuisse, sed ipse cum tot languentes suo tactu erexit, mundavit, illuminavit, haeresim illius et antequam nata esset damnavit.

Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? Et dixit illis: Hoc genus daemoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Dum docet 94.0314C| apostolos quomodo daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam, ut, scilicet, noverimus gravissima quaeque vel immundorum spirituum vel hominum tentamenta jejuniis et orationibus esse superanda, iram quoque Domini, cum in ultionem nostrorum scelerum fuerit accensa, hoc remedio singulari posse placari. Jejunium autem generale est non solum ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere carnalibus; imo ab omnibus vitiorum continere passionibus. Sic et oratio generalis non in verbis solum est quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste Apostolo, qui ait: Semper gaudentes, sine intermissione orate (I Thess. V). Quomodo enim quis omnibus horis atque momentis sine intermissione Deum potest invocare sermonibus? Sed tunc sine intermissione oramus, cum ea solum opera gerimus, quae nos pietati nostri commendent auctoris. Quo nimirum jejunio, et qua oratione, juvante Domino, cunctas antiqui hostis debellabimus 94.0314D| ac propulsabimus insidias.

HOMILIA XXII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.

LUC. XVIII. In illo tempore, dicebat Jesus parabolam hanc ad discipulos suos: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo, et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me, etc.

Parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de homine qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem (Luc. XV); aut ex 94.0315A| ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud: Quod si fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei (Matth. VI; Luc. XII)? Itaque illud superius genus his verbis adjungi potest, Sicut illud, ita et illud. Hoc autem posterius, his verbis: Si illud, quanto magis illud? Aut si illud, quanto minus illud? Sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex non ex similitudine adhibitus est. Non enim ullo modo ille injustus judex personam Dei allegorice sustinet, sed tamen quantum Deus, qui bonus et justus, curet deprecantes se, huic conjici Dominus voluit, quod nec injustus homo eos qui illum assiduis precibus tendunt, vel propter taedium devitandum potest contemnere. Nam hoc est quod ait: Ne veniens suggillet me. Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit.

94.0315B| Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Si quem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dicitur (Apoc. VI), cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus (Matth. V, VI; Luc. VI), intelligendum est eam vindictam esse justorum, ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis, aut conversione ad justitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid valent. Quem finem justi cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.

Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? Quamvis omnipotens Conditor semper 94.0315C| electos suos ad se clamantes sit vindicare paratus, in die tamen judicii quod trementi est corde retinendum, cum idem Conditor in forma Filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnatorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Quod autem Dominus quasi dubitative dicit: Putas inveniet fidem? non dubitat, sed arguit. Verbo quippe dubitationis increpatur infidelitas, non opinatur divinitas. Nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus, increpative verbum dubitationis ponimus, cum corde non dubitemus. Velut si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me, considera, forsitan Dominus tuus sum. Et Apostolus ad quosdam contemptores suos: Puto autem, inquit, quod et ego spiritum Dei habeo (I Cor. VII). Qui dicit puto, dubitare videtur; sed ille increpabat, non dubitabat. Ita ergo et Dominus scit quidem omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat infidelium corda.

HOMILIA XXIII. IN SEPTEMBRI SABBATO QUATUOR TEMPORUM. 94.0315D|

LUC. XIII, MATTH. XXI, MARC. XI. In illo tempore, dicebat Jesus turbis similitudinem hanc: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit, etc.

Potest quidem haec arbor fici generis humani designare naturam, quae bene plantata, hoc est, ad auctoris sui similitudinem creata est. Sed Deo quaerente per triennium fructum dare negavit, quia ante legem, sub lege, sub gratia obedire despexit. Verum si ad superiora respexeris, animadvertes eam etsi generaliter omnium, specialiter tamen Synagogae typum portare. Nam cum praemissa illa terribili tremendaque sententia: Si non poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis (Luc. XIII), mox de infecunda atque eradicanda arbore parabolam subjungit, apertissime docet 94.0316A| eos quibus loquebatur instar infructuosae fici, si non poenituerint, esse succidendos. Vinea ergo Domini Sabaoth, domus Israel est (Isai. V), ut Isaiae cantico docemur; Synagoga autem in eadem domo condita, fici est arbor in vinea. Sed qui vineam suam permisit a viatoribus deripi, hic etiam ficum jussit excidi.

Et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Ipse qui Synagogam per Moysen instituit, Dominus in carne natus apparuit, et crebrius in Synagoga docens, fructum fidei quaesivit, sed in Pharisaeorum mente non invenit.

Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Per cultorem vineae apostolorum doctorumque ordo exprimitur, quorum precibus ac monitis assidua plebi Dei cura suggeritur. His etenim Dominus saepissime de infructuosa Judaeorum gente querebatur, quod per tres annos suae visitationis, hoc est, in legalibus edictis, in propheticis contestationibus, 94.0316B| et in ipsa coruscantis Evangelii gratia negligens exstiterit.

Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? Non ab apostolis, sed a Romanis gens Judaea succisa, et a terra repromissionis ejecta est. Sed succide, inquit, illam, succisionis ei venturae cladem poenitentiam suadendo propone. Quae justo judicio terram cum regno perdidit, pro cujus amore coeli cives persequi, ipsumque coeli et terrae regem occidere non metuit, dicens per suos pontifices et pharisaeos: Si dimittimus eum, sic omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem (Joan. XI). Potest etiam per terram sterili ficu occupatam Judaicae plebis turba figurari, quae noxia praepositorum umbra ne veritatis lumen recipere posset pressa, et ne supernae dilectionis sole calefieret, exemplo est eorum pravitatis impedita, juxta quod eisdem alibi Salvator: Vae, inquit, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare 94.0316C| (Matth. XXIII).

At ille respondens, dixit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam. Vox apostolorum est, qui post passionem Domini pro Judaeis summopere precabantur, ne ab impoenitentibus dominicae crucis ultio peteretur. Usque dum fodiam, inquit, circa illam, id est, radicem infructuosae mentis ligone bis acutae invectionis humilem, et praesentium, videlicet, pressurarum, et horrorem perpetuae damnationis incutiens. Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat.

Et mittam stercora. Id est, malorum, quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam, quasi de putredine stercoris exsuscitem.

Et si quidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam. Cum diceret: Et si quidem fecerit fructum, non subjunxit aliquid, sed suspendit sententiam; cum vero adderet Sin autem, continuo judicium 94.0316D| venturae damnationis adnexuit dicens: In futurum succides eam, quia, videlicet, multo procliviorem ad negandum, quam ad confitendum Deum Synagogam videbat. Unde et alibi rebus eamdem figuram, quam hic verbis agens, infecundam ficum aeternae sterilitatis maledictione damnavit, ostendens, videlicet, eam etsi fodiant apostoli corripiendo, etsi stercus advehant peccata improperando, nulla tamen poenitentiae fruge cumulandam, sed districtae bipennis severitate tollendam (Matth. XXI; Marc. XI).

Erat autem docens in synagoga eorum Sabbatis. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Dicta de ficu parabola, Dominus in synagoga docuisse narratur, ut, videlicet, intimetur non alio parabolam tendere, sed hoc esse fructum in ficulnea quaerere, et non invenire, verbum Synagogae commodare, nec recipi. Quam tamen ne totam funditus ob culpam sterilitatis exstirpandam putares, sed reliquias per electionem gratiae scires esse salvandas, 94.0317A| mox ibidem Ecclesiae primitivae sanatio sub incurvae mulieris specie subsequitur quae bene decem et octo annis fuit curvata, qui numerus ternario sexies ducto perficitur, quia, videlicet, eam quae in testimonio legis, in vaticinio prophetiae, et in revelatione gratiae, per infirma opera langueret, ostendit. Senarius enim numerus, in quo mundi est creatura perfecta, operum perfectionem significat. Tria vero sunt, ut dixi, tempora Dominicae visitationis, in quibus Judaea, quia terrena magis quam coelestia noverat operari, quasi decem et octo annis a suae mentis erat rectitudine curvata.

Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quia terrena sapiens, infirma requirens, coelestia cogitare nondum sciebat, audiens per prophetam: Si volueritis et audieritis me, bona terrae manducabitis (Isai. I). Cui contra membris Ecclesiae dicit Apostolus: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III).

94.0317B| Quam cum vidisset Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. Vidit praedestinando per gratiam, vocavit illustrando per doctrinam, imposuit manus spiritalibus donis adjuvando, erexit ad glorificandum Deum, in operibus bonis usque in finem firmam provehendo. Quos, inquit, praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit.

Respondens autem archisynagogus, indignans quia Sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari, in his ergo venite et curamini, et non in die Sabbati (Exod. XXV). Sabbato curavit Jesus, ostendens jam esse tempus ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbrae (Cant. II). Sed nesciebat archisynagogus, vel hoc vel illud multo excellentius sacramentum, quod Sabbato curando Dominus intimabat, 94.0317C| quia, scilicet, post sex saeculi hujus aetates perpetua vitae immortalis erat gaudia daturus. In cujus figuram Moses Sabbato non a bona, sed a servili, hoc est, noxia praecepit actione feriandum: illud utique tempus praefigurans, quo saecularia nostra opera, non autem religiosa, hoc est, Deum laudandi acta cessarent. Fallitur ergo et fallit archisynagogus, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed onera ferre, hoc est, peccatis gravari prohibuit.

Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocrite, unusquisque vestrum Sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Infidelitatis quidem arguit principes Synagogae, et merito hypocritarum, id est, simulatorum nomine notat, quos cum magistri plebium videri appeterent, hominis sanationem pecoris curae postponere non puderet. Sed altiori sensu bovis et asini vocabulo Judaeum Graecumque significat. De quorum vocatione scriptum est: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I). Qui uterque peccati 94.0317D| vinculis absolutus, sitim aestumque mundi hujus dominici fontis haustu deposuit.

Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die Sabbati? Filia Abrahae est anima quaeque fidelis, filia Abrahae Ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta, quae tempore legis et dominicae resurrectionis impleto per gratiam Spiritus sancti septiformem vincula longae captivitatis erupit. Nam et hoc modo fortasse mysterium Sabbati decemque et octo annorum potest non inconvenienter intelligi. Idem est ergo mystice bovem vel asinum solutus a praesepio potum agi, quod est filiam Abrahae a vinculo noxiae inclinationis erigi, Ecclesiam, videlicet, ex Judaeis gentibusque congregatam, laqueis peccatorum per aquam baptismatis absolvi, atque ad coelestia speranda sublimari. Notandum sane quod infandissima haeresis ex eo quod Dominus ait mulierem alligatam a Satana, conatur astruere corporum humanorum 94.0318A| vitia non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere, quasi diabolus cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud non solum in libro beati Job, quem memorata haeresis cum caeteris veteris instrumenti libris, et cum ipso Deo qui dedit, quasi maligno mundo principe vesanus exsufflat, sed etiam in Evangelio declaratur, ubi daemonia nec in porcos irent, nisi hoc illis ipse concederet (Marc. V), sicut et supra docuimus.

Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus, et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneae sterili se jure comparandos ostendunt. Qui gaudent de miraculis ejus, ad filiam Abrahae Deum de sua erectione glorificantem, hoc est, ad Ecclesiam fidei pietate se pertinere dichiarant.

OMILIA XXIV. IN DOMINICA PRIMA ADVENTUS. 94.0318B|

LUC. XIX, MATTH. XXI, MARC. XI. In illo tempore, cum appropinquasset Jesus ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, dicens; Ite in castellum quod contra vos est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit, solvite illum, et adducite. Et si quis vos interrogaverit, quare solvitis, sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat, etc.

Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti: Bethania quoque villula sive civitas in latere montis ejusdem, quasi stadiis quindecim ab Hierusalem, sicut Joannes evangelista manifestat, ubi Lazarus est suscitatus a mortuis, cujus et monumentum Ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethphage autem domus buccae, Bethania domus obedientiae, dicitur. Quas Hierosolyma venturus Salvator 94.0318C| praesentiae suae dignatione sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo, donis piae confessionis et obedientiae spiritalis implevit. Quae pulchre civitates in monte Oliveti positae referuntur, hoc est, in ipso Domino, qui nos unctione spiritalium charismatum, et scientiae pietatisque luce refovet. Unde cum alibi diceret: Non potest civitas abscondi supra montem posita, continuo subjecit: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio (Matth. V; Luc. XI). Quia idem mons Oliveti, id est, summus spiritalium distributor gratiarum, qui civitatem suam ut emineat exaltat, hanc quoque oleo exsultationis, ut lucere possit, inflammat. Et quia idem lumen sub modio poni noluit, misit discipulos in castellum quod contra eos erat, id est, doctores qui indocta ac barbara totius orbis littora, quasi contra positi castelli moenia evangelizando penetraverent, destinare curavit. Recte autem duo mittuntur, propter scientiam veritatis et munditiam operis, seu propter geminae dilectionis, Dei videlicet et 94.0318D| proximi sacramentum, toto orbe praedicandum.

In quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. Et si quis vos interrogaverit, quare solvitis, sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. Introeuntes mundum praedicatores invenerunt populum nationum perfidiae vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat, nec solum nationum, sed et Judaeorum, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III). Unde bene apud Matthaeum asina quoque cum pullo alligata reperitur. Asina quippe, quae subjugalis fuit, et edomita jugum legis traxerat, synagogam significat; pullus asinae lascivus et liber, populum nationum demonstrat, cui nemo unquam hominum insedit, id est, nemo rationabilium doctorum frenum correptionis, quo vel linguam a malo cohibere, vel in arctam vitae viam ire cogeretur; nemo indumenta salutis, quibus spiritaliter calefieret, 94.0319A| utilia suadendo contulerat. Sederet namque illi homo, si qui, ratione utens, ejus stulta deprimendo corrigeret. Unde non immerito possunt duo discipuli ad exhibenda Domino animalia destinati, juxta parabolae superioris exemplum, duo praedicatorum ordines, unus in gentes, alter in circumcisionem directus intelligi. Et notandum, quod tres evangelistae, qui Graeco sermone scripsere, pullum tantummodo commemorant; Matthaeus vero solus, qui Hebraeis Hebraeoque suum evangelium descripsit eloquio, asinam quoque solutam et Domino refert adductam, ut ejudem etiam gentis Hebraeae, si poenituerit, non desperandam monstret esse salutem. Solvite, inquit, et adducite (Matth. XXI). Quaecunque enim solveritis super terram, erunt soluta et in coelis (Joan. XX).

Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. Marcus scribit pullum ante januam foris in bivio inventum. Janua autem ipse est qui ait: Ego sum janua ovium, per me si 94.0319B| quis introierit, salvabitur; et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). Quibus vitae pascuis iste pullus, id est, populus gentium carebat, quando adhuc extra hanc januam in bivio ligatus stabat. Et recte in bivio, quia non unam certus vitae, fideique vitam tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur erroneus, de quibus apte subjungitur: Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Qui solvitis pullum? Multos quippe habebat dominos, qui non uno dogmati et superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum ad varios diversosque miser raptabatur errores, ad simulacra muta prout ducebatur incedens (I Cor. XII). Denique vernacula quadam Scripturae consuetudine commune esse dicitur, quod immundum est, sicut et ad Petrum vox de coelo dicit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris (Act. X). Quia qui sanctus est, solius Dei est, et cum nullo ei communis est; qui autem peccator est et immundus, multorum est. 94.0319C| Multi enim daemones possident eum, et ideo communis appellatur.

At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet, et duxerunt illum ad Jesum. Qui solvendo pullo contradixerant, audito Domini nomine quiescunt, quia magistri errorum, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant, Eatus suas tenebras defendere, donec miraculis attestantibus veri possessoris ac Domini virtus emicuit. At postquam fidei dominicae potestas apparuit, cedentibus passim adversariorum querelis, liber credentium coetus, qui Deum corde portet, adducitur.

Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. Vestimenta apostolorum, vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum, vel certe ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt, quibus illi corda hominum ante nuda et frigida, quo Christo sessore digna fiant, operiunt.

Eunte autem illo substernebant abbigliamento sua in 94.0319D| attraverso. Portante Dominum asino, discipuli abbigliamento in via sternunt. Quia proprii se corporis exeuntes amictu, viam simplicioribus Dei famulis suo sanguine parant, ut, videlicet, inoffenso gressu mentis Hierosolyma, quo Jesus ducit, incedant. Jesus enim asello insidens Hierusalem tendit, quando vel uniuscujusque fidelis animam regens, videlicet, jumentum suum ad pacis intimae visionem ducit; vel etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit.Quia vero juxta alios evangelistas non discipuli tantum, sed et plurimi de turba sternebant vestimenta sua in via, possunt per eos etiam hi designari qui, exempla martyrum secuti, corpora sua per abstinentiam edomant, ut Domino iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant .

Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna. Discendente di monte 94.0320A| Olivarum Domino, gaudentes laudantesque turbae simul et ipsae descendunt. Quia umiliato sua sponte misericordiae auctore, necesse est eos qui misericordia plurimum indigent, humilitatis ejus vestigia quantum praevalent imitari. Necesse est, inquam, nos intuentes quomodo Jesus de monte Oliveti descendit, id est, cum in forma Dei esset humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Filippo II), humiliemur et ipsi sub potenti manu ejus, ut exaltari mereamur in tempore visitationis.

Super omnibus quas viderant virtutibus dicentes: Benedictus qui venit Rex in nomine Domini. Multas quidem virtutes Domini viderant, sed maxime Lazari resuscitationem, quae nuper facta erat, stupebant: testimonium perhibente turba, quae erat cum eo, quando illum vocavit de monumento et suscitavit a mortuis (Giovanna XII). Nam et propterea obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum est enim non nunc primum venientem de 94.0320B| Galilaea Salvatorem, id est, ante quinque dies Paschae Hierusalem adisse, sed anno praeterito mense septimo illic ad diem festum Scenopegiae venisse, sicut Joannes memorat, et exinde sex mensibus continuis, hoc est, usque ad diem Paschae quo passus est, modo Hierosolymis signa fecisse , et docuisse, modo montem Olivarum ascendisse, modo Judaea expulsum trans Jordanem abisse, modo in civitate deserti, quae dicitur Effrem, mansisse cum discipulis, nunquam tamen id temporis Galilaeam fuisse reversum (Giovanna VIII, X, XI). Super omnibus ergo, quas eum tanto tempore fecisse viderant, virtutibus, turbae Deum laudant, dicentes:

Benedictus qui venit Rex in nomine Domini, pax in coelo et gloria in excelsis. Benedictus autem qui venit Rex in nomine Domini, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur: quamvis possit intelligi etiam in nomine suo quia et ipse Dominus est. Unde alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino ( Gen. XIX). Sed verba ejus 94.0320C| melius nostrum dirigunt intellectum qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Giovanna V). Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Filippo II). Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem. Non autem Rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos, sed Rex Israel quod mentes regat, quod in aeternum consolat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia. Quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio, miserationis indicium est, non potestatis augmentum.Qui enim appellatus est in terra Rex Judaeorum, in coelis est Dominus angelorum. Verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio, et hominum videlicet et angelorum, illuxit, pulchre sibi invicem in ejus laude dispensationis coelestia 94.0320D| simul et terrena concinunt. Quo enim nascente coelestium virtutum agmina Deum laudantia decantant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus, eo de mundi principe triumphaturo, moxque se coelis reddituro, mortales vicem laudis reponunt. Pax in coelo, et gloria in excelsis.

OMILIA XXV. IN DOMINICA SECUNDA IN ADVENTU DOMINI.

LUC. XXI, MATT. XXIV, MARCO. XIII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, etc.

Sicut Dominus in sequentibus intimat, apparente universali judicio coelum et terra transibunt, et sicut in Joannis Apocalypsi legimus, mare jam non erit (Ap. XXI), merito eodem incumbente judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarum orbis prementibus 94.0321A| se invicem colonis inficitur, maxima coeli luminaria percussis horrore novo radiis turbatam faciem velant. Et quomodo impulsae ad casum arbores fragoris motusque sui praemittere solent indicia, sic termino appropiante quasi paventia nutant ac tremunt elementa. Ergo quod ait Matthaeus: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo (Mt. XXIV), ipsam judicii praesentiam significat, quando, apparente verae gloria lucis, omnia mundi lumina tenebris umbrisque comparantur. Quod vero dicit Lucas: Erunt signa in sole, et luna et stellis, praecursores vicini ejusdem judicii quasi nuntios indicat. E quibus est illud prophetae: Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniet dies Domini magnus et manifestus (Gioele. II). Item quod Lucas ait: Et in terris pressura gentium (Act. II), ipsum esse reor quod Antichristi tempora describens Matthaeus dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet (Mt. XXIV) . Quod autem Lucas 94.0321B| subjungit prae confusione sonitus maris et fluctuum, praeco est illius quod inter caetera mutabilia saeculi, Joannes mare habiturum conspexit (Apoc. VIII).

Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi, nam virtutes coelorum movebuntur. Credo ipsum judicis adventum hac sententia designari, quando juxta alterius loci parabolam (Mt. XXIX) omnes, hoc est, et prudentes et fatuae virgines insolito clamore suscitatae lampades ornant, id est, sua secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore jamque instantem aeterni discriminanis exspectant eventum. Nam eatus absque ullo timore judicis universus pene orbis acturus est, Apostolo attestante, qui ait: Cum enim dixerint Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Tess. V) . Tunc itaque superveniente universo orbi timore et exspectatione districti examinis, multi qui in hoc mundo florere videbantur, cum se in fine sine fructu conspexerint, arescent. Tunc fides quae 94.0321C| sine operibus viruerat, probante se justi judicis igne marcescet. Nec mirum homines, hoc est, vel natura vel sensu terrestres, ad ejus judicium turbari, cujus aspectum et ipsae coelorum virtutes, hoc est, angelicae trement potestates, beato quoque Job attestante, qui ait: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus ( Lavoro XX). Quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur?

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. In potestate et majestate visuri sunt, quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant. Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur, nam subditur:

His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. 94.0321D| Cum plagae, inquit, mundi crebrescunt, cum terror judicii virtutibus commotis ostenditur, levate vos capita, id est, exhilarate corda: quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. In Scriptura etenim sacra saepe caput pro mente ponitur: quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Levare itaque capita, est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, provida Dominus comparatione manifestat. Nome seguente:

Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores cum producunt marmellata ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas: ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Aperte ergo docet quia sicut ex fructu arborum ventura aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Quibus profecto verbis ostenditur quia fructus mundi ruina est, ad hoc enim 94.0322A| crescit ut cadat, ad hoc geminat ut quaecunque germinaverit cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt. Quae omnia cum magna certitudine confirmantur, cum sententia subjungitur qua dicitur:

Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Multum quippe commendat Dominus, quod ita pronuntiat: quodammodo (si dici fas est) juratio ejus est, Amen dico vobis. Amen enim interpretatur verum, et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis: nec Graecus hoc interpres ausus est facere, nec Latinus. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Igitur verum dico vobis, Veritas dicit, quae utique etsi non diceret, mentiri omnino non posset. Tamen commendat, inculcat, dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult, Amen, inquiens, dico vobis, quia non praeteribit 94.0322B| generazionio haec, donec omnia fiant. Generationem autem aut omne hominum genus dicit, aut specialiter Judaeorum.

Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Coelum quod transibit non aethereum sive sidereum, sed aereum, a quo et aves coeli et nubila coeli cognominantur, intelligere debemus, Petro attestante, qui dicit: Quod coeli erant prius et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt igni reservati in die judicii, et perditionis hominum impiorum (II Petr. III); aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est, inania haec et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quae quindecim tantum cubitis montium cacumina trascendet (Genes. VII), ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum, 94.0322C| juxta praefatam beati Petri sententiam, et ignis judicii perveniet. Si autem coelum et terra transibunt, movere potest quomodo dicat Ecclesiaste: Generatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccles. I). Sed aperta ratione coelum et terra per eam quam nunc habent imaginem, transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII). Et ad Joannem angelus: Erit, inquit, coelum novum et terra nova (Ap. XXI). Quae quidem non alia condensa sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra et transibit et erit, quia et ab ea quam nunc habet speciem, per ignem tergetur, et tamen in sua sempre natura servabitur.Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur (Sal. CI). Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit: coelum quotidie caligine noctis obducitur, 94.0322D| et diurno claritate renovatur. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue, velut ex defecu reparari.

OMILIA XXVI. IN DOMINICA TERZIA IN ADVENTU DOMINI.

LUC. VII, MATT. XI. In illo tempore, convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit eos ad Dominum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? eccetera.

Non simplici corde, ut opinor, sed invidia stimulati discipuli Joannis et Christi virtutes et miracula narrant. Nam et alibi ita apud eum questi esse produntur: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quibus tunc respondit Joannes: Quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo, ecc. (Joan. III), quibus et se purum hominem, 94.0323A| et Christum Dei Filium esse manifeste dichiarat. Verum, quia mansit invidia, livorque nequibat expelli, quid pro eis corrigendis optimus magister adhuc egerit, attende.

Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit eos ad Dominum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Videlicet ut per hanc saltem occasionem videndo signa quae faciebat, credent in eum, et magistrum interrogantes sibi dicerent. Ergo non ait: Tu es qui venisti; sed, Tu es qui venturus es? Et est sensus: Manda mihi, quia interficiendus ab Herode, et ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis: an non conveniat Filio Dei ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es.

In ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. Joannes interrogaverat per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Cristo signa 94.0323B| dimostrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerit, sed ad scandalum nuntiorum.

Euntes, inquit, renuntiate Joanni quae vidistis et audistis. Quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, et, quod his non minus est, pauperes evangelizantur. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos, in praedicatione distanceia sit. Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvari potest, aequalis est. Quod autem ait:

Et beato est, quicunque non fuerit scandalizatus in me. Et nuntios Joannis, qui eum esse Christum non crediderant, a perfidiae scandalo castigat, et eidem Joanni quod quaerebat, exponit: quia Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis (Sal. LXVII). Visis enim tot signis tantisque virtutibus, non scandalizari quisquam potuit, sed admirari. Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit, cum eum et post 94.0323C| tot miracula morientem vidit. Quid est ergo dicere, Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abjectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat, Mira quidem facio, sed abjecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant qui signa venerantur.

Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit dicere de Joanne ad turbas. Quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Joannem dubitare de Christo, quem ipsum monstraverat, ut intelligerent Joannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis, dignis eom laudibus accumulat.

Quid esiste nel desertum? Videre arundinem vento moveri? Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe, mox ut aura contigerit, in partem flectit. Et quid per arundinem nisi carnalis animus designatur? qui mox favor vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab 94.0323D| humano ore aura favoris flageris ( sic ), hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit; sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox hunc quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Joannes non erat: quia hunc nec blandum gratia, nec cujuslibet ira asperum faciebat, nec prospera hunc erigere, nec adversa noverunt inclinare.

Sed quid esisteis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis vestitus Joannis fuisse describitur. Non ergo coelesti, inquit, sed terreno regno militante hi qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt. Nemo ergo existimet in luxu atque studio vestium peccatum deesse: quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Quamvis hoc quod Joannes non esse vestitus 94.0324A| mollibus dicitur, per significationem intelligi aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira (Mt. III) ?

Sed quid esisteis videre? profeta? utique dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est ventura dicere, non etiam demonstrare. Joannes ergo plus quam propheta est, qui eum quem praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.

Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malach. III). Quod Graece angelus, hoc latino nuntius dicitur. Recte ergo, qui nuntiare supernum judicem mittitur, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine quam explet operatione. Altum quippe nomen est, sed vita nomine inferior non est. Sed et omnes qui sacerdotii nomine censentur, angeli 94.0324B| vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). Nec non unusquisque fidelium in sufficienza quantistica. in quanto gratiam supernae aspirais accipit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum, vel supplicium erranti denuntiat, cum verba sanctae annuntiationis impendit, profecto angelus existit.

OMILIA XXVII. IN FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.

LUC. I. In illo tempore, in mense sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria, etc.

Angeli idcirco privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. 94.0324C| Neque etenim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perfecit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personae sine nominibus sciri non possint: sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Ad Mariam ergo virginem Gabriel mittitur, qui Dei fortitudo nominatur. Illud quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Sal. XXIII). Et rursum: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat.Mensem autem sextum Martium intellige, cujus vicesimo et quinto die Dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vicesimo quinto die mensis Decembris natus. Quod si vel hoc die (ut nonnulli arbitrantur) aequinoctium vernale, vel illo 94.0324D| solstitium brumale fieri credamus, convenit utique cum lucis incremento concipi vel nasci eum, qui illuminat omnem hominem venientem in mundum (Giovanna I). At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos quia et Joannes tunc ante faciem adventus ejus regnum coelorum evangelizabat: et nunc quoque praedicatoribus imperatur, Iter facite ei qui ascendit super occasum (Salmo LXI ) ). Cur autem Joannes circa aequinoctium autumnale conceptus, circa solstitium aestivum sit natus, docet ipse qui vel ex sua, vel ex Veteris Testamenti (ut multi autumant) persona loquitur: Illum oportet crescere, me autem minui (Giovanna. I).

Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Giuseppe, de domo Davide, et nomen virginis Maria. Multas ob causas Salvator non de simplici virgine, sed de sponsa voluit nasci. Primo videlicet, ut per generationem Joseph, cujus Maria cognata erat, Mariae 94.0325A| quoque nasceretur origo. Neque enim moris est Scripturae feminarum genealogiam texere. Nam et de utroque potest intelligi quod dicitur de domo David. Deinde, ne velut adultera lapidaretur a Judaeis, malens aliquos de suo ortu quam de pudore dubitare parentis, simul et virginibus impudicis occasionem tollens, ne matrem quoque Salvatoris dicerent falsis justifyibus infamatam. Tertio, ut in Aegyptum fugiens, et inde rediens haberet solatium viri, qui integerrimae virginitatis custos pariter ac testis existeret. Quarto, ne partus ejus diabolo pateret, qui si eum de virgine natum cognosceret, forsitan quasi caeteris hominibus eminentiorem morti tradere timeret. Maria autem Hebraice stella maris, Syriace vero domina vocatur.Et merito, quia et totius mundi Dominum, et lucem saeculis meruit genera perennem.

Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena. Dominus tecum, et benedicta tu in mulieribus. Bene gratia plena vocatur, quae nimirum gratiam, quam 94.0325B| nulla alia meruerat, assequitur, ut ipsum videlicet gratiae concipiat et generet auctorem.

Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Disce virginem moribus, disce virginem verecundia, disce virginem oraculo, disce mysterio. Trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Discant mulieres propositum pudoris imitari. Sola in penetralibus, quam nemo virorum videret, solus angelus reperiret, sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri depravaretur affectu, ab angelo salutatur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam. Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen cogitans, inquit, qualis esset haec salutatio. Et ideo cum verecundia, quia pavebat cum prudentia, quia benedictionis novam formulam mirabatur quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta.

Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Quam cum salutatione insolita, ut pote quae ei soli servabatur, videret turbatam, 94.0325C| quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat jubet. Et quia gratia plenam vocaverat, eamdem gratiam et astruit plenius, et uberius explicat, dicens:

Ecce concipies in utero, paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Jesus salvator sive salutaris interpretatur: cujus sacramentum nominis alloquens Joseph angelus exposuit: Ipse enim, inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt. XI). Non ait populum Israel, sed populum suum, hoc est, in unitatem fidei ex praeputio et circumcisione vocatum, quibus ex diversa parte congregatis fieret unus pastor et unum ovile (Giovanna X).

Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Dictum est et de Joanne quod erit magnus, sed ille quasi homo magnus, hic quasi Deus magnus. Ille enim magnus coram Domino, hic autem erit magnus, inquit, et Filius Altissimi vocabitur. Idem ergo Filio 94.0325D| Altissimi, qui in utero virginali conceptus et natus est. Idem homo in tempore creatus ex matre, qui Deus est ante tempora natus ex Patre. Si autem idem homo qui Deus est, omittat Nestorio hominem tantum dicere ex Virgine natum, et hunc a Verbo Dei non in unitatem personae, sed in societatem inseparabilem esse receptum. Alioquin non unum Christum verum Deum et hominem, sed duos (quod dici nefas est) asserere, ac per hoc non trinitatem, sed quaternitatem praedicare convincitur. Catholica autem fides, sicut unumquemlibet hominem carnem et animam, ita hominem et Verbum unum Christum rectissime confitetur, juxta quod et angeli verba significant, quae dandam illi sedem David patris ejus asseverant.Qui enim eumdem ipsum patrem habere David, quem Filium Altissimi vocari pronuntiat, in duabus utique naturis unam Christi personam demonstrat. Accepit autem sedem David, ut nimirum gentem cui David quondam et filii ejus temporalis 94.0326A| regni gubernacula praebuerunt, ipse perpetuum vocaret ad regnum quod eis paratum est ab origine mundi.

Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Et Isaias ait: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia (Is. IX). Non dixit in acquisizionee gloriae, gazarumque terrestrium, non in victoria gentium plurimarum urbiumque debellatione superbarum, sed in judicio et justitia. Per haec enim regnum Christi et in singulis quibusque fidelibus, et in universa per orbem multiplicatur pariter et confirmatur Ecclesia. Domum namque Jacob totam Ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam (Rom. XI).Quam post triumphum passionis alloquens Salvator ait: Qui timetis Dominum, laudate eum; universum seme Jacob, magnificate eum (Sal. XXI). Non autem ideo futuri temporis verbis 94.0326B| magnus exstiturus Jesus Filius Altissimi vocandus, sceptrum David accepturus, et in domo Jacob regnaturus asseritur: quia juxta quod haeretici sapiunt, atque a veritate desipiunt, Christus ante Mariam non fuerit, sed quod homo assumptus in Deum, clarificatus est ea claritate quam Verbum Dei habuit priusquam mundus esset apud Patrem: hoc est, ut idem Filii nomen, eamdem Christi personam, homo cum Deo plenus gratia et veritate (Giovanna. XVII) sortiretur.

Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Propositum suae mentis reverentur exposuit, vitam videlicet virginalem se ducere decrevisse. Quae quia prima feminarum tantae se virtuti mancipare curavit, jure singulari prae caeteris feminis beatitate meruit excellere. Quomodo, inquit, fiet istud? Non ait, unde hoc sciam, sed quomodo fiet, inquit, quoniam virum non cognosco? Ordinem videlicet obsequii cui subdatur inquirens, 94.0326C| non autem signum cui credat flagitans. Neque enim decebat electam generando Deo virginem dubiam diffidentia, sed prudentia cautam existere, quia nec facile poterat homo nosse mysterium quod in Deo manebat a saeculis absconditum. Quia ergo legerat, Ecce virgo in utero habebit et pariet filium (Isa. VII), sed quomodo id fieri posset non legerat, merito credula iis quae legerat, sciscitatur ab angelo quod in propheta non invenit.

Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non virili, inquit, quod non cognoscis semine, sed Spiritus sancti, quo impleris opere concipies. Erit in te conceptio, libido non erit. Concupiscentiae non erit aestus, ubi umbram faciet Spiritus sanctus. Verum in eo quod ait: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, potest etiam incarnati Salvatoris utraque natura designari. Umbra quippe a lumine solet et corpore formari. Et cui obumbratur, lumine quidem vel colore 94.0326D| solis, quanto basta reficitur; sed ipse solis ardore ne ferri nequeat, interposita vel nubecula levi, vel quolibet alio corpore temperatur. Beatae itaque Virgini, quia quasi pura homo omnem plenitudinem divinitatis corporaliter capere nequibat, virtus Altissimi obumbravit, id est, incorporea lux divinitatis corpus in ea suscepit humanitatis. De qua pulchre propheta: Ecce Dominus, inquit, ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum (Isai. XIX). Quod est dicere: Ecce Verbum Dei Patri coaeternum, lumenque de lumine ante saecula natum, carnem in fine saeculorum atque animam nullo peccati pondere gravata suscipiet, et de utero virginali tanquam sponsus de thalamo suo, procedet in mundum (Sal. XVIII).

Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ad differenceem nostrae sanctitatis, Jesus singulariter sanctus nasciturus asseritur. Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen nascimur, quia ipsa naturae corruttibilis conditione constringimur, 94.0327A| ut merito cum Propheta gementes singuli dicamus: Ecce enim in inquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Sal. L). Ille autem solus veraciter sanctus est qui ut ipsam conditionem naturae corruttibilis vinceret, ex commixtione carnalis copulae conceptus non est. Sanctum, inquit, vocabitur Filius Dei. Quid hic dicis, Nestoriane, qui beatam Mariam Dei negans esse genitricem, apertam niteris impugnare veritatem? Ecce Deum dixit superventurum, Dei Filium nasciturum. Quomodo ergo aut Dei Filius Deus non est; aut quae Deum edidit, quomodo θεοτόκος, id est, Dei genitrix non esse potest?

Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua. Et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ne virgo se parere posse diffidat, accipit exemplum sterilis anus pariturae, ut discat omnia Deo possibilia, etiam quae naturae ordine videntur esse contraria. Si quem vero movet quomodo 94.0327B| beatae Mariae cognatam dicat Elisabeth, cum haec de domo David, illa de filiabus Aaron originem duxerit animadvertat proavos earum invicem liberis nuptum traditis utramque tribum potuisse conjungere. Cui si haec expositio forte non suffecerit contentiosius insistenti, quasi hoc contra interdictum legis fieri nequiverit, legat Exodum, ubi scriptum est: Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Naason, quae peperit ei Nadab, et Abiud, et Eleasar, et Ithamar ( Esodo VI); videatque ante edictum legis superna provisione sacerdotalem regali junctam jam fuisse progeniem, ut videlicet Dominus Jesus Christus, qui secundum carnem verus Rex et sacerdos erat futurus, ipsam quoque carnem de utraque, David scilicet et Aaron stirpe susciperet. Unde et in hac utraque tribu chrisma per legem mysticum celebrabatur, Christi nimirum nominis pariter et generationis praenuntium. Et ipse David domum Dei ingrediens panem sanctum et gladium 94.0327C| quasi Rex et sacerdos accepit, illum videlicet de suo semine venturum praefigurans, qui et pro nostra libertate regis jure pugnaret, et pro nostra absolutione panem suae carnis offerret.

Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Quanta cum devotione humilitas, quae et angeli promissum optat impleri, et seipsam, quae mater eligitur, ancillam nuncupat, apertissime insinuans quam nil sibi meriti vindicet in eo quod Domini jussis obsecundet. Fiat, inquit, sine viri semine conceptus in virgine, nascatur de Spiritu sancto integra carne sanctum, quod nascetur de homine matre sine homine patre, vocetur Dei Filius.

OMILIA XXVIII. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.

In illo tempore, exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Giuda, et intravit domum 94.0327D| Zachariae, et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus. Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth, et exclamavit voce magna et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae auribus meis, ecc.

Accepto Virginis consensu mox angelus coelestia repetit, illa petit montana. Festinat invisere Elisabeth, non quasi incredula de oraculo, vel dubia de exemplo, sed ut laeta pro voto, religiosa pro officio. Typicum pariter exemplum tribuens quod omnis anima quae verbum Dei mente conceperit, virtutum statim celsa cacumina gressu conscendat amoris, quatenus civitatem Juda, id est, confessionis et laudis arcem penetrare, et usque ad perfezioneem fidei, spei et charitatis quasi tribus in ea mensibus valeat commorari .

94.0328A| Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabetta. Disce virgo humilitatem Mariae, ut et corpore casta et pectore possis esse devota. Visitat junior seniorem, salutat virgo uxorem. Decet enim, ut quo castior Virgo, eo sit humilior, et senioribus deferens habitum castitatis praeconio commendet humilitatis. Aliter, Maria ad Elisabeth, Dominus venit ad Joannem; haec ut Spiritu sancto repleatur, illius ut Baptista consecretur, majorumque humiliatio, minorum est utique exaltatio. Denique sequitur:

Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Vide distintiem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior gratiam sensit. Illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii. Illa Mariae, iste Domini sensit adventum. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. 94.0328B| Exsultavit infans, et repleta mater est, non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem.

Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Notandum quod praemissa de Christo prophetia non rerum tantum miraculis, sed et verborum proprietate completur. Iste est enim fructus, qui David patriarchae sub jurejurando promittitur. De fructu ventris tui ponam super sedem meam (Sal. CXXXI). Simulque intuendum quod eadem voce Maria ab Elisabeth qua a Gabriele, benedicitur, quatenus et angelis et hominibus veneranda, et cunctis merito feminis praeferenda monstretur.

Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? Non quasi nescia perquirit, quod nimirum sancti Spiritus esse cognoscit, se, videlicet, a matre Domini ad pignoris sui profectum salutari; sed miraculi novitate perculsa, non hoc sui meriti, sed muneris 94.0328C| fatetur esse divini.

Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Erubescebat Elisabeth onus parentis, quandiu nesciebat mysterium religionis. Sed quae occultabat se quia conceperat filium, jactare se coepit, quia generabat prophetam. Et quae ante erubescebat, benedicit; et quae dubitabat ante, firmatur. Ecce enim, inquit, ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo. Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum. Nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus, datae non affectatae fidem generationis ascisceret.

Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse, et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae creditit. Et vere beata quae sacerdote praestantior; cum enim sacerdos negasset, 94.0328D| virgo correxit errorem. Nec mirum si Dominus redempturus mundum operationem suam inchoavit a matre, ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore. Pariterque notandum quanta Elisabeth animum gratia Maria intrante ditavit, quem simul de praeterito, praesenti atque futuro, per prophetiae spiritum illustravit; dicens enim: Beata quae credidisti, aperte indicat quia verba angeli quae dicta ad Mariam fuerant, per spiritum agnovit: atque subjungens Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, quae etiam eam in futuro sequerentur praevidit. Matrem vero Domini sui nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellexit.

Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Tanto, inquit, me Dominus tamque inaudito munere sublimavit, quod non ullo linguae officio explicari, sed ipso vix intimi pectoris affectu valeat comprehendi; 94.0329A| et ideo totas animae vires in agendis gratiarum laudibus offero, totum in contemplanda magnitudine ejus cui non est finis, quidquid vivo, sentio, discerno, gratulanter impendo. Quia et ejusdem Jesu, id est, salutaris spiritus meus aeterna divinitate laetatur, cujus mea caro temporali conceptione fetatur. Cui simile est illud Psalmistae: Anima autem mea exsultavit in Domino, et delectabatur super salutari ejus (Sal. XXXIV). Et ipse enim Patrem Filiumque pari venerabatur amore.

Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Cujus humilitas respicitur, recte beata ab omnibus cognominanda gratulatur, sicut e contrario, cujus superbia despecta condannatotur Evae, id est, vae, sive calamitatis, nomine multata tabescit. Decebat enim ut sicut per superbiam primae nostrae parentis mors in mundum intravit, ita denuo per humilitatem Mariae, vitae introitus panderetur.

94.0329B| Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Ad initium carminis respicit, ubi dictum est: Magnificat anima mea Dominum. Solet quippe anima illa cui Dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconiis magnificare, et ad consortes ejusdem voti ac propositi potest cohortando dicere: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem (Sal. XXXIII). Nam qui Dominum, quem cognovit, quantum in se est magnificare, et nomen ejus sanctificare contempserit, minimus vocabitur in regno coelorum (Mt. V). Sanctum autem nomen ejus vocatur, quia singularis culmine potentiae trascendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit, longe segregatur.Quod Graeca locutione melius intelligitur, in qua ipsum verbum, quod dicitur ἅγιον, quasi extra terram esse significat: cujus etiam nos imitatione pro modulo nostro segregari praecipimur ab omnibus, qui non sunt sancti, nec Deo dedicati, dicente Domino: Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levit. XI; I Petr. I). Quicunque 94.0329C| enim se consecraverit, merito extra terram et extra mundum videbitur. Potest enim et ipse dicere: Super terram ambulantes conversazioniem in coelis habemus (Philipp. III).

Et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum. A specialibus se donis ad generalia Dei judicia convertens, totius humani generis statum describit, et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Adae per liberum arbitrium, quid filii Dei sint per gratiam, alternis versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna qui potens est, sed et in omni gente et progenie, qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui (Atto X). In brachio suo, in ipso Dei Filio significat, non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat, sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est . 94.0329D| enim tuum brachium, per quod operaris, sic Dei brachium dictum est ejus verbum, quia per verbum operatus est mundum (Giovanna I). Cur enim homo brachium, ut aliquid operetur extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset. Cum ergo audivimus brachium Dei Patris esse Deum Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis, sed, quanto illo donante possumus, Dei virtutem et sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia.

Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quod dixit, in brachio suo, et quod praemisit, in progenies et progenies, his quoque ἀπὸ κοινοῦ per singula commata est annectendum versiculis, quia, videlicet, per omnes saeculi generationes et perire superbi, et humiles exaltari, pia justaque divinae potentiae dispensatione non cessant .

94.0330A| Suscepit Israel puerum suum memorari misericordiae. Pulchre puerum Domini appellat Israel, qui ab eo sit ad salvandum susceptus: obedientem, videlicet, et humilem, juxta quod Osee dicit: Quia puer Israel, et dilexi eum (Osee XI). Nam qui contemnit humiliari, non potest utique salvari, nec dicere cum Propheta: Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae (Sal. XXXIII). Quicunque autem humiliaverit se sicut parvulus, hic est major in regno coelorum (Mt. XVIII).

Sicut locutus est ad patres nostros Abraham, et semini ejus in saecula. Semen Abrahae non carnale, sed spirituale significat, id est, non eius tantum carne progenitos, sed sive in circumcisione, seu in praeputio fidei illius vestigia secutos. Nam in praeputio positus ipse credidit, reputatumque est ei ad justitiam. Atque ejusdem fidei signaculum circumcisionem accepit, ut sic utriusque populi pater fieret per fidem, juxta quod Apostolus ad Romanos plenissime disseruit: 94.0330B| Adventus ergo Salvatoris Abrahae est et semini ejus in saecula promissus (Rom. IV); hoc est, filiis promissionis, quibus dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III), secundum promissionem haeredes. Bene autem vel Domini vel Joannis exortum matres prophetando praeveniunt, ut sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus incipiant; et quae per unius deceptionem periit, duabus certatim praeconantibus mundo vita reddatur (Gen. III).

OMILIA XXIX. IN SABBATO QUATUOR TEMPORUM.

LUC. III. Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam: tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituriae et Traconitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha. E reliqua.

94.0330C| Herodes, Philippus et Lysanias, qui cum Pilato praeside Romano Judaeam regebant, filii sunt Herodis illius sub quo Dominus natus est, inter quos et ipsum Herodem Archelaus frater eorum decem annis regnavit, qui a Judaeis, ob intolerabilem animi ferocitatem apud Augustum criminatus, aeterno apud Viennam disperiit exsilio. Regnum vero Judaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per tetrarchias disindere curavit. Porro Pilatus duodecimo anno Tiberii Caesaris in Judaeam missus, procurationem gentis suscepit, atque inibi per decem continuos annos usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit.

Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. Ambo quidem, incipiente praedicationem Joanne, id est, Annas et Caiphas, principes fuere sacerdotum; sed Annas illum annum, Caiphas vero eum quo Dominus crucem ascendit, administrabat, et quidem tribus aliis in medio pontificatu perfunctis, 94.0330D| verum his maxime qui ad Domini passionem pertinerent, ab evangelista commemoratis. Legalibus namque tunc praeceptis vi etambitione cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur, sed Romana potestate aliis, nunc item aliis summa sacerdotii praestabatur. Denique Josephus riferisce in hunc modum dicens: «Valerius Gratus Anna sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit filium Baffi. Sed et hunc non multo post abjiciens, Eleazarum, Ananiae pontificis filium, pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio, et Simoni cuidam Canysi filio pontificatus tradidit ministerium. Quo non amplius et ipse quam unius anni spatio perfunctus, Josephum, cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem (Lib.XIII, c. 4), » ac per hoc omne tempus quo Dominus noster in terris docuisse describitur, intra quadriennii spatia coarctatur. In quo quatuor istae quas Josephus memorat successiones pontificum describuntur, vix 94.0331A| per annos singulos ministratae. Quia ergo Joannes illum praedicare veniebat, qui et ex Judaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Judaeorum praedicationis ejus tempora designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat, et Judaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipsa quoque descriptio terreni principatus ostendit, quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Judaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce enim nostri Redemptoris dicitur: Omne regnum in seipso divisum, desolabitur (Luc. XI). Liquet ergo quod ad finem regni Giudea pervenerat, quae tot regibus divisa subjacebat. Apte quoque non solum quibus regibus, sed quibus etiam sacerdotibus actum sit demonstratur.Ut quia illum Joannes Baptista praedicaret, qui simul rex et sacerdos existeret, Lucas evangelista praedicationis ejus tempora per regnum et sacerdotium designavit.

Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans 94.0331B| battesimo poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet, quia Joannes battesimo poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit, sed tamen battesimo suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum in solo nobis battesimo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur: Praedicans battesimo poenitentiae in remissionem peccatorum: quoniam battesimo quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat. Ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita battesimo poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo battesimo, quo peccata solvi non possunt.

Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL). Iisdem vero Joannes Baptista, requisitus quis esset, respondit: Ego vox clamantis in deserto (Luc. III); qui ideo vox a propheta vocatus est, quia Verbum praeibat, qui 94.0331C| etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae solatium redemptionis annuntiat (Isai. XL). Quid autem clamaret, aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat? Ut haec vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat (ibid. ), dum mundas in formato animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis.

Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine nisi humiles; quid montium et collium, nisi superbi homines designantur? In adventu igitur Redemptoris valles impletae, montes vero et colles humiliati sunt quia, juxta ejus vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Lc. XIV; XVIII; Mt. XXIII ) . Vallis etenim impleta crescit, mens autem et collis humiliatus decrescit, quia nimirum 94.0331D| in fide Mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit.

Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava in directa fiunt, cum malorum corda per justitiam detorta ad justitiae regulam diriguntur; et aspera in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam correptionis vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius pro asperitate itineris pergere, id est, praedicationis gressum ponere non valebat.

Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro accipitur omnis homo, salutare Dei, videlicet, 94.0332A| Christum, in hac vita omnis homo videre non potuit (Isai. XL). Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum, nisi ad extremi judicii diem tendit? Ubi cum, apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus apostolis, in sede majestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et electi et reprobi pariter videbunt, ut et justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti in ultione supplicii in perpetuum gemant (Matth. XIX ; Lc. XXII).

OMILIA XXX. IN DOMINICA QUARTA ADVENTUS DOMINI.

GIOVANNA. Io, LUC. III. In illo tempore miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad Joannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? et confessus est, et non negavit, ecc.

Existimante populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Joannes, dicens omnibus. Quomodo ha risposto 94.0332B| eis qui existimabant de illo, et secreto in corde, quia Christus esset, cogitabant, nisi quia non solum cogitabant, sed etiam, sicut alius Evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus ac Levitis, an esset Christus, inquirebant (Giovanna. I). Unde patet Judaeis tunc fuisse notissimum secundum Scripturas incarnationis dominicae tempus adesse. Sed mira caecitas, quod in Joanne sponte credebant, hoc in Salvatore tantis signis ac virtutibus approbato, et ipso etiam Joanne attestante non credere.

Ego quidem aqua baptizo vos, veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus. Joannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat, qui peccata per battesimo non relaxat? nisi ut, praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et 94.0332C| qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor ejus fieret imitatione sacramenti. Mos autem apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit: Qui habet sponsam sponsus est (Giovanna. 3). Sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam ejus calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo, quod tamen intelligi et aliter potest.Quis enim nesciat, quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruzioneis assumpsit. Sed hujus incarnationis mysterium humanus 94.0332D| oculus penetrare non basta. Investigari enim nullatenus potest, quomodo corporatur Verbum, quomodo summus vivificator Spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet, et existit et concipitur. Corrigia ergo calceamenti, est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit.

Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Hoc est, et purgatione sanctificationis, et probatione tribulationis. Potest autem idem Spiritus sancti etiam nomine ignis significatus intelligi, quia et incendit per amorem, et per sapientiam corda quae replet, illuminat. Unde et illi quibus dictum est: Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Atto I), idem battesimo Spiritus in ignis visione percipiunt. Sunt qui ita exponunt, quod in praesenti in spiritu, et in futuro baptizentur in 94.0333A| igni, ut, videlicet, sicut nunc in remissionem omnium peccatorum, ex aqua et Spiritu renascimur, ita et tunc de levibus quibusdam peccatis quae hinc nobis euntibus adhaeserint, purgatorii ignis ante ultimum judicium battesimo permundemur, dicente Apostolo: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum aurum , argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III).Quod quamvis et de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit posse per ignem salvari, non qui super fundamentum Christi, ferrum, aes vel plumbum aedificat, id est , peccata majora et duriora, atque tunc jam insolubilia, sed lignum, fenum, stipulam, id est, peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc Tamen 94.0333B| sciendum est, quod illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.

Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam. Per ventilabrum, id est, paleam, discretio justi examinis, per aream vero praesens Ecclesia figuratur, in qua procul dubio, quod lugubre satis est, multi sunt vocati, pauci vero electi (Mt. XX) . Pauca grana supernis recipienda mansionibus in comparatione loliorum, quae flammis sunt mancipanda perpetuis (Mt. XIII). Cujus areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata de Ecclesia sacerdotali castigatione rejicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur; et universaliter in fine perficietur, quando mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Ibid. ).Ventilabrum itaque Dominus in manu, id est, judicii discrimen habet in 94.0333C| potestate, quia Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio (Giovanna V).

Et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igne inexstinguibili. Et ipse Dominus parabolam boni seminis, cui superseminavit inimicus homo zizania, ita terminavit ut diceret: Et in tempore messis dicam messoribus meis: Colligite primum zizania, et alligate ea fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum (Matteo XIII), nimirum docens impios et peccatores gehennae igni tradendos, sanctos vero coelesti gloria coronandos. Verum hoc inter paleas et zizania distat, quia paleae non alio quam triticum semine prodeunt, quamvis a radicis bonae nobilitate degenerent. Zizania autem non fructus solum merito discrepante, sed et diversa prorsus origine procreantur.Quia paleae sunt illi, qui ejusdem cum electis fidei mysteriis imbuuntur, sed ab eorum solida perfezionee vel operum levitate, vel perfidiae vacuitate dissentiunt. Zizania 94.0333D| vero, qui ne audire quidem fidei verba dignantur, ideoque a bonorum sorte, et opere simul et professione secernuntur. Et ita in agro mundi istius unus electorum, et duo sunt fructus reproborum, quia et omnia quae inimicus seminat, flammis obnoxia sunt (Ibid.), et, quod est gravius, plurima ex his quae bonus sator jacit, aut a volatilibus rapta, aut sole arefacta, aut spinis suffocata, aut certe in paleas versa depereunt, solum autem de terra bona creatum, et patientia digna probatum triticum, electorum coelestis vitae recondetur in horreum (Mar. IV; Luc. VIII ) . Quomodo juxta aliam parabolam, non solum pisces, qui apostolicae fidei retia declinant, imis peccatorum obscuri resident in undis, verum multi ad littus usque discretionis extremae inter bonos interacti, tunc ob suae nequitiae noxam, exteriores mitti merentur in tenebras (Mt. XIII) . Ignem autem gehennae bifaria ratione inexstinguibilem vocat, id est, quia neque ille perpetuo possit exstingui, neque eos quos 94.0334A| cruciat unquam exstincturus, sed immortali (ut ita dixerim) sit morte plexurus, ad distintivo, videlicet, illius sacratissimi ignis, quo electos Christi baptizandos esse praemiserat. De quo et Psalmista: Igne nos examinasti, ait, sicut igne examinatur argentum. Et paulo post: Non haesimus in aeternum, sed transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Introibo in domum tuam in holocaustis (Sal. LXV), id est, devictis pressurarum angoribus in gratiarum actione regni tui coelestis atria penetrabo: quae nobis largiatur omnipotentis Dei Patris Filius. Amen.

OMILIA XXXI. IN GALLI CANTU NATALIS DOMINI.

LUCA II. In illo tempore exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis, ecc.

Audivimus ex lectione evangelica, fratres charissimi, quia nascituro in mundum Redemptore mundi. 94.0334B| Deo et Domino nostro Jesu Christo, exiit edictum a Caesare Augusto, qui tunc mundani regni apicem tenebat, ut mundus describeretur universus. Quod non casu contigisse putandum est, sed certissima dispensatione ejusdem nostri Redemptoris intelligendum esse provisum. Ipse etenim Mediator Dei et hominum, sicut matrem sibi divinitus quam voluit praevidit, de qua nasceretur quando vellet, humanitus; ita etiam tempora nativitatis, quae voluit elegit; imo ipse ea qualia voluit esse donavit, talia, videlicet, in quibus sopito turbine bellorum, nova pacis insolitae tranquillitas totum contegeret orbem. Quod enim majus in hac vita potuit esse pacis indictum, quam ab uno homine orbem describi universum, atque unius census numismate concludi?Matrem quippe elegit virginem, quia non aliter Dei Filium nasci in carne, quam de intemerata genitrice, decebat. Tempus quando nasceretur summae pacis elegit, quia haec nimirum ei nascendi in mundo causa fuit, ut genus 94.0334C| humanum ad supernae pacis dona reduceret. Hinc etenim scriptum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Efes. II), id est, qui de angelis et hominibus unam Dei domum pius mediator et reconciliator instituit. Paci [Al. aggiungere. ergo] temporibus natus est Dominus noster, ut etiam statu temporis ipsum esse se doceret, de quo praemissa propheta [Al. , profetia] dicebat: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Unde bene idem propheta alias cum incarnationem illius ac nostrae redenzioneis sacramenta mystico sermone descripsisset, dicens: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes: serenitatem quoque pacis, quae tunc esset futura, manifeste designavit, subjiciens: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Propter quod et mox exhortando subjunxit: 94.0334D| Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Praemisit ergo tempora pacis, et sic apparens in carne ipse auctor pacis et temporum conditor, primo domui Jacob, id est, plebi Israeliticae, deinde cunctis gentibus ad se confluentibus, januam lucis aperuit, et pacis aeternae gaudia praedicavit. Nec praetereundum quod ejusdem pacis terrena [Al. , terrenae] serenitas nato regi coelesti, non solum testimonium gratiae perhibuit, sed et obsequium impendit, quia praedicatoribus verbi illius peragrandi orbem facultatem tribuit, et ubicunque vellent Evangelii gratiam disseminandi. Quod fieri minime posset, si non uno totus orbis regeretur imperio.Sed et ipsa totius orbis descriptio, quae a terreno rege facta memoratur, coelestis opera regis manifeste designat; qui ad hoc nimirum apparuit in mundo, ut de cunctis per orbem nationibus electos in unitatem fidei suae colligeret, ac nomina eorum, sicut ipse promisit, in aeternum scriberet in coelo. Hoc Quoque 94.0335A| quod ad edictum Augusti ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem, in nostri regis est nobis servitio spiritualiter agendum. Nostra quippe civitas sancta Ecclesia est, quae partim adhuc peregrinatur a Domino in terris, partim jam cum Domino regnat in coelis, et post finem hujus saeculi perfecta, in aeternum tota cum illo regnabit. In hanc ergo civitatem debemus omnes ire, nullum a tam salubri itinere oportet excusari. Omnes nos necesse est nato regi debitum pendere censum, hoc est, et in unitate nunc Ecclesiae praesentis jussis obtemperare divinis, et ad ingressum patriae coelestis infatigabili bonorum operum cursu appropriateare. Dabatur autem in professione census denarius, qui decem nummorum in se pondus habebat, Caesaris imaginem continens et nomen.Quod nos quoque spiritualiter oportet imitari; solvimus enim regi nostro denarium, cum decem praecepta legis illius implere satagimus. In quo, videlicet, denario nomen ejusdem regis nostri conscriptum gestamus, cum in cunctis actibus 94.0335B| nostris meminerimus nos a Christo Christianos vocari, et dignitatem nominis ipsius intemeratam in nobis conservare curamus. Imaginem quoque ejus in eodem denario bonae nostrae conversazioniis exprimere debemus, illam utique, quam ipse docuit, dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XIX) . Haec est namque imago Dei, ad quam in primo homine conditi sumus, ut, videlicet, participatione divinae sanctitatis perpetuo sancti essemus. Hinc etenim Psalmista ait: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Sal. IV).Sed quia hoc lumen divini vultus homo peccando amisit, placuit Deo humani vultus habitum in carne nascendo assumere, quo nos doceret in spiritu debere renasci: placuit in similitudine carnis peccati sine peccato apparere, ut nos emundaret ab omni peccato, et claritatem in nobis suae reformaret immagina.

Ascendit autem, inquit, et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Judaeam, civitatem David, quae vocatur 94.0335C| Betlemme, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Divinitus constat esse procuratum, ut ad suam quisque civitatem pergens ibi censum profiteretur, quatenus hoc edicto generali parentes nostri Salvatoris de Nazareth in Bethlehem venire contingeret, sicque ad complenda vaticinia prophetarum utra civitas incarnationis ejus insigniretur arcanis; una, videlicet, conceptionis, altera nativitatis honore praefulgens. Testatur namque Isaias propheta, quod Redemptorem nostrum in Nazareth concipi oporteret, cum dicit: Egredietur virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus ascendet (Isai. XI ). Interpretatur autem Nazaraeus flos sive mundus. Quo vocabulo incarnatus pro nobis Dei Filius recte potuit cognominari, quia et ipse mundam vitiis omnibus naturam suscepit hominis, et in se credentibus cunctis fons spiritualium fructuum origoque processit, quibus recte ac beate vivendi et monstravit exempla, 94.0335D| et dona concessit. Egressa est ergo virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus ascendit, quia intemerata virgo Maria de stirpe David orta est, de cujus carne Dominus in civitate Nazareth veritatem carnis sine inquinamento carnis assumpsit. Quod vero in Bethlehem esset nasciturus, hoc quoque profeticis designatur oraculis, cum dicitur: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvula es in millibus Juda, ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel (Mt. II) . Qui bene in Bethlehem natus esse dicitur, non solum propter judicium regii stemmatis, quia David inde fuit, sed et propter nomen ipsum, quia Bethlehem domus panis interpretatur. Ipse namque ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Giovanna VI). Quia ergo propterea de coelo ad terram descendit, ut nobis vitae coelestis alimoniam donaret, nosque aeternae dulcedinis munere satiaret, merito locus in quo nascitur domus panis vocatur. Est et alia ratio supernae dispositionis, qua Dominus noster non in ea 94.0336A| qua conceptus erat civitate, sed in alia nasceretur, ut, videlicet, ex hoc inimicos insidiantes facilius nativitatis ejus conscii vel ministeri devitarant. Praevidebat quippe quod eum mox natum Herodes persequi atque ad mortem quaerere inciperet; et propterea sic nativitatis ejus mysterium voluit in civitate David peragi, ut parentes ejus non ibi domum, non possessionem haberent, sed tantummodo tempore nativitatis ipsius illo novitii adventarent, h ospites manerent, statimque, completa eadem nativitate, ac declaratis signis coelestibus quae ei testimonium dare [ Al. om. osare] decebat [ Al. , dicebant], in Aegyptum cum ipso secederent.Sic etenim factum est ut non solum eum dum quaereret Herodes, minime reperiret, sed nec ullam cognatos ejus vexandi occasionem haberet, cujus parentes qui essent explorare non poterat. Nec praetereunda silentio maxima Conditoris et Redemptoris nostri dignatio, qui non solum incarnari pro nobis, sed et eo tempore voluit incarnari, quo mox natus professione census ascriberetur. 94.0336B| Induit enim carnem, ut nos virtute spiritus indueret; descendit de coelo ad terras, ut nos de terris elevaret ad coelum: solvit tributum Caesari, ut nobis perpetuae libertatis gratiam donaret; servivit Dei Filius in homine regi, qui divinae servitutis ignorabat obsequium, ut nobis per hoc etiam humilitatis formam tribueret, insinuans, videlicet, quantum per charitatem servire debeamus invicem, cum ipse non despexerit ei qui verae charitatis erat nescius impendere servitium. Ubi hoc quoque suo praemonstravit exemplo, quod postmodum principis apostolorum erat verbo docturus: Subditi, inquit, estote omni creaturae humanae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis (Rom. XIII; I Petr. II ) .

Factum est autem, inquit, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum. Primogenitum vocat Dominum, non quia credendum sit beatam Dei Genitricem alios post eum 94.0336C| peperisse filios, quam perpetua castitate una cum viro suo Joseph constat esse memorabilem, sed ob id eum recte primogenitum appellat, quia, sicut Joannes ait: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri. In quibus filiis ipse jure primatum tenet, qui et antequam nasceretur in carne Dei Filius, absque initio natus exstiterat. Descendit autem ad terras, factus est nostrae particeps naturae, largitus est nobis suae participium gratiae, ut sicut Apostolus ait, Sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII ).

Et pannis eum, inquit, involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Et hic intuenda est, fratres charissimi, magna Redemptoris nostri dignatio, hic ex totis medullis cordis unicuique nostrum cum propheta dicendum: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Sal. CXV). Ille enim cui veraciter canimus: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est 94.0336D| finis, parvulus natus est nobis, ut nos rinascendo de parvulis magnos, hoc est, de peccatoribus faceret justos. Qui ad dextram Patris sedet in coelo, loco egebat in diversorio, ut nobis copiam felicium mansionum in domo Patris sui donaret. Qui omnem creaturam sive in coelis invisibilem, sive visibilem in hoc mundo, multifariis induit ornatibus, qui in sua majestate, sicut de eo Propheta dicit, Amictus lumine sicut vestimento (Sal. CIII), ipse insumptione nostrae fragilitatis exiguis contegitur pannis, ut primam nobis stolam restituat, id est, ad gratiam nos immortalitatis, quam in primo parente amisimus [Al. , accepimus], miseratus reducat.Ille per quem omnia facta sunt, manus pedesque suos, imo totum corpus quod induit, cunis involvi disposuit, ut manus nostras in bono opere promptas redderet, pedes nostros in viam pacis dirigeret, cuncta corporis nostri membra divinis manciparet obsequiis. Ille quem coelum et coeli coelorum non capiunt, parvi praesepis 94.0337A| angustia continetur, ut amplitudinem nobis supernarum sedium tribueret. Et quadam praecipui gratia sacramenti in praesepio sibi sedem elegit, ubi animalia solent ad vescendum convenire. Insinuavit enim jam tunc, quia fideles omnes in sacrosancta altaris mensa ejusdem incarnationis suae mysteriis esset refecturus: indicavit etiam, quia cum [Al. om. cum] cunctos sibi humiliter obsequentes internae suavitatis soleat gratia recreare, de quibus bene per prophetam dicitur: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I) . In bove etenim designat populum Judaeorum, qui jugum legis portare, et ejus consueverat verba ruminare; in asino autem exprimit populum gentium, qui sordibus idololatriae semper manebat immundus.Et [Al. , Ex] quo utroque populo plurimi ad Evangelii gratiam conversi, et possessorem a quo creati sunt cognoverunt, et coelestibus ejus quaerebant alimoniis ad perpetuam crescere salutem. Quorum primitias ei consecratas 94.0337B| accipimus in pastoribus illis merito venerandis qui natum eum primi, angelo nuntiante, videre et praedicare meruerunt; et in magis qui ad ejus cunabula de Oriente cum muneribus et precibus, stella duce, venerunt. Hi namque de Judaeis ad Dominum, illi venere de gentilibus. Verum de magis die sancto Epiphaniae ipso ad quem venere, Domino propitiante, plenius audiemus, interim de pastoribus, qui primi ad eum venientes prioris populi fideles designant, quae sint gesta videamus. Seguito:

Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce, angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos. Apte autem satis hoc superna est providentia dispositum, ut, nascente Domino, pastores in vicinia civitatis ejusdem vigilarent, suosque greges a timore nocturno vigilando protegerent. Oportebat namque ut cum magnus pastor ovium, hoc est, animarum nutritor fidelium in mundo natus est, 94.0337C| testimonium ejus nativitati vigilantes super gregem suum pastores darent. Ipse est enim qui ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis (Giovanna X). Nam et futurum jam tunc erat, ut per orbem universum electi pastores, id est, praedicatores sancti, mitterentur, qui ad ovile dominicum, videlicet, sanctam Ecclesiam, populos credentium cogerent: quorum primo, hoc est, beato Petro, cum se Dominum amare profiteretur , idem Dominus ac princeps pastorum ad comprobandum eumdem amorem praecepit, dicens: Pasce oves meas (Giovanna. XXI). Quia nimirum solus ille conditorem perfecte diligit, qui et proximis curam puri amoris impendit.

Et ecce, inquit, angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Quid est quod, apparente angelo, divinae quoque claritatis eos splendor circumdedit, quod nunquam in tota Testamenti Veteris serie reperimus, 94.0337D| cum tam innumeris vicibus angeli prophetis et justis apparuerunt, nusquam eos fulgore divinae lucis homines circumdedisse legimus, nisi quod hoc privilegium recte hujus temporis dignitati servatum est? Cum enim vera lux mundi nascebatur in mundo, dignum profecto fuit ut praeco nativitatis illius etiam corporales hominum visus novitate coelestis perfunderet lucis. Dicit namque de illius nativitate Propheta: Exortum est in tenebris lumen rectis corde (Sal. CXII). Et quasi quaereremus quod esset lumen de quo diceret, continuo subdit: Misericors, et miserator et justus Dominus (Ibid. ).Cum ergo misericors et justus Conditor ac Redemptor generis humani mundum gloria novae nativitatis illustrare dignatus est, decebat omnimodis ut ipsam etiam in qua natus est regionem claritas lucis novae compleret. Apparens ergo cum claritate quid angelus pastoribus dicat audiamus:

Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Vere gaudium magnum, 94.0338A| quia gaudium coeleste, gaudium aeternum, gaudium quod nulla tristitia interveniente turbatur, quo cum solis civibus coelestis patriae frui donatur.

Quod erit omni popolo. Non omni populo Judaeorum, neque omni populo gentium, sed omni populo credentium, qui vel de Judaeis vel de gentibus orbis totius ad unam Christi confessionem aggregatur, ab una eademque mysteriorum Christi percezionee Christianus vocatur, de quo dicit Propheta: Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam (Isai. IX).

Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Bene dixit Hodie natus est. Non dixit, Hac nocte, quia, videlicet, cum luce coelesti apparuit, qui diem natum evangelizabat his qui vigilias noctis agebant, illum, videlicet, de quo Psalmista praecinit, dicens: Bene nuntiate diem ex die salutare ejus ( Sal. XCV). Salutaris quippe Dei, id est, 94.0338B| Dominus Jesus, dies est ex die, quia qui temporaliter in civitate David homo ex virgine matre apparuit, ipse ante omnia tempora non localiter lumen de lumine, Deus verus de Deo vero natus est. Quia ergo habitantibus nobis in regione umbrae mortis lux orta est vitae , apte nuntius ortus ejusdem dicit Quia natus est nobis hodie Salvator, ut, hoc quoque verbo admoniti, semper recordemur quia nox praecessit antiquae caecitatis, dies autem appropinquavit aeternae salutis; et ipsi abjiciamus opera tenebrarum, et ut filii lucis ambulemus. Fructus enim lucis est, sicut idem apostolus ait, in omni justitia, et bonitate et sanctitate (Efes. V).

Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Hoc nobis signum nati in carne Salvatoris semper animo retinere condecet, ut semper ejus beneficiis gratias rependere bene vivendo discamus, quia ita voluit habitum nostrae fragilitatis assumere, ut paupertatis quoque generalis statum non rifugiato. Est enim indicium 94.0338C| assumptae infirmitatis, quod infans et pannis involutus est; et paupertatis, quod non in stratu, sed in praesepio, positus invenitur. Misericordias ergo Domini in aeternum cantemus, quia ut nos perpetuo beate vivamus, ipse abjectionis ac mortalitatis nostrae socius fieri non abnuit. Annuntiante autem angelo uno gaudium dominicae nativitatis, repente multitudo militiae coelestis adfuit, quae eidem nato Domino obsequium suae devotionis redderet: et quem in coelo sempre glorificare consueverat, nunc solita hymnorum laude apparente [Al. , apparentem] in terra concelebraret.Ubi nos quoque sua laudatione coeli cives instituunt qualiter hujus sacratissimae solemnitatis gaudia celebrare, quantas verbo Dei laudes dicere debeamus, quod in ea caro factum est, et habitavit in nobis (Giovanna I), ut nos ad suae gloriae visionem sublevaret, nobis participium gratiae et veritatis, quia ipsum plenum est, donaret. Laudant ergo Deum, et dicunt:

94.0338D| Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. E aperto [Al. , apte] gloriam Deo dicunt, pacem praedicant hominibus, quia illum, in cujus nativitate laetantur, Mediatorem Dei et hominum, hoc est, Deum esse verum et hominem norunt. Gloriam in excelsis Deo cantant, quia jam venisse tempus illud exsultant, quo mundus, abjectis diis, qui ab hominibus facti sunt, Conditorem suum, qui est in coelis, cognosceret. Pacem optant hominibus, quia quos ejectos prius ab aeterna felicitate merito peccati despexerant, jam nunc redimente Domino in ejusdem supernae habitationis gaudiis secum futuros intelligunt.Pacem hominibus mandant, quos in coelesti Jerusalem, hoc est, in visione perpetuae pacis, socios habere desiderant, ut ipsos quoque homines admoneant per observantiam pacis ad suum debere pervenire consortium. Et bene cum dicerent: Et in terra pax hominibus, adjungunt bonae voluntatis, quia cum illis societatem pacis angelici spiritus habere 94.0339A| festinant, quorum mentibus puritatem bonae voluntatis inesse considerant. Illos secum post absolutionem carnis ad contemplationem verae pacis subvehere laetantur, quos in carne commorantes omnia quae agunt aut loquuntur de radice bonae voluntatis proferre conspiciunt. Tales namque et si infirmitas forte aliquando vel ignorantia, a perficiendo [Al. , perficienda] ea quam cupiunt, bona actione retardat, ante interni tamen arbitri oculos integritas, quam corde tenent, bonae voluntatis excusat. Bona autem voluntas est Conditorem nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute, diligere et proximos tanquam nos ipsos, atque ejusdem dilectionis in nobis vigorem indiciis quibus valemus piae actionis ostendere.Quod cum omnibus horis ac momentis facere debeamus, quanto magis cum nativitatem Domini ac Salvatoris nostri, vel annua festivitate colimus, vel frequentiori devotione recolimus, in qua specialiter angelica exhortatione docemur dona ei bonae voluntatis offerre, in 94.0339B| qua cives patriae coelestis eidem bonae voluntati nostrae consortium suae pacis promittunt, in qua ipsi quoque eumdem hymnum angelici concentus Deo dicere solemus. Sit igitur nobis, fratres charissimi, communis ista solemnitas, sit terrestribus cum coelestibus nec tantum ista solemnitas, sed et omnis nostra conversatio sit supernorum civium apta consortio. Meditemur interim in via quod habere desideramus in patria, concordemus etiam nos [Al. , nunc, in] quantum valemus, vitae illi mundissimae beatorum spirituum, cui tunc associari speramus [ Al. aggiungere. in] interna puritate mutuae dilectionis; si [Al. om. si] divinae laudationis dona, quibus in futuro vacare cupimus, etiam in praesenti sectemur, discamus cum Apostolo dicere: Nostra conversatio in coelis est (Filipp. III), ut hoc quoque, quod sequitur, cum fiducia possimus addere: Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum. Illi namque Salvatorem ad judicium 94.0339C| venientem cum gaudio exspectant, qui se ad ejus voluntatem coelestem in terris vitam egisse meminerunt. Dat autem etiam fragilibus nobis ac minus perfectis magnam spem percipiendae salutis ipse Conditor et Salvator noster, qui pro nostra Confirmatione fragilis apparens, mox ore consono militiae coelestis bonae nostrae voluntati dona suae perpetuae pacis promisit Jesus Christus Deus et Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in onitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XXXII. IN DOMINICA INFRA OCTAVAM NATALIS DOMINI.

LUC. II. In illo tempore erat Joseph et Maria mater Jesu, mirantes super his, quae dicebantur de illo, ecc.

Evangelista Lucas patrem Salvatoris appellat Joseph, non quo vere juxta photinianos pater fuerit ejus, sed quo ad famam Mariae conservandam pater 94.0339D| sit ab omnibus aestimatus. Neque enim oblitus evangelista, quod eam de Spiritu sancto concepisse et virginem peperisse narrarit, sed opinionem vulgi exprimens, quae vera historiae lex est, patrem Joseph nuncupat Christi. Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir Mariae recte intelligitur sine commistione carnis ipsa copulatione conjugii, multo, videlicet, conjunctius, quam si esset aliunde adoptatus. Neque enim propterea non erat appellandus Joseph pater Christi, quia nemo eum concumbendo genuerat, quandoquidem recte pater etiam ejus, quem non ex sua conjuge procreatum alicubi adoptasset.

Et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurretionem multorum in Israele, et in signum cui contradicetur. Bene in resurrezionem, quia lumen est, quia gloria plebis Israel, quia dicit: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet et omnis qui vivit et 94.0340A| credito in me, non morietur in aeternum (Giovanna. XI). Quomodo autem in ruinam, nisi quia et lapis offensionis est, et petra scandali (Isai. VIII)? id est, ruinae, his qui offendunt verbum, nec credunt, de quibus ipse dicit: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Giovanna XV). Qui non in seipso tantum, sed in suis quoque praedicantibus in ruinam positus est, resurrezionemque multorum, testante Apostolo qui ait: Christi bonus odor sumus Deo, nel suo qui salvi fiunt, et nel suo qui pereunt (I Cor. II). Qui enim praedicante Apostolo, verbum quod audit amando sequitur, bono odore resurgit et salvatur; qui odiendo insequitur, eodem ipso odore bono corruit et moritur. Signum autem cui contradicetur, fidem dominicae crucis accipe, de qua apostolo Paulo dicunt Judaei: Nam de secta hac notum est nobis, quod ubique ei contradicitur (Act. XXVIII). Et Apostolus ipse: Nos enim, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam 94.0340B| (I Cor. I).

Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Nulla docet historia beatam Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse, praesertim cum non anima, sed corpus ferro soleat interfici. Unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: Et gladius est in labiis eorum (Sal. XXXVIII), hoc est, dolorem Dominicae passionis ejus animam pertransisse. Quae etsi Christum ut pote Dei Filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devicturum, ut sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Nam et ferrum, quod animam Joseph pertransisse canitur, nullum melius quam dura tribulatio mentis intelligitur.

Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Incertum erat quondam qui Judaeorum gratiam Christi, quam venturam utique noverant, ricettare, qui autem respuere mallent. At ejus nativitate audita, revelatis mox cordium cogitationibus, Herodes rex turbatus 94.0340C| est, et omnis Hierosolyma cum illo (Mt. II). Pastores cum timore et gaudio Deo laudem risonante, hominibus pacis nuntium pandunt (Luc. II). Ejus doctrina et virtute diffamata, alii ad eum quasi magistrum veritatis confluunt, alii ab eo quasi seductore refugiunt. Ejus signo crucis erecto, hi quasi juste morti datum blasphemantes irrident, illi quasi vitae auctorem mori acriter dolent.Sed et usque hodie, et usque ad consummationem saeculi praesentis, Ecclesiae animam gladius durissimae tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis contradici, cum audito Dei verbo multos cum Christo resurgere, sed plures a credulitate ruere gemebunda pertractat, cum revelatis multorum cordium cogitationibus , ubi optim Evangelii semen, ibi zizania vitiorum, vel plus justo praevalere, vel etiam, quod dictu grave est, sola germinare ac regnare conspicit.

Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum 94.0340D| viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Juxta historiam devotae conversazioniis et venerandae pariter aetatis, dignaque per omnia quae Domino incarnato testimonium ferret Anna fuisse docetur. Juxta intellectum vero mysticum, quia Ecclesiam significat, quae in praesenti quasi sponsi dominique sui est morte viduata, numerus etiam annorum viduitatis ejus tempus Ecclesiae designat, quo in corpore constituta peregrinatur a Domino, magnaeque devotionis affectu coelestis templi limina servans, quotidianum illum Domini praestolatur adventum , de quo dicit: Veniemus et mansionem apud eum faciemus. Septies quippe duodeni octoginta quatuor faciunt. Et septem quidem ad hujus saeculi cursum, qui diebus septem volvitur, duodecim vero adfectionem doctrinae apostolicae pertinente. Ideoque sive universalis Ecclesia, seu quaelibet anima fidelis, 94.0341A| quae totum vitae suae tempus apostolicis mancipare curat institutis, quasi septem per duodecim multiplicare, et typicis octoginta quatuor annis Domino servire laudatur, sicut etiam tempus septem annorum, quo cum viro suo manserat, dominicae incarnationis tempori decentissime congruit. Septenario namque, ut dixi, numero perfectio solet temporis indicari, sed ibi propter dominicae privilegium majestatis, quo in carne versatus docuit, simplex septem annorum est numerus expressus; hic ob apostolicae culmen dignitatis septem anni per duodecim multiplicantur. Arridet autem Ecclesiae mysteriis, quod Anna et gratia ejus interpretatur, et filia est Phanuel, qui facies Dei dicitur, cum Psalmographo decantans: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Sal. IV).Et de tribu Aser, hoc est, beati, descendit, qui inter patriarchas duodecim ordine nascendi est octavus, de quo numero quia Novo Testamento sit sacer, crebrius est inculcatum.

94.0341B| Et haec ipsa superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Gerusalemme. Profetavita Simeone, profetaaverat copulata conjugio, profetaaverat virgo, debuit etiam vidua, ne aliqua aut professio deesset aut sexus. Et ideo Anna et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae Redemptorem omnium venisse nuntiaret.

Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat (Mt. II), Dominum, videlicet, post haec, ne ab Herode necandus inveniretur, in Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode sic demum in Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam habitare coepisse. Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam, quae vel ab aliis commemorata viderint, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint, ut continuatae suae narrationis 94.0341C| serie quasi nulla praetermisisse videantur. Quae tamen, alterius evangelistae considerato Scriptura, quo loco transilita fuerint, diligens lector inveniat.

Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Notanda distintio verborum, quia Dominus Jesus Christus in eo quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat. In eo vero quod etiam Verbum Dei et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Unde rectissime plenus sapientia perhibetur et gratia (Coloss. II). Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, gratia autem, quia eidem Mediatori Dei et hominum, homini Jesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus.Cui simile est quod Joannes scribit, eum plenum gratia et veritate (Giovanna I), eamdem ipse divinitatis excellentiam veritatis quam Lucas sapientiae nomine commendans.

94.0341D| Et ibant parentes ejus per omnes annos Gerusalemme, in die solemni Paschae. Vides hunc evangelistam inter animalia quatuor non frustra vitulo comparatum (Ez. I), qui, quasi hostiis deputatum animal, circa templum maxime et Hierosolyma narrationis suae diversatur incessu. Siquidem in principiis sacerdotem collocat ad aram orantem, populi multitudinem templi sistit in atriis, Mariam mox Domino concepto Hierosolyma mittit, domum pontificis intromittit, ibi et Baptistam natum refert, et Dominum post nativitatem continuo cum hostia transfert, eumdem illo singulis annis cum parentibus ducit, et duodennem in templo doctorum choris inserit.Ubi inter alia sapientibus stupenda dicit: Quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse. Et post caetera talia laudantes Deum in templo discipulos in Evangelii sui fine concludit.

OMILIA XXXIII. IN DOMINICA TERTIA POST EPIPHANIAM. 94.0342A|

LUC. V, MARCO. IO, MATT. VIII. In illo tempore, et factum est, cum esset Jesus in uno civitatum et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum et procidens in faciem rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare, ecc.

Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicujus civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Et quia Dominus ait: Non veni solvere legem, sed adimplere (Mt. V), ille qui excludebatur a lege, purgari se Domini potestate praesumens, non ex lege, sed supra legem esse gratiam judicabat, quae leprosi maculam possit abluere. Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat. 94.0342B| Sed confessionem verecundia non repressit, ostendit vulnus, remedium postulavit; et ipsa religionis et fidei plena confessio est: si vis, inquit, potes me mundare. In voluntate Domini tribuit potestatem, de voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit.

Et extendens manum tetigit illum dicens: Volo, mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. Nihil medium est inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit et facta sunt (Sal. CXLVIII). Vides igitur quod dubitari non potest, quia voluntas Dei potestas est. Si ergo voluntas ejus potestas est, qui unius voluntatis asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque quasi habens potestatem sanandi, et jubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo enim dicit propter Fotino, imperat propter Ario, tangit propter Manicheo. Et lex quidem tangi leprosos prohibet; sed qui Dominus legis est, non obsequitur legi, sed 94.0342C| legem fact. Non ergo ideo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subjectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat, qui alios liberabat, lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. Simulque illud mirabile, quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, habes etiam pietatis affectum.

Et ipse praecepit illi ut nemini diceret. Quare praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra benefica, sed premenda? ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae.

Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moyses in testimonium illis (Levit. XIV). Ostendere se sacerdoti jubetur, ut intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum. Offerre autem sacrificium, ut ostenderet Dominus quia legem non solveret, 94.0342D| sed implementato; qui secundum legem gradiens supra legem sanaret eos, quos remedia legis non sanaverant. Et bene addidit in testimonium illis, hoc est, si Deo credant, si impietatis lepra discedat. Quod si quem movet, quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id non receperit Ecclesia, meminerit nondum esse coepisse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum.Quia vero typice vir iste peccatis languidum designat genus humanum, recte non solum leprosus, sed et plenus lepra describitur: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III), illam, scilicet, ut extenta manu Salvatoris, hoc est, incarnato Dei verbo, humanamque contingente naturam ab erroris prisci varietate 94.0343A| mundentur, possintque cum apostolis audire: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Giovanna XV); et qui diutius abominabiles a populi Dei erant castris secreti, jam aliquando templo reddi, et sacerdoti queant offerri, illi utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Sal. CIX). Audientes ab Apostolo: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Offerantque pro emundatione sua sicut praecepit Moyses, id est, exhibeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). Verum merito quaeritur quidnam sit quod Dominus nonnulla quae gessit abscondi jussit, et nec ad horam potuerunt abscondi. Nunquid enim unigenitus Filius Patri et Spiritui sancto coaeternus hac in re velle habuit, quod implere non potuit?Sed notandum quod Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplo actionis praebuit. Miraculum namque faciens et taceri jussit, et tamen taceri non potuit, ut, videlicet, electi ejus, 94.0343B| exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed, ut prosint aliis, prodantur inviti, quatenus et magnae humilitatis sit, quod sua opera taceri appetunt, et magnae sublimitatis sit, quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit quidquam fieri et minime potuit, sed quid velle ejus membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit.

OMILIA XXXIV. IN DOMINICA QUARTA POST EPIFANIAM.

LUC. VIII, MATT. VIII, MARCO. IV. In illo tempore, factum est una dierum, et Jesus ascendit in naviculam, et discipuli ejus, ecc.

In hac navigatione Dominus utramque unius ejusdemque personae naturam dignatur ostendere, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem maris ut Deus verbo coercet. Porro iuxta allegoriam mare 94.0343C| sive stagnum, quod cum suis transire desiderat, tenebrosus amarusque saeculi praesentis accipitur aestus. Navicula autem quam ascendunt, nulla melius quam Dominicae passionis intelligitur arbor; cujus beneficio quique fideles adjuti emensis mundi fluctibus habitationem patriae coelestis quasi stabilitatem securi littoris obtinent. Quod autem ipse in unam naviculam cum discipulis Salvator ascendit, alibi quid significet aperit, cum praenuntiato suae passionis resurrezionisque mysterio mox dicebat ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget seipsum, et tollat ​​crucem suam quotidie, et sequatur me (Luc. IX ) ; Mt. X; Mar. VIII).

Navigantibus autem illis obdormivit. Quia calcantibus saeculum fidelibus, futurique regni quietem animo meditantibus, et vel secundo Spiritus sancti flatu, vel proprii remigio conatus infidos mundi factus certatim post terga jactantibus tempus subito dominicae passionis advenit. Unde bene Marcus hoc 94.0343D| imminente noctis tempore gestum fuisse perhibet (Marc. IV), ut veri solis occubitum non sola Domini dormitio, sed et ipsa decedentis lucis hora significantet.

Et discese procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. Domino puppim crucis, qua somnum mortis carperet ascendente, fluctus blasphemantium persecutorum daemonicis excitati procellis assurgunt, quibus tamen non ipsius patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur, trepidat, periclitatur.

Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. Suscitant Dominum discipuli, ne eo dormiente fluctuum feritate dispereant; quia cujus mortem viderant, maximis votis resurrezionem quaerebant, ne si diutius ipse morte carnis sopiretur, eorum mens spiritali in perpetuum morte periret. Sotto bene ordine:

At ille surgens increpavit ventum et tempestatem 94.0344A| aquae: et cessavit, et facta est tranquillitas. Ventum quippe surgens increpavit, quia resurrezione celebrata diaboli superbiam stravit, dum per mortem destruxit eum qui habebat mortis imperium. Tempestatem quoque aquae surgens cessare fecit, quia vesanam Judaeorum rabiem, quae caput quatiens clamaverat: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, Marc. XVI, Luc. XXIII), de sepulcro surgendo labefecit . Ubi juxta litteram notandum quod omnes creaturae sentiant Creatorem. Quibus enim increpatur et imperatur, sentiunt imperantem: non errore haereticorum, qui omnia putant animantia, sed majestate Conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.

Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Recte arguuntur, qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeserit, perire non possit. Cui simile est quod post mortis somnum discipulis apparens, exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, 94.0344B| quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt (Marc. XVI). Itemque dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? (Luc. XXIV. ) Ac si per metaforam navigii diceret, Nonne oportuit Christum soporari, undis navem in qua quiescebat hinc inde verrentibus, et ita sedatis extemplo tumidis gurgitum cumulis divinitatis suae cunctis patefacere potentiam?

Qui timentes mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis putas hic est? quia et ventis imperat et mari, et obediunt ei. Matteo ita scribit: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic? ecc. (Mt. VIII). Non ergo discipuli, sed nautae et caeteri qui in navi erant, mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit, eos qui mirabantur fuisse discipulos, recte respondebimus homines appellatos, qui necdum potentiam noverant Salvatoris. Et nos quoque singuli cum signo dominicae crucis imbuti saeculum relinquere 94.0344C| disponimus, navem quoque cum Jesu conscendimus, stagnum transfretare conamur. Sed qui non dormitavit, neque obdormiet custodiens semper Israel (Sal. CXX), nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando crebrescente inter medios virtutum nisus, vel immundorum spirituum, vel hominum pravorum, vel ipso nostrarum cogitationum impetu fidei splendor obtenebrescit , spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter hujusmodi procellas, ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum seduli excitemus qui non serviat, sed imperet ventis. Mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit.Libet inter haec paucis discussa apostolici navigii varietate, qualiter bonos suum secretum juvet, malorumve permixtio turbet, intueri. Ecce enim, ut a perfectioribus inchoemus, post celebrata dominicae resurrezionis solemnia, septem electi discipuli navem piscaturi ascendente: 94.0344D| et quia non longe a terra perpetuae quietis, sed quasi cubitis ducentis aberant, hoc est, tantum mundo animum, quantum gemina dilectio poscebat, apposuerant, quia se Petrus negotiis saecularibus exuerat, marmellata Dominum in littore mortalitatis stantem cernere, marmellata cum illo epulari, marmellata mane supernae lucis aspirante mistico, magnorum piscium numero sua retia impleta, nec tamen rupta suscipere, atque infimis saeculi fluctibus extrahere merentur. Alibi Petrus, ut supra legitur, jubente Domino retia laxat in capturam, pisciumque comprehendit multitudinem copiosam (Luc. V): sed quia ipse fragilis adhuc animi fuerat, ita ut Christo tremens diceret: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine, et retia tunc rupta sunt, et si non socii adjuvassent, naves etiam mersae subsiderent. Item in hoc loco discipuli cum Domino navem conscendunt, mare adeunt; sed quia intererat et Giuda, et Dominus in puppi, quae sedes erat gubernanti, dormisse, et ventus pontusque deforis 94.0345A| saevisse perhibentur. Nam etsi multa illic discipulorum merita navigabant, tunc adhuc eam perfidia proditoris agitabat: et qui suis meritis firmi fuere, turbabantur alienis. Item Paulus cum fratribus Hierosolymam navigans, et diem Pentecosten ibi, Spiritusque sancti gaudia celebrare Testinans, recto cursu cuncta peragrat (Act. XX).Porro ab Hierosolymis Romam relegatus (Atto XXVII); quia cum infidelibus iter agit, mare furit, venti refragantur, imber imminet, frigora fatigant, astra obnubilant, terra negatur, triticum in mare jactatur, navis armamenta tolluntur: ipsa postremo navis arenis illisa dissolvitur, nautae quam non agnoscunt terram nando petunt: et qui saeculi undas onerati cupiditatibus subierant, eodem adversante saeculo vix nudi evadunt, juxta quod idem Apostolus ait: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III).

OMILIA XXXV. IN DOMINICA SEXAGESIMAE. 94.0345B|

LUC. VIII, MATT. XIII, MARCO. IV. In illo tempore, cum turba plurima conveniret, et de civitatibus appropriaterent ad Jesum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud, ecc.

Hanc parabolam Dominus ideo per seipsum exponere dignatus est, ut figurate se loqui innotesceret, rerumque significationes in eis etiam quae per semetipsum noluit explanare, doceret esse quaerendas. Sed quia semen quod verbum Dei sit, terramque variam quod diversum cor auditorum significantet, ipse Dominus aperuit, satorem quem nobis quaerendum reliquit, nullum melius quam Filium Dei intelligere possumus. Qui exiit seminare semen suum, quia de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus egrediens, ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati (Giovanna. XVIII, Mt. XIII , Marc. IV). 94.0345C| Unde bene juxta evangelistas alios hanc parabolam dicturus, de domo exisse, mare adisse, navem conscendisse perhibetur: ipsum nimirum situ corporis quod processu sermonis insinuans.

Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Quae Dominus exposuit, pia fide suscipienda sunt: ​​quae autem tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Semen quod secus viam cecidit, duplici laesura disperiit, et a viantibus scilicet conculcatum, et a volucribus raptum. Via est ergo cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum atque arefactum, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat. Atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contingit, pessimae cogitationis meatu conculcatum a daemonibus eripitur, qui volucres coeli, sive quia coelestis spiritalisque sint naturae, seu quia per aera volitant, appellantur.

Et aliud cecidit super petram, et natum aruit, quia 94.0345D| non habebat humorem. Petram hic recte dicit durum et indomitum cor, ac nullo verae fidei vomere penetratum. Hoc est autem humor ad radicem seminis, quod juxta aliam parabolam oleum ad lampades virginum nutriendas (Mt. XXV), id est, amor et perseverantia virtutis.

Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Fructum centuplum, fructum perfectum dicit: nam denarius numerus pro perfecte semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa enim et contemplativa vita simul in decalogi mandatis conjuncta est, quia in eo et amor Dei, et amor servari proximi jubetur. Amor quippe Dei ad contemplativam, amor vero proximi pertinet ad activam. Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus, in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de illo qui sua pro Domino terrena relinquit, dicitur: Centuplum accipiet, et 94.0346A| vitam aeternam possidebit (Mt. XIX). Quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectem mentis recipit, ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternam vitae gloriam pervenit. Terra ergo bona fructu centuplo fecundatur, quando cor docile virtutum spiritalium perfezionamento donatur.

Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Quotes haec admonitiuncula, vel in Evangelio (Act. II), vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur.

Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola. Nemo putet finita mox parabola, discipulos haec interrogasse Salvatorem: sed, ut Marcus ait: Cum esset singularis, interrogaverunt eum ii qui cum eo erant duodecim, parabolam (Marc. IV).

Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non 94.0346B| videant, et audientes non intelligant. Marcus ita dicit: Illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt. Ideoque et nos cum discipulis Christi intremus in sanctuarium Dei, ut intelligamus novissima mysteriorum regni Dei. Nam qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius, dicentes cum Psalmista: Revela oculos nostros, et considerabimus mirabilia de lege tua (Sal. CXVIII). Recte itaque in parabolis audiunt et in aenigmate, qui clausis sensibus cordis, neque intrare, neque curant cognoscere veritatem, obliti dominicae praeceptionis, Qui habet aures audiendi, audiat.

Qui autem secus viam, sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. De hoc semine Marcus (Cap. IV) ita scribit: Hi autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert. Matthaeus ita: Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus et rapit (Mt. XIII). Ex quo manifeste docetur, eos circa 94.0346C| viam seminatos, qui verbum quod audiunt nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione percipere dignantur. Porro super petrosa et in spinis, ut Dominus exponit, seminantur hi qui auditi quidem verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant, sed ne ad id quod probant perveniant, hujus vitae eos vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant. Contra quae utraque damna semen quod acceperat, tutari curabat, qui ait: Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI).His ergo tribus terrae generibus scito omnes qui verbum non faciunt, esse designatos; a quibus omnibus, qui semen acceptum servat, terra bona est; excipiuntur sane Judaei et gentiles, qui ne audire quidem merentur.

Quod autem in spinas cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae 94.0346D| euntes suffocantur, et non referunt fructum. Mirum quomodo Dominus spinas divitias interpretatus sit, cum illae pugnant, istae delectent. Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflitto vulnere cruentant. Quas bene hoc in loco, alio evangelista testante (Mt. XIII), nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat. Fallaci enim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt. Fallaci sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellent. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Notandum vero est quod exponens Dominus dicit, Quia sollicitudines et voluptates suffocant.Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant, et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis jungit, sollicitudines videlicet et voluptates. Quia profecto et per curam 94.0347A| mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt. Re enim contraria possessores suos et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire cum afflictione non potest, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abbondantiam ad voluptates emolliunt.

Quod autem in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Bona terra, ut praediximus, omnibus tribus terrae nequam varietatibus contraria facit, et libenter videlicet semen verbi suscipiendo, et quod suscipit inter adversa et prospera patienter ad fructus usque tempora servando. Aliter, bona terra fructum per patientiam reddit, quia scilicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter proximorum mala toleramus. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit quod durius portet; quia dum a praesenti saeculo mentis nostrae dilectio deficit, ejusdem saeculi adversitas 94.0347B| crescit. Hinc est enim quod plerosque cernimus et bona agere, et tamen sub gravi tribulationum fasce desudare: sed juxta vocem Domini, fructum per patientiam reddunt, quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter suscipiuntur. Quod vero secundum Matthaeum dicitur: Et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta (Mt. XIII); triginta referuntur ad nuptias. Nam et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli osculo se complexans et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et in superiore digito deprimuntur. Quantoque major est difficilias expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus et praemium. Porro centesimus numerus (quaeso, diligenter, lector, attende) a sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur, et 94.0347C| viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Aliter, fructum tricesimum verbum profert, quod fidem sanctae Trinitatis aedificat, sexagesimum, quod operis perfezioneem docet, quia sex dies sunt, in quibus oportet operari (Es. XXIII) ; centesimum, quod ad dexteram regni vitam praedicat aeternam.

OMILIA XXXVI. IN DOMINICA QUINQUAGESIMAE.

LUC. XVIII, MATT. XX, MARCO. X. In illo tempore, assumpsit Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt. Erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Factum est autem cum appropinquaret Hiericho, caecus quidam 94.0347D| sedebat secus viam mendicans, ecc.

Praevidens Salvator ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et ejusdem passionis poenam, et resurretionis suae gloriam praedicit, ut cum morientem, sicut praedictum esset, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. Praevidens etiam quosdam haereticos in Ecclesia futuros, qui Christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, aliumque Veteris Testamenti, atque alium Novi Deum esse credendum, ostendit prophetarum praesagia non alio magis quam ad suae dispensationis, quam pro nobis temporarie suscepit, intendisse mysterium, adeo ut consummatio sit profetiae suae passionis, et posterioris gloriae celebrata perfectio. Necnon et paganorum dementiam, qua ejus crucem derident, apertissime confutat, quando proximae suae passionis et tempus, quasi futurorum praescius ostendit, et locum quasi mortis intrepidus adiit.

Et ipsi nihil horum intellexerunt. Et erat verbum 94.0348A| istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Legimus in Evangelio secundum Joannem, dicente Domino: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Giovanna XII), respondisse turbam, atque dixisse: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum. Et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quid est ergo quod discipuli toties sibi replicatum dominicae passionis arcanum intelligere nequeunt, et Judaei ad unum verbum et tam obscure positum, ut hoc expositione dignum evangelista ducat. Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte esset moriturus; mox quia crucis exaltatio significantetur, intelligunt, nisi quia discipuli, cujus vitam maxime videre desiderabant, ejus mortem audire non poterant. Quem non solum hominem innocentem, sed et Deum verum sciebant, hunc nullatenus mori vel posse putabant. Et quia per parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, hoc 94.0348B| non ita ut sonabat, intelligendum, sed, amore dictante, ad aliud quid allegorice referendum esse credebant. Judaei vero, quia in ejus necem conspiraverant, quidquid de sua passione vel cruce loquebatur, intelligebant. Hoc enim loquebatur, quod ipsi summopere et fieri optabant, et perficere satagebant; sicque miro et inusitato modo idem subeundae crucis sacramentum, quod fidelibus amor abscondit, infidelibus invidia pandit.

Factum est autem cum appropinquaret Hiericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans; et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret. Caecus iste per allegoriam genus humanum significat, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur; sed cum Hiericho appropinquare Jesus dicitur, caecus illuminatur. Hiericho quippe interpretatur luna; luna autem in sacro eloquio pro defectu ponitur carnis, quia dum menstruis 94.0348C| momentis decrescit, faultum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Hiericho, caecus ad lumen redit, quia dum Divinitas faultum nostrae carnis suscipit, humanum genus lumen, quod amiserat, recipit. Qui videlicet caecus recte et juxta viam sedere, et mendicans esse describitur. Ipsa enim veritas dicit: Ego sum via (Giovanna. XIV). Ergo qui aeternae lucis claritatem nescit, caecus est; sed si jam in Redemptorem credit, juxta viam sedet. Si autem jam credit, sed ut aeternam lucem recipiat rogare dissimulat, atque a precibus cessat, caecus quidem juxta viam sedet, sed minime mendicat; si vero credit et exorat, et juxta viam sedet caecus, et mendicat.

Et clamavit, dicens: Jesu fili David, miserere mei. Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat, Fili David, miserere mei. Quid isti designant, qui Jesum venientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas tumultusque vitiorum; 94.0348D| qui priusquam Jesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant? Saepe namque dum converti ad Deum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia, quae perpetravimus, conamur, ricorrenti cordi phantasmata peccatorum quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt animum, et vocem nostrae deprecationis premunt. Sed quem turba increpat ut taceat, magis ac magis clamat, quia quanto graviori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus.

Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Ecce stat, qui ante transibat, quia cum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transeuntem sentimus. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus et lucem restituit, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur.

Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: 94.0349A| Quid tibi vis faciam? A ille dixit: Domine, ut videam. Nunquid qui lumen reddere poterat quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult hoc quod et nos petere, et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, et tamen dicit: Scit namque Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum (Mt. VI). Ad hoc ergo requirit, ut petatur; requirit ad hoc, ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adjungit: Domine, ut videam. Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit, parvipendit extra lucem aliquid quaerere. Quia etsi caecus habere quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet.Imitemur ergo eum, quem et corpore audivimus et mente salvatum, non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus: illam, videlicet, lucem, quam videre cum solis angelis possumus, quam nec initium inchoat, nec finis angustato; ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus 94.0349B| subjungitur:

Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit, operatur; videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bona operari contemnit; Jesum enim sequitur, qui imitatur. Hinc namque dicit: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Giovanna XXII). Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur; sicque fit ut non solum nostra vita in Deum proficiat, sed haec ipsa nostra conversatio ad laudem Dei et alios accendat. Unde illic subditur:

Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Dedit enim plebs laudem Deo, non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis. Dedit laudem Deo, quia et Jesum vidit misericorditer ac potenter lucem restituisse roganti, et obstinatae fidei clamorem, quae juste quaesierit, mox consequi posse cognovit. Unde notandum, quia Dominus in 94.0349C| carne apparens, omnia quae verbis docuit, exemplis firmavit. Qui enim nobis praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est (Mt. V), et ipse in universis quae coepit facere et docere (Atto I), non suam ab hominibus, sed patris gloriam quaerebat.

OMILIA XXXVII. NEL CINERUM.

LUC. XII, MATT. VI. Lectio sancti evangelii secundum Lucam. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester, ibi et cor vestrum erit. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, ecc.

Non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel suis, scilicet, vel pauperum usibus suggerendae, cum et ipse Dominus, 94.0349D| cui ministrabant angeli, tamen ad informandam Ecclesiam suam loculos habuisse legatur, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus aliisque indigentibus tribuens; sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem justitia deseratur.

Thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Sive simpliciter accipiendum, quod pecunia servata deficiat, vel, videlicet, a fure thesauris erepta, vel in thesauris ipsa sui fragilitate foedata; data autem pro Christo perennem misericordiae fructum conferat in coelis. Seu certe ita intelligendum, quod thesaurus boni operis si commodi terrestris occasione condatur, facile corruzione intereat; at si coelesti solum intente congeratur, non exterius hominum favore, non intus inanis gloriae valeat labe maculari. Fur enim deforis rapit, tinea scindit interius: Fur abstulit divitias eorum, de quibus Dominus ait: Receperunt mercedem suam (Mt. VI). Tinea corrupit vestes eorum 94.0350A| quos Psalmista redarguens, ait: Quoniam Deus dissipat ossa hominum sibi placentium (Sal. LII). Ossa enim virtutum robur appellat.

Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Hoc non solum de pecunia, sed et de cunctis possessionibus sentiendum est. Gulosi deus venter est. Ibi ergo habet cor, ubi et thesaurum. Luxuriosi thesauri epulae sunt; lascivi, ludicra; amatore, libido. Huic servit unusquisque a quo vincitur.

OMILIA XXXVIII. IN FERIA QUINTA POST DIEM CINERUM.

LUC. VII, MATT. VIII. In illo tempore, intravit Jesus Capharnaum. Centurionis autem cujusdam servus, ecc.

Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Hic intelligendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures plebis, 94.0350B| intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non ante quam haec verba terminasset intravit, sed non esse expressum post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit (Matth. VIII), iste autem antea praeoccupat.

Centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Quaerit forte aliquis, vel pius, ut inveniat; vel impius, ut reprehendat, qua ratione evangelista servum, qui non mortuus, sed sanatus subinfertur, dixerit esse moriturum. Cui breviter respondendum, quia revera erat moriturus, si non Domini sui fide deprecantis, et Christi pietate miserentis fuisset redditus vitae. Sic et Ezechias rex, juxta quemdam naturae humanae modum, erat moriturus, cum veracis prophetae verbis audivit: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives (Isai. XXXVIII), sed occulto divinae providentiae 94.0350C| judicio, quae omnia in mensura et numero et pondere disposuit (Sap. XI), quindecim adhuc annorum vitam lacrymis precibusque nacturus.

Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. Superna dispensatione factum est ut seniores Judaeorum mitterentur ad Dominum, hisque astantibus qui languerat sanaretur, quo inexcusabiles forent si credente viro gentili non credent. Verum quaeritur quomodo conveniat quod Lucas centurionem nuntios misisse, Matthaeus autem ipsum accessisse, narrat ad Dominum? Sed pie quaerentibus facile patet quod Matthaeus brevitatis causa dixerit ipsum accessisse, cujus desiderium et voluntas ad Dominum veraciter aliis licet deferentibus est perlata, mystice etiam nobis commendans hoc, quod scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini (Sal. XXXIII).Nam quia fidem centurionis qua vere acceditur ad Jesum, ipse ita laudavit ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere 94.0350D| voluit prudens evangelista, quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum sit aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur, quemadmodum accessisse dixerit alius, qui mentiri non potuit. Sicut enim illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur (Marc. V; Mt. IX; Luc. VIII), quamvis fimbriam vestimenti ejus tenuerit, magis tamen quia credidit, tetigit Dominum, quam illae turbae a quibus premebatur; ita et centurio quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum.

Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Qui aedificatam sibi a centurione narrant synagogam, evidenter ostendunt quia sicut nos Ecclesiam, sic etiam illi synagogam non conventum solummodo fidelium, sed et locum quo conveniebant, sint appellare soliti, juxta quod et supra docuimus.

Gesù autem ibat cum illis. Magna Domini sublimitas, 94.0351A| qui solo verbo curare valebat; sed non minor humilitas, qui servum dignatus est visitare languentem. Nam quasi potens et benignus et rogatus salvare pergebat, et itineris medio rogatus dicto salvavit, ne videlicet ob impotentiam virium, et non ob humilitatis exemplum corporaliter ire putaretur. Alibi ad sanandum reguli filium venire noluit, ne divitias honorasse videretur (Giovanna IV); hic ne conditionem sprevisse servilem, ad centurionis famulum mox ire consensit.

Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: Domine, noli vexari. Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini, quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quia quae nostra infirmitas non praesumit, divina gratia dare novit, et alius centurio qui sicut et iste credentem 94.0351B| ex gentibus populum praefigurat, magnae fidei et justitiae merito Spiritus sancti donum priusquam baptizaretur accepit, et iste necdum catechizatus et fidem suam laudari a Domino, et famulum salvari, promeruit. De quo pulchre per allegoriam dicitur quia Jesum non longe haberet a domo, tametsi sub tectum suum invitare non auderet, quia prope timentibus eum salutare ipsius (Sal. LXXXIV). Et qui naturali lege recte utitur, quo bona quae novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At qui errori gentilitatis etiam crimina junxerunt, his aptari potest quod confluentibus ad se turbis alibi Dominus ait: Quidam enim ex his de longe venerunt (Marc. VIII).

Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te. Et nos qui de gentibus credimus, non ipsi ad Dominum venire possumus, quem nunc in carne videre nequaquam valemus; sed quicunque passiones nostrae servitutis agnovimus ad residentem in dextera Patris jam per fidem accedere 94.0351C| debemus, jam seniores Judaeorum mittere, hoc est, summos Ecclesiae viros, qui nos ad Dominum praecesserunt, suppliciter obsecrando, patronos acquirere, qui nobis testimonium reddentes quod diligamus Ecclesiam, et, quantum in nobis est, aedificare curemus, pro nostris apud Dominum nostrorumque peccatis intercedente.

Sed dic verbo, et sanabitur puer meus. Magna fides centurionis, qua verbi opus in Christo confitetur, et nostrae sanationis accommoda mysteriis, qui etsi noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus.

Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Hominem se et potestati, vel tribuni, vel praesidis, subditum dicit, imperare tamen posse minoribus, ut subaudiatur eum multo magis qui Deus sit, et super omnia potens, innumeram virtutis angelicae, quae ad imperata obtemperet, habere militiam.

94.0351D| Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Vult ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet. Repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini et ministeriis angelorum. Aliter: milites et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales, quarum non minimam copiam multi ad Dominum venientes secum deferunt. De quibus in Cornelii centurionis laude dicitur: Quia erat vir justus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper (Atto X).

Quo audito, Jesus miratus est. Miratus est quod vidit centurionem suam intelligere majestatem. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem vel intelligentiam, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, quid miraretur qui praescius erat? Notandum 94.0352A| ergo, quia quod miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moneri. Omnes enim tales motus cum de Deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri.

Et conversus sequentibus se turbis dixit: Amen, dico vobis, nec in Israele tantam fidem inveni. Non de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus. Quibus ideo centurionis fides antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem nemine docente sponte credidit.

Et reversi qui missi fuerant domum, invenerunt servum qui languerat, sanum. Probatur fides Domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo Domini meritum etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Plenius sane haec explicat Matthaeus, quod dicente Domino centurioni: Vade et sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer ex 94.0352B| illa hora (Mt. VIII); sed beato Lucae moris est, quae plena viderit ab aliis evangelistis exposita breviare, vel etiam de industria praeterire; quae vero ab eis omissa vel breviter cognoverit attacta, dilucidare solertius. Mystice, ut dixi, centurio, cujus fides Israeli praefertur, electos nimirum ex gentibus ostendit, qui, quasi centenario milite stipati, virtutum spiritalium sunt perfecte sublimes, nihilque a Domino terrenum, sed sola aeternae salutis gaudia sibi suisque requirunt. Numerus enim centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in coelestis vitae significatione poni consuevit.Unde est quod arca Noe centum annis fabricatur (Gen. VI), Abraham centenarius filium promissionis accepit (Gen. XVII), sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum (Gen. XXVI), atrium tabernaculi centum cubitos longum est (Es. XXVII ), in centesimo psalmo misericordia et judicium Domino cantatur (Sal. C), et caetera hujusmodi. Talis ergo meriti viri pro his necesse est Domino supplicent, qui adhuc spiritu servitutis 94.0352C| in timore premuntur, quatenus eis paulatim ad sublimiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem (I Joan. IV).

OMILIA XXXIX. IN FERIA SEXTA POST DIEM CINERUM.

LUC. VI, MATT. V. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui vos oderunt, ecc.

Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possint, nunc qualiter ipsi cum eisdem inimicis agere debeant, ostendit. Multi autem putant sufficere virtutibus, non odisse inimicos; caeterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur non videntes, quia et Moyses, Samuel et Stephanus pro inimicis orabant (Es. 17; I Reg. 12; At. VII), et mortuos David planxit inimicos (II Reg. I). Neque enim Dominus impossibilia, sed perfecta juberet: Non deficientes 94.0352D| ergo dum tempus est, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI).

Benedicite maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vobis. Et haec se, suique similis, egisse testatur Apostolus qui ait: Maledicimur, et benedicimus; blasphemamur, et obsecramus (I Cor. IV). Sed hic merito movet quomodo huic praecepto Domini non sit adversum, quod et in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur, sicuti est illud: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum (Sal. LXVIII), et caetera quae ibi dicuntur. Et Joannes Apostolus ait: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V). Ubi primo videndum quia prophetae per imprecationem quid esset futurum, cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis: qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere; sicut figura 94.0353A| praeteriti temporis ea quae ventura erant cecinerunt; deinde in apostoli verbis intelligendum esse quosdam fratres pro quibus orare nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare nos jubeat (Mt. V; Lc. VI). Quae solvi quaestio non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus inimicorum persecutione graviora. Fratres autem Christianos significari, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Peccatum ergo, fratres, ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei, per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre non alienaverit, sed officia fraternitatis debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII; At. VII). Nondum enim gratiae 94.0353B| Spiritus sancti, participes facti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et B. Stephanus orat pro eis a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Et Apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro (II Tim. IV), quia jam frater erat, et ad mortem, id est, invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus secundum opera illius, quem et tu evita. Valde enim restitit nostris sermonibus. Deinde subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt, non illis imputetur. Ista differentia peccatorum Judam tradentem a Petro negante distinguit.

Si quis te percutit in maxillam, praebe et alteram. Non ait: Eum qui te percutit, noli tu percutere, quanquam hoc etiam magnum praeceptum sit, sed 94.0353C| ait: Para te adhuc percuti. Quod ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt, qui eis quos multum diligunt tanquam filiis vel quibuslibet dilectissimis suis aegrotantibus serviunt, vel parvulis, vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur, etsi eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur, donec vel aetatis , vel morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominus medicus animarum curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum, quorum saluti consulere vellent, imbecillitates aequo animo tollerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit, quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est. Multi autem alteram maxillam praebere noverunt, diligere vero illum a quo feriuntur ignorant.At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram, sed insuper dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem 94.0353D| bene, quid me caedis? (Giovanna. XVIII). Non tamen ideo paratus corde non fuit, non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed etiam toto corpore crucifigi.

Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Quod de vestimento et tunica dictum est, non in eis solis, sed in omnibus faciendum est, quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim hoc de necessariis imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit.

Omni autem petenti te, tribue. Omni petenti, inquit, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste et juste potes. Quid si enim pecuniam petat, quia innocentem conetur opprimere? Quid si postremo stuprum petat? Sed, ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est, quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest. Et cui juste negaveris quod petit, judicanda est ipsa justitia, ut non eam manem dimittas. Ita 94.0354A| omni petenti te tribues, quamvis non semper id quod petit tribues. Et aliquando melius aliquid tribues, cum petentem injusta correxeris.

Et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. De veste, domo, fundo, jumento, et generaliter omni pecunia dicit. Utrum autem et de servis accipiendum sit, magna quaestio est; non enim Christianum oportet sic possidere servum, quomodo equum aut argentum. Quanquam fieri possit ut majore pretio valeat equus quam servus, et multo magis aliquid aureum vel argenteum. Sed ille servus si rectius et honestius, et ad Deum colendum accommodatius abs te domino educatur aut regitur, quam ab illo potest qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat ut vestimentum eum debere contemni. Hominem namque homo tanquam seipsum diligere debet, cui ab omnium Domino etiam ut inimicos diligat imperatur.

Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite 94.0354B| illis similiter. Quia charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII), non tantum injurias inimici fortissime suffert, sed amici quoque gratiam benignissime praevenit. Nam redamare amantem, cunctos natura docuit; non amantem vero beneficiis ad amorem cogere Christi solum doctrina perfectos instituit; qui cum nos priores prout nobis fieri velimus aliis facere juberet (Luc, VI; Tob. IV; Matth. VII), eumdem mox sensum latius astruendo firmavit, dicens:

Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt, etc. Si etiam peccatores, publicani et ethnici, erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici, quantum vos, inquit, quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit virtutis uberior, latioris sinu dilectionis amplecti debetis etiam non amantes? Unde quaesitu dignum videtur, quomodo cum Dominus eos qui diligentes se solum diligunt, benefacientibus sibi benefaciunt, amicis fenerantur, non modo perfectam non habere charitatem, verum peccatoribus 94.0354C| aequiparari testetur, ille pectoris dominici recubitor Epistolam de Dei et proximi dilectione consummans, non uspiam inimicos monuerit esse diligendos, sed absolute dixerit: Quia si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas Dei in nobis perfecta est (I Joan. IV). Quod si quem movet, sciat eum non de inimicorum amore tacuisse, sed et illos fratrum nomine comprehendisse, fratremque amoris intuitu diligi, et pro eis praecepisse orari, scilicet ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. Nec durum videatur quod nondum credentes, propter spem tamen credendi fratres appellari posse dicimus. Nam idem Joannes eos etiam filios Dei vocitare legitur: Quia Jesus, inquit, moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum (Giovanna XI). Quandiu enim dispersi, nondum filii sunt Dei, sed conveniendo in unum, jam efficiuntur filii.

OMILIA XL. SABBATO POST CINERUM DIEM. 94.0354D|

MARCO. VI, MATT. XIV. In illo tempore, cum sero esset factum, erat navis in medio maris, et Jesus solus in terra, ecc.

Labor discipulorum in remigando, et contrarius eis ventus, labores sanctae Ecclesiae varios designat, quae inter undas saeculi adversantis, et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis quasi ad fidam littoris stationem pervenire conatur. Ubi bene dicitur: Quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta, sed et foedata est, ut si fieri posset, Redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox ejus, inter undas procellasque tentationum vertentium deprehensae, atque auxilium protectionis illius gemebundo 94.0355A| clamore quaerentis: Ut quid, Domine, recessisti longe? Despicis in opportunitatibus, in tribulatione (Psalm. IX). Quae pariter vocem inimici persequentis exponit, in sequentibus psalmi subjiciens: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Verum ille non obliviscitur orationem pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se: quin potius et certantes cum hostibus ut vincant adjuvat, et victores in aeternum coronat. Unde hic quoque aperte dicitur: Quia vidit eos laborantes in remigando. Videt quippe Dominus laborantes in mari, quamvis ipse positus in terra: quia etsi ad horam differre videatur auxilium tribulatis impendere, nihilominus eos ne in tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et aliquando etiam manifesto adjutorio victis adversitatibus, quasi calcatis sedatisque fluctuum voluminibus, liberat, sicut hic quoque subsequenter insinuatur, cum dicitur:

94.0355B| Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos, ambulans super mare. Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum. Laborabant ergo toto noctis opacae tempore, sed diluculo appropinquante, et lucifero solis dieique exortum promittente, venit Dominus, et superambulans tumida freti terga comprimit: quia cum pressuris obsita fragilitas humana pusillitatem virium suarum considerat, nihil erga se aliud quam tenebras angustiarum, et aestus cernit hostium confligentium.Cum vero mentem ad superni lumen praesidii, et perpetuae dona retributionis erexerit, quasi inter umbras noctis repente ortum luciferi conspicit, qui diem proximum nuntiet. Lucifer namque cum plurimum tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam, illuminare perhibetur. Aderitque Dominus qui sopitis tentationum periculis, plenam liberatis fiduciam suae protectionis attribuat. 94.0355C| Seguito:

Et volebat praeterire eos. At illi ut viderunt eum super mare ambulantem, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. Omnes enim eum viderunt, et conturbati sunt. Adhuc haeretici putant phantasma fuisse Dominum, nec veram assumpsisse carnem de Virgine. Denique Theodorus Pharanitanus quondam episcopus, ita scripsit, corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum, sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica, et pondus secundum carnem habere eum praedicat, et onus corporeum, et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas non infusis pedibus.Nam Dionysius egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de divinis Nominibus hoc modo loquitur: Ignoramus enim qualiter de virgineis sanguinibus alia lege praeter naturalem formabatur, et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et 94.0355D| instabilem substantiam. Quomodo autem volebat Dominus eos praeterire tanquam alienos, ad quos de periculo naufragii liberandos advenerat, nisi ut ad horam turbati et paventes, sed continuo liberati, amplius ereptionis suae miraculum stuperent, ac majores ereptori suo gratias referrent? Quia et in tempestatibus passionum, quae pro constantia fidei a perfidis ingeruntur, talis nonnunquam provisio divinitus ostenditur. Saepe enim ita fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire Jesus voluisse putaretur. Unde est et illud in Psalmista Ecclesiae, in martyrii certamine desudantis: Quare mei oblitus es? Quare me repulisti?et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringuntur omnia ossa mea, ecc. (Sal. XLI). Sed dicunt inimici terrentes, Ubi est Deus eorum? quasi naufragium fessis minitantes apostolis. Dicit ipse Deus eorum: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina 94.0356A| non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te (Isai. XLIII). Unde hic quoque recte subjungitur:

Et statim locutus est cum eis, et dixit illis: Confidite, ego sum, nolite timere. Et ascendit ad illos in navim, et cessavit venius. Prima trepidantium et periclitantium subventio est, incussum cordibus expellere timorem; secunda, tempestatum furias suae praesentiae virtute compescere. Nec mirandum si ascendente in naviculam Domino ventus cessavit. In quocunque enim corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi, sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.

Et plus magis intra se stupebant. Non enim intellexerant de panibus: erat enim cor illorum obcaecatum. Dominus quidem et in miraculo panum, quod esset conditor rerum ostendit: et in ambulando super undas, quod haberet corpus ab omni peccatorum gravedine 94.0356B| liberum, edocuit; et in placando ventos, undarumque rabiem sedando, quod elementis dominaretur, monstravit: sed carnales adhuc discipuli necdum hunc Deum esse cognoscunt. Et quidem virtutum magnitudinem stupebant, necdum tamen in eo veritatem divinae majestatis cognoscere valebant.

Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre, ubi audiebant eum esse. Cognoverunt eum rumore, non facie: vel certe pro signorum magnitudine quae patrabat in populis, etiam plurimis vultu notus erat. Et vide quanta fides sit hominum terrae Genezareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum.

Et quocunque introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos: et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: 94.0356C| et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Qui mali se habent, non tangant corpus Jesu, neque totum vestimentum ejus, sed extremam fimbriam; et quicunque tetigerint, sanabuntur. Fimbriam vestimenti ejus, minimum mandatum intellige: quod qui transgressus fuerit, minus vocabitur in regno coelorum, velsumptionem carnis, per quam venimus ad Verbum Dei, et illius postea fruimur majestate (Mt. V. )

OMILIA XLI. IN DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMAE.

LUC. IV, MATT. IV, MARCO. I. In illo tempore, regressus Jesus a Jordane, et agebatur in spiritu in deserto, ecc.

Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane, et agebatur in spiritu in desertum diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Haec baptizato Domino confestim facta, Matthaeus Marcusque designant. 94.0356D| Quorum unus, descripto ejus baptismate, mox ita subjunxit: Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV). Alter ita: Et statim spiritus expulit eum in desertum, et erat ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana (Marc. I). Verum ne cui veniret in dubium, a quo eum spiritu ductum sive expulsum dicerent in desertum, consulte Lucas primo posuit quia Jesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane: ac deinde intulit, Agebatur in spiritu in desertum: ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus Spiritu sancto quo volebat gradiendo, quaeque volebat agebat. Nam et infra ubi manifeste a diabolo assumptus sive statutus asseritur, non ejus imbecillitas, sed inimici superbia, qui voluntatem Salvatoris necessitatem putat, arguitur. Non ergo virtute spiritus mali Jesus agitur in desertum, sed voluntate sui spiritus boni locum certaminis, quo adversarium sternat, de victoria 94.0357A| certus ingreditur. Ubi nobis pariter ordinem recte conversandi praemonstrat, ut post acceptam videlicet in baptismo remissionem peccatorum, Spiritusque sancti gratiam, arctius contra novas antiqui hostis insidias accingi, mente saeculum deserere, et quasi manna deserti sola aeternae vitae gaudia discamus esurire.

Et nihil manducavit in illis diebus: et consummatis illis, esuriit. Quadragesima jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus libris ex jejunio Moysi et Eliae (Exod. XXXIV, II Reg. XIX), et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis. In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur: inter quos in monte gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis (Act. XXVIII). In qua autem parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque 94.0357B| contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa cui opus est continentia ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur. Aliter, jejunavit Dominus cum tentaretur ante mortem, cibo adhuc indigens. Manducavit autem et bibit cum glorificaretur post resurrectionem, jam cibo non indigens. Hic enim ostendebat in se laborem nostrum, illic autem in nobis suam consolationem, quadragenis diebus utrumque definiens. Quo numero quadragesima hujus saeculi significare videtur excursus in his qui vocantur per gratiam ad eum, qui non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Decem namque praecepta sunt legis jam gratia Christi diffusa per mundum, et quadripartitus est mundus, et decem quadruplicata quadraginta faciunt. Quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab oriente et occidente, et aquilone et mari (Psal. CVI). Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis velut clamabat: Abstinete vos a desideriis hujus saeculi 94.0357C| (I Petr. II). Manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, I Cor. IX). Jejunium quippe est in tribulatione certaminis, quoniam qui in agone est, ab omnibus abstinens est: cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cujus exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem, quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit, dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII). Tanquam illud esset in cibo, hoc in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futuri promissione reficimur, hic non apponentes cor, illic pascentes sursum cor. Quod autem Dominus consummatis jejunii diebus esuriit, cum de Moyse vel Elia jejunantibus nihil tale sit scriptum, ideo factum est ne ab eo tentando pavens hostis aufugeret, quem cum tot signis coelestibus praeconatum, 94.0357D| tum etiam viris excellentissimis in abstinendo videret aequatum. Esuriit enim humilis Deus homo, ne inimico innotescat sublimis homo Deus.

Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Antiquus hostis Redemptorem humani generis, debellatorem suum, in mundum venisse cognovit. Unde et per obsessum hominem dixit: Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? (Matth. VIII.) Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de ejus divinitate suspicatus est, ei fastu suae superbiae in dubium venit. Nihil quippe nisi superbum sapiens, dum esse hunc humilem conspicit, Deum esse dubitavit; unde ad tentationum se argumenta convertit, sed non sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, 94.0358A| si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit, mentem tamen Mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut tamen ejus mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur (Joan. XI), ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur.

Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est (Deut. VIII) quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ideo sic respondit Dominus, quia propositum ei erat humilitate diabolum vincere, non potentia. Simulque animadvertendum quod nisi jejunare coepisset Dominus, tentandi occasio non fuisset diabolo, secundum illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccles. II). Sed et ipsa responsio Salvatoris hominem fuisse indicat, qui tentatus est: Non in pane solo vivit homo, sed in 94.0358B| omni verbo Dei. Si quis ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit. Aliter, hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit; eos enim pulsare negligit quos quieto jure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex corde nostro quasi ex jure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum non nisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futurae conversationis innueret, quod membra ejus postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent.

Et duxit illum diabolus, et ostendit illi omnia regna orbis terrae, in momento temporis. Cum ductus a diabolo Deus homo narratur, mens refugit, humanae hoc audire aures expavescunt: cui tamen non esse incredibilia ista cognoscimus, si in illo et alia facta pensamus. Certe iniquorum omnium diabolus caput 94.0358C| est, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui. Quid ergo mirum si se permisit ab illo in montem duci, qui se pertulit etiam a membris illius crucifigi? Non est ergo indignum Redemptori nostro, quod tentari voluit, qui venerat occidi. Justum quippe erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Bene autem in momento temporis saecularia et temporalia monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abiit antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula?

Et ait ei: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa: tu ergo procidens si adoraveris coram me, erunt tua omnia. Arrogans et superbus etiam hoc de jactantia loquitur, non quod in toto mundo habeat potestatem, ut possit omnia regna dare diabolus, 94.0358D| cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. Si, inquit, procidens adoraveris coram me. Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit.

Et respondens Jesus dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, X). Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me, e contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum. Quaerit forte aliquis quomodo conveniat quod hic praecipitur Domino soli serviendum, Apostoli verbo, qui dicit: Sed per charitatem servite invicem (Galat. V). Sed huic facile Graecae linguae, ex qua Scriptura translata est, origo satisfacit, in qua servitus duobus modis ac diversa significatione solet appellari. Dicitur enim λατρεία, dicitur et δουλεία. Sed dulia intelligitur servitus communis, hoc est, sive Deo, sive homini, sive cuilibet rerum natura exhibita; a qua etiam servus, id est, δοῦλος, Graece nomen accipit. Latria autem vocatur servitus illa, quae soli divinitatis cultui debita, neque 94.0359A| ulli est participanda creaturae. Unde et idololatrae nuncupantur hi qui vota, preces et sacrificia, quae uni Deo debuerant, idolis impendunt. Jubemur ergo per charitatem servire invicem, quod est Graece δουλεύειν, jubemur uni Deo servire, quod est Graece λατρεύειν. Unde dicitur: Et illi soli servies, quod est Graece λατρεύσεις. Et iterum: Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes (Philip. III), quod est in Graeco λατρεύοντες.

Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi. Ut quem gula vel avaritia superare non poterat, tentet et vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriae suae jactantia dejicere queat.

Et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. In omnibus tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum. Mitte te deorsum. Vox diaboli qua semper omnes deorsum cadere desiderat. Mitte te, inquit: persuadere potest, praecipitare 94.0359B| non potest.

Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te, et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Psal. XC). Hoc in nonagesimo psalmo legimus. Verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo interpretatur Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore scriptum noverat, debuerat illud dicere, quod in eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sui conculcatione quasi tergiversator tacet.

Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI). Falsas de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis. Et notandum quod necessaria testimonia de Deuteronomio tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret. Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim tanquam homini, 94.0359C| ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset, quod vitiose fit cum fit. Pertinet namque ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tunc ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X; Joan. X). Cujus rei prior exemplum praebuit; nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret nisi cum vellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit (Matth. II). Et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit (Joan. VII), cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus, et de inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora ejus (Ibid). Quia ergo palam docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo Dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, 94.0359D| quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat.

Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Vides ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere verae solere virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequenter refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, recessit, inquit, usque ad tempus. Postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit. Quamvis saepe antiquus hostis postquam menti nostrae tentationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit, non ut illatae malitiae finem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat. Notandum autem quod, tribus solum tentatoris fraudibus expositis, omnem tentationem dicit esse consummatam, quia, videlicet, his omnium vitiorum origines amplectuntur et fontes, Joanne attestante, qui ait: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia 94.0360A| carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et in evangelica parabola tribus solum reprobi negotiis ab aeternae vitae dapibus excluduntur. Primus, inquit, dicit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa (Luc. XIV). Et alius dixit: Uxorem duxi, ideo non possum venire. Uxoris quippe appetitus sicut et gula ad concupiscentiam carnis pertinet. Villae emptio quae avaritia non caret, ad superbiam vitae respicit. Probatio quinque jugorum, id est, corporalium rerum curiositas, quae est vana gloria, ad concupiscentiam refertur oculorum. Nam per oculos maxime curiositas praevalet. Et his quidem Dominus quasi fortior facie ad faciem tentatur; nos vero cum et ipsi, percepto baptismate gratia Spiritus, eremum virtutum adimus, cum jejunium quadragesimale suscipimus, id est, ab illecebris saecularibus toto vitae nostrae tempore continere disponimus, vel tacitis appetimur insidiis, vel aliquando etiam proximi ore pulsamur. Qui 94.0360B| cum blandiens dicit: Homo fortis es, manduca et bibe, et similis mane, videndum est ne nobis serpentis antiqui nescius venena propinet, dicendumque: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII). Verum multi, concupiscentia carnis devicta, mox avaritia pulsantur, et aliquoties etiam superantur, adeo ut pro oblatis muneribus diabolum adorare non metuant. Quorum ubi plurimi continentiam laudant, majores etiam personae honorant, dona tribuunt, fit ut voluptatum victores philargyria vincantur; et crescente per tempus insania, divites quosque, quos per aperta facinora daemone plenos agnoscunt, non modo non exsecrentur et arguant, sed et flexa cervice adorent et suspiciant. Unde dicit Apostolus avaritiam esse simulacrorum servitutem (Coloss. III). Qui si et hanc Salvatoris exemplo triumpharint, Dominum videlicet Deum suum adorando, et pro aeternis gaudiis illi soli serviendo, aderit et tertia vanae gloriae vestis, quae vitiorum praecedentium victores 94.0360C| de suis viribus extollat, ut quasi in virtutum culmine positos ulterius se jam cadere non posse praesumat. Et hoc plane curiosis oculis Deum tentare est, de suis quempiam meritis gloriari; contra hoc quod fidem discipulis augens, ait: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere, fecimus, (Luc. XVII). Qui cum alibi praeciperet ne justitiam nostram coram hominibus faciamus, in ejusdem definitione jejunium tantum, eleemosynam atque orationem subjunxit (Matth. VI): triplici, scilicet, hostis telo totidem arma defensionis opponens, ut jejunio concupiscentia carnis, eleemosynis avaritia, precibus jactantia pellatur meritorum.

HOMILIA XLII. IN FERIA TERTIA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE.

MATTH. XXI. In illo tempore, cum intrasset Jesus Hierosolymam, commota est universitas, etc

Dominus et Deus, auctor et reparator humani generis Christus, ante mundi constitutionem praeelegerat 94.0360D| cum Patre, et quando, et ubi pateretur pro salute hominum. Impleta ergo hujus temporis plenitudine, instante jam passione, appropinquare voluit loco passionis, ubi inveniri posset ab his per quos eadem passio erat celebranda, ne quasi refugiens mortem aestimaretur. Non enim metuebat mortem, sed potestate imperabat morti. Ait ergo evangelista:

Quia cum intrasset Jesus Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Ad ingressum Salvatoris commota est civitas, admirata est populi frequentia, ignorans Domini intrantis virtutem atque potentiam. Simile quid et in ejus ascensione de angelis legimus, qui dum triumphali pompa ascendentem cernerent, et carnem jam glorificatam ad coelos vehentem, admirantes dicebant: Quis est iste rex gloriae? Notandum vero quod ante sex Paschae, sicut alius Evangelista dicit, venit Dominus Bethaniam, ubi Lazarum suscitaverat, atque in crastinum asino sedens, turbis divinas laudes acclamantibus Hierosolymam 94.0361A| ingressus est, quod olim in paschali agno mystice fuit praesignatum. Scriptum namque est in lege: Decima die mensis primi tollat unusquisque agnum per familias et domos suas, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem mensis hujus, immolabitque eum omnis multitudo filiorum Israel usque ad vesperam (Exod. XII). Ergo sciendum hanc de Paschali agno prophetiam, Dominus Jesus decima die primi, hoc est, ante quinque dies Paschae, civitatem Hierosolymam ingressus, conjurante adversus se seniorum principumque concilio, praestolabatur horam qua pro mundi salute Deo Patri se in odorem suavitatis hostiam offerret.

Populi autem dicebant: Hic est Jesus a Nazareth propheta. Superbis Judaeis quisnam esset, qui cum tanta gloria civitatem intrabat, interrogantibus, simplex turba quod noverat, fatebatur. Hic est, inquit, Jesus propheta. Prophetam appellabant, quia errabant, et quid dicerent ignorabant. Nesciebant enim 94.0361B| eum Deum aut Dei Filium appellare, sed error eorum perfecta scientia plenus erat. Nam Moyses de eo dixerat: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris, illum audietis tanquam me. Et ipse de se loquitur: Non capit perire prophetam extra Hierusalem (Luc. XIII). Ita vero accipiendus est propheta, ut sit Dominus prophetarum, sicut est rex regum, et Dominus dominantium.

Et intravit Jesus in templum. Quod Dominus in civitatem ingressus, primo templum adiit, formam religiosae conversationis, quam sequi debeamus, ostendit. Cum enim oppidum vel castellum, sive aliquem locum, ubi domus orationis Deo sit consecrata, ingredimur, prius ad illum festinare debemus, et postquam nos per orationis studia Deo commendaverimus, sic demum ad ea, quae necessitas fragilis vitae exigit, peragenda negotia potius accedamus.

Et coepit ejicere vendentes in illo et ementes, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Inter omnia miracula, quae Dominus 94.0361C| in mundo corporaliter gessit, hoc praecellentissimum et maximum est. Plus enim fuit (ut dicit B. Hieronymus) hoc, quod unus homo inermis multa millia armatorum de templo ejecit, quam quod Lazarum quatriduanum a mortuis suscitavit. Fulgor enim divinitatis resplendebat in aspectu humanitatis, atque ideo videntes insolitam claritatem in facie hominis radiantem, intuentes terga caedenti dabant, et resistere non audebant.

Et dicit eis, Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Domus illa Dei ad hoc a Salomone primum, et postea Jesu sacerdote et Zorobabel constructa fuerat, non quod Deus in manufactis templis habitet, sed ut ibi nomen ejus invocetur: ibique devotae plebis orationes audiret, vota susciperet, munera et oblationes acceptaret. Sed illi eam speluncam latronum fecerant, quia ad hoc in templo residebant, ut aut non dantes munera corporaliter punirent, aut dantes 94.0361D| spiritaliter necarent. Legis siquidem praeceptum erat, ut ter in anno convenirent omnes ex diversis regni Judaici partibus, ad augustissimum et sanctissimum in orbe templum, in Pascha, videlicet, Pentecoste et Scenopegia; et ejusdem legis praeceptum erat, ne vacui in conspectu Domini apparerent. Et plerumque contingebat ut qui de remotioribus partibus veniebant, non haberent quod in sacrificio Domini offerrent, quia ad longitudinem itineris secum pecora sua adducere non valebant. Proinde sacerdotes habebant pinguissima animalia, quae usus sacrificii exposcit, et ea non habentibus vendentes, accepta pecunia, rursus empta suscipiebant, hoc modo praedam de simplici populo facientes. Verum erant quidam ita pauperes, qui etiam sumptibus et victu indigebant, et non solum hostias, nec eas unde emerent, habebant. Ad hoc idem sacerdotes nummularios in templo statuerunt, qui mutuam eis sub hac occasione pecuniam darent. Sed quia lex usuras prohibuerat, 94.0362A| nec aperte eis duplicatam pecuniam exigere poterant, excogitaverunt rursus aliam fraudem, ut pro usuris reciperent varias species munerum, uvam passam, videlicet, et diversi generis poma, ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent, quae nummis emuntur: hos appellabant ipsi proprio sermone collybistas, qui collubia, id est, vilia munuscula dabant, quae Graece tragemata, Latine bellaria dicuntur. Istiusmodi negotiationes et fraudes cernens Dominus in domo Patris sui fieri, sicut beatus Joannes dicit; facto flagello de resticulis, innumeram multitudinem de templo ejecit. Attendant istud Ecclesiae sacerdotes, et caveant ne domum Dei in speluncam latronum vertant. Latro enim est, qui lucra de regione sectatur, et ex cultu sanctitatis studet occasioni negotiationis. Proinde metuendum est illis, ne sicut illi de templo materiali ejecti sunt, ita isti de templo spiritali ejiciantur. Quotidie enim Dominus domum Patris sui, sanctam, videlicet, Ecclesiam, intrat, et 94.0362B| occupatos lucris turpibus ejicit, atque unius criminis habere vendentes pariter et ementes. Vendentes enim sunt, qui sacros ordines ad praemium largiuntur; ementes vero, qui pro justitia pecuniam tribuunt, et dato pretio patronis emunt peccatum. Notandum vero quod dicitur: Mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Quid enim per mensas nummulariorum, nisi altaria intelliguntur, quae per avaritiam malorum sacerdotum mensae efficiuntur nummulariorum? quid vero per cathedras vendentium columbas, nisi magistralis dignitas in Ecclesia accipitur, quae et ipsa cum ad lucra deflexerit, ad nihilum redigitur? Quid vero per columbas, nisi Spiritus sanctus accipitur, qui super Dominum baptizatum in columbae specie apparuit? Qui autem sunt qui columbas vendunt, nisi hi qui Spiritum sanctum per manus impositionem ad praemium tribuunt? Sed Dominus cathedras vendentium columbas evertit, quia talium sacerdotium destruit. Quicunque enim episcopus gratiam Spiritus sancti vendiderit, 94.0362C| etiamsi non in conspectu hominum pontificali stola fulgere videatur, jam ante Dei oculos sacerdotio privatus est. Hinc et sacri canones simoniacam haeresin anathematizant, et sacerdotio privari praecipiunt eos qui pro spiritali gratia impensa quaerunt pretium. Moraliter: Sicut in civitate templum caeteris aedificiis praeeminet, ita in plebe fidelium vita religiosorum. Templum ergo Dei est ipsa mens fidelium, dicente Apostolo: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Haec igitur mens fidelis, si relicta innocentia in laesionem proximi perversas perfert cogitationes, spelunca utique latronum efficitur? nec jam domus orationis vocatur, sed latibulum latronum. Nam illud meditatur agere, unde proximo suo possit nocere. Non ergo sit in domo pectoris nostri negotiatio, non ementium vendentiumque commercia, ne iratus Jesus intret, et flagello districtae severitatis puniat concretas sordes suae mansionis.

Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et 94.0362D| curavit eos. Ejectis indignis et profanatoribus templi, caecos et claudos mirabiliter sanavit, ut per hoc virtutis suae, suis adversariis daret judicium, et vocem se laudantium puerorum, Hosanna in excelsis clamantium, tali testimonio confirmaret: ostendens opere quod illi vocibus consonabant, simul etiam visa Christi tanta potentia converterentur, et crederent. Ideo enim illis cernentibus caecos illuminavit, ut illi fidei lumen reciperent; ideo claudos direxit, ut isti claudicationem mentis abjicerent, et meliores pedes in recta operatione habere inciperent. Videntes autem pueros clamantes in templo: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, dixerunt:

Audis quid isti dicunt? Indigne ferentes, quod Christo quasi divinas laudes, et quae soli Deo conveniunt, acclamarent. Verum Dominus ita responsum suum ex omni parte praemunivit, et quod diceret, ita temperavit, ut nec calumniatoribus insidiis pateret, vel laudes illas, quae quasi a pueris errantibus 94.0363A| sibi deferrentur, abjiceret. Non enim respondebat quod illi audire volebant: Bene dicunt pueri, juste de me sentiunt. Nec rursus ait: Erant pueri, debetis ignoscere inscitiae; sed respondit: Audio, sicque voces illorum testimonio Psalmographi confirmavit dicens: Nunquid legistis: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Deus enim Pater ex ore infantium et lactentium laudem perfecit, quia per simplices et innocentes filio suo testimonium perhibuit, per quod inimicos suos Judaeos infestissimos persecutores, evidentissime confudit; et relictis illis, abiit foras in Bethaniam, quae domus obedientiae interpretatur. Quoniam primo monstrabatur quia synagogam erat relicturus, et ad domum obedientiae, hoc est, ad Ecclesiam gentium transiturus. Simul et illud intuendum, quod ita pauper erat, ut nec tugurium haberet; ita nulli adulabatur, ut in tanta urbe, tamque populosa a nemine reciperetur. Et die quidem in Hierusalem praedicabat, sero vero revertebatur 94.0363B| Bethaniam, ubi erat amicus ejus Lazarus, cum Martha et Maria sororibus. Felices certe, multumque beati, qui Dominum hospitem habere meruerunt, cujus praesentia tristitia cuncta movebatur, salubria jucundaque omnia providebantur. Sed et illi nihilominus felicissimi summeque beatissimi, qui ita se ab omni malitia castos immunesque custodiunt, ut illos Dominus inhabitare, et apud eos manere dignetur. Hoc ergo votis sedulis, hoc sanctis desideriis exposcamus, ut ita in nobis universa vitia, et quidquid foedum, quidquid aspectibus suis est indignum, expurget, sic nos virtutum floribus exornet, quatenus penetralia cordis nostri aptissimum sibi habitaculum efficere dignetur, Dominus et Redemptor noster Jesus, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLIII. IN EADEM FERIA.

94.0363C| MARC. XI, MATTH. XXI, LUC. XIX, JOAN. II. In illo tempore, cum introisset Jesus in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo.

Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram fecit Dominus, hoc idem mox apertius ostendit ejiciendo improbos e templo. Neque enim aliquid peccavit arbor, quod esuriente Domino poma non habuit, quorum necdum tempus advenerat; sed peccavere sacerdotes, qui in domo Domini negotia saecularia gerebant, et fructum pietatis, quem debuerant, quemque in eis Dominus esuriebat, ferre supersederant. Arefecit Dominus arborem maledicto (Matth. XXI, Marc. XI), ut homines haec videntes sive audientes, multo magis intelligerent sese divino condemnandos esse judicio, si absque operum fructu de plausu tantum sibi religiosi sermonis, velut de sonitu et tegumento blandirentur viridantium foliorum. Verum quia non intellexerunt, in ipsos consequenter districtionem meritae ultionis exercuit, et ejecit commercia 94.0363D| rerum humanarum de domo illa, in qua divinas tantum res agi, hostias et orationes Deo offerri, verbum Dei legi, audiri et decantari praeceptum erat. Et quidem credendum est quia ea tantum vendi vel emi repererit in templo, quae ad ministerium necessaria essent ejusdem templi, juxta hoc quod alias factum legimus, cum idem templum ingrediens invenit in eo vendentes et ementes, oves, et boves, et columbas (Joan. II). Quia nimirum haec omnia non nisi ut offerrentur in domo Domini eos qui de longe venerant ab indigenis comparare credendum est. Si ergo Dominus nec ea volebat venundari in templo, quem in templo volebat offerri, videlicet, propter studium avaritiae, sive fraudis, quod proprium solet negotiantium facinus, quanta putas animadversione puniret, si invenisset ibi aliquos risui vel vaniloquio vacantes, aut alii cuilibet vitio mancipatos? Si enim ea quae alibi libere geri poterant, Dominus in domo sua temporalia negotia geri non patitur, quanto magis 94.0364A| ea quae nusquam fieri licet plus coelestis irae merentur, si in aedibus Deo sacratis aguntur? Verum quia Spiritus sanctus in columba super Dominum apparuit, recte per columbas sancti Spiritus charismata signantur. Qui autem sunt in templo die hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam, videlicet, impositionem Spiritus sanctus coelitus datur? Columba ergo venditur, quando manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur, quia ei qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos sacerdotio privantur.

Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. De vasis dicit illis quae mercandi gratia inferebant. 94.0364B| Caeterum absit ut vasa Deo dicata Dominus ejiceret de templo, vel introferri prohiberet in templum, ubi futuri sui examinis insigne praetendit exemplum; sed potius immunda et profana eliminat vasa de templo, ac ne amplius inferantur, prohibet, quando non solum de Ecclesia omnes repellit ac deturbat reprobos, verum etiam ne ultra ad turbandam Ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit. Sed et in praesenti haec est vera domus Domini, id est, cordis fidelium purificatio, ut non tantum peccata, quae inerant, divinitus immissa compunctio tollat, sed etiam ne haec ultra repetant, divina in eis gratia perseverans adjuvet.

Et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? (Isai. LVI.) Omnibus, inquit, gentibus, non uni genti Judaicae, nec in uno Hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum, et nequaquam taurorum et hircorum et arietum, sed orationis.

94.0364C| Vos autem fecistis eam speluncam latronum (Jerem. VII). Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quin quibusdam non dantibus laesiones exquirerent, dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Templum quoque et domus Dei, est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latronum resident. Et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non jam domus orationis, sed spelunca latronum est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere, unde valeat proximis nocere.

HOMILIA XLIV. IN FERIA QUARTA PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE.

94.0364D| MATTH. XII, MARC. VIII, LUC. XI. In illo tempore accesserunt ad Jesum Pharisaei et Scribae, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, etc.

Narratur in superioribus, quomodo Dominus daemoniacum, qui erat caecus et mutus triplici miraculo sanaverat. Sed Scribae et Pharisaei, qui ad hoc semper Domino adhaerebant, ut illius admiranda opera vel negarent, vel sinistra interpretatione depravarent, coeperunt blasphemantes dicere quod in Beelzebub principe daemoniorum ejiceret daemones. Contra quos cum longa Dominus disputatione disseruisset, sicut nunc evangelista dicit, responderunt quidam de Scribis dicentes: Magister, volumus a te signum videre (Luc. XI). Sic in sanatione signa postulabant, quasi 94.0365A| illa quae viderant non revera fuerint. Magistrum etiam sub dolo appellabant, cujus doctrinae aperta malitia repugnabant. Quae vero signa, vel unde postulaverint, alius evangelista apertius ostendit dicens: Volumus signum videre de coelo (Marc. VIII). Volebat igitur ut vel in morem Eliae ignem descendere praeciperet de coelo, vel etiam in similitudinem Samuelis aestivo tempore faceret mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere (IV Reg. I; I Reg. XII); tanquam illa quae Dominus fecerat, non de coelo fuissent, sed opera potius Beelzebub. Sed qui illa calumniabantur quae prae manibus habebant, et sine utilitate sua vel fidei fieri sentiebant, multo magis illa calumniarentur, et dicerent haec non virtute Christi, sed variis aeris passionibus accidisse. Fortassis etiam dicturi erant, similiter magos multa in Aegypto signa fecisse de coelo (Exod. VII). Sunt qui dicunt illos petiisse a Domino, ut manna plueret de coelo (Exod. XVI), quia secundum alium evangelistam dixerunt: Quod signum ostendis 94.0365B| nobis? Patres nostri manna manducaverunt in deserto (Joan. VI). Sed sive hoc sive illud petierint, intentione struendae calumniae absque dubio fecerunt. Verum videamus quid eis Dominus responderit.

Qui respondens, ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit. Egregie satis adulteram vocat generationem Judaeorum, quia legitimum virum dimiserat, et, juxta Ezechielis vaticinium, multis se amatoribus copulaverat (Ezech. XVI).

Et signum, inquit, non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Jonae II). Quia enim illi signum de coelo tentando petierant, respondit eis Dominus, non se signum de coelo eis daturum, quod indigni erant accipere, sed tale quale Jonas naufragus, et ceto sorbente voratus, tamen Dei miseratione liberatus, et accepit et dedit. Non enim merebantur accipere signum divinitatis, sed humanitatis: passionis, non glorificationis. Discipulis vero suis Dominus signum dedit de coelo, quia ejus aeternae divinitatis gloriam, 94.0365C| et prius in monte transfiguratus, et post in coelum ascendendo sublevatus ostendit. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Manifestissimum est ex hoc loco Jonam prophetam typum Domini Salvatoris gestasse. Jonas namque interpretatur columba, sive dolens: quae nomina utique competunt Redemptori, super quem baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit (Matth. III; Luc. III; Marc. I). Et de quo Isaias dicit: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII). Jonas missus est ad praedicandum Ninivae, quae interpretatur speciosa; et Salvator ad salutem gentium missus est, ut, illis ad fidem conversis, sibi aptaret Ecclesiam, quam pretioso sanguine mundaret, et de turpi speciosam faceret. Piscis namque, qui Jonam voravit in pelago significat mortem quam Dominus pertulit in mundo. Jonas in ventre ceti fuit tribus diebus et tribus noctibus, sic et Christus in sepulcro jacuit tribus 94.0365D| diebus, et totidem noctibus. Et sicut Jonas in ventre ceti non permansit, sed ejectus est in aridam, ita et Salvatoris nostri anima non est relicta in inferno, nec caro ejus vidit corruptionem (Psal. XV), sed per gloriam resurrectionis perductus est ad aridam immortalitatis. Quo exemplo declarat, juxta litteram, Judaeos, sicut Ninivitae quondam fuerant (Jonae III), gravibus peccatis fuisse obnoxios, et nisi poeniterent subversioni proximos. Verum sicut Ninivitis, ita quoque adhuc dari Judaeis tempus poenitentiae, nec eos debere desperare, si vellent poenitentiam agere. Oritur hoc loco non contemnenda quaestio, quare dicatur Dominus tribus diebus et tribus noctibus fuisse in corde terrae, cum, sicut Evangelium loquitur, Parasceve hora sexta sit crucifixus, et circiter horam nonam, inclinato capite, emiserit spiritum (Matth. XXVII; Luc. XXIII; Marc. XV; Joan. XIX), Sabbato in sepulcro quieverit, et prima Sabbati valde diluculo a mortuis surrexerit. Sed hoc synecdochic ῶs accipiendum 94.0366A| est, a parte, videlicet, totum. Nam si partem Parasceve cum praeterita nocte, qua comprehensus est, accipias, itemque Sabbatum nihilominus cum sua nocte, ut rursum noctem Dominicam cum eodem die quo illucescente surrexit, invenies profecto integrum triduum et tres noctes. Sciendum etiam quod dupla erit mors nostra: in anima, videlicet, et corpore. Domini vero mors simpla fuit, quia peccatum, quod est mors animae, non admisit, sicut et ejus resurrectio simpla exstitit. Dominus autem triginta sex horis jacuit in sepulcro: una, videlicet, die, et duabus noctibus. Duodecim vero horae diei ad viginti quatuor horas duarum noctium, simplum ad duplum sunt; et duodecim quidem horae diurnae simplae morti nostri Redemptoris conveniunt: viginti quatuor autem horae nocturnae, ad duplam nostram consentiunt mortem. Magno ergo sacramento una die et duabus noctibus jacuit in sepulcro, quia lucem simplae mortis suae tenebris duplae mortis nostrae adjunxit. 94.0366B| Veniens enim ad nos, qui in morte carnis et spiritus eramus, unam suam, id est, carnis mortem pertulit, et duas nostras absolvit; simplam suam nostrae duplae contulit, et duplam nostram subegit. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae (Jonae III). Condemnabunt Ninivitae gentem Judaeorum, non potestate, sed comparatione correctionis vitae; egerunt enim poenitentiam in praedicatione Jonae, quod quia Judaei ad praedicationem Domini non fecerunt, merito illorum comparatione damnabuntur. Et ecce plus quam Jonas, hic; Jonas enim paucis diebus praedicavit, Christus tribus semiannis; Jonas missus est ad Assyrios, qui barbari et increduli erant, Christus ad Judaeos, qui domestici et populus Dei esse debuerant; ille exteris gentibus, iste civibus locutus est; Jonas tantum voce praedicavit, nihil signorum exhibuit. Christus tot miracula faciens ubique non recipiebatur, sed contra Beelzebub calumniam sustinebat. Plus ergo Jona hic 94.0366C| (Luc. XI), hoc est, in medio vestrum, hic enim loci adverbium est.

Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Scriptura libri Regum fert quomodo regina Saba, gente sua et imperii dignitate relicta, per tot difficultates itineris venerit in Judaeam, volens audire sapientiam Salomonis, quodque multa munera ei obtulerit, sed plura receperit (III Reg. X; II Par. IX). Juste ergo Judaeos in judicio condemnabit, quia ipsa a finibus terrae requisivit eum, quem sapientiae singularis dono noverat esse famosum; Judaei vero secum habentes Dominum, qui est virtus et sapientia Patris, non modo eum non audiebant, sed blasphemabant.

Regina Austri, inquit, surget in judicio cum generatione ista. Patet ex hoc loco una bonorum et malorum resurrectio, cum regina electa dicitur resurrectura cum reprobis.

94.0366D| Et ecce plus quam Salomon hic. Hoc est, impraesentiarum inter vos conversatur, qui Salomone incomparabiliter praestantior est. Mystice in Ninivitis poenitentibus, et electa regina Austri fides Ecclesiae praedicatur, et Israeli praefertur. Sancta enim Ecclesia ex duabus partibus congregatur, altera eorum qui non peccaverunt, altera eorum qui peccare desierunt.

Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Potest quidem simpliciter intelligi quod hoc Dominus ad ostendendum distinctionem suorum et Satanae operum adjunxerit, quia, videlicet, ipse polluta mundare velit, Satanas vero ea quae mundata fuerint gravioribus sordibus quaerat attaminare. Tamen etiam potest de quolibet haeretico vel schismatico, sive falso catholico non inconvenienter accipi. Immundus namque spiritus exiit ab homine, quando in baptismo per confessionem fidei catholicae, et 94.0367A| abrenuntiationem mundanorum actuum ab haeretico vel schismatico diabolus egreditur. Ambulat per loca arida et inaquosa, id est, circa corda sanctorum, quae ab humore fluxae cogitationis purgata sunt. Quaerens requiem, id est, investigans si quos in eis nequitiae suae gressus figere possit. Sed non inveniens, quia in castis et mundis mentibus locum habere non potest, sed solum in pravorum cordibus gratam habet quietem; hinc et ad Job de diabolo Dominus sub specie Leviathan dicit: Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus (Job. IV), quia nimirum in tenebrosis et simulatricibus conscientiis quiescit, et lascivis et luxuriosis mentibus delectatur.

Tunc dicit: Revertar ad domum meam, unde exivi. Hoc est, Requiram haereticum, quem in baptismo dimisi. Valde autem timendus est hic versiculus, ne forte culpa quam nobis dimissam credebamus pejus nos per incuriam vacantes a bonis operibus opprimat.

Et veniens invenit scopis mundatam et ornatam, vel, 94.0367B| secundum alium evangelistam, scopis mundatam, vacantem et ornatam. Veniens enim malignus spiritus domum, id est, mentem talis hominis, invenit scopis mundatam, hoc est, gratia baptismatis a peccatis originalibus ablutam, vacantem a bonis operibus, ornatam simulatis virtutibus.

Tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi inhabitant ibi. Solet septenarius numerus in sacro eloquio pro universitate accipi, quia omne saeculi tempus per septem dies volvitur. Per septem igitur alios nequiores spiritus, universitas omnium vitiorum designatur. Septem ergo nequiores spiritus ingrediuntur, quia quemcunque post perceptam in baptismo remissionem peccatorum, haeretica pravitas vel saeculi cupiditas arripuerit, omnium servum facit esse vitiorum. Unde bene spiritus nequiores dicuntur, quia talis cum septem capitalibus vitiis plenus sit, ipsas tamen virtutes habere simulat. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. 94.0367C| Quia melius erat viam veritatis non cognoscere, quam post agnitam retrorsum converti (II Petr. II).

Sic erit et generationi huic pessimae. Quibus verbis aperte ostenditur, haec similitudo specialiter ad Judaeos pertinere. Quod, inquit, specialiter in unoquolibet geri solere narravi, generaliter in generatione Judaeorum fieri non desinit. Immundus namque spiritus exiit a Judaeis, quando in monte Sinai, legem accipientes, dixerunt: Omnia quae praecepit Dominus Deus noster, faciemus, et obedientes erimus (Exod. XIX). Ambulavit per loca arida quaerens requiem, quia expulsus a Judaeis ambulavit per solitudines gentium, quae arebant aestu vitiorum, et pinguedinem Spiritus sancti non habebant, qua inebriari optabat Psalmista, dicens: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII). Quae cum postea Dominum credidissent, illo non invento in eis loco dixit:

Revertar in domum meam unde exivi. Hoc est, possidebo Judaeos, quos ante dimiseram. Et veniens, 94.0367D| invenit mundatam scopis, per circumcisionem vacantem, hoc est, coelesti auxilio desertam, et Christum hospitem non habentem, qui dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII); ornatam superstitiosis traditionibus, et hypocrisi Pharisaeorum. Revertitur ad eos diabolus, quia tales erant, et addita septenaria omnium daemonum plenitudine, inhabitat pristinam domum.

Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Multo enim deteriores sunt nunc Judaei Christum in synagogis suis quotidie blasphemantes, quam essent olim in Aegypto idola colentes. Gravius quippe est non suscipere eum qui venerit, quam non credere venturum. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Occupato in officio praedicationis Domino, stabant foris mater et fratres ejus, quaerentes ei loqui, cui quidam nuntiavit.

Mater, inquiens, tua, et fratres stant foris volentes 94.0368A| loqui tibi. Non simpliciter iste Domino hoc nuntiasse putandus est, sed sub dolo volens experiri utrum operi divino affectum carnalium praeferret propinquorum. Unde prudentissime se matrem nosse dissimulat, ut ostendat se potius cognoscere et amare eos qui per cognationem spiritus propinqui sunt, quam qui per cognationem carnis; unde sequitur:

At ille respondens, dicenti sibi ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Non autem Dominus maternae pietatis respuit officium, qui per legem praecepit, dicens: Honora patrem tuum, et matrem (Exod. XX), sed Dei Patris ministeria maternis praeponit affectibus. Hinc alibi dicit: Qui amat patrem et matrem super me, non est me dignus (Matth. X). Nec contemnit fratres, sed cognationi carnis opus praeferendum docet esse praedicationis. Nemo autem turbetur cum audit fratres, quia fratres Domini in Evangelio vocantur consobrini ejus, filii, scilicet, Mariae materterae ejus, quae fertur fuisse mater Jacobi minoris 94.0368B| et Joseph et Judae, quos in alio Evangelio fratres Domini legimus appellatos (Marc. VI). Mystice vero mater Domini synagoga intelligitur de carne, cujus editus est; fratres autem est populus Judaeorum. Salvatore igitur intus posito, mater ejus et fratres ejus stant foris, quia dum Judaei in Christum credere nollent, dum ad eum qui ad illorum salutem missus fuerat, intrare per fidem negligerent, turba gentium praeoccupans ingressa est, et nunc Domini sermonibus fruitur, et doctrina illis foris stantibus, et circa terrenam legis intelligentiam, et litterae custodiam diversantibus, quique, quantum in ipsis est, magis Christum ad docenda carnalia foris cogunt exire, quam ipsi ad discenda spiritalia volunt intrare.

Et extendens manus in discipulos suos dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Matrem et fratres dicit apostolos, impletores paternae voluntatis, qui a Deo Patre illum missum credebant, paratissimoque animo intendebant. Nec negavit matrem, de qua carnem 94.0368C| assumpserat, sicut insaniunt Marcionistae et Manichaei, qui eum dicunt non habuisse verum corpus, sed phantasticum; sed spiritalem propinquitatem carnis praetulit consanguinitati, ut et nos doceret in causa Dei nullum de affectione carnis recognoscere, unde adhuc sequitur: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror et mater est. Quod Dominus eum qui voluntatem Patris sui fecerit, fratrem et sororem vocat, propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur, non est mirum. Valde autem mirum, et quaesitu dignum est, quomodo etiam mater Domini dici possit. Nam et discipulos fratres dignatus est appellare post resurrectionem, ita inquiens: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII). Qui ergo frater est in eo credendo, et Patris voluntatem implendo, quomodo etiam mater fieri possit, investigandum est. Sed sciendum quia sicut quis frater Domini efficitur in eum credendo, ita etiam mater 94.0368D| praedicando. Quasi enim mater Christi quis efficitur, cum per ejus praedicationem amor Domini in proximi mente generatur. Magna dignatio, inaestimabilis bonitas, inenarrabilis misericordia, hominem, qui servus vocari dignus non fueras, fratrem Domini appellari. Quam quia ex aequo perpendere non valemus, saltem digne venerari satagamus, omnique industria laboremus, ne aliqua vitiorum foeditate degeneres, et tanto nomine judicemur indigni: defendamus nobis moribus id quod nomine vocamur, ne non intelligentes honorem divinae filiationis, comparemur jumentis insipientibus, et similes illis simus (Psal. XLVIII). Et ut ea quae loquimur obtinere mereamur, illius semper adjutorium nobis adesse poscamus, qui cum esset unicus Filius Dei, propter nos dignatus est esse Filius hominis Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLV. IN SABBATO PRIMAE HEBDOMADIS QUADRAGESIMAE. 94.0369A|

MARC. IX, MATTH. XVII, LUC. IX. In illo tempore assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum et Joannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis, etc.

In Evangelio Lucae sic scriptum est: Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum et Joannem, et ascendit in montem, ut oraret, etc. Octava autem die Dominus promissam futurae beatitudinis gloriam discipulis manifestat, ut et ostensa coelestis vitae dulcedine, cunctorum, qui haec audire possint, corda refoveat, et octonario dierum numero verum tempore resurrectionis gaudium doceat esse venturum. Nam et ipse octava die, id est, post sextam Sabbati qua crucem ascendit, ac septimam Sabbati qua in sepulcro quievit, a mortuis resurrexit: et nos post sex hujus saeculi aetates, in 94.0369B| quibus pro Domino pati et laborare gaudemus, ac septimam Sabbati animarum, quae interim in alia vita geritur, octava profecto aetate resurgemus. Nam quod Matthaeus Dominum Marcusque post sex transfiguratum dicunt dies (Matth. XVII; Marc. IX), nec temporis ordine, nec ratione mysterii discrepant a Luca, qui octo dies dicit, quia illi medios tantum ponunt dies, unde et absolute post sex dies factum commemorant. Hic primum quo haec Dominus promisit, et ultimum quo sua promissa complevit, adjungit; ideoque temperantius fere dies octo ponit. Et in ratione mystica illic post sex mundi aetates sanctis ab omni labore quiescendum, hic vero tempore octavo designat esse resurgendum. Unde pulchre et sextus psalmus pro octava scribitur, cui initium est: Domine, ne in furore tuo arguas me, quia nimirum per sex aetates quibus operari licet precibus est insistendum, ne in octavo retributionis tempore a judice corripiamur irato. Quod et ipse Dominus voluit hoc loco nos ostenso suae orationis exemplo docere, de 94.0369C| quo secundum Lucam dicitur: Quia ascendit in montem, ut oraret (Luc. IX). In montem namque oraturus et transfiguraturus sic ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis exspectant, qui regem in decore suo videre desiderant (Isai. XXXIII), mente in excelsis habitare, et continuis precibus incumbere debere. Tres solummodo discipulos secum ducit, vel quia multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX); vel quod hi qui nunc fidem qua imbuti sunt sanctae Trinitatis incorrupta mente servaverint, tunc aeterna ejus merentur visione laetari.

Et transfiguratus est, inquit, coram ipsis, et vestimenta ejus facta sunt splendentia, candida nimis velut nix. Transfiguratus Salvator, non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae, vel nostrae, resurrectionis ostendit; qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso tempore judicandi et bonis simul et malis in forma servi videbitur, ut videlicet 94.0369D| impii quem sprevere, Judaei quem negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere, queant agnoscere judicem. Vestimenta autem Domini, recte sancti ejus accipiuntur, teste Apostolo, qui ait: Quicunque ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III). Quae, videlicet, vestimenta Domino in terris consistente despecta, aliorumque similia videbantur; sed ipso montem petente, novo candore refulgent, quia nunc quidem filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus. Videbimus enim eum sicuti est (I Joan. III). Unde bene de eisdem vestimentis subditur: Qualia fullo super terram non potest candida facere; nam quia ille hoc loco intelligendus est fullo, quem poenitens Psalmista precatur: Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L), non potest suis fidelibus in terra dare claritatem, quae eos conservata manet in coelis.

94.0370A| Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Jesu. Moyses et Elias, quorum unum mortuum (Deut. XXXIV), alterum in coelis raptum legimus (IV Reg. II), visi in majestate cum Domino, ut Lucas scribit, futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant, qui, videlicet, tempore judicii, vel vivi in carne reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi, et pariter sunt regnaturi cum illo. Attestante etenim Apostolo: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV). Aliter, Moyses et Elias, hoc est, legislator, et prophetarum eximius, apparent et loquuntur cum Domino in carne veniente, ut ostendant ipsum esse quem cuncta legis et prophetarum oracula promiserunt. Apparent autem non in infimis, sed in monte cum illo, quia nimirum soli illi qui mente terrena desideria transcendunt, majestatem sanctae Scripturae, quae in Domino 94.0370B| est adimpleta, perspiciunt. Denique et filii Israel videre Moysen, sed ad Deum in montana subeuntem sequi non merentur, ad se quoque reversum non sine velamine cernunt (Exod. XXXIV). Eliam novere, sed solis triumphum ascendentis cum filiis prophetarum contemplatur Elisaeus (IV Reg. II). Quia multi passim Scripturae verba legimus, sed quam celsa in Christi mysteriis splendeat, perpauci perfectiores intelligunt.

Et respondens Petrus ait: Rabbi, bonum est nos hic esse, et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. Non enim sciebat quid diceret, erant enim timore exterriti. O quanta felicitas visioni Deitatis inter angelorum choros adesset perpetuo, si tantum transfigurata Christi humanitas, duorumque societas sanctorum ad punctum visa delectet, ut eos, ne discedant etiam obsequio, Petrus sistere velit; qui etsi, pro stupore humanae fragilitatis, nesciat quid dicat, insiti tamen sibi dat affectus indicium. Nesciebat enim quid diceret, qui oblitus est regnum 94.0370C| Dei sanctis a Domino, non alicubi terrarum, sed in coelis esse promissum. Nec recordatus est, se suosque coapostolos mortali adhuc carne circumseptos, immortalis vitae statum subire non posse, cui mente excesserat quod in domo Patris, quae in coelis est, domus manufacta necessaria non sit. Sed et usque nunc imperitiae notatur, quisque Legi et Prophetis et Evangeliis tria tabernacula facere cupit, cum haec adinvicem nullatenus valeant separari, unum habentia tabernaculum, hoc est, Ecclesiam Dei.

Et facta est nubes obumbrans eos. Qui materiale tabernaculum quaesivit, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria, sanctos esse protegendos, de qua Psalmista: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. XXVI). Et in Apocalysi sua Joannes: Et templum, inquit, non vidi in ea. Dominus omnipotens templum illius est, et Agnus (Apoc. XXI).

94.0370D| Et venit vox de nube dicens: Hic est Filius meus charissimus, audite illum. Quia imprudenter interrogaverant, propterea responsionem Domini non merentur; sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini compleretur: Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium (Joan. VIII). Vox quoque de coelo Patris loquentis auditur, quae testimonium perhibeat de Filio, et Petrum, errore sublato, doceat veritatem, imo in Petro caeteros apostolos. Hic est, inquit, Filius meus charissimus, huic figendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est Filius, illi servi sunt Moyses et Elias: debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare. Concordat sane hic Evangelii locus cum verbis ipsius Moysi, quibus incarnationi Dominicae testimonium ferens aiebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam meipsum audietis, juxta omnia quae locutus fuerit vobis. Erit autem 94.0371A| omnis anima quaecunque non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII; Act. III). Quem ergo Moyses, cum venerit in carne audiendum ab omni anima quae salvari velit, praedixit, hunc jam venientem in carne Deus Pater audiendum discipulis ostendit, et suum esse filium coelesti voce signavit. Et quasi manifestius fidem adventus ejus illis insinuans: Hic vir, inquit, hic est ille, quem Moyses iste vobis saepius in mundo nasciturum promisit. Hujus verbis juxta praeceptum ipsius Moysi et vos auscultate, et omnes veri amatores auscultare jubete. Et notandum quod sicut Domino in Jordane baptizato (Matth. III; Marc. I), sic et in monte clarificato totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur, quia nimirum gloriam ejus, quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Nec frustra Spiritus sanctus hic in lucida nube, ut alius evangelista commemorat (Luc. III), illic apparebat in columba, quia qui nunc simplici corde fidem, quam 94.0371B| percepit, servat, tunc luce apertae visionis quod crediderat contemplabitur, ipsaque, qua illustrabitur, in perpetuum gratia protegetur.

Et statim circumspicientes, neminem viderunt amplius nisi Jesum tantum secum. Ubi coepit Filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur. Aliter: Cum fieret vox super filium, inventus est ipse solus: quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV), imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit. Propter quam unitatem alibi dicebat: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III).

Et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte. Non vult ergo hoc in populis praedicari, ne et incredibile 94.0371C| esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.

HOMILIA XLVI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM REMINISCERE.

LUC. XX, MATTH. XXIII. MARC. XII, In illo tempore dixit Jesus discipulis suis. Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, etc.

Ambulare in stolis, cultoribus vestimentis indutos ad publicum procedere significat: in quo inter caetera dives ille qui epulabatur quotidie splendide, peccasse describitur. Notandum autem quod non salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos nimirum qui haec sive habita, seu certe non habita, indebite amant, a fidelibus quibusque quasi reprobos docet esse cavendos, animum, videlicet, non gradum, 94.0371D| justa districtione redarguens. Quamvis et hoc culpa non careat, si iisdem in foro litibus interesse, qui in cathedra Moysi Synagogae magistri desiderant appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere jubemur, ne, scilicet, eorum vel simulatione seducamur, aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant.

Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem, hi accipient damnationem majorem. Non tantum, ait, accipient damnationem, sed adjunxit majorem, ut insinuet etiam illos qui in angulis stantes orant ut videantur ab hominibus (Matth. VI), damnationem mereri, sed eos qui haec prolixius, quasi religiosiores, agendo, non solum laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt, prolixiori damnatione plectendos. Sunt enim qui, se justos et magni apud Deum meriti simulantes, ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, 94.0372A| quasi patroni pro eis in judicio futuri, pecunias accipere non dubitant; et cum porrecta manus pauperi preces juvare soleat, illi ob hoc maxime in precibus, ut pauperi nummum tollant, pernoctant; quibus illa Judae maledictio non immerito congruit, Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII). Condemnatus quippe cum judicatur exit, et orationem suam in peccatum recipit, qui magnae nunc aestimationis apud homines habitus, in divino tunc examine non solum pro aliis se intervenire, sed nec sua sibi merita sufficere posse deprehendit, imo ipsarum, quibus humanum judicium fefellit, precum inter crimina poenas luit.

HOMILIA XLVII. IN FERIA SEXTA POST DOMINICAM.

94.0372B| LUC. XX. In illo tempore coepit Jesus dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis, et ipse peregre fuit multis temporibus, etc.

Docente Domino populum et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, et interrogaverunt, tentantes in qua potestate signa faceret. Quibus sua arte superatis, Dominus quae coeperat exsequitur, siquidem et illis audientibus, plebem magis quod verba sua libentius audiat, alloquitur, parabolam, scilicet, inferens, qua et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum. Homo ergo qui plantavit vineam, ipse est, qui, juxta aliam parobalam, conduxit operarios in vineam suam (Matth. XX). Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est (Isai. V); coloni, iidem sunt operarii, qui ad excolendam vineam hora prima, tertia, sexta et nona, dicuntur esse conducti. Ipse autem peregre fuit, non loci mutatione; nam Deus unde abesse potest, qui loquitur: Coelum et terram ego implebo? (Jerem. XXIII.) Et alibi: Ego Deus appropinquans, et non de longinquo, dicit Dominus. Sed abire 94.0372C| dicitur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. Cui simile est, quod locata colonis vinea per Isaiam dicit: Et exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas (Isai. V).

Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem. Bene tempus fructuum posuit, non proventuum. Nullus enim fructus exstitit Judaeorum, nullus hujus vineae proventus, tametsi crebro ac sollicite quaereretur, inventus est. Servus ergo, qui primo missus est, ipse legifer Moyses intelligitur, qui quadraginta annos continuos, fructum aliquem legis, quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed caesum eum dimiserunt inanem. Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus (Psal. CV). Qui et ipse servus, quid de fructu vineae sentiat, palam carmine declarat dicens: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Una eorum uva fellis, botrus amaritudinis ipsis. Furor draconum vinum 94.0372D| eorum, et furor aspidum insanabilis (Deut. XXXII).

Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia dimiserunt inanem. Servus alter David prophetam regemque significat, qui post Moysen missus est, ut colonos vineae, post edicta legalia, psalmodiae modulatione et dulcedine citharae ad exercitium boni operis excitaret. Nam et ipse David quo cor populi ad superna suspenderet, interitus carnalium victimarum laudes Domini continuas suavi melodia decantari constituit. Sed et hunc affectum contumelia dimiserunt inanem. Dicentes enim: Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai (II Reg. XX), regnum simul David ignobili stirpe, et religionem impietate mutarunt. Attamen ille pro hac vinea, quae, de Aegypto translata, Palaestinae montes sua umbra protexit, ne funditus exstirpetur, exorat: Domine Deus virtutum, converte nunc, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, et dirige eam, quam plantavit dextera tua (Psal. 94.0373A| LXXIX). Ubi pariter exponit qui sit homo ille qui hanc vineam plantavit, Dominus scilicet, Deus virtutum.

Et addidit tertium mittere, qui et illum vulnerantes ejecerunt. Tertium servum prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerint, et quae huic vineae ventura imminerunt mala praedixerint. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu justi (Act. VII). Et hi autem multa de hujus vineae sterilitate dixerunt, sed unius Jeremiae planctum ponere sufficiat: Ego autem, inquit, plantavi te vineam electam, omne semen verum. Quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena? (Jerem. II.) Pro cujus vineae tuitione, ne, videlicet, in ea, sive pro ea, fragilis et infirmae citoque periturae suavitatis olus nasceretur, Naboth Jezraheliten non modo vulneratum, verum etiam legimus exstinctum (III Reg. XXI). Cujus etsi nullum propheticum dictum accipimus, tamen propheticum 94.0373B| factum, quia multos pro hac vinea, futuros martyres proprio sanguine prophetavit. His sane tribus servorum gradibus, omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, Dominus alibi manifeste prodit dicens: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV).

Dixit autem Dominus vineae: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectum; forsitan, cum hunc viderint verebuntur. Quod Dominus vineae dubitative, et non deliberativo modo loqui dicitur, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat Dominus vineae, qui hoc loco Deus Pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.

Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas. Manifestissime Dominus probat Judaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidentiam crucifixisse Filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem 94.0373C| tuam (Psal. II). Et propterea quasi sibi consulentes aiebant: Ecce mundus totus post eum abit; et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. XII, XI). Haereditas ergo Filii Ecclesia est cunctis ei data de gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, quia resurgendo possedit. Hanc autem occiso eo mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Judaei fidem, quae per eum est, exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere.

 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Extra vineam haeres vineae trucidatur, quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est (Hebr. XIII). Sive ejectus extra vineam et occisus est, quia prius ab incredulorum corde repulsus, ac deinde cruci addictus est. In cujus figuram Moyses altare holocausti, in quo victimarum 94.0373D| sanguis funderetur, non intra tabernaculum, sed ad ostium posuit (Exod. XL): mystice docens quia et Dominicae crucis altare extra Hierosolymorum portam ponendum, et ipse vera Patris hostia Christus a domo Judaeorum, quam sanctificaturus adierat, non intimo corde recipiendus, sed foris esset suo cruore tingendus. Quod vero secundum Marcum mutato ordine dicitur: Et apprehendentes eum occiderunt, et ejecerunt extra vineam (Marc. XII), notat eos pertinaciae, qui nec crucifixo et resuscitato a mortuis Domino praedicantibus apostolis credere voluerint, sed quasi cadaver vile projecerunt. Quia, quantum in se erat, a suis eum finibus excludentes, gentibus suscipiendum dederunt.
 Quid ergo faciet illis dominus vineae? Veniet et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. Contradixerunt sententiae Domini, quia contra suam perfidiam dictam esse cognoverunt. Intelligebant enim parabolam non merito 94.0374A| sanctitatis ad capienda mysterii verba jam parati, sed malitiae flammis ad agenda quae dicebantur accensi; atque ideo quae in mente habuerant, quamvis in parabolis dicta, quasi jam olim meditata cognoscere parati. Negantibus ergo Judaeis justum fore scientiam divinae legis, quam ipsi spernebant, ad gentes transferri, quid Salvator respondeat, intuere.
 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? (Psal. CXVII.) Quomodo, inquit, implebitur haec prophetia, quae lapidem ab aedificantibus reprobatum in caput anguli dicit esse ponendum, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus praedicandus? ut quasi lapis angularis duos condens in semetipsum, ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem, unum templum aedificet. Eosdem enim Synagogae magistros, quos supra colonos dixerat, nunc aedificantes appellat, quia qui subditam sibi 94.0374B| plebem ad ferendos vitae fructus quasi vineam excolere, ipsi hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere et ornare jubebantur. Unde et Apostolus fidelibus scribens ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III). Sed qui vineae Dei fructum negare quasi agricolae mali, iidem quasi mali caementarii Domini Dei lapidem pretiosum electum, qui vel in fundamentis in angulo ponendus erat, subtrahere, hoc est, fidem Christi auditoribus suis conabantur eripere. Sed illis licet nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit, quia de utroque populo quotquot ille voluit sua fide conjunxit.
 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: supra quem autem ceciderit, comminuet illum. Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare per impietatem. Qui peccator est, et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et conquassatur, sed non omnino comminuitur, reservatur enim per sapientiam ad salutem. Supra quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, qui et 94.0374C| Christum penitus negaverit, comminuet eum, ut ne testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum (Isai. XXX). Sive de iis dicit, quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt, vel injuriis afficiunt. Ideo nondum penitus intereunt, sed tamen conquassantur, ut non recti ambulent. Supra quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis. Ideo dixit: Comminuet eos, ut sint impii tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I).
 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum. Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. Principes sacerdotum et Scribae quasi mentientem contra se Dominum quaerebant interficere, sed hoc fidem quaerendo, docebant vera esse quae docebat. Ipse quippe est haeres, cujus injustam necem aiebat esse vindicandam. Illi nequam coloni, qui ab occidendo Dei Filio ad modicum quidem timore 94.0374D| humano retardari, donec veniret hora ejus, nunquam vero divino amore potuere cohiberi. Morali sane intellectu cuique fidelium, cum mysterium baptismi, quod exerceat operando committitur, quasi vinea quam excolat locatur. Mittitur servus unus, alter et tertius, qui de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia, quarum monitionem bene agendo sequatur, legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus ejicitur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel quod pejus est, etiam blasphematur. Missum insuper haeredem quantum in se est occidit, qui et Filium Dei conculcaverit, et Spiritui gratiae, quo sanctificatus est, contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea dabitur alteri, cum dono gratiae quod superbus sprevit, humilis quisque ditabitur. Sed et hoc quod principes sacerdotum et Scribae manum mittere quaerentes in Jesum, terrore populi retinentur, quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo de nomine frater eam, 94.0375A| quam non diligit, ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem vel erubescit vel timet impugnare. Qui tamen, sicut de stultissima avium struthione Dominus ait: Cum tempus fuerit, in altum alas eriget (Job. XXXIX), quia persequendo Ecclesiam, quasi Dominum cruci addicere, et ostentui gaudebit habere.

HOMILIA XLVIII. IN SABBATO POST DOMINICAM REMINISCERE.

LUC. XV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam, etc.

Murmurantibus de peccatorum susceptione Scribis et Pharisaeis, tres ex ordine parabolas Salvator posuit: duabus primis, de quibus disputatum est, quantum 94.0375B| ipse cum angelis de poenitentum salute gaudeat insinuans; tertia vero, quae sequitur, non suum tantummodo suorumque gaudium demonstrans, sed et invidentium murmur reprehendens. Homo itaque, qui duos filios habuisse dicitur, Deus Pater intelligitur, duorum videlicet genitor populorum, et quasi duarum generis humani stirpium auctor atque creator. Major enim filius eos qui in unius Dei permansere cultura, minor eos qui usque ad colenda idola Deum deseruere significat. Pars substantiae quae minorem filium contingit ipse sensus in homine rationalis est. Vivere enim, intelligere, meminisse, ingenio alacri excellere, divini substantia muneris est: quam minor filius expetiit a patre, cum homo, sua potestate delectatus, per liberum sese arbitrium regere, atque Domino quae sunt exuere conditoris. Divisitque illis substantiam, fidelibus, scilicet, suae gratiae protectionem, quam desiderabant impartiendo; infidelibus vero naturalis solum ingenii, quo contenti erant, beneficium 94.0375C| concedendo.

Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Longe profectus est, non locum mutando, sed animum. Quanto enim quisque plus in pravo opere delinquit, tanto a Dei gratia longius recedit. Quod non post multos dies dixit factum, ut, congregatis omnibus, peregre proficisceretur in regionem longinquam, quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre secum quamdam velut potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est, praesidens viribus suis; quas vires tanto consumit citius, quanto eum deserit a quo datae sunt. Itaque hanc vitam prodigam vocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, et relinquit eum qui sibi est interior.

Et post quam omnia dissipasset, facta est fames valida 94.0375D| in regione illa. Omnia quae dissipavit, ornamenta naturae quae consumpsit significat; fames in regione longinqua indigentia verba veritatis est in oblivione Creatoris. De qua dictum est in prophetis: Quia mittet Dominus famem in terra, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos VIII).

Et ipse coepit egere; et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Merito egere coepit, qui thesauros sapientiae Dei, divitiarumque coelestium altitudinem dereliquit. Unus autem civium regionis illius, cui egens adhaesit, ille est utique, qui concupiscentiis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps hujus mundi a Domino vocatur (Joan. XIV). Et de quo Apostolus: Deus, inquit, hujus saeculi excaecavit mentes infidelium (II Cor. IV).

Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. In villam mitti, est substantiae mundialis cupiditate subjugari, de qua in alia parabola quidam spiritales epulas, ad quas invitabatur, fastidiens dixit: Villam 94.0376A| emi, et necesse habeo exire, et videre illam (Luc. XIV). Porcos vero pascere, est ea quibus immundi spriritus gaudeant operari.

Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant. Siliquae quibus porcos pascebat sunt doctrinae saeculares sterili suavitate resonantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad deos gentium vario sermone atque carminibus percrepant, quibus daemonia delectantur. Unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum, quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in talibus, et non poterat. Hoc est enim quod ait:

Et nemo illi dabat. In se autem reversus. Jam, scilicet, ab eis quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt in conscientiae interiora reducem faciens intentionem suam.

Dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Unde hoc scire poterat, in quo erat tanta oblivio Dei, sicut in omnibus 94.0376B| idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio jam resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Mercenarii ergo patris abundant panibus, quia qui futurae mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernae gratiae reficiuntur alimoniis. At vero fame pereunt, qui, extra patris aedes positi, ventrem cupiunt implere de siliquis, id est, qui sine fide viventes, vitam beatam inanis philosophiae studiis inquirunt. Sicut enim panis, qui cor hominis confirmat (Psal. CIII), verbo Dei quo mentem reficiat, assimulatur, ita siliqua, quae et ipsa intus inanis, foris mollis est, et corpus non reficit, sed implet, ut sit magis oneri quam usui, saeculari sapientiae non immerito comparatur, cujus sermo facundiae plausu sonorus, sed virtute utilitatis est vacuus.

Surgam et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te. Quam misericordem piumque noverat patrem, qui nec offensus a filio patris dedignetur audire vocabulum. Surgam ergo, inquit, quia me jacere cognovi; et ibo, quia longe recessi, 94.0376C| ad patrem meum, quia sub principe porcorum miserabili egestate tabesco, Peccavi autem in coelum, coram spiritibus angelicis sanctisque animabus, in quibus sedes est Dei, significat; coram te vero, in ipso conscientiae interioris conclavi, qua Dei solius oculi penetrare valebant.

Et jam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Ad filii quidem affectum, qui omnia quae patris sunt sua esse non ambigat, aspirare nequaquam praesumit, sed mercenarii statum jam pro mercede serviturus desiderat. Verum ne hunc quidem nisi paterna dignatione se mereri posse testatur. Ubi sunt ergo Pelagianistae, qui sua se virtute salvari posse confidunt, contra apertissimam veritatis sententiam quae ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV)?

Et surgens venit ad patrem suum. Venire ad patrem, est in Ecclesia constitui per fidem, ubi jam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio.

94.0376D| Cum autem adhuc longe esset. Et antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie quaereret.

Vidit illum pater ipsius. Impios enim et superbos convenienter non videre dicitur, tanquam ante oculos non habere. Ante oculos enim haberi, non nisi qui diliguntur dici solent.

Et misericordia motus est, et occurrens cecidit super collum ejus. Non enim Pater unigenitum Filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit atque descendit, quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Et ipse Dominus ait: Pater in me manens ipse facit opera sua (Joan. XIV). Quid est autem cadere super collum ejus, nisi inclinare et humiliare in amplexum ejus brachium suum? Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII)? quod est utique Dominus noster Jesus Christus.

Et osculatus est eum. Consolari verbo gratiae Dei 94.0377A| ad spem indulgentiae peccatorum, hoc est, post longa itinera remeantem a Patre mereri osculum charitatis.

Dixitque ei filius: Pater, peccavi in coelum et coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus. Incipit jam peccata constitutus in Ecclesia confiteri, nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud: Non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quod se indignum esse per merita fatetur. Non addidit quod in illa meditatione dixerat: Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat, quod post osculum patris generosissime jam dedignatur. Intelligit namque inter filium, mercenarium et servum, non minimam esse distantiam: servum, videlicet, esse eum qui adhuc metu gehennae, sive praesentium legum a vitiis temperat; mercenarium, qui, spe atque desiderio regni coelorum, filium, affectu boni ipsius atque amore virtutum. 94.0377B| In quarum virtutum trium consummatione, beatus Apostolus omnem salutis summam concludens, Nunc, inquit, manet fides, spes, charitas, tria haec, major autem his charitas (I Cor. XIII). Fides namque est, quae, futuri judicii ac suppliciorum metu, vitiorum facit contagia declinare; spes, quae, mentem nostram de praesentibus avocans, universas corporis voluptates coelestium praemiorum exspectatione contemnit; charitas, quae nos ad mortem Christi et spiritalium virtutum fructum mentis ardore succedens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. Unde prodigus iste postquam in semetipsum reversus, dirae famis supplicia formidabat, velut jam servus effectus, etiam mercenarii statum de mercede jam cogitans concupiscit. Sed eum pater occurrens, non contentus minora concedere, utroque gradu sine dilatione transcurso, pristinae filiorum restituit dignitati; nec jam de mercede conductoris, sed de haereditate fecit cogitare parentis.

94.0377C| Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum. Stola prima est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male persuasus amisit, quando post culpam praevaricationis cognovit se esse nudum, gloriaque immortalitatis perdita pelliceum, hoc est, mortale sumpsit indumentum. Servi qui eam proferunt, reconciliationis praedicatores sunt. Proferunt enim stolam primam, quando mortales terrenosque homines ita sublimandos asseverant, ut non solum cives angelorum, sed et haeredes Dei, et cohaeredes sint Christi futuri (Rom. VIII).

Et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes. Annulus est vel sincerae fidei signaculum, qua cuncta promissa in credentium cordibus certa impressione signantur, vel nuptiarum pignus illarum quibus Ecclesia sponsatur. Et bene annulus in manum datur, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Calceamenta autem in pedes officium 94.0377D| evangelizandi denuntiant, ut cursus mentis ad coelestia tendens, a terrenarum cogitatione rerum inviolata servetur et munda, priorumque munitus exemplis, super serpentes et scorpiones securus incedat. Manus igitur et pedes, id est, opus ornatur et cursus, opus, ut recte vivamus; cursus, ut ad aeterna gaudia properemus. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Heb. XIII).

Et adducite vitulum saginatum, et occidite. Vitulus saginatus ipse item Dominus est, sed secundum carnem. Et bene saginatus, quia caro ejus adeo est spiritali opima virtute, ut pro totius mundi salute sufficiat in odorem suavitatis, nidorem, videlicet, immolationis ad Deum mittere, et pro omnibus exorare. Adducere autem vitulum, et occidere, est praedicare Christum, et mortem ejus insinuare. Tunc etenim cuique nostrum quasi recens occiditur, cum credit occisum; tunc caro ejus comeditur, cum ejus 94.0378A| passionis sacramentum et ore ad emundationem percipitur, et corde ad imitationem cogitatur.

Et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Non solum filius, qui revixit, et inventus est, verum pater et servi illius sacrosancti vituli qui propter filium occisus erat carne refecti epulantur, quia Patris cibus salus est nostra, et Patris gaudium nostrorum est remissio peccatorum. Nec tantum Patris, sed et Filii et Spiritus sancti, quia sicut una in divinitate voluntas et operatio, ita et una est delectatio sanctae et individuae Trinitatis. Unde beatus Abraham tres angelos hospitio recipiens (Gen. XVIII), vitulum tenerrimum et optimum occidisse, eisque cum lacte, pane et butyro, epulandum legitur obtulisse. Quia qui beatam Trinitatem rectae devotionis officiis reficere, id est, laetificari desiderat, mortem quoque debet unigeniti Filii Dei in carne, quae est una in eadem Trinitate persona piae confessionis sinceritate celebrare. Et notandum quod ante stola prima, ante 94.0378B| annulus, ante calceamenta praestantur, et sic deinde vitulus immolatur, quia nisi spem quisque primae immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera praemunierit, nisi ipsam fidem pie confitendo praedicaverit, non potest sacramentis interesse coelestibus.

Et coeperunt epulari. Istae epulae atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine Dominico et offertur Patri, et pascit totam domum.

Erat autem filius ejus senior in agro. Filius senior, populus Israel est, qui, licet in longinqua non abierit, non tamen domi, sed in agro dicitur esse moratus, quia populus idem neque usque ad colenda Creatorem deseruit, neque legis, quam acceperat, interiora penetravit, sed, litterae solum custodia contentus, exteriora magis et terrena operari simul et sperare solebat, audiens per prophetam: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis 94.0378C| (Isai. I).

Et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. Appropinquat filius domui, cum populus ille in quibuscunque Israelitis considerationibus (nam multi tales inventi sunt in eis, et saepe inveniuntur) labore servilis operis improbato, ex iisdem Scripturis Ecclesiae libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, scilicet, spiritus plenos vocibus consonis Evangelium praedicare, quibus dictum est: Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes (I Cor. I) et concorditer, conversantium animam et cor unum in laudes Dei.

Et vocavit unum de servis, et interrogavit quae haec essent. Idque dixit illi. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem Prophetarum, et in eo quaerens quodammodo interrogat, unde ista festa in Ecclesia celebrantur, in quibus se esse non videt. Respondeat ei servus patris Propheta:

Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, 94.0378D| quia salvum illum recepit. In extremis enim terrae fuit frater tuus, sed inde major exsultatio cantantium Domino canticum novum, quia laus ejus ab extremis terrae (Isai. XLII). Et propter eum qui absens erat, occisus est ille cui dictum est: Et holocaustum tuum pingue fiat (Psal. XIX).

Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. Indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire. Cum ergo plenitudo gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater ejus, ut etiam omnis Israel salvus fiat, ex cujus parte caecitas facta est, velut absentia in agrum, donec plenitudo filii minoris longe in idololatria gentium constituti redux ad manducandum vitulum intraret (Rom. XI). Erit enim quandoque aperta vocatio Judaeorum in salute Evangelii, quam manifestationem vocationis tanquam egressum patris appellat ad rogandum majorem filium.

At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis 94.0379A| servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii. Quaeritur quomodo ille populus nunquam mandatum Dei praeterisse dicatur; sed facile illud occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quo nullum alium Deum colere jussus est. Neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligitur habere personam, qui nunquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quamvis enim, tanquam in agro positus, iste filius terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista desiderabat bona, quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur, cum dicit: Tu mecum es semper. Non enim quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, ad perfruitionem potioris atque jucundioris exsultationis invitat.

Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Peccator profecto haedi nomine signis ficari solet, sed absit ut Antichristum intelligam. Multum enim absurdum est eum cui dicitur, Tu mecum 94.0379B| es semper, hoc a Patre optasse, ut Antichristo crederet. Neque omnino in eis Judaeorum, qui Antichristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse est Antichristus, qui non ei crederet? Aut si hoc est epulari ex haedi occisione, quod est de Antichristi perditione laetari, quomodo dicit filius quem recipit pater hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de illius adversarii damnatione laetaturi sint? Nimirum ergo ipsum Dominum sibi negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat. Cum enim haedus est illi genti, id est, cum eum sabbati violatorem et profanatorem legis existimat, jucundari epulis ejus non meruit, ut quod ait: Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer, tale sit, ac si diceret: Eum qui mihi haedus videbatur, nunquam mihi dedisti ad epulandum, eo ipso mihi illum ipsum non concedens, quo mihi haedus videbatur. Quod autem dicit Cum amicis meis, 94.0379C| aut ex persona principum cum plebe intelligitur, aut persona populi Hierosolymitani cum caeteris populis Juda.

Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. Meretrices sunt gentilium superstitiones, cum quibus substantiam dissipare est, relicto uno connubio verbi Dei, cum turba daemonum cupiditate turpissima fornicari.

At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Quod dicit Et omnia mea tua sunt, non putandum est ita dictum, quasi non sint et fratris, ut tanquam in terrena haereditate patiaris angustias. Quomodo possint esse omnia majoris, si habet ibi junior etiam partem suam? Sic enim a perfectis et perpurgatis, ac jam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, 94.0379D| ita nihil cum angustia charitas tenet. Cum ergo beatitatem illam obtinuerimus, nostra erunt ad vivendum superiora, nostra erunt ad convivendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora. Si quem autem movet quomodo Patri supplicans Veritas dicat: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII), cui simillimum videtur sonare quod huic filio dicitur: Et omnia mea tua sunt, sciat unigeniti Filii esse omnia quae Patris sunt, per hoc quod etiam ipse Deus est, et de Patre natus, Patri est aequalis. Nam et illud quod de Spiritu sancto loquens ait: Omnia quae habet Pater, mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI), de his dixit, quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis omnia, quae habet Pater habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura, quae Patri est subjecta, et Filio erat accepturus quod ait: De meo accipiet, sed utique de Patre, de quo procedit Spiritus, de quo natus est et filius. Sive itaque duos 94.0380A| filios hos ad utrumque populum, sive (ut quibusdam placet) ad duos quoslibet homines, poenitentem, videlicet, et justum, vel qui sibi justus videatur, referre volueris, congaudeat major frater, quia frater junior mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

HOMILIA XLIX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE.

LUC. XI, MATTH. IX, MARC. III. In illo tempore Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum, etc.

Daemoniacus iste apud Matthaeum non solum mutus, sed et caecus fuisse narratur, curatusque dicitur a Domino, ita ut loqueretur, et videret (Matth. IX). Tria ergo signa simul in uno homine perpetrata sunt: caecus videt, mutus loquitur, possessus daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversione credentium, ut, expulso primum daemone, fidei lumen 94.0380B| aspiciant, deinde ad laudes Dei tacentia prius ora laxentur.

Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Non haec aliqui de turba, sed Pharisaei calumniabantur et Scribae, sicut alii evangelistae testantur. Turbis quippe, quae minus eruditae videbantur, Domini semper facta mirantibus, illi contra vel negare haec, vel quae negare nequiverant sinistra interpretatione pervertere, laborabant, quasi non haec divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent, id est, Beelzebub, qui Deus est Accaron (IV Reg. I). Nam Beel quidem ipse est Baal, Zebub autem musca vocatur. Nec juxta quaedam mendosa exemplaria, l litera, vel d, in fine est nominis legenda, sed b. Beelzebub ergo baal muscarum, id est, vir muscarum, sive habens muscas, interpretatur, ob sordes, videlicet, immolatitii cruoris, ex cujus spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant.

Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo. 94.0380C| Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant (Ibid.), vel in similitudinem Samuelis tempore aestivo mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere (I Reg. XII), quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. At tu qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis, quid feceris de iis quae de coelo venerint? Utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo (Exod. VII).

Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic compellerentur credere potentiae ejus, qui cordis videbat occulta. Si autem omne regnum in seipso divisum desolatur, ergo Patris, et Filii et Spiritus sancti regnum non est divisum, quod sine ulla contradictione non aliquo impulsu desolandum, sed aeterna est stabilitate mansurum. Si vero sanctae et individuae trinitatis individuum, 94.0380D| imo quia individuum manet regnum, desistant Ariani minorem Patre Filium, minorem Filio sanctum dicere Spiritum, quia quorum unum est regnum, horum est et una majestas.

Si autem et Satanas in seipso divisus est, quomodo stabit regnum ipsius, quia dicitis in Beelzebub ejicere me daemonia? Hoc dicens ex ipsorum confessione volebat intelligi, quod in eum non credendo in regno diaboli esse elegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint: si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent invenire potuerunt; si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest. In quo autem Dominus Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur:

Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. 94.0381A| Dixit hoc utique de discipulis suis illius populi filiis, qui certe discipuli Domini Jesu Christi bene sibi conscii fuerant nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum ejicerent daemones. Ideo, inquit, ipsi judices erunt vestri. Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei judices erunt vestri. Aliter Filios Judaeorum exorcistas gentis illius ex more significat, qui ad invocationem ejiciebant daemones. Et coarctat eos interrogatione prudenti, ut confiteantur spiritus sancti esse opus. Quod si expulsio, inquit, daemonum in filiis vestris, Deo, non daemonibus, deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat causam? Ergo ipsi vestri judices erunt, non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos Beelzebub principi daemoniorum.

Porro, si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit 94.0381B| in vos regnum Dei. Iste est digitus quem confitentur et magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste (Exod. VIII), quo et tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina (Deut. IX). Igitur manus et brachium Dei Filius est, et digitus ejus Spiritus sanctus, Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia est. Non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis. Aliter, Digitus Dei vocatur Spiritus sanctus propter partitionem donorum, quae in eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum. In nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis. Quod autem dixit: Pervenit in vos regnum Dei, regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus secernuntur.

Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Fortem diabolum, atrium vero illius mundum, qui in maligno positus est, appellat, 94.0381C| in quo usque ad Salvatoris adventum male pacato potiebatur imperio, quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat. Unde et alibi princeps mundi vocatur, dicente Domino: Venit enim princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV). Et iterum: Nunc princeps mundi ejicietur foras (Joan. XII). De qua et hic ejectione subjungitur:

Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. De seipso quippe loquitur, quod non concordi fallax operatione, quemadmodum calumniabantur, sed fortiori potentia victor, homines a daemonio liberaret. Arma in quibus male fortis ille confidebat astutiae dolique sunt nequitiae spiritalis, spolia vero ejus ipsi homines sunt ab eo decepti. Quae victor Christus distribuit, quod est insigne triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores (Psal. LXVII; Ephes. IV).

94.0381D| Qui non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, dispergit. Non putet quisquam de haereticis dictum et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi, sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur, et quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari. Ille cupit animas hominum tenere captivitas, Dominus liberare; ille praedicat idola hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutem revocat. Quomodo ergo possunt habere concordiam inter se, quorum opera divisa sunt?

Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa. Quamvis simpliciter intelligi possit, Dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum adjunxisse, quod, scilicet, ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata gravioribus festinet attaminare sordibus, tamen et de haeretico quolibet, vel schismatico, vel etiam malo catholico, potest non inconvenienter accipi. De quo 94.0382A| tempore baptismatis spiritus immundus, qui in eo prius habitaverat, ad confessionem catholicae fidei, abrenuntiationemque mundanae conversationis ejiciatur, locaque inaquosa peragret, id est, corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret, si quos ibi forte suae nequitiae gressus figere possit. Sed bene dicitur:

Quaerens requiem, et non inveniens. Quia castas mentes effugiens, in solo diabolus corde pravorum gratam sibi potest invenire quietem. Unde de illo Dominus: Sub umbra, inquit, dormit in secreto calami et locis humentibus (Job IV). In umbra, videlicet, tenebrosas conscientias, in calamo, qui foris nitidus, intus est vacuus, simulatrices, in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuans.

Dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus, per 94.0382B| incuriam nos vocantes opprimat.

Et cum venerit, invenit scopis mundatam. Hoc est, gratia baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Unde bene Matthaeus hanc domum vacantem, scopis mundatam atque ornatam dicit inventam (Matth. IX). Mundatam, videlicet, a vitiis pristinis per baptismum; vacantem a bonis actibus per negligentiam; ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin.

Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Per septem malos spiritus universa vitia designat. Quemcunque enim post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas, arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus dicuntur ingressi, quia non solum habebit illa septem vitia, quae septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin ipsas se virtutes habere simulabit.

Et sunt novissima hominis illius pejora prioribus. 94.0382C| Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti (II Pet. II). Quod in Juda traditore, (Matth. XXVI), vel Simone mago (Act. VIII), caeterisque talibus, specialiter legimus impletum. Quod autem generaliter haec parabola tendat, ipse secundum Matthaeum Salvator exposuit, ubi ea terminata mox subdidit, dicens: Sic erit et generationi huic pessimae (Matth. IX), id est, quod de uno quolibet specialiter geri solere narravi, hoc in tota generaliter hujus populi gente geri non desinit. Immundus quippe spiritus exivit a Judaeis, quando acceperunt legem, et ambulavit per loca arida quaerens sibi requiem: expulsus, videlicet a Judaeis ambulavit per gentium solitudines. Quae cum postea Domino credidissent, ille, non invento loco in nationibus, dixit: Revertar ad domum meam pristinam, unde exivi; habebo Judaeos, quos ante dimiseram. Et veniens invenit vacantem, scopis mundatam. Vacabat enim templum Judaeorum, et Christum hospitem 94.0382D| non habebat dicentem: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Quia igitur Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus pharisaeorum, revertitur ad eos diabolus, et septenario sibi numero daemonum addito, habitat pristinam domum, et fiunt posteriora illius populi pejora prioribus. Multo enim nunc majore daemonum numero possidentur blasphemantes in synagogis suis Christum Jesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante legis notitiam, quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adjunctum diabolo, vel propter Sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti, ut quomodo in Isaia super virgam de radice Jesse, et florem, qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur (Isai. XI), ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit

HOMILIA L. IN FERIA SECUNDA POST DOMINICAM OCULI. 94.0383A|

LUC. IV, MATTH. XI, MARC. VI, JOAN. VI. In illo tempore dixerunt Pharisaei ad Jesum: Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, etc.


Refert superius evangelista, quia cum venisset Dominus Nazareth, et in synagoga lectoris functus officio, ab omnibus intenta et studiosa fuisset intentione auditus, cunctique mirarentur in verbis gratiae, quae procedebant de ore illius, coeperunt Pharisaei et Scribae invidentes dicere: Nonne hic est filius Joseph? Quanta Nazarenorum caecitas, qui eum quem in verbis factisque Christum esse cognoscunt, ob generis tantum notitiam contemnunt: quorum tamen error salus nostra est, et haereticorum condemnatio. In tantum enim cernebant hominem Jesum Christum, ut hunc filium Joseph, et juxta alios 94.0383B| evangelistas fabrum, vel fabri, clamarent filium. Inter quae intuendum, quare Christus in carne apparens fabri filius, imo faber appellari voluerit. Sanoque intellectu sentiendum, quod etiam per hoc se ejus ante saecula Filium esse docuerit, qui fabricator omnium in principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Nam etsi humana non sunt comparanda divinis, typus tamen integer est, quia pater Christi igni operatur et spiritu. Unde et de ipso, tanquam fabri filio, praecursor ejus ait: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Luc. III), qui in domo magna hujus mundi diversi generis vasa fabricat; imo vasa irae spiritus igne molliendo in misericordiae vasa commutat (Rom. IX). Unde bene Malachias, cum ex persona Patris diceret: Ecce mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis (Malac. III); post pauca subjunxit atque ait: Et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit 94.0383C| filios Levi, et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum (Ibid.). Sed hujus sacramenti Judaei ignari, divinae virtutis opera prosapiae carnalis contemplatione despiciunt, sicut non solum ex praecedentibus ipsorum, sed etiam ex subsequentibus Domini verbis apparet, cum subditur:

Et ait illis: Utique dicitis mihi hanc similitudinem, Medice, cura teipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Quorum insana perfidia sanam licet nesciens fidem confitetur, quae Dominum Christum fabrum cognominat et medicum. Faber est enim verus, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I); medicus est, quia omnia per ipsum restaurata sunt in coelis et in terra (Ephes. I). Et sicut de se ipse testatur, non habent opus sani medico, sed male habentes (Luc. V). Et quia diximus quo instrumento fabricandi, dicamus et quo utatur genere medicandi. Praeteriens vidit caecum a nativitate, exspuit in terram, et fecit lutum de sputo, linivitque super oculos ejus, et dixit ei: Vade lava in 94.0383D| natatoria Siloe (Matth. IX; Joan. IX), quod interpretatur missus. Abiit ergo et lavit, et venit videns. Agnosce igitur magnae modum medicinae, et gaude, quia per hanc illuminari meruisti. Lutum de terra, caro Christi est sputum de ore, divinitas ejus est, quia caput Christi Deus. Sputum luto immistum, nos illuminat in natatoria Siloe baptizatos, quia Verbum coro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus (Joan. I), quam prius tenebris arcentibus comprehendere non poteramus. Per fabrum ergo Christum creatus es, ut esses; per medicum Christum recreatus es, ut post vulnera sanus esses. Qui ab irridentibus quidem civibus seipsum curare, hoc est, in sua patria virtutes facere monetur, sed non otiose ab evangelista alio excusatur (Marc. VI), quia non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabitur propter incredulitatem illorum, ne fortasse quis viliorem nobis fiere debere patriae putaret affectum. 94.0384A| Amabat itaque cives, sed ipsi se charitate patria livore privabant.

Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Prophetam dici in Scripturis Dominum Christum, et Moyses est, qui ait: Prophetam suscitabit vobis Deus vester de fratribus vestris tanquam me (Deut. XVIII). Non solum autem ipse qui caput et Dominus est prophetarum, sed et Elias, Jeremias, caeterique prophetae minoris in patria quam in exteris civitatibus habiti sunt. Quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem venerint.

In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra, et ad nullam illarum missus est Elias, 94.0384B| nisi in Sarepta Sidonis ad mulierem viduam (III Reg. XVII). Non, inquit, hoc quod divina fastidiosis civibus beneficia subtraho prophetarum gestis adversatur, quia sicut, fame quondam omnem terram premente, nemo est in Judaea repertus Eliae dignus hospitio, sed exterae gentis est vidua quaesita, quae ob fidei gratiam a tanto propheta visitari deberet. Et sicut multis ibidem leprosis Naaman tantum Syrus, quia devote quaesierat, ab Elisaeo propheta curari promeruit, sic et vos non alia quam invidiae perfidiaeque causa superno munere privabit. Quorum si facta prophetarum etiam allegorice discusseris, invenies profecto Dominum in patriae suae, a qua receptus non est, perfidia superbiam notasse Judaeorum. Nomine vero Capharnaum, quae ager consolationis interpretatur, gentium praedicasse salutem, ubi majora quotidie signa per apostolos apostolorumque successores, non tam in corporum, quam in animarum sanatione patrantur. Igitur vidua ad quam 94.0384C| Elias missus est, gentium designat Ecclesiam, quae, a suo diutius Conditore deserta, populum rectae fidei nescium, quasi pauperem filium egena stipe nutriebat, id est, verbo fructus ex parte docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui, exsiccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli janua, fame periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi simul, et pasceret, et receptus, videlicet, a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec eadem vidua in Sarepta Sidonis dicitur esse morata. Sidon quippe venatio inutilis, Sarepta vero incendium vel angustia panis interpretatur, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V). Ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritalis antea fiebat angustia, ibi farina oleumque ore prophetico benedicitur, id est, fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis Dominici, et charismatis unctio indefectivo verbi coelestis munere foecundatur. Cujus hactenus in vasis oleum gaudii spiritalis et benedictionis 94.0384D| farina non deficit, caeteris quae non credunt gentibus, inopia panis divini miseris et venatui deditis inutili. Nam et ipsa pulcherrime mysticum sibi prius quam moreretur panem factura, duo se ligna colligere velle testatur; non solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimens, quo nobis est panis vitae praeparatus aeternae.

Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus (IV Reg. V). Quia nota est historia, de mysterio necesse est paucis intimemus. Et Naaman ergo iste Syrus, qui interpretatur decor, populum demonstrat nationum quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis foeditate purgatum: qui captae consilio puellae, hoc est, supernae inspirationis gratia, quam Judaeis conservare non valentibus gentes rapuere, salutem sperare commonitus septies lavari jubetur. Quia nimirum solum baptismi genus, quod 94.0385A| ex Spiritu sancto regenerat, salvat. Unde jure caro ejus post lavacrum, velut caro pueri parvi, apparuisse memoratur, sive quia cunctos in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer, de quo dictum est: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis (Isai. IX); cujus corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur. Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae, fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus, partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione confirmari. Merito igitur Naaman, cujus dum aqua corpus abluitur, fide pectus abluitur, id est, populus gentium Judaeis lepra contumaciae squalentibus antefertur. Merito vidua Sareptana, id est, Ecclesia ligno crucis refici desiderans Judaeis fame verbi pereuntibus, pane sacrosancti corporis et vivifici spiritus unctione recreatur. 94.0385B| Probaturque Dominus non ob suam impotentiam civibus, sed ob eorum invidentiam virtutum dona negasse. Atque hoc exemplo totam postremo gentem, non quia non amaretur, sed quia ipsa se amari non amaret, ab eo derelictam doctoribus, scilicet, inde ob salvationem gentium toto orbe dispersis. Sed quod Dominus verbo de Judaeis, hoc ipsi de se Judaei facto testantur. Nam sequitur:

Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes, et surrexerunt et ejecerunt illum extra civitatem. Sacrilegia quippe Judaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat, per Prophetam dicens: Retribuebant multi mala pro bonis (Psal. XXXIV), in Evangelio docet esse completa. Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi injurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui ejecerunt de suis finibus Salvatorem. Moralis enim Dominus, et qui docuerit exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, 94.0385C| nec ejicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Sic Gerasenos alibi, cum virtutes ejus sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit (Matth. VIII; Marc. V; Luc. VIII). Simul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem; nec captum a Judaeis, sed a se oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult labitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur.

Et duxerunt, inquit, illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat. O pejor magistro discipulorum haereditas. Diabolus verbo Dominum tentat, Judaei facto: Ille dicit: Mitte te, isti adoriuntur ut mittant. Et quidem Dominus supercilium montis praecipitandus ascenderat, sed per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit, quos adhuc sanare quam perdere malebat, ut cassata videntes suae coepta nequitiae, a poscenda deinceps 94.0385D| ejus morte desisterent. Necdum enim venerat hora passionis, quae non quolibet Sabbato, sed in Parasceve Paschae futura exstiterat; necdum locum passionis, qui non in Nazareth, sed Hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur adierat. Sed nec hoc genus mortis, qui crucifigendus a saeculo praeconabatur elegerat. Non igitur a Nazaraeis praecipitari, non ab Hierosolymis lapidari, non inter pueros Bethlehemitas ab Herode perimi, non alia, vel alia, vel alia, voluit morte consummari. Quod enim tali morte regiae potestatis judicium, quo fidelium frons armaretur emineret? sed solum crucis exspectatum est vexillum, cujus figura et celerrimo dexterae motu contra maligni hostis tentamenta depingi, et ipsa nihilominus figura monarchiae singularis potuisset typus haberi, ut quomodo triumphum crucis exponens Apostolus ait: In nomine Jesu omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum (Philipp. II). Hoc est enim quod ejusdem crucis cacumina ad 94.0386A| coelos tendunt, ima petunt inferos, cornua terram tegunt. Vide ergo clementiam Salvatoris, qui nec indignatione commotus, nec scelere offensus, nec injuria violatus Judaeam deserit; quin etiam immemor injuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando in fide plebis corda demulcet.

HOMILIA LI. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM OCULI.

LUC. XVII, MATTH. XVIII. In illo tempore, dixit Jesus ad discipulos suos: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. Et dixerunt apostoli Domino: Adauae nobis fidem, etc.

94.0386B| Tale quid et in Deuteronomio legimus: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum (Levit. XIX). Quo igitur ordine scandala declinare et vae perpetuum vitare possumus insinuat, si nos videlicet ipsos, ne quem laedamus, attendimus, si peccantem zelo justitiae corripimus, si ex corde poenitenti misericordiae pietatisque viscera pandimus. Ubi caute intuendum est quia non passim peccanti dimittere, sed poenitentiam agenti dimittere jubemur, et primo quidem peccantem misericorditer increpare, ut sit cui postmodum habeamus juste dimittere. Qui ergo fratrem videns peccare tacuerit, non minus Dominici praecepti transgressor est, quam is qui eidem poenitenti veniam dare noluerit, quia qui dixit: Si poenituerit, dimitte, praemisit: Si peccaverit, increpa. Itaque venia fratri post increpationem largienda est; sed illi utique qui se poenitendo ab errore convertit, ne vel difficilis venia, vel remissa sit indulgentia.

94.0386C| Etsi septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. Septenario numero non veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel semper poenitenti dimittendum praecipitur. Solet enim saepe per septem cujuscunque rei aut temporis universitas indicari. Unde quod in psalmo canitur: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII), nihil est aliud quam: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Nam et alibi Petro interroganti quoties peccanti in se fratri dimittat, an usque septies? respondit Dominus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII), id est, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare non posset. Peccanti igitur in te fratri, si poenitentiam egerit dimittendi habes potestatem, imo necessitatem, ut et tibi poenitenti, ac veniam flagitanti Pater, qui est in coelis, ignoscat. At si increpatus converti, et poenitentiam 94.0386D| agere neglexerit, quid super hoc veritatis sententia decernat, intuere: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum, et caetera usque quo ait: Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII). Et merito, quia sub nomine fidelis egit opera infidelium. Aliter sane veniam fratri petenti, aliter inimico persequenti dare jubemur. Hinc, videlicet, ut accepta remissione peccati, quo nobis insontibus nocuit, socia nobis charitate communicet; illi vero, ut cum nobis malum vult, et si potest, facit, nos semper bonum velimus, faciamusque quod possimus. Neque enim David eumdem veniae modum persecutoribus suis poenitentiae remedio privatis, quamvis misericorditer eos lugens praestare potuit (II Reg. I), quem fratribus salubri compunctione castigatis Joseph benevole cognoscendus exhibuit (Gen. L).

HOMILIA LII. IN FERIA QUARTA POST DOMINICAM OCULI. 94.0387A|

MARC. VII, MATTH. XV. In illo tempore conveniunt ad Jesum Pharisaei, et quidam de Scribis venientes ab Hierosolymis. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est, non lotis, manducare panes, vituperaverunt, etc.

O quam illa confessio Domini ad Patrem: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis! (Matth. XI.) Homines terrae Genezareth, qui minus docti videbantur, non solum ipsi veniunt, sed suos infirmos adducunt; imo gestant ad Dominum, ut vel fimbriam ejus, qua salvari queant, mereantur contingere. Ideoque confestim merita cupitae salutis mercede potiuntur. At vero Pharisaei et Scribae, qui doctores esse populi debuerant, non ad verbum audiendum, non ad quaerendam medelam, sed ad movendas solum quaestionum pugnas ad Dominum concurrunt, eosque de non lotis corporis 94.0387B| manibus vituperant, in quorum operibus, quae per manus sive per caetera corporis membra fiunt, nihil immunditiae sordidantis invenire valebant, cum se magis ipsos culpare debuerint qui lotas aqua manus habentes conscientiam livore pollutam gestabant. Pharisaei enim et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant (tenentes traditionem seniorum) et a foro nisi baptizentur, non comedunt. Superstitiosa est hominum traditio semel lotos ad manducandum panem crebrius lavare, et a foro nisi baptizentur, non comedere. Sed necessaria est doctrina veritatis, quae jubet eos qui cum pane vitae descedente de coelo participare desiderant (Joan. VI), crebro eleemosynarum, lacrymarum, aliorumque justitiae fructuum lavamento sua opera purgare, ut casto corde et corpore coelestibus valeant communicare mysteriis. Necessarium est inquinamenta, quae ex temporalium negotiorum curis quisque contraxerit, subsequenti bonarum cogitationum et actuum 94.0387C| permundet instantia, si internae refectionis cupit epulis perfrui. Sed pharisaei spiritalia prophetarum verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant dicentes: Lavamini, mundi estote, et mundabimini qui fertis vasa Domini (Isai. III, LII), isti de corpore solummodo lavando servabant. Frustra autem Pharisaei, frustra omnes Judaei lavant manus, et a foro baptizantur, quandiu contemnunt fonte Salvatoris ablui. In vanum baptismata servant vasorum, qui cordium suorum et corporum eluere sordes negligunt, cum certum sic Moysen et prophetas, qui vasa populi Dei vel aquis dilui, vel igne purgari, vel oleo sanctificari quacunque ex causa jusserunt, non in hoc materialium rerum emundationem, sed mentium potius et operum castigationem ac sanctimoniam, atque animarum nobis mandare salutem.

Et interrogabant eum Pharisaei et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, 94.0387D| sed communibus manibus manducant panem? Mira Pharisaeorum scribarumque stultitia. Dei Filium arguunt, quare hominum traditiones et praecepta non servet. Manus autem, id est, opera, non corporis utique manus, sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis verbum Dei.

Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Falsam calumniam vera responsione confutat. Cum, inquit, vos propter traditionem hominum praecepta Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos creditis. quod seniorum jussa parvipendant, ut Dei scita custodiant? Moyses enim dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam; et qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur (Exod. XX; Deut. V; Exod. XXI; Levit. XX). Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum in eleemosyna ac munerum collatione sentitur. Honora, inquit Apostolus, viduas, quae vere viduae sunt (I Tim. V). Hic honor 94.0388A| donum intelligitur. Et in alio loco: Presbyteri duplici honore sunt honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina Domini (Ibid.). Et per hoc mandatum jubemur bovi trituranti os non claudere (Deut. XXV; I Cor. IX), ut dignus sit operarius mercede sua (Luc. X). Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri corban, quod est donum quodcunque ex me tibi profuerit. Et ultra non dimittis eum quidquam facere patri suo aut matri, et caetera (Marc. VII). Praeceperat Dominus vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent etiam in vitae necessariis ministrandis parentes suos (Levi. XX; Deut. V). Hanc providentissimam Dei legem volentes Scribae Pharisaeique subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit, qui verus est, Pater, oblatio Domini praeponatur parentum muneribus. Vel certe ipsi parentes, quae Deo consecrata sunt, ne sacrilegii crimen incurrerent. Declinantes 94.0388B| egestate conficiebant, atque ita fiebat, ut oblatio liberorum sub occasione templi, et Dei in sacerdotum lucra cederet. Haec pessima Pharisaeorum consuetudo de tali occasione veniebat, multos habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut exacta pecunia ministeriis templi et eorum usibus deserviret. Potest autem et hunc breviter habere sensum: Munus quodcunque ex me est, tibi proderit. Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis, Quodcunque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater et mater, ut illi timentes accipiant, quod Deo videbant mancipatum, inopem magis vellent vitam ducere, quam comedere de consecratis.

Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare. Sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. 94.0388C| Verbum communicat, proprie Scripturarum est, et publico sermone teritur. Populus Judaeorum partem Dei esse jactans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur homines: verbi gratia, suillam carnem, lepores et istiusmodi ostreas, animantia quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt (Levit. XI; Deut. XIV), Unde et in Actibus apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris (Act. X). Commune ergo quod caeteris hominibus patet, et quasi non est de parte Dei, pro immundo appellatur. Nihil est, inquit, extra hominem introiens in eum coinquinare. Sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem. Opponat prudens lector, et dicat: Si quod intrat in os, non coinquinat hominem (I Cor. VIII), quare idolothytis non vescimur? Et Apostolus scribit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum (I Cor. X). Sciendum ergo quod ipsa quidem cibaria, ut Dei creatura, per se 94.0388D| munda sint, sed idolorum ac daemonum invocatio ea facit immunda.

Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Quod aperte dictum fuerat et patebat auditu, Apostoli per parabolam dictum putant, et in re manifesta mysticam quaerunt intelligentiam, corripiunturque a Domino, quare parabolice dictum putant, quod perspicue locutus est. Ex quo animadvertimus vitiosum esse auditorem, qui obscure manifesta, aut manifeste dicta obscure velit intelligere. Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem et in secessum emittitur purgans omnes escas? Omnium Evangeliorum loca apud haereticos et perversos plena sunt scandalis. Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod Dominus, physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire et in secessu digeri, 94.0389A| cum statim infusae escae per artus et venas, ac medullas nervosque, fundantur. Unde et multos qui vitio stomachi perpetem sustineant vomitum, post coenas et prandia statim evomere quod ingesserint, et tamen corpulentos esse, quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra fundatur. Sed itiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendent suam. Quamvis enim tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora delabitur, et in secessum vadit. Dicebat autem quoniam quae ex homine exeunt, illa communicant hominem. Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, et caetera. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae. Ergo animae principale non, juxta Platonem, in cerebro, sed, juxta Christum, in corde est. Et arguendi ex hac sententia, qui 94.0389B| cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate: diabolus adjutor esse et incentor malarum cogitationum potest, auctor non potest. Sin autem, semper in insidiis positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus aestimare, quid versemus intrinsecus. Verbi gratia: Si pulchram mulierem nos crebro viderit respicere, intelligit cor amoris jaculo vulneratum.

HOMILIA LIII. IN FERIA TERTIA POST DOMINICAM PALMARUM.

MARC. XIV, MATTH. XXVI, LUC. XXII, JOAN. XVIII. In illo tempore erat autem Pascha et azyma et post biduum, etc.

Pascha, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in 94.0389C| foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos, vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit (Exod. XII). Cujus sacramentum vocabuli sublimius exponens evangelista Joannes ait: Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII). Ubi manifeste declarat, ideo solemnitatis hujus diem per legem mystice transitum esse vocatum, quod agnus Dei qui peccata mundi tolleret, in eo de hoc mundo sive ipse transiturus, sive nos salubri transitu quasi de Aegyptia esset servitute ducturus. Hoc sane juxta Veteris Instrumenti Scripturam inter Pascha et Azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est, quarta decima luna primi mensis. Quinta decima autem luna, quando egressum est de Aegypto, succedebat festivitas Azymorum, quae septem diebus, id est, usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis, ad vesperam 94.0389D| est statuta solemnitas (Exod. XII). Verum evangelistae indifferenter et diem Azymorum pro Pascha, et pro diebus Azymorum Pascha ponere solent. Dicit enim Marcus: Erat autem Pascha et Azyma post biduum (Marc. XIV). Dicit Lucas: Dies festus Azymorum qui dicitur Pascha (Luc XXII). Item Joannes: Cum primo Azymorum die, id est, quinta decima luna, res ageretur, ait: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha (Joan. XVIII). Quod ideo fecere, quia et Paschae dies in Azymis panibus est celebrari praeceptus, et nos quasi pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur. Uno quippe die agno immolato ad vesperam, septem ex ordine dies sequuntur Azymorum, quia Christus Jesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus, in carne per totum nobis hujus saeculi tempus, quod septem diebus agitur, in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum (I Cor. V) 94.0390A| omnique semper visu nos desideria terrena, quasi Aegypti retinacula fugere, et velut a mundana conversatione secretam solitudinem iter admonet subire virtutum.

Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Qui debuerant pascha vicino parare victimas, levigare templi parietes, pavimenta verrere, vasa mundare, et secundum ritum legis purificari, ut esu agni digni fierent, congregantur ineuntes consilium, quomodo occidant Dominum, non timentes seditionem ut simplex sermo demonstrat, sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.

Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet. Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania in domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi; non quod leprosus illo tempore permaneret, 94.0390B| sed quia ante leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Nam et in catalogo apostolorum cum pristino vitio et officio Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat (Matth. X). Quidam Simonem leprosum volunt intelligere partem populi, quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque obediens dicitur.

Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput ejus. Mulier ista Maria erat Magdalene, soror Lazari, quem suscitavit Jesus a mortuis, ut Joannes aperte commemorat (Joan. XII), qui hoc etiam factum ante sex dies paschae testatur, pridie quam asino sedens, cum palmis et laude turbarum Hierosolymam veniret. Ipsa est autem, non alia, quae quondam, ut Lucas scribit (Luc. VII), peccatrix adhuc veniens, pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et unguento piae confessionis linivit; et quia multum dilexit, multorum veniam peccatorum a pio judice promeruit. 94.0390C| Nunc vero justificata et familiaris effecta Domino, non tantum pedes ejus, ut idem Joannes narrat (Joan. XII), verum etiam caput, ut Matthaeus Marcusque perhibent (Matth. XXV; Marc. XIV), oleo sancto perfudit. Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variisque maculis intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Nascitur circa Thebas Aegyptias, et Damascum Syriae caeteris candidius, probatissimum vero in India; nardus vero est frutex aromatica, gravi ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique quamvis pinguissinum redolente, aut cypressum, aspero sapore, folio parvo densoque, cujus cacumina in aristas se spargunt. Ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait Marcus: Unguenti nardi spicati pretiosi, quia, videlicet, unguentum illud, quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum nardi, verum etiam quo pretiosius 94.0390D| esset, spicarum quoque et foliorum ejus adjectione odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. Fecerunt autem de nardo physiologi quod principalis sit in unguentis; unde merito unctioni capitis et pedum Domini oblata est. Sunt quidem multa ejus genera, sed omnia herbae praeter Indicum, quod pretiosius est. Mystice autem devotio haec Mariae Domino ministrantis fidem ac pietatem designat Ecclesiae sanctae, quae loquitur in amoris cantico, dicens: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I). Quae nimirum verba, et semel juxta litteram manibus Mariae complevit, et quotidie in omnibus suis membris spiritaliter implere non desinit, quae toto diffusa orbe gloriantur, et dicunt: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II). Quae cum potentiam divinae virtutis ejus, quae illi una cum Patre est, digna reverentia confitetur, 94.0391A| laudat et praedicat, caput profecto illius unguento perfundit pretioso. Cum vero assumptae mysteria humanitatis aeque digna reverentia suspicit, in pedes utique Domini unguentum nardi pisticum, id est, fidele ac verum perfundit, quia illam ejus naturam qua terram contingere, hoc est, inter homines conversari dignatus est, pia praedicatione commendat, ac devotis veneratur obsequiis.

Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Marcus quoque haec, quomodo et Matthaeus, synecdochic ῶs loquitur, pluralem, videlicet, numerum pro singulari ponens. Nam Joannes distinctius loquens, Judam haec locutum esse testatur (Joan. XII). Et hoc gratia cupiditatis, eo quod fur fuisset, et, loculos babens, ea quae mittebantur portaret. Potest etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium 94.0391B| voluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint; sed Judas propterea dixerit quia fur erat, caeteri vero, propter pauperum curam, Joannem autem de solo illo commemorare voluisse, cujus ex hac occasione furandi consuetudieem credidit intimandam. Quod vero sequitur:

Et fremebant in eum, nequaquam de bonis ac diligentibus Christum apostolis dictum crediderim, sed de illo potius sub numero plurali, qui nec Domino nec discipulis ejus fideliter adhaesisse, neque pauperum curam habuisse probatus est.

Jesus autem dixit: Sinite illam, quid illi molesti estis? bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illis benefacere, me autem non semper habebitis. Alia oboritur quaestio, quare Jesus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII), et nunc loquitur: Me autem non semper habebitis. Sed mihi 94.0391C| videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quia nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni convictu et familiaritate. Cujus rei memor Apostolus ait: Etsi noveramus Jesum Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum (II Cor. V).

Quod habuit, haec fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi bonum odorem suae fidei dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.

Amen dico vocis, ubicunque praedicatum fuerit Evangelium istud in universum mundum, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus. Attende notitiam futurorum, quod passurus post dies paucos sciat Evangelium suum toto orbe celebrandum. Notandum autem, quod, sicut Maria gloriam adepta est toto orbe quocunque Ecclesia sancta diffusa est, de obsequio quod Domino piae devotionis exhibuit, ita 94.0391D| e contrario ille, qui obsequio ejus detrahere temeraria lingua non timuit, perfidiae nota longe lateque infamatus, et Deo simul atque hominibus merito factus est exosus. Sed Dominus bonum laude digna remunerans, futuras impii contumelias tacendo praeteriit.

Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Infelix Judas damnum, quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare, nec certam jam postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit, quantum vellent dare. Quod autem dixit: Abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis, ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria sceleratae mentis consilium.

Qui audientes gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. 94.0392A| Multi hodie Judae scelus, quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Deum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV). Cum societate fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est (I Joan. IV). Qui ergo charitatis et veritatis jussa spernunt, Deum utique qui est charitas et veritas, produnt, maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudinem Judae quaerunt opportunitatem, qualiter arbitris absentibus mendacio veritatem, virtutem crimine mutent.

Et primo die Azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi comedere pascha? Primum diem Azymorum, quartum decimum primi mensis appellat, quando, 94.0392B| fermento abjecto, pascha immolare, id est, agnum occidere solebant ad vesperam (Exod. XII). Quod exponens Apostolus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Qui licet die sequenti, hoc est, quinta decima sit luna crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur, et carnis sanguinisque sui discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Judaeis tentus ac ligatus ipsius immolationis, hoc est, passionis suae sacravit exordium.

Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans. Indicium quidem praesciae divinitatis est, quia cum discipulis loquens, quid alibi futurum sit, novit. Pulchre autem paraturis pascha discipulis, homo lagenam, sive, juxta alium evangelistam (Luc. XXII), amphoram aquae bajulans occurrit, ut ostendatur hujus paschae mysterium pro ablutione perfecta mundi totius esse celebrandum. Aqua quippe lavacrum gratiae, lagena fragilitatem designat eorum per 94.0392C| quos eadem erat gratia mundo ministranda. Unde aiunt: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV). Parant ergo pascha discipuli, ubi aquae infertur lagena, ut adesse tempus insinuent, quo cultoribus veri paschae typicus de limine ac postibus cruor auferatur, et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur.

Sequimini eum, et quocunque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi pascha cum discipulis meis manducem? Consulte tam aquae bajuli quam domini domus sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est, Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis hospitio suscipere quaerentibus facultas danda signetur.

Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande stratum, et ibi parate nobis, etc. Coenaculum magnum lex spiritalis est, quae de angustiis litterae egrediens, in 94.0392D| sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, qui non aliud in agno quam pecus intellexerit, iste nimirum minus pascha facit, quia majestatem spiritus in verbis Dei comprehendere necdum didicit. Atqui qui aquae bajulum, hoc est, gratiae praeconem, in domum Ecclesiae fuerit secutus, hic per spiritum illustrantem superficiem litterae transcendendo in alto mentis solario Christo refectionem praeparat, quia cuncta vel paschae sacramenta, vel caetera legis decreta, ejus esse sacramenta cognoscit.

Vespere autem facto, venit cum duodecim; et discumbentibus eis et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, poeniteret eum facti sui. Et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus impudentior fieret. 94.0393A| Mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam.

At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Nunquid ego? Et certe noverant undecim apostoli, quod nihil tale contra Dominum cogitarent, sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam tristes interrogabant de peccato, cujus conscientiam non habebant.

Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. O mira Domini potentia! primum dixerat: Unus ex vobis me tradet, perseverat proditor in malo, manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat. Judas, caeteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia, qua magistrum proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in catinum, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.

Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de 94.0393B| eo: Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur (Psal. XL). Nec primo nec secundo correptus a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae (Rom. III). Poenam praedicit, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Sed et hodie quoque, et in sempiternum vae illi homini, qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Judae Filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris, videlicet, suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile dominici corporis ac sanguinis sacramentum temerare praesumit. Ille Deum vendit, qui, ejus timore atque amore neglecto, terrena pro illo et caduca, imo etiam criminosa diligere et curare convincitur.

94.0393C| Bonum esset ei, si non esset natus homo ille. Non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit, sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere quam male subsistere.

Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Finitis paschae veteris solemniis, quae in commemorationem antiquae de Aegypto liberationis populi Dei agebantur, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut, videlicet, pro carne agni ac sanguine sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret, ipsumque se esse monstraret. Cui juravit Dominus et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Frangit autem ipse panem, quem discipulis porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte ac procuratione venturam; sed, sicut alibi dicit, potestatem se 94.0393D| habere ponendi animam suam, et potestatem se habere iterum sumendi eam (Joan. X). Quem, videlicet, panem certi quoque gratia sacramenti, priusquam frangeret benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit, ipse una cum Patre et Spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.

Et accepto calice, gratias agens, dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Cum appropinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit; et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit, ut hinc, videlicet, ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat aliena, ut hic ostendat quid in correptione faciat 94.0394A| subditus, si, in flagello positus, Patri gratias agit aequalis.

Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Quia panis corpus confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne, hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vino dominici calicis aqua miscetur, attestante enim Joanne, aquae populi sunt (Apoc. XVII). Et neque aquam solam, neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione, in panem cuipiam licet offerre, ne talis, videlicet, oblatio quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari, ac Patri offerri posse confingat. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti, ad distinctionem respicit veteris testamenti, quod hircorum et vitulorum est sanguine 94.0394B| dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus (Levit. XVI; Exod. XXIV). Necesse est enim exemplaria quidem virorum his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis juxta quod Apostolus per totam ad Hebraeos epistolam, inter legem distinguens et Evangelium, pulcherrima expositione ac plenaria ratione declarat (Hebr. IX).

Amen dico vobis, quod jam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Vitem sive vineam Domini appellatam esse Synagogam, et omnis sparsim Scriptura, et apertius testatur Isaias in cantico de illo cantato: Vinea, inquiens, Domini sabaoth, domus Israel est (Isai. V), de qua nimirum vinea Dominus multo tempore bibebat, quamvis pluribus ramis in amaritudinem vitis alienae conversis, quia tametsi multis in illa plebe exorbitantibus a recto fidei itinere, non defuere plurimi toto legis tempore, quorum piis cogitationibus 94.0394C| summisque virtutibus delectaretur Deus. Verum passo in carne Domino ac resurgente a mortuis, tempus fuit ut legalis illa et figuralis observatio cessaret, atque ea quae secundum litteram gerebantur in spiritalem translata sensum, melius in novo testamento, juvante sancti Spiritus gratia, tenerentur. Iturus ergo ad passionem Dominus ait: Jam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei, ac si aperte dicat: Non ultra carnalibus Synagogae caeremoniis delectabor, in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum. Aderit enim tempus meae resurrectionis, aderit dies ille cum ipse in regno Dei positus, id est, gloria vitae immortalis sublimatus, de salute ejusdem populi fonte gratiae spiritalis regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.

Et hymno dicto, exierunt in montem olivarum. Hoc est quod in psalmo legimus: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum 94.0394D| (Psal. XXI). Potest autem hymnus etiam ille intelligi, quem Dominus, secundum Joannem, Patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso et pro discipulis, et pro eis qui per verba eorum credituri erant, elevatis sursum oculis, precabatur (Joan. XVII). Et pulchre discipulos sacramentis sui corporis ac sanguinis imbutos, et hymno piae intercessionis patri commendatos in montem educit olivarum, ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum suorum, perque opem suae intercessionis ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus, quibus in corde perungamur, conscendere debere.

Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in nocte ista. Praedicit quod passuri sunt, ut cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur. Et signanter addidit: In nocte ista scandalizabimini, quia quomodo qui inebriatur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent. Nos vero dicamus: 94.0395A| Nox praeteriit, dies autem appropinquavit (I Thess. V; Rom. XIII).

Quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est, et nisi fallor, ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves (Zach. XIII). Sexagesimo quoque octavo psalmo, qui totus a Domino canitur, huic sensui congruente: Quoniam tu percussisti, ipsi persecuti sunt. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errorum fiat unus grex et unus pastor (Joan. X).

Petrus autem ait ei: Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego. Non est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem.

Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Et Petrus de ardore fidei promittebat, 94.0395B| et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus, flevit amare, ternae negationis sordes lacrymis lavans. Non est sane arbitrandum esse contrarium quod, Marco dicente: Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus, caeteri evangelistae simpliciter dixerunt: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Tota enim Petri negatio, trina negatio est. In eadem namque permansit negatione animi propositoque mendacii, donec admonitus quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est, trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres, qui dixerunt dixisse Dominum quia antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset negaturus. Rursus, si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex 94.0395C| persona Domini: Amen dico tibi, quia tu in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, quandoque coeptura, id est, quae trina ante galli cantum, quantum in animo ejus et ante primum galli cantum tota possit intelligi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectatione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest quantis morarum intervallis trina voce nuntiata sit, cum cor ejus etiam ante primum galli cantum totam possideret, tam magna, scilicet, formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus quomodo jam moechatus est mulierem in corde suo, qui eam viderit ad concupiscendum (Matth. V), sic Petrus quandocunque verbis ederet 94.0395D| timorem, quem tam vehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit.

Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani. Monstratur usque hodie locus Gethsemani, in quo Dominus oravit ad radices montis Oliveti, nunc Ecclesia desuper aedificata. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum. Quod vero non solum dicta vel opera nostri Salvatoris, verum etiam loca et tempora, in quibus operatur et loquitur, mysticis (ut saepe dictum est) sint plena figuris, cum in monte orat Dominus, quasi tacite nos admonet, sublimia tantum orando inquiri, et pro coelestibus bonis supplicari debere. At cum in valle orat, et hoc in valle pinguium sive pinguedinis, ipsius aeque insinuat nobis humilitatem semper in orationibus, et internae pinguedine dilectionis esse 94.0396A| servandam, ne quis, videlicet, orans Deum, jactare sua merita in exemplum Pharisaei superbientis audeat, quin potius humili voce ac mente proclamet: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII), ne aridum a dilectione proximi cor gestans, ad placandam sibi Conditoris gratiam genu flectat, juxta eum qui centum denarios fratri quos sibi debebat, dimittere nolens, decem millia talenta sibi a Domino frustra precabatur remitti (Matth. XVIII), ne jejunium ab amore Conditoris pectus habens, temporalia quaelibet potius in oratione quam ejus visionem requirat, adnumerandus in eis de quibus ait ipse: Quia receperunt mercedem suam (Matth. VI). In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud, quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium jam per sancta desideria de supernis intimae delectationis cibo pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari psalmista concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine 94.0396B| repleatur anima mea (Psal. LXII). Quantum vero ad ipsam dominicae passionis dispensationem pertinet, apte appropians morti Dominus in valle pinguedinis oravit, quia per vallem humilitatis et pinguedinem charitatis pro nobis mortem subiit: Humiliavit enim semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem (Philipp. II). Et majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV).

Et assumit Petrum et Jacobum et Joannem secum, et coepit pavere et taedere. Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Timet Christus; cum Petrus non timeat, Christus timet. Petrus dicit: Animam meam pro te ponam: Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque verum est, et plenum utrumque ratione. Quia et ille qui est inferior non timet; et ille qui est superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo, vim mortis ignorat, iste autem quasi Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis 94.0396C| exponit, ut eorum qui sacramentum Incarnationis abjurant excluderetur impietas. Denique et hoc dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit. Eo autem usque hominem, quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est: Et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia, quam nemo suscepit affectu. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Et sequestrata delectatione divinitatis aeternae taedio meae infirmitatis afficitur. Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem. Non propter mortem tristis est Dominus, quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur. 94.0396D| Divinitas autem commutari per hos nescit affectus.

Sustinete hic, et vigilate. Et cum processisset paululum, procidit super terram. Quod praecipit: Sustinete hic, et vigilate, non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis. Dato autem eis praecepto ut sustinerent vigilarentque secum, paululum procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit.

Et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora, et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent mortem quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Joan. V.). Ecce habes voluntatem humanam 94.0397A| expressam. Unde jam rectum cor: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Suam voluntatem dixit, quam temporaliter sumpsit ex virgine; voluntatem vero ejus, qui eum misit, eam, videlicet, signans, quam intemporaliter aeternus habuit cum patre communem. Orat transire calicem, ut ostendat vere quod et homo erat. Reminiscens autem et propter quod missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Si moritur mors me non moriente secundum carnem, videlicet, transeat, ait, calix iste. Verum quia non aliter hoc fiet, ait: Non quod ego volo, sed quod tu. Quod autem, Patrem invocans, duplici nomine dicit Abba pater, utriusque populi illum, et Judaei, scilicet, et gentilis, Deum esse ac Salvatorem ostendit. Idem namque abba quod et pater significat; sed abba Hebraeum, pater Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum 94.0397B| crediturum, ab utroque eum invocandum esse doceret, utraque lingua eum primus ipse invocat. Ipse est enim bonus pastor, qui animam dando pro ovibus suis (Joan. X), unum de duobus gregibus ovile perficit. Ideo utriusque voce gregis auxilium Patris flagitat, ut nos utrique exemplo illius informati, ubi adversa imminere senserimus, nos Patrem Deum, Hebraei Abba invocantes, una fidei et charitatis devotione praesidium coeleste quaeramus. Unde doctor egregius formam docendi a Domino sumens, ita suos alloquitur auditores: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII; Gal. IV). Abba nimirum illi, qui de Israelitico populo, nos Pater, qui de gentibus ad fidem Christi venimus.

Et veniens invenit eos dormientes, et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? Ille qui supra dixerat: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.

94.0397C| Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in oratione Dominica dicimus: Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI), quam ferre non possumus, non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum non ait: Vigilate et orate ne tentemini, sed ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet ultima, et intra suos casses teneat. Verbi gratia, martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fudit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non est ligatus; qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.

Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. Hoc adversum temerarios dictum est, qui quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus; sed tamen, juxta Apostolum: Spiritu carnis opera mortificemus (Rom. VIII). Facit 94.0397D| hic locus et adversus Eutychianos, qui dicunt unam in Mediatore Dei et hominum Domino ac Salvatore nostro operationem, unam fuisse voluntatem. Cum enim dicit: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma, duas voluntates ostendit, humanam, videlicet, quae est carnis, et divinam quae est deitatis. Ubi humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem, divina autem ejus est promptissima. Quoniam formidare quidem in passione humanae fragilitatis est, suscipere autem dispensationem, passionis divinae voluntatis atque virtutis est.

Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. Et reversus, denuo invenit eos dormientes. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.

Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam et requiescite. Sufficit, venit hora, ecce tradetur Filius hominis 94.0398A| in manus peccatorum. Cum dixisset: Dormite jam et requiescite, et adjungeret, Sufficit, ac deinde inferret: Venit hora, ecce tradetur Filius hominis, etc., utique intelligitur post illud, quod eis dictum est, Dormite et requiescite, siluisse Dominum aliiquantulum, ut hoc fieret quod promiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquat hora, sive venit hora. Ideo post illa verba positum est Sufficit, id est, quod requievistis jam sufficit. Sed quia commemorata ipsa non est interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut illis verbis alia pronuntiatio requiratur.

Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est. Postquam tertio oraverat, et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis: Surgite, eamus, ecce qui me tradet prope est. Non nos inveniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium 94.0398B| passuri videant.

Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum vocare, et osculum ei ingerere quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi. Suscepit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX).

Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. Petrus hoc fecit, ut Joannes evangelista declarat (Joan. XVIII), eodem nimirum mentis ardore, quo caetera fecerat. Sciebat enim 94.0398C| quo modo Phinees puniendo sacrilegos mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperat (Num. XXV). Lucas autem addit, quod Dominus tangens auriculam servi sanaverit eum (Luc. XXII). Nunquam ergo pietatis suae Dominus obliviscitur, qui etiam hostes suos non patitur vulnerari. Illi justo mortem inferunt, ipse persecutorum vulnera sanat, mystice docens etiam eos, qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerant, si fructum poenitentiae facerent dignum, salutem posse mereri.

Et respondens Jesus ait illis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me; quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se vestris tradat manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris 94.0398D| est.

Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. Impletur sermo Domini quem dixerat, quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Nam etsi turba permittente ad petitionem Domini fugerunt, ut Joannes scribit (Joan. XVIII), pavorem tamen ac timiditatem suae mentis ostendebant, quod ad fugae praesidium promptiores quam ad fiduciam patiendi cum Christo exstiterant.

Adolescens autem quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. At ille, relicta sindone, nudus profugit ab eis. Quod ait, Amictus sindone super nudo, subauditur corpore, id est, corpore super nudo, quia non aliud indumenti, quam solam habebat sindonem. Quis autem fuerit iste adolescens, evangelista non dicit. Quisquis vero fuit, majorem in se quam in caeteris amorem Domini permansisse comprobat, qui illis jam fugientibus, ipse donec ab hostibus comprehenderetur, 94.0399A| vinculo charitatis astrictus, eum prosequi non omisit, quamvis necdum perfectam habuerit charitatem, quia a comitatu Salvatoris vel tentus profugere potuit. Quia sicut perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV), ita timor, mentem obsidens, imperfectam arguit charitatem. Sed notandum solertius, quod de hoc adolescente scribens evangelista non ait: Quia fugit a comitatu Domini, vel: Fugit a sequendo Dominum; sed: Rejecta, inquit, sindone, nudus profugit ab eis. Fugit enim ab hostibus, quorum et praesentiam detestabatur et facta; non fugit a Domino Salvatore ac magistro suo, cujus amorem etiam corpore absens fixum in corde servavit. Neque aliquid vetat intelligi Joannem hunc fuisse adolescentem dilectum prae caeteris magistro discipulum. Nam et illum eo tempore fuisse adolescentem longa post haec in carne vita ejus indicio est. Potuit enim fieri ut ad horam tenentium manibus elapsus, mox, resumpto indumento, redierit, et, sub dubia noctis luce, sese turbis ducentium Jesum, quasi unus 94.0399B| de ipsis immiscuerit, donec ad atrium pontificis, cui erat notus, perveniret, juxta quod in suo ipse Evangelio commemorat (Joan. XVIII). Sicut autem Petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, et confessione Dominici amoris funditus exstirpavit, recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur, ita caeteri discipuli, qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerant, cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt, quibus tutius est multo praesidia latebrarum petere, quam se discrimini certaminum exponere. Ita etiam iste adolescens, qui, rejecta sindone, nudus profugit ab impiis, illorum et opus designat et animum; qui ut securiores ab incursibus hostium fiant, quidquid in hoc mundo possidere videntur, abjiciunt, ac nudi potius Domino famulari, quam adhaerendo mundi rebus materiam tentandi, atque a Deo revocandi adversariis dare didicerunt. Juxta exemplum beati Joseph, qui, relicto 94.0399C| in manibus adulterae pallio, foras exsilivit, malens Deo nudus, quam indutus cupiditatibus mundi meretrici servire (Gen. XXXIX).

Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem. Summum sacerdotem Caipham significat, qui (sicut evangelista Joannes scribit) erat pontifex anni illius, de quo consentanea testatur Josephus (Lib. XVIII Antiq., c. 4), quia pontificatum sibi absque merito dignitatis emerit a principe Romano. Non ergo mirum est si iniquus Pontifex inique judicat.

Petrus autem a longe secutus est eum usque in atrium summi sacerdotis. Merito a longe sequebatur, qui jam proxime erat negaturus. Neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus, quia Dominum non reliquit etiam cum timeret. Quod enim timet, naturae est; quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis; quod poenitet, fidei. Aliter, quod ad passionem eumdem Dominum a longe sequitur 94.0399D| Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passionem Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.

Et sedebat cum ministris, et calefaciebat se ad ignem. Est dilectionis ignis, est et cupiditatis. De hoc dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? De illo autem: Omnes adulterantes, velut clibanus corda eorum (Ose. VII). Iste super credentes in coenaculo Sion descendens, variis linguis eos Deum laudare docuit (Act. II); ille in atrio Caiphae instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum Dominum noxias perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum synodus maligna gerebat, hoc ignis in atrio foris inter frigora noctis materialiter accensus typice praemonstrabat. Quicunque ergo vitiosum noxiumque in se exstinguit incendium, potest dicere cum Propheta Domino: Quia 94.0400A| factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus (Psal. CXVIII). In quibuscunque autem flammam charitatis turbida vitiorum flumina obruerunt, audiunt a Domino: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum (Matth. XIV). Quo frigore torpens ad horam apostolus Petrus, quasi prunis ministrorum Caiphae calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed non mora, respectus a Domino cum ignem pravorum corpore, tum infidelitatem in corde reliquit; ac post resurrectionem Domini sancto igni recreatus, funditus excessum trinae negationis trina dilectionis confessione purgavit. Tunc etenim completa illa memorabili piscium captura, cum venisset ad Dominum cum condiscipulis suis, prunas positas, et piscem superpositum, et panem mox videns, sui cordis arcana prunis inflammavit amoris (Joan. XXI).

Et quidem surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: Quoniam nos audivimus cum 94.0400B| dicentem, ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo (Joan. II). Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae Dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis verbis calumniatur, et paucis additis vel mutatis quasi justam calumniam faciunt, Salvator dixerat: Solvite templum hoc; isti commutant, et aiunt: Ego dissolvam templum hoc manu factum. Vos, inquit, solvite, non ego, quia illicitum est ut ipsi nobis inferant [ F. inferamus] mortem. Deinde illi vertunt: Et post triduum aliud non manu factum aedificabo, ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem ut ostenderet animal vivum et spirans templum dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.

Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum dicens: Non respondes quidquam ad ea 94.0400C| quae tibi objiciuntur ab his? Ille autem tacebat, et nihil respondit. Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum excutit de solio pontificem, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto plus Jesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Jesus tacet; sciebat enim quasi Deus, quidquid respondisset torquendum ad calumniam.

Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dicit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? Jesus autem dixit illi: Ego sum. In Matthaeo scriptum est quod interroganti et adjuranti se pontifici si esset Christus, respondit: Tu dixisti (Matth. XXVI). Pro quo Marcus posuit: Ego sum, ut videlicet ostenderet tantum valere quod ei dicit Jesus, Tu dixisti, quantum si diceret Ego sum.

94.0400D| Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis, et venientem cum nubibus coeli. Si ergo tibi in Christo, o Judaee, pagane et haeretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per haec Filius hominis ad dexteram Dei Patris sessurus, et ex partu virginis homo natus in sua cum coeli nubibus est majestate venturus. Unde et Apostolus, cum crucis abjecta descripsisset, dicens quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, adjunxit atque ait: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II).

Summus autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam. Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. 94.0401A| Scindit vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Sed et consuetudinis judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua, quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus (Act. XIV); Herodes autem quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est (Act. XII). Altiore autem mysterio factum est ut in passione Domini pontifex Judaeorum sua ipse vestimenta disciderit, cum tunica Domini nec ab ipsis, qui eum crucifixere, militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quod sacerdotium Judaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum, et a suae statu integritatis omnimodis solvendum; soliditas vero sanctae universalis Ecclesiae, quae vestis sui redemptoris solet appellari, nunquam valeat disrumpi; quin potius etsi Judaei, si 94.0401B| gentiles, si haeretici, si mali catholici humilitatem Domini Salvatoris contemnant, ejus tamen usque ad consummationem saeculi in illis quos sors electionis invenerit inviolata sit permansura castitas.

Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza. Et ministri alapis eum caedebant. Impleta est hoc loco prophetia, quae ait: Dedi maxillas meas alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Isai. L). Sed qui tunc caesus est colaphis sive alapis Judaeorum, caeditur etiam tunc blasphemiis falsorum Christianorum; qui tunc consputus est salivis infidelium, nunc usque vesanis nomine tenus fidelium exhonoratur atque irritatur opprobriis. Velaverunt autem faciem ejus, non ut eorum ille scelera non videat, sed ut a se ipsi, sicut quondam Moysi fecerunt (Exod. XXXIV), gratiam cognitionis ejus abscondant; si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino (Joan. V). Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum 94.0401C| (II Cor. III), nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente velum templi scissum est medium, et ea quae toto legis tempore latuerant, et abscondita carnali Israel fuerant, novi testamenti cultoribus sunt patefacta sancta sanctorum arcana. Quod vero dicunt ei: Prophetiza, et juxta alios evangelistas: Prophetiza quis est qui te percussit, quasi in contumeliam faciunt ejus, qui se a populus prophetam voluerit haberi. Sed ipso dispensante, quae patitur omnia pro nobis fiunt, ut, sicut Petrus hortatur (I Pet. IV), Christo in carne passo nos eadem cogitatione armemur, atque ad toleranda pro nomine ejus irrisionum opprobria praeparemur.

Et cum esset Petrus in atrio, deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis; et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras? At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Quid sibi vult, quod prima 94.0401D| eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere? nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et iste sexus redimeretur per Domini passionem. Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.

Et exivit foras ante atrium, et gallus cantavit. De hoc galli cantu caeteri evangelistae tacent, non tamen factum esse negant, sicut et multa alia alii silentio praetereunt, quae alii narrant.

Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Non haec eadem, quae prius accusabat, ancilla esse credenda est. Dicit namque Matthaeus apertissime: Exeunte illo januam, vidit eum alia, et ait iis qui erant ibi, etc. In hac autem negatione Petri discimus non solum abnegari Christum ab eo qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam 94.0402A| qui, cum sit, negat se esse Christianum. Dominus autem non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed, Me negabis. Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum.

Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere tu ex illis es. Nam et Galilaeus es. Non quod alia lingua Galilaei, quam Hierosolymitae loquerentur, qui utrique fuerint Hebraei, sed quod unaquaeque provincia et regio suas habeat proprietates, ac vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde, in Actibus apostolorum cum ii quibus Spiritus sanctus insederat omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui de diversis mundi plagis advenerant, etiam illi qui habitabant Judaeam dixisse referuntur: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus (Act. II)? Et Petrus fratribus loquens in Hierusalem: Et notum, inquit, factum est omnibus habitantibus in Hierusalem (Act. I), ita ut appellaretur ager ille lingua eorum achaeldama. Quare 94.0402B| lingua eorum, nisi quia idem nomen aliter illi, hoc est, Hierosolymitae, aliter sonabant Galilaei?

 Ille autem coepit anathematizare, jurare, Quia nescio hominem istum, quem dicitis. Et statim iterum gallus cantavit. Solet Scriptura sacramenta causarum per statum designare temporum. Unde Petrus qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit. Qui etiam post resurrectionem Domini diurna sub luce illum quem tertio negaverat, tertio aeque se amare professus est (Joan. XXI). Quia nimirum quod in tenebris oblivionis erravit, et speratae jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia plene totum, quidquid mutaverat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui nos jacentes excitans, et somnolentos increpans dicat: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV).

Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis, et 94.0402C| coepit flere. Quam nociva pravorum colloquia! Petrus ipse inter infideles vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos jam Dei Filium fuerat confessus. Sed nec in atrio Caiphae retentus poterat agere poenitentiam. Egreditur foras, ut alii narrant evangelistae (Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII), quatenus ab impiorum concilio secretus, sordes pavidae negationis liberis fletibus abluat.

Et confestim concilium facientes mane summi sacerdotes cum senioribus et Scribis, et universo concilio, vincientes Jesum duxerunt, et tradiderunt Pilato. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malo. Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent, et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent. Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt eum, sed mox comprehensum nocte in horto, ut 94.0402D| Joannes declarat, ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum.

Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? Pilato nihil aliud criminis interrogante, nisi utrum rex Judaeorum sit, arguuntur impietatis Judaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod objicerent Salvatori.

Et ille respondens, ait illi: Tu dicis. Sic respondit, ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderit, sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque suo sermone judicarit.

Pilatus autem rursus interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. Jesus autem amplius nihil respondit. Ethnicus quidem est qui condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum: Vide in quantis te accusant. Jesus autem nihil respondere voluit, ne, crimen diluens, 94.0403A| dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.

Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barrabam dimitteret eis. Haeret Judaeis usque hodie sua petitio, quam tanto labore impetrarunt. Quod enim, data sibi optione, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae elegerunt ademptorem, merito salutem perdiderunt, et vitam, et latroniciis sese ac seditionibus in tantum subdiderunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere, sive animae, sive corporis, libertatem recipere non meruerint.

Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis ut faciam regi Judaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? Multas liberandi Salvatorem Pilatus occasiones dedit. Primum latronem justo conferens, deinde inferens: Quid ergo vultis ut faciam regi Judaeorum? Cumque responderunt Crucifigatur, 94.0403B| non statim acquievit, sed, juxta suggestionem uxoris, quae mandaverit ei, ut Matthaeus scribit: Nihil tibi et justo illi (Matth. XXVII), ipse quoque respondens: Quid enim, ait, mali fecit? hoc dicendo Pilatus absolvit Jesum.

 At illi magis clamabant: Crucifige eum. Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me; et illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva, dederunt super me vocem suam (Jerem. XXXII). Isaia quoque in hac sententia congruente: Et exspectavi ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem et non justitiam, sed clamorem (Isai. V).
 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barrabam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. Jesus autem flagellatus non ab alio, quam ab ipso Pilato intelligendus est. Scribit namque aperte Joannes: Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barrabam. Erat autem Barrabas 94.0403C| latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit (Joan. XIX). Ac deinde subjungit: Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et caetera. Quod quidem ideo fecisse, atque ideo credendus est militibus eum illudendum tradidisse, ut satiati poenis et opprobriis ejus Judaeis mortem ejus ultra sitire desisterent. Hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI), illo flagellato nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC).

Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: Ave, rex Judaeorum. Milites quidem, quod rex Judaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in populo Israelitico usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant 94.0403D| purpura, qua reges veteres utebantur, et pro diademate imponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, ut Matthaeus scribit (Matth. XXVII), et adorent quasi regem. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus (Joan. XI), nesciens quid diceret, sic et isti quodcunque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. Notandum autem quod pro eo quod Marcus ait, Et induunt eum purpura (Marc. XV), Matthaeus ita posuit: Et exuentes eum chlamydem coccineam circumdederunt ei (Matth. XXVII). Ubi intelligitur quod Matthaeus ait, Chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcus dixisse, Indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura, cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset 94.0404A| coccinea. Mystice ergo in purpura qua indutus est Dominus, ipsa ejus caro quam passionibus objecit insinuatur, de qua praemissa dixerat prophetia: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari (Isai. LXIII)? In corona vero, quam portabat, spinea nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est, ostenditur, juxta quod praecursor ipsius testimonium ei perhibens, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Namque spinas in significatione peccatorum poni solere testatur ipse Dominus, qui protoplasto in peccatum prolapso dicebat: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III), quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi et aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero juxta Evangelium Lucae Dominus apud Herodem alba veste induitur (Luc. XXIII), in caeteris vero evangelistis a militibus Pilati sub coccineo, sive purpureo, habitu illusus esse perhibetur, collata utraque narratione in uno innocentia 94.0404B| et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis, per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus, exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis, qui pro nobis affusus est, imitatur, ita et habitus regni quod post passionem intravit, nobisque intrandum patefecit, insinuat. Verum quia dixit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III); et Isaias Domino de electis omnibus: His, inquit, velut ornamento vestieris (Isai. XLIX), potest in hoc utroque Domini habitu inimicorum quidem sententia probroso, sed ipsius Domini electione gloriosissimo omnis electorum ejus multitudo, quae in martyres venerandos et caeteram fidelium plebem distinguitur, aptissime designari. Alba etenim veste induitur, cum munda justorum confessione circumdatur; purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.

Et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant 94.0404C| eum, et ponentes genua adorabant eum. Haec tunc fecere milites Pilati, haec usque hodie faciunt haeretici et pagani milites utique diaboli. Quia enim caput Christi Deus (I. Cor, XI) caput ejus percutiunt, qui eum Deum esse verum denegant. Et quia per arundinem Scriptura solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt, qui divinitatis illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem ejus, qui ejus praesentiam gratiae verbis exsecrandis ex internae caecae mentis insania conceptis respuunt, et Jesum Christum in carne venisse denegant. Et quidem milites eum quasi qui Deum se ipse falso dixisset, illudentes adorabant; sed sunt hodie, quod est gravioris vesaniae, qui eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris longe postponunt.

Et educunt illum, ut crucifigerent eum. Et angariaverunt 94.0404D| praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. Magnae tunc opinionis fuisse Simon iste videtur, cum filii quoque ejus quasi jam noti omnibus designentur ex nomine. Sed cavendum ne cui videatur contrarium quod Joannes scribit ipsum Dominum sibi crucem portasse (Joan XIX), caeteri vero evangelistae hunc Simonem Cyrenaeum eam bajulasse referunt (Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII). Primo namque a Domino portata, ac deinde Simoni, quem exeuntes forte obvium habuerunt, portanda imposita est. Et hoc congruo satis ordine mysterii, Quia nimirum ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II). Et quia Simon iste non Hierosolymita, Cyrenaeus esse perhibetur (Cyrene enim Libyae civitas est, ut in Actibus apostolorum legimus [Act. II] ), recte per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc 94.0405A| obediendo cives sunt et domestici Dei (Ephes. II), et, sicut alibi dicitur: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII). Unde apte Simon obediens, Cyrene haeres interpretatur. Nec praetereundum quod idem Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece pagos dicitur. Unde paganos appellamus eos quos a civitate Dei alienos, et quasi urbanae conversationis videmus esse expertes. Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Jesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia Dominicae passionis obedienter amplectitur.

Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum CALVARIAE locus. Extra urbis portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute 94.0405B| quasi noxius inter noxios crucifigitur (Galat. III).

Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et non accepit. Deus loquitur ad Hierusalem: Ego te plantavi vineam meam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II; Isai. V)? Amara vitis amarum vinum fecit, quod propinat Dominus Jesus, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LVIII). Quod autem dicitur: Et non accepit, vel secundum Matthaeum, cum gustasset noluit bibere (Matth. XXVII), hoc indicat quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit. Quod enim ait Marcus, Non accepit, intelligitur: non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeus testis est, ut quid idem Matthaeus ait, Noluit bibere, hoc Marcus dixerit Non accepit, tacuerit autem quod gustaverit. Sed et hoc quod ait Marcus, Myrrhatum vinum, intelligendum est Matthaeum dixisse cum felle mistum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum 94.0405C| est; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderetur.

Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. Haec Joannes evangelista plenius exponit, quod, scilicet, milites caetera in quatuor partes juxta suum numerum dividentes, de tunica, quae inconsutilis erat desuper contexta per totum, sortem miserint (Joan. XIX). Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto, scilicet, orbe, qui quatuor partibus constat, terrarum diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer, distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est (Ephes. III), merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid nisi gratia Dei commendata 94.0405D| est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit. Et cum sors mittitur, non personae cujuscunque vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur. Et quia, sicut dicit Apostolus, Vetus homo noster simul affixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VII), quandiu id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, et quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem (II Cor. IV), tempus est crucis. Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Sed ideo dicitur, spe gaudentes (Rom. XII), ut requiem futuram cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus, per latitudinem hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias. Per altitudinem autem, cui caput 94.0406A| adjungitur, exspectatio retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI), his quidem secundum tolerantiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Itaque etiam longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris, nisi fallor, quod verba Apostoli in ista designatione crucis expediantur, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo, et profundum (Ephes. III).

Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Sunt qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes diceret 94.0406B| hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos (Joan. XIX), Hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Parasceve paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester, etc. Si ergo hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali, traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt? Jam certe dixerat Marcus: Crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus. Si ergo ejus rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia; ut quid adjunxit, Et crucifixerunt eum? nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus est; unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a militibus Dominum crucifixum, non a Judaeis, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse, qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui 94.0406C| ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia, cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur. Et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Joannem. Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime indicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum quam militum manus.

Et erat titulus causae ejus inscriptas: Rex Judaeorum. Titulus positus supra crucem ejus, in quo scriptum erat Rex Judaeorum, illud ostendit, quod nec occidendo efficere potuerunt ut eum regem non haberent, qui eis manifestissima et eminentissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in psalmo canitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II). Quia 94.0406D| apte etiam, quoniam Rex simul et Pontifex est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat, dignitatem titulo praetendit, ut cunctis legere, hoc est, audire et credere volentibus insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit suum, sed confirmarit potius et corroborarit imperium.

Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris, et alium a sinistris ejus. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi, significant eos qui sub fide et confessione Christi vel agonem martyrii, vel quaelibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur; at qui sive humanae laudis intuitu, seu qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris ac sinistri latronis mentem imitantur et actus. De qualibet dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero 94.0407A| omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia plura aut pietatis opera facere aut dona gratiae spiritalis accepisse videar, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Beati autem qui sua propter Dominum et propter Evangelium relinquunt: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V; Luc. VI).

Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Etiam nolentes confitentur Scribae et pontifices, quod alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia; qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, seipsum salvare poterat.

Christus Rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Fraudulenta promissio. Quid est plus, de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? Surrexit, et non creditis; 94.0407B| ergo etiamsi de cruce descenderit, similiter non credetis.

Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Quomodo qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei? Quandoquidem unus eorum conviciatus est secundum Lucae testimonium (Luc. XXIII), alter et compescuit eum, et in Deum credidit? nisi intelligamus Matthaeum et Marcum, breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum (Hebr. XI), cum solus Daniel significari intelligatur (Dan. VI). Et pluraliter dictum Secti sunt, cum de sola Isaia tradatur. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: Et rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino, cum non posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est latrones, vel, qui 94.0407C| cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo, non solum si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. Quod vero, Luca testante, unus latro Dominum blasphemat, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos; alter vero illum digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur, dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum, usque hodie geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus veri simul et falsi Christiani, illi quidem qui ficta mente dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia cupiunt liberari a Domino. At qui simplici intentione cum Apostolo non gloriantur, nisi in cruce Domini nostri (Galat. VI), ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum in manus sui commendent auctoris, unaque cum ipso regni coelestis desiderent esse participes. Unde bene ille, qui fide dubia Dominum precabatur, funditus est contemptus a Domino, neque ulla 94.0407D| responsione dignus habitus. At vero preces illius, qui aeternam a se salutem quaerebat, pia mox Dominus exauditione suscipere dignatus est. Quia nimirum quicunque in tribulationibus positi temporalia tantum a Domino solatia requirunt, temporalibus se pariter et aeternis gaudiis privant. Qui autem veraciter bona patriae coelestis suspirant, ad haec absque ulla dubietate Christo miserante perveniunt.

Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. Clarissimum mundi lumen retraxit radios, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum quod Dominus sexta hora, hoc est, recessuro a centro mundi sole crucifixus sit; diluculo autem, hoc est, oriente jam sole, resurrectionis suae mysteria celebrarit. Statu enim temporis signavit quod effectu operis exhibuit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). Nam et Adam peccante, 94.0408A| scriptum est quod audierit vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad auram post meridiem (Gen. III). Post meridiem, nempe inclinata luce fidei; ad auram vero, refrigescente fervore charitatis. Deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesserat. Rationis ergo, imo divinae pietatis ordo poscebat ut eodem temporis articulo quo tunc Adae praevaricanti occluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam paradisi reseraret; et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexerat, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret (I Cor. XV).

Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, eli, lama sabachthani, quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid reliquisti me? Principio vigesimi primi psalmi usus est; illud quod in medio versiculi legitur: Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Nec mireris verborum humilitatem, 94.0408B| querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas. Sicut enim esurire et sitire, et fatigari, non erant propria divinitatis, sed corporales passiones, ita et quod dicitur: Ut quid me dereliquisti, corporalis vocis erat proprium, quia solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi conjuncta vita fraudari. Licet enim et ipse Salvator hoc dicebat, sed proprie ostendebat corporis fragilitatem manens virtus et sapientia Dei. Ut homo ergo loquitur, meos circumferens motus, quod in periculis positi a Deo nos deseri putamus, ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur.

 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. Non omnes, sed quidam, quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit, Eli, eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui hoc dixerint, intelligere volueris, et hoc more sibi soluto faciunt, ut Dominum imbecillitate 94.0408C| infament, qui Eliae auxilium deprecetur.

Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sine, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum. Quam ob causam Domino acetum sit potui datum, Joannes ostendit plenius, dicens: Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas autem positum erat aceto plenum. Illi ergo spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus (Joan. XIX). Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent, antequam acciperet acetum, et traderet spiritum. Atque ut hoc etiam consummaretur, quod ait: Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII), Sitio, inquit. Tanquam hoc diceret: Hoc munus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleto, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentam. 94.0408D| Hyssopum, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde illud in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L). Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis (Philipp. II), non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostri mundationem fuisset effusus. Per arundinem vero, cui imposita est spongia, Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera quae arundine scribitur. Sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas, Scripturam vero arundinem dici, quo minus usitatum, eo magis est mystice figuratum.

Jesus autem, emissa voce magna expiravit. Quid hac 94.0409A| voce magna dixerit Dominus, Lucas aperte designat, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec, inquit, dicens expiravit (Luc. XXIII). Quod vero scribit Joannes, quia cum accepisset Jesus acetum, dixit, Consummatum est, et, inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX), inter illud quod ait, Consummatum est, et illud, Et, inclinato capite, tradidit spiritum, emissa est vox illa magna, quam tacuit Joannes, caeteri autem tres commemoraverunt.

Et velum templi scissum est in duo, a sursum usque deorsum. Scinditur velum templi, ut arca testamenti et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante enim dictum fuerat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV); nunc autem: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram, inquit, gloria tua (Psal. LVI). Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis (Matth. X); post passionem vero suam: Euntes, inquit, docete omnes gentes 94.0409B| (Matth. XXVIII).

Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat. Manifesta causa miraculi centurionis exponitur, quod videns Dominum sic expirasse, hoc est, spiritum emisisse, dixerit: Vere homo hic Filius Dei erat, nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi qui animarum conditor est. Et hoc considerandum est, quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur, et Arius in Ecclesia praedicet creaturam. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Jesum et vere justum hominem, et vere Dei Filium synagoga tacente confirmat.

Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei. Jacobum minorem dicit Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicebatur, 94.0409C| eo quod esset filius Mariae materterae Domini, cujus in Evangelio suo meminit Joannes dicens: Stabat autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae (Joan. XIX). Mariam autem Cleophae videtur eam dicere a patre sive a cognatione. Vocabatur vero minor Jacobus ad distinctionem majoris Jacobi, videlicet, filii Zebedaei, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino. Consuetudinis autem Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent; hoc, quia scandalum facere poterat, in nationibus, Paulus abjecisse se memorat: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri Apostoli faciunt (Rom. XV; I Cor. IX)? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus illae metebant spiritalia. Non quo indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod 94.0409D| victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit, Mariam, scilicet, Magdalenam, a qua septem daemonia ejecerat, et Mariam Jacobi, et Joseph matrem materteram suam, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus (Marc. XVI; Luc. VIII).

Et cum jam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio. Decurio vocatur, quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathaea autem ipsa est Ramathaim civitas Elcanae et Samuelis in regione Thamnitica, juxta Diospolim. Parasceve vero Graece, Latine praeparatio dicitur. Quo nomine Judaei, qui inter Graecos morabantur, sextam Sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei Sabbati necessaria essent, praeparare solerent, juxta hoc quod de manna quondam praeceptum est: Sexta autem die colligitis duplum, etc. (Exod. 94.0410A| XVI). Quia ergo sexta die factus est homo, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem Conditor ab opere suo requievit (Gen. II), unde et hanc Sabbatum, hoc est, requiem voluit appellari, recte Salvator eadem sexta die, crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque cum accepisset acetum dixit: Consummatum est, hoc est: Sextae diei, quod pro mundi refectione suscepi, jam totum est opus expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis, quae octava die ventura erat, exspectabat adventum. Ubi nostra simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est, cum lethi quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus 94.0410B| simul in corruptionem aeternae haereditatis accipiant.

Venit, inquit, Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei. Et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Magnae quidem Joseph iste dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur. Talem namque existere decebat eum qui corpus Domini sepeliret, qui et per justitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi. Non enim quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere et Crucifixi corpus poterat impetrare.

Joseph autem mercatus est sindonem, et deponens eum involvit sindone. Et ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem hoc sentire, quod corpus Domini non auro, non gemmis et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit, quanquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvat Jesum, 94.0410C| qui pura eum mente susceperit. Hinc Ecclesiae mos obtinuit, ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est Domini in sindone munda sepultum, juxta quod in gestis pontificalibus a beato papa Silvestro legimus esse statutum.

Et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. De monumento Domini ferunt, qui nostra aetate de Jerosolymis in Britanniam venere, quod domus fuerit rotunda de subjacente rupe excisa tantae altitudinis, ut intro consistens homo vix manu extenta culmen possit attingere, quae habet introitum ab Oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est. In cujus monumenti parte Aquilonari sepulcrum ipsum, hoc est, locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmarum mensura caetero pavimento altius eminens. Qui, videlicet, locus non desuper, sed a 94.0410D| latere Meridiano per totum patulus est, unde corpus inferebatur. Color autem ejusdem monumenti ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus.

Maria autem Magdalene, et Maria Joseph, aspiciebant ubi poneretur. In Luca legimus quia stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum (Luc. XXIII). His ergo notis Jesu post depositum ejus corpus ad sua remeantibus, solae mulieres quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Sed et hactenus sanctae mulieres die Parasceves, id est, praeparationis, idem faciunt, cum animae humiles, et quo majoris sibi consciae fragilitatis, eo majori Salvatoris amore ferventes, passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari, pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.

HOMILIA LIV. 94.0411A|

MATTH. VIII. In illo tempore ascendens Jesus in naviculam, secuti sunt eum discipuli multi. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. Et accesserunt, et suscitaverunt eum discipuli ejus, dicentes: Domine, salva nos, perimus, etc.

Ingrediente Domino in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus; non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide, mansueti et pii, spernentes mundum; non duplici corde, sed simplici. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus ejus sequentes, sed magis sanctitatem comitantes et justitiam ejus consectantes.

Et ecce tempestas magna facta est in mari ita ut navis operiretur fluctibus. Cum enim multa magna et miranda ostendisset in terra, transiit in mare, ut et ibidem adhuc excellentiora opera demonstraret, quatenus terrae marisque Dominum se esse cunctis 94.0411B| ostenderet. Fecit turbari mare, commovit ventos, concitavit fluctus. Cur hoc? Ideo ut discipulos mitteret in timorem, et suum auxilium postularent, suamque potentiam rogantibus manifestaret. Illa tempestas non ex sese oborta est, sed potestati paruit imperantis ejus qui educit ventos de thesauris suis, qui terminum mari arenam constituit. Dixit enim ei: Usque huc venies et non supergredieris, sed in temetipso confringentur fluctus tui? Hujus ergo jussione et praecepto orta est tempestas in mari, propter occasiones superius memoratas. Facta est tempestas magna et non pusilla, ut magnum opus et non pusillum ostenderetur: quantoque fluctus naviculae irruebant, tanto magis timor discipulos conturbabat, ut plus magis desiderarent ad liberandum se mirabilia Salvatoris. Dominus vero dormiebat. O res mirabilis et stupenda! is qui nunquam obdormiit dormit, is qui coelum et terram gubernat dormit, is qui non dormit neque dormitat, ipse dormire dicitur. 94.0411C| Dormiebat quidem corpore, sed vigilabat deitate; dormiebat corpore, sed conturbabat mare, erigebatque fluctus, et apostolos conterrebat, suam ostensurus potentiam; dormiebat corpore sicuti et ad puteum de itinere lassus vel fatigatus sedebat, demonstrans quia vere humanum portabat corpus, quod corruptibile induerat. Ipso corpore dormiebat, deitate vero concitabat mare et iterum deplacabat. Dormiebat itaque corpore ut apostolos suscitaret et evigilare faceret. Praecipue autem omnes nos nequaquam animo dormiamus, neve intellectu aut prudentia, sed vigilare in omni tempore, et jubilare Domino, et salutem ab eo postulare studeamus. Nam ipse qui dormiebat corpore, illud sanctum verbum dicit: Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Ad quem accedentes discipuli suscitabant eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. Tanto fuerant metu conterriti et pene animo alieni, ut irruerent in eum, et non modeste, aut leniter suggererent, sed turbulenter 94.0411D| suscitarent eum dicentes: Domine, salva nos, perimus. O beati, o veraces Dei discipuli, Dominum Salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis! Vita vobiscum est, et de morte solliciti estis; maris turbatorem trementes, creatorem ejus praesentem ita suscitatis, quasi non possit dormiente corpore fluctus sedare vel mitigare. Sed quid respondent hi dilectissimi discipuli? Parvuli, inquiunt, sumus adhuc infirmi et nondum robusti, ideoque timemus, ideoque trepidamus; necdum vidimus crucem, necdum nos confirmavit passio Domini et resurrectio, non ascensio in coelis, nec missi descensio sancti Spiritus Paracleti; propterea fragilitate nutamus, a Domino increpationem pusillae fidei supportamus, toleramus libenter, voluntarie sustinemus; unde et nunc dicente Domino: Quare conturbati estis, pusillae fidei; cur non habetis fortitudinem, cur non confidentiam et fiduciam apud vos tenetis? Et si mors irrueret, nonne eam debuistis constantissime 94.0412A| sustinere? Ad omne enim quidquid evenerit fortitudo necessaria est, ad omne periculum vel tribulationem usque ad animae exitum. Similiter et contra delicias, et divitias, et honores terrenos, animi fortitudo tenenda est, ut neque extollaris, o homo, neque in superbiam erigaris, non despicias inimicos, neque humiles spernas neque obliviscaris Dominum, neque derelinquas Creatorem, nec existas ingratus. Si ergo in necessitate et in periculis fortitudo necessaria est, ut viriliter cum fide toleres universa, multo magis contra delicias, ut dictum est, et luxurias fortitudo necessaria est, ne in muscipulam incidas diaboli. Quare ergo turbati estis, pusillae fidei, si potentem me super terram cognovistis? Quare non creditis quod et in mari potens sim? Si Deum me vere esse Creatorem omnium suscepistis, quare non creditis quod ea quae a me facta sunt in mea habeam potestate? quare ergo dubitastis, modicae fidei? Qui pusillum credit arguetur, et qui nihil credit contemnetur; fragiles in fide corripientur, 94.0412B| alieni omnino a fide punientur. Tales fuerunt Judaei et pagani, ideoque in malis suis evanuerunt. Tales etiam haeretici, ideoque in die judicii damnabuntur.

Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Scriptum fuit: Et exsurrexit tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Et percussit omnes inimicos suos in posteriora (Psal. LXXVII); et nunc surgens imperat ventis et mari sicut Creator, sicut suis ut potens, ut Dominus imperavit ventis et mari primitus ante discipulos, ut venientes firmarentur in fide; et potentia Deitatis occulta imperabat et comminabatur ei, magis autem regebat, et placabat illud secundum quod quidam ait: Potentia mitigavit mare. Imperavit ergo ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. De magno vento et tempestate magna, mari conturbato et tumenti, facta est magna tranquillitas. Decet enim hunc magnum magna et miranda facere; ideoque 94.0412C| paulo ante magna accinctus potentia magnifice conturbavit profundum maris; et nunc iterum in eo ipso ostendens suae magnificentiam potestatis, tranquillitatem magnam fieri jussit. Haec ideo ut nimium conturbati magnifice exhilarati laetarentur. Dedit enim per haec omnia nobis Dominus figuram et doctrinae imaginem, ut et in omni conturbatione et contumelia teneamus patientiam, stabiles simus, fidem non deseramus. Et si omnis iste mundus tanquam mare ebulliat, atque in furore consurgat, et si omnes venti et vertigines daemonum undique saeviant, et si omnis, ut diximus, tempestas maris, id est, omnis principatus et potestates mundi concitentur, et in tumore iracundiae spument aut furiant super sanctos, et si adhuc usque ad coelum sese extollant, ut tempestates maris malignantes et dolos et fremitus concitantes adversum aliquem vestrum, nolite timere, nolite turbari, nolite contremiscere, nolite deficere. Omnes enim quotquot in fidei navicula 94.0412D| cum Domino navigatis, omnes enim quotquot in hac nimium sanctae Ecclesiae navicula cum Domino per hunc undosum supernatatis mundum, et si ipse Dominus dormiat, pio somno vestram patientiam et tolerantiam exspectans, vel impiorum poenitentiam et conversionem sustinens, alacriter accedite ad eum, orationibus instantes, atque cum propheta dicentes: Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas nos in finem (Psal. XLIII). Et iterum: Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum (Psal. XXVI). Et ipse surgens increpat ventis, his aeris daemonum spiritibus. Ipsi enim maris tempestates commovent, hoc est amaros et elatos concitant fluctus hujus principes mundi, ad persecutiones sanctis omnibus immittendas, ad contumelias fidelibus ingerendas. Omnibus Dominus increpat, et comminatur, omnia mitigat, facitque tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum, pacem Ecclesiae et serenitatem mundo. Quomodo namque 94.0413A| saepius consilia infidelium commota sunt adversus veram fidem et firmam Ecclesiam, aliquoties paganorum, aliquoties haereticorum, quemadmodum saepius sicut maris fluctus irruebant comminantes et conterrentes hujus principes mundi, per omnia perdere se Ecclesiae filios arbitrantes; sed surgens Dominus increpavit daemonum ventis, et omnes evanescere fecit audaces adversarios fidei, magnamque pacem et tranquillitatem dedit Ecclesiae suae.

Homines autem illi in navicula mirati sunt. Qui homines? scilicet, hanc habentes naviculam. Naviculae nomine ne putes hic apostolos significatos. Nusquam enim invenimus praeter errorem sic cognominari Domini discipulos; sed semper aut apostoli aut discipuli nominantur. Mirabantur ergo illi homines, hi qui cum illo ambulabant, hi quorum erat navicula, illi qui in eadem navicula sese transigebant; hi mirabantur. Et admiratione dignum 94.0413B| fuit mare a profundo commotum mitigari, ejusque elatos deplacari fluctus, ventos sitientes compesci. Mirabantur ergo dicentes: Qualis est iste, quia venti et mare obediunt ei! Non interrogantes dicunt: Qualis est cui mare et venti obediunt? Qualis est iste! hoc est, quantus, quam fortis, quam potens, quam magnus! Qualis est iste, major Moyse, potentior Elia! Illi enim ambo, quorum unus ligno mare percusso cum labore discedit, alius . . . . . . Jordanem pertransiit: iste vero uno verbo mandat illis qui non habent verba, et obediunt ei. Hi qui non habent auditum obtemperant; hi qui prudentiae et intellectus expertes sunt inclinantur jubenti; quibus neque loquela, neque, ut diximus, sermo est obediunt, in eadem substantia in qua sunt, et sua natura moventur, et jussioni deserviunt ad confusionem mortalium, ad condemnationem corruptibilium. Jubet mari, et non contemnit; dicit ventis et tempestatibus, et mox compescuntur; jubet omni creaturae, et non supergreditur jussionem ejus; et unum hominum 94.0413C| genus, et unum quod secundum similitudinem Dei honorificandum est, cui verbum et prudentia data est, hi soli homines resistunt, hi tantum inobedientes sunt, hi soli contemnunt, ideoque et hi soli in judicio damnabuntur, et a justitia punientur velut deteriores multis animalibus, vel his qui sine spiritu et anima sunt in isto mundo. Mirabantur ergo illi quia mare compescuit et venti mitigati sunt. Admiremur et nos quando benignitates et benevolentias ostendit circa nos Dominus, quando de periculis nos salvare dignatur, quando de tumultibus nos liberat, quando ab inimicis insequentibus eruit nos. Miremur, et mirantes gratias agamus, gratiae obaudiamus, obaudientes timeamus, timentes diligamus, ut aeternae Charitatis ab eodem haeredes efficiamur. Mirabantur dicentes, Qualis est iste! Sicut homo videtur, et sicut Deus potentiam ostendit: Sicut unus carnalium putatur esse, et super omnia carnalia magna ostendit mirabilia: dormit sicut homo, et imperat 94.0413D| mari et ventis sicut Deus; in navicula sedet, et omnem creaturam jussione inclinat ubi vult Jesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LV. IN NATALI DIVAE MARIAE VIRGINIS.

MATTH. I. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham, etc.

Beatus Matthaeus evangelista, dilectissimi, non immerito inter caetera coelestium secretorum animalia facie hominis describitur (Ezech. I), quia longe ab antiquis patribus exordium Evangelii sumens, lucidius caeteris genealogiam Dominicae humanitatis praenotavit. At sciendum est quia horum omnium nomina allegorici et moralis sensus plene in se contineant intellectus, Abraham pater multarum gentium, Isaac 94.0414A| gaudium, Jacob supplantator, Judas confessio interpretatur; Phares divisio, Zara oriens, Esron sagittam videns, Thamar palma dicitur; Aram electus, Aminadab populus spontaneus, Naason augur fortis, Salmon sensibilis accipitur; Boos in ipso fortitudo, Raab lata, Obeth serviens, Ruth festinans subauditur; Jesse incendium, David manu fortis, vel desiderabilis, Salomon pacificus, Urias lux mea Deus, Bethsabee filia juramenti subintelligitur; Roboam latitudo populi, Abia pater Dominus, Asa tollens, Josaphat Dominus judicavit exprimitur; Joram excelsus, Ozias robustus Domini dicitur; Joathan perfectus, Achas apprehendens dicitur; Ezechias fortitudo Domini, Manasses obliviosus, Amon fidelis, Josias salus Domini interpretatur; Jechonias praeparatio Domini, Salathiel petitio mea Deus, Zorobabel iste magister, Abiud pater meus iste interpretatur; Eliacim Dei resurrectio, Azor adjutus, Sadoc justus, Joachim frater meus subintelligitur; Eliud Deus meus, Eleazar Deus adjutor, Mathan donum, Jacob supplantator 94.0414B| exprimitur: Joseph appositus, sive auctus, Maria illuminatrix, sive stella maris, Jesus salvator, sive salutaris, Christus unctus interpretatur. Igitur per hos patriarchas Christus Dominus noster veniens in mundum, horum omnium in se ipso allegorice gessit officium, et in eorum interpretatione nominum nostram salutem designavit. In Abraham pater est omnium credentium, in quo, juxta Apostolum, omnes clamamus: Abba pater (Rom. VIII). In Isaac gaudium est omnium fidelium, de quo angelus dixit: Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Luc. II). In Jacob supplantator est, quia ipse subnervavit et contrivit diabolum, vastatorem humani generis, et vasa ejus diripuit (Matth. XII, Luc. XI). In Juda confessio, quia ipse dixit: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae (Matth. XI). In Phares divisio, quia segregat oves ab haedis, id est, bonos a malis, electos a reprobis (Matth. XXV). In Zara oriens, sicut scriptum est: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I). 94.0414C| In Thamar palma victoriae, sicut ipse dixit: Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI). In Aram electus, de quo Pater loquitur: Ecce puer meus quem elegi, electus meus, dedi super eum Spiritum meum (Isai. XLIII). In Aminadab populus spontaneus, qui sponte posuit animam suam, ut nos efficeret sibi populum spontaneum, Deoque acceptabilem (Joan. X). In Naason augur, id est propheta fortis, cum dicit: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, tunc sedebit ut judicet orbem terrae in aequitate (Matth. XXV; Psal. XCV). In Salomone sensibilis, id est intellectualis, de quo scriptum est: Ipse autem ut vidit cogitationes eorum (Matth. IX). Et iterum: Dominus novit cogitationes hominum (Psal. XCIII). Et: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII). In Boos fortitudo in ipso est, quia a nemine fortitudinem accepit, de quo dictum est: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII); et ipse in Evangelio: Omnia traham ad meipsum (Joan. XII). In Raab latitudo 94.0414D| potentiae ejus exprimitur, quem totus non capit orbis, et cujus regni non erit finis (Dan. VII; Luc. I). In Obeth serviens, quia non venit ministrari, sed ministrare, formam servi accipiens (Matth. XX). In Ruth festinans ad salutem nostram, qui festinanter vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II), dicens in Evangelio: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). In Jesse incendium agnoscitur ut ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? Et sicut Joannes dicit: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne (Luc. III). In David desiderabilis, quia speciosus erat forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). In eodem manu fortis, quando flagellum de funiculis in manu tenens, in mensam vendentium et ementium multitudinem ejecit de templo (Luc. XIX, Joan. II); vel quando diabolum vicit, et calumniatorem nostrum contrivit. In Salomone pacificus, sicut ipse dixit: Pacem relinquo vobis, 94.0415A| pacem meam do vobis (Joan. XIV). Et Apostolus: Ipse est pax nostra, qui facit utraque unum (Ephes. II). In Bethsabee filius juramenti, de quo dictum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX). In Roboam latitudo populi est, cum dicit: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). In Abia pater Dominus, qui ait: Nolite vocare vobis patrem in terra; unus est enim Pater vester, qui in coelis est (Matth. XXIII). In Asa tollens, de quo Joannes: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). In Josaphat judex, quia ipse est judex vivorum et mortuorum (Act. X), sicut ipse ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). In Joram excelsus, quia ipse ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV). Et ut Psalmista dicit: Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus (Psal. CXII). In Ozia robustus Domini, quia ipse captivitatem 94.0415B| humani generis in manu robusta liberavit, et in alta coelorum deduxit (Psal. LXVII; Ephes. IV). In Joathan perfectus, sicut in Evangelio ait: Nos enim decet adimplere omnem justitiam (Matth. III). In Achaz apprehendens, qui coelum palmo ponderavit, et terram pugillo concludit (Isai. XL). In Ezechia fortitudo Domini, quia, juxta Apostolum, Christus Dei virtus est, et Dei sapientia (I Cor. I). In Manasse obliviosus iniquitatis, sicut scriptum est: In qua die conversus fuerit peccator ab iniquitate sua, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). In Amon fidelis, juxta Paulum, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Dominum (Hebr. II); et, juxta Joannem, qui est testis fidelis (Apoc. III). In Osia salus Domini, quia omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II). In Jechonia praeparatio Domini, qui ait: Si abiero, et praeparavero vobis locum (Joan. XVI). In Salathiel petitio mea Deus, qui ait: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi (Joan. 94.0415C| XVII). In Zorobabel magister publicanorum peccatorum, ut eos ab errore viae suae revocaret, et sic, ut ipse ait: Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus (Matth. XXIII). In Abiud pater meus: quia ipse est Pater, et caput omnium credentium (Rom. IV). In Eliacim Domini resurrectio, ut ait: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, non morietur in aeternum, sed ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. XI). In Azor adjutus, ut ait: Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum (Joan. VIII). Et iterum: Opera quae ego facio, a meipso non facio, sed Pater qui mecum est, ipse facit opera (Joan. XIV). In Sadoc justus, sicut scriptum est: Ut sit ipse justus, justificans eos qui ex fide Abrahae sunt (Rom. III). In Joachim frater meus, ut ait: Si quis fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror et mater est (Matth. XII). In Eliud Deus meus, quia ipse est Deus ex substantia Patris ante saecula genitus, qui in patibulo crucis dixit: Heli, heli, hoc est, Deus Deus meus (Matth. XXVII; Psal. XXI). In 94.0415D| Eleazar Deus adjutor, quia ipse est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX), et protector omnium sperantium in se (Psal. XVII). In Mathan donum, quia ipse ascendens in altam captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus; et quia per ipsum Pater Deus omnia dona perdonavit (Psal. LXVII; Ephes. IV). In Jacob, ut supra diximus, supplantator est hostis antiqui, qui fidelibus dedit potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Joseph auctus, cui dedit Pater gentes in haereditatem suam, et in possessionem suam terminos terrae (Psal. II); vel augmentum vitae aeternae est, sicut ipse dixit: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X). In sancta et perpetua virgine Maria, stella maris ipse est, id est, lux mundi, sicut ipse ait: Ego sum lux mundi (Joan. VIII). Et Joannes: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). In proprio nomine Jesu salutaris, vel salvator 94.0416A| est, angelo apponente qui ait: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Idem vero Christus, id est, unctus appellatus est, quem unxit Deus Pater in humanitate oleo laetitiae (Psal. XLIV), id est, unctione Spiritus sancti, in sacerdotem et regem sempiternum, quatenus Christianos ex suo nomine vocatos per id quod Salvator est, a peccatis salvaret: per id quod sacerdos est, Deo Patri reconciliaret: per id quod rex est, in regnum sempiternum collocaret. Moraliter hae quoque interpretationes nominum ad nostram aedificationem multimodis pertinere noscuntur. Sicut Christus ubique nostrae salutis gerebat causam, ita et patriarcharum nomina nostrum profectum designant. In Abraham, ut patres simus multarum virtutum, et haereditatis jure multiplicationem bonorum possideamus. In Isaac, ut gaudium habeamus in Domino, et non in mundo, juxta hoc quod ipse dixit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X). Et, 94.0416B| juxta Apostolum: Gaudete in Domino semper (Philipp. IV). In Jacob, ut supplantatores simus vitiorum nostrorum, et carnale desiderium vivaci pede a diaboli potestate calcemus. In Juda, ut, secundum Psalmistam, praeveniamus faciem Domini in confessione, et confiteamur nomini sancto ejus (Psal. XCIV; Psal. CIII). In Phares, ut dividamus nos ab impiis, et abstrahamus nos ab omni fratre ambulante inquiete, et non communicemus operibus ejus malis (II Thess. III). In Zara, ut lucifer verus oriatur in cordibus nostris, et sol justitiae splendeat in nobis ubique (Sap. V); et ut luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V). In Esron, ut sagittae simus salutis Domini (IV Reg. XIII), ut dici de nobis possit: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX). In Thamar, ut cum palma victoriae pompas diaboli, et concupiscentias mundi superemus propter eum qui dilexit nos (I Joan. II). In Aram, ut simus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, 94.0416C| populus acquisitionis, et annuntiemus virtutes ejus, qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum (I Petr. II). In Aminadab, ut spontaneus Domini populus simus, in aedificationem corporis Christi (Ephes. IV). In Naason, ut, auguriis gentium derelictis, divinis promissis fidem adhibeamus. In Salmon, ut sensibiles, id est, intellectuales veritatis Dei, et factores inveniamur, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur (Rom. II; Jac. I). In Boos, ut, juxta Apostolum, confortemur in Domino, et in potentia virtutis ejus, succincti lumbos nostros in veritate, induti lorica justitiae, sumentes scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. IV). In Raab, ut latum mandatum Domini nimis diligenter observantes (Psal. CXVIII), Dominum Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute diligamus, et proximum sicut nosmetipsos amplectamur (Matth. XXVI; Deut. VI). In Obeth, ut serviamus Domino per spiritum timoris, et dilectione 94.0416D| sancta (Psal. II), quatenus rationabile sit obsequium nostrum (Rom. XII), et acceptabile fiat sacrificium nostrum (Dan. III). In Ruth, ut festinantes ingredi in illam requiem, id est, in coelestem Hierusalem, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI), quia non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII). In Jesse, ut incensum orationum nostrarum in ara cordis nostri, in spiritu contribulato Domino offeramus, cum Psalmista dicentes: Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). In David, ut manu fortes contra Goliam spiritualem pugnantes (I Reg. XVII), et exhibentes corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, desiderabile templum efficiamur Spiritui sancto (Rom. XII). In Salomone, ut quantum ex nobis est, cum omnibus hominibus pacem habeamus, illud Dominicum intendentes: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth V). In Bethsabee, ut juramentum 94.0417A| omnimodis custodiamus, ne perjurio incidamus in laqueum diaboli (Matth. V; Jac. V). In Uria, ut lux nostra Deus sit, videlicet, ut eum sequentes non ambulemus in tenebris mortis, sed habeamus lumen vitae (Joan. VIII). In Roboam, ut longe lateque per orbem terrarum populus dispersus, unitatem spiritus in vinculo pacis et charitatis habeamus, unum Deum, unam fidem, unum baptisma profiteamur (Ephes. IV), de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I). In Abia, ut charitatem fraternitatis invicem diligentes (Rom. XII), unum patrem habeamus Dominum in coelis, qui nos voluntarie genuit verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus (Jac. I), et benedictionem haereditate possideamus, et gloriemur in spe gloriae filiorum Dei (Rom. V). In Asa, ut tollamus membra nostra de luto et sterquilinio vitiorum, ne serviant immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, sed justitiae in sanctificationem (Rom. VI), quia non vocavit nos Deus in 94.0417B| immunditiam, sed in sanctificationem (I Thes. IV). In Josaphat, ut recte judicemus omni personae, sicut scriptum est: Recte judicate, filii hominum (Psal. LVII); et quodcunque volumus ut faciant nobis homines, faciamus et illis (Matth. VII; Tob. IV); similiter scientes, quia mensura qua mensi fuerimus, remetietur nobis (Marc. IV; Matth. VII; Luc. VI). In Joram, ut excelsi vel sublimes in Domino effecti, quae sursum sunt quaeramus, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram (Coloss. III), quoniam omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). In Ozia, ut robusti in Domino effecti, in omnibus persecutionibus nostris, et tribulationibus quas sustinemus, exemplum accipiamus laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini Jesu. In Joathan, ut perfecti simus, sicut et Pater noster coelestis perfectus est (Matth. V); in omnibus nos 94.0417C| ipsos exemplum praebentes (Tit. II), et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum (Coloss. I). In Achaz, apprehendamus disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereamus de via justa (Psal. II), quae Christus est, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). In Ezechia, ut fortes Domini resistamus adversario nostro diabolo, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V); non in nostra virtute confidentes, sed Domini fortitudinem cum propheta collaudantes: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Isai. XII). In Manasse, ut obliviosi simus injuriarum nostrarum, et ejus [ Leg. his] qui contra nos agunt, propter nomen Domini ignoscamus, ne illud maledictum incurramus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI; Luc. XI). In Ammon, ut fideles in fide radicati et fundati (Coloss. II), in omnibus sumamus scutum fidei, in quo possimus omnia tela nequissimi ignea exstinguere (Ephes. VI). In Josia, 94.0417D| ut salutem Domini et animarum semper deposcamus, ne obcaecemur in infidelitate, ne claudicemus in viis mandatorum ejus, ne surdi ad audiendum verbum Dei efficiamur, ne moriamur in peccatis, sed ut salvemur semper ab eo qui salvos facit sperantes in se (Psal. XVI). In Jechonia, ut praeparati simus in adventu Domini secundo, vigilantes et orantes, ne intremus in tentationem (Matth. XXVI), sed cum illis intrare ad nuptias mereamur, de quibus ipse dicit: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII). In Salathiel, quatenus petitio nostra ad Deum semper dirigatur, ut gaudium nostrum sit plenum (Joan. XVI), non hujus saeculi moerore permistum, sed infinita beatitudine sempiternum; et hoc in nomine Salvatoris, ut impetrare possimus quod petimus. In Zorobabel, ut magistri simus veritatis, prohibentes magisteria et confusiones haereticorum, et quae verbis docemus, exemplis commendemus, ne de nobis Dominus dicat: 94.0418A| Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum (Psal. XLIX). In Abiud, ut sit nobis Deus in patrem, et nos illi in filios, habentes spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba pater (Rom. VIII). Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Ibid.). In Eliacim, ut resurgamus a tumulis vitiorum ad celsitudinem virtutum, de terrenis ad coelestia, de morte ad vitam, de Gaza ad Galilaeam, id est, de inferno ad aeternam transmigrationem, ubi sancti ibunt de virtute in virtutem, donec videbitur Deus Deorum in Sion (Psal. LXXXIII). In Azor, ut adjuti divina gratia, cuncta nobis adversantia patienter supportemus, et Dominum adjutorem nostrum cum Psalmista collaudemus: Dominus adjutor et protector meus, et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum (Psal. XXVII). In Sadoc, ut justi appareamus ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus 94.0418B| Domini sine querela (Luc. I), ut cum justis mereamur audire vocem dicentis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi (Matth. XXV). In Joachim, ut fratres Jesu Christi mereamur appellari, non per cognationem carnis, sed per unctionem Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde (Tit. III), ut facientes voluntatem ipsius sobrie et juste et pie vivendo in hoc saeculo (Tit. II), ad Patrem suum, et Patrem nostrum, ad Deum suum, et Deum nostrum ascendere possimus in futuro (Joan. XX). In Eliud, ut nullum habeamus Deum, nisi Dominum Jesum Christum, cui omne genu flectitur, et omnis lingua confitetur (Philipp. II), et ut ipsi soli sacrificium laudis immolemus, et vota nostra reddamus (Psal. XLIX), ipsumque solum adoremus, quem oportet adorari in spiritu et veritate (Joan. IV). In Eleazar, ut nullum quaeramus adjutorem, nisi Dominum Jesum Christum, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus (Ephes. III), 94.0418C| et ut quodcunque facimus in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini faciamus (Coloss. III), dicentes cum Propheta: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII). In Nathan, ut donum supernae gratiae, spiritum, scilicet, sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, spiritumque timoris Domini retinentes, discretionem habeamus inter bonum et malum, quae est mater omnium virtutum (Isai. XI). In Jacob, ut supplantemus a nobis zizania vitiorum, et plantemus in nobis aromata virtutum, ut sicut cinnamomum et balsamum aromatizans, et quasi myrrha electa odorem demus (Eccli. XXIV), et plantati in domo Domini, floreamus in aeternum ante Deum (Psal. XCI). In Joseph, ut de die in diem, virtuti virtutem, sanctificationi sanctificationem apponentes, merito et numero augeamur, et in eo crescamus in salutem, et ut per scalam in coelum erectam quotidie de gradu ad gradum 94.0418D| ascendamus, donec spiritualiter formetur Christus in nobis (Galat. IV). In sancta et perpetua virgine Maria, quae stella maris vel illuminatrix interpretatur, ut illuminatores mundi, id est, doctores sanctae Ecclesiae simus, et in cordibus credentium lumen fidei et amorem Christi per doctrinam veritatis et exempla sanctitatis oriri faciamus, et Deo habitaculum praeparemus. In Jesu Domino nostro, ut salvatores animarum nostrarum esse valeamus, manifeste declaratur. Quisquis enim in fide, spe et charitate, vigiliis, jejuniis et orationibus, castitate, sobrietate, eleemosynarum largitione, dilectioneque Dei et proximi, usque in finem perseveraverit, et converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V). In Christo autem, ut ita Christiani simus, quatenus sicut ille ambulavit, et nos ambulemus (I Joan. II); et sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro fratribus nostris animas 94.0419A| deponamus (I Joan. III); et sicut ipse horum nominum interpretationes in se naturaliter gerebat, ita et nos in omni activa et contemplativa vita spiritaliter, ut dictum est, recolamus. Ad hoc enim Christus passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II), et abnegemus nosmetipsos, et tollamus crucem nostram, et sequamur eum (Luc. IX), perducentem nos ad gloriam sempiternam, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam praeparavit Deus diligentibus se. Ipsi honor, laus et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LVI. IN VIGILIIS DIVI MATTHAEI APOSTOLI.

 LUC. V. MATTH. IX. MARC. II. In illo tempore, vidit Jesus publicanum, nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi, Sequere me, etc.
 Idem Levi qui Matthaeus est, sed Lucas Marcusque 94.0419B| propter verecundiam et honorem evangelistae, noluerunt nomen ponere vulgatum. Ipse autem Matthaeus juxta illud quod scriptum est: Justus accusator sui est (Prov. XVIII), in primordio sermonis Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in Apostolum, de teloniario in Evangelistam sit repente mutatus.
 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Intelligens Matthaeus quid sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus, sequitur. Sequi enim, imitari est. Ideoque ut pauperem Christum, non tam gressu quam affectu confortari [ Leg. consectari] potuisset, reliquit propria, qui rapere solebat aliena, perfectaque nobis abrenuntiationis saeculi formam tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit, quod evenire poterat a principibus saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquerit. Tanta enim cupiditate sequendi 94.0419C| Dominum ductus est, ut in nullo prorsus hujus vitae respectum vel cogitationem sibimet reservaverit, propter quod justa mercede, dum humana sedulus negotia deserit, dominicorum fidelis dispensator meruit esse talentorum.
 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua. Qui domicilio Christum interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in ejus qui crediderit recumbit affectum. Et hoc est bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur.
 Et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. Viderunt publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.
 Et murmurabant Pharisaei et Scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Convivantibus cum 94.0419D| Domino publicanis, Pharisaei murmurantes de jejunio gloriantur. Ubi primo legis et gratiae quanta sit distantia declaratur, quia qui legem sequuntur, jejunae mentis famem patiantur aeternam; qui vero verbum in interioribus animae receperunt alimenti coelestis, et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possint. Deinde retributionis futurae species praefiguratur, quando epulantibus cum Christo electis, perfidia superborum jejuna torquebitur, quibus dicitur: Meretrices et publicani praecedent vos in regnum Dei (Matth. XXI). Quod sit per Matthaei electionem fides gentium, quae prius mundi lucris inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiuntur, exprimitur, profecto supercilium Pharisaeorum, Judaeorum invidiam, qua degentium salute torquentur, insinuat.

Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Suggillat 94.0420A| Scribas et Pharisaeos, qui justos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum namque medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII; I Petr. II). Sanos autem et justos appellat eos qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X), qui ex lege praesumentes Evangelii gratiam non quaerunt. Porro male habentes, et peccatores vocat eos, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem justificari posse videntes, Christi se gratiae poenitendo submittunt. Ubi simul ostenditur quod non in pristinis vitiis permanentes, ut Scribae et Pharisaei murmurabant, sed poenitentiam agentes Publicani venerint ad Jesum; et ipse quoque Jesus convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spiritales invitatoribus suis praeberet cibos, adire dignatus sit. Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud nisi 94.0420B| quid ibi fecerit, quid docuerit, et ut humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae ejus in poenitentium conversione, monstretur.

HOMILIA LVII. IN DIE ASSUMPTIONIS MARIAE.

LUC. X. In illo tempore, intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine, excepit eum in domum suam, etc.

Duae istae Domino dilectae sorores duas vitas spiritales, quibus in praesenti sancta exercetur Ecclesia, demonstrant. Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur, Maria vero contemplativam, qua in Dei amore suspiramus. Activa enim vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant, dispensare, et commissis nobis, qualiter subsistere valeant, 94.0420C| praevidere. Contemplativa vero vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, ut nil jam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat, ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere, illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei corruptione gaudere.

Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Haec utrique vitae congruere, nemo qui dubitet. Et contemp1ativae quidem uniformis perfectio est, exutam mentem in cunctis habere terrenis, eamque quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. Activae vero, quam frequens sit ministerium, gentium Magister edocet (II Cor. XI, XII), qui celeberrimis Epistolarum dictis suos pro Christo 94.0420D| terra marique labores, sua pericula commemorat. In quibus etiam visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute, quod perpaucis est imitabile, consummatum fuisse significat. Unde dicit: Sive enim mentem excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V).

Quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut adjuvet me. Et illorum persona loquitur, qui, adhuc divinae contemplatione ignari, solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt, ideoque cunctos qui Christo devoti esse velint huic mancipandos autumant. Et bene Martha stetisse, Maria secus pedes Domini sedisse describitur, quia vita activa laborioso desudat in certamine, contemplativa vero, pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete perfruitur.

Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha sollicita es et turbaris circa plurima. Porro unum est necessarium. 94.0421A| Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo jugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII). Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum sanctum ejus (Psal. XXVI). Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur.

 Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum 94.0421B| praesenti ergo saeculo vita aufertur activa; contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur. Quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore amplius ignescit. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur.

HOMILIA LVIII. IN COMMEMORATIONE DIVINAE VIRGINIS MARIAE, DE EVANGELIO: « EXTOLLENS VOCEM QUAEDAM MULIER. »

LUC. XI. Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti, etc.

Magnae devotionis et fidei haec mulier ostenditur, quae Scribis et Pharisaeis Dominum tentantibus et blasphemantibus, tanta ejus incarnationem prae omnibus sinceritate cognoscit, tanta fiducia confitetur, ut et praesentium procerum calumniam, et futurorum confundat haereticorum perfidiam. Nam sicut tunc 94.0421C| Judaei sancti Spiritus opera blasphemando verum consubstantialemque Patri Dei Filium negabant, sic haeretici postea negando Mariam semper virginem, sancti Spiritus operante virtute nascituro ex humanis membris unigenito Deo carnis suae materiam ministrasse, verum consubstantialemque matri filium hominis fateri non debere dixerunt. Sed si caro Verbi Dei secundum carnem nascentis a carne Virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eam portasset, ubera quae lactassent, beatificantur. Qua enim consequentia ejus lacte credatur nutritus, cujus semine negatur esse conceptus? Cum ex unius ejusdemque fontis origine secundum physicos uterque liquor emanare probetur. Nisi forte putanda est virgo sementivam suae carnis materiam nutriendo in carne Dei Filio suggerere potuisse, incarnando autem quasi majori et inusitato miraculo minime potuisse. Sed huic opinioni obstat Apostolus dicens: Quia misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum 94.0421D| sub lege (Galat. IV). Neque enim audiendi sunt, qui legendum putant, natum ex muliere, factum sub lege, sed factum ex muliere, quia conceptus in utero virginali, carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne. Alioquin nec vere Filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Et nos igitur his contra Eutychen dictis extollamus vocem cum Ecclesia catholica, cujus haec mulier typum gessit, extollamus et mentem de medio turbarum, dicamusque Salvatori: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti. Vere enim beata parens, quae, sicut quidam ait ( Sedulius ) enixa est puerpera regem. Qui coelum terramque tenet per saecula, cujus Numen, et aeterno complectens omnia gyro, Imperium sine fine manet; quae ventre beato Gaudia matris habens cum virginitatis honore, Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.

At ille dixit: Quinimo, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Pulchre Salvator attestationi 94.0422A| mulieris annuit, non eam tantummodo, quae Verbum Dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem Verbum spiritaliter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in suo, vel in proximorum corde parere, et quasi alere studuerint, asseverans esse beatos. Quia et eadem Dei genitrix et inde quidem beata, quia Verbi incarnandi ministra est facta temporalis; sed inde multo beatior, quia ejusdem semper amandi custos manebat aeterna. Qua sententia sapientes Judaeorum clam percutit, qui Verbum Dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant. Unde et recte dicitur: Beati qui audiunt Verbum Dei, et custodiunt illud; quia non auditores legis, juxta Jacobi apostoli sententiam, justificabuntur apud Deum, sed factores legis (Jac. I). de quo et psalmista ait: Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitias in omni tempore (Psal. CV); quia illis merces in gloria retribuetur sempiterna; ubi contemplantes faciem Dei, laudes ei in perpetuum cantabunt; qui in Trinitate et unitate perfecta regnat 94.0422B| et permanet Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LIX. DE SANCTA MARIA VIRGINE.

Hodie, fratres charissimi, celebramus festivitatem sanctae Mariae, Dei Genitricis quae hodie translata est in coelum de mundo, ut pro nobis oret Filium, quia mundus deletus esset, nisi per preces sanctae Mariae sustineatur. Quia legimus, postquam coelos ascendit ipsa, assidue stat coram Deo, orationem pro peccatis nostris effundens, et justos retinet ne cadant, peccatores confortat ne pereant; diligit virgines, si in vera virginitate consistant; custodit viduas, si permaneant in vera viduitate. Legimus quid fecit erga clericum quemdam, qui fuit Romae de nobili genere ortus: pater et mater, frater et soror occiderant, solus superstes, multos habebat honores, multas possessiones, capellamque vicinam domui suae in honore Beatae Mariae consecratam, in qua quotidie omnes horas sanctae Mariae decantabat. Parentes autem 94.0422C| ejus coeperunt eum omnes stringere, ut duceret uxorem, sed noluit per longum tempus, et cum consisterent stringendo, voluntati eorum concessit. Desponsaverunt autem ei conjugem de melioribus Romae. Factum est cum dies nuptiarum esset constitutus, venerunt parentes ejus cum honore, et celebrabant nuptias cum laetitia, sicut usus est. Illi vero ascendentes equos, recordatus est clericus quod beata Maria nunquam dereliquerat eum, ascendit et ipse cum aliis, ut cum honore adduceret uxorem; cum rediisset, cantabant cymbalis et citharis, et caeteris instrumentis. Et clericus recordans quod adhuc non cantaverat nonam de sancta Maria, ait militibus: Praeparate mensas, et ea quae praeparanda sunt secundum ordinem nuptiarum, et ego vadam ad ecclesiam cantare nonam de sancta Maria, et postea revertar ad vos. At illi coeperunt tristari dicentes: Sic faciunt alii qui conjugem ducunt, vadunt cantare matutinas? Postquam ille aperuit ostium ecclesiae, vidit eam plenam 94.0422D| lumine et ardore et beatam Mariam sedentem ante altare. Et terrore percussus cecidit in terram quasi mortuus; ipsa autem veniens, tenuit manum ejus, et ait: Noli timere, ego sum amica tua, quam semper dilexisti et in mente habuisti, nunc autem me dereliquisti et aliam accepisti, quare hoc fecisti? Nonne sum amica tua? Nonne sum satis pulchra? An quaeris aliam, quae habet majorem pulchritudinem quam ego? Et ille nimis timens, respondit: Quae es, Domina mea, non te cognosco, sed te video pulchram et tam honestam, ut non habeatur talis in coelo, nam odor a te progrediens replet me, quod me credo esse in paradiso. Respondit Maria: Ego sum beata Maria, mater Christi, tu vero mihi hactenus servisti; sed cur, me derelicta, aliam desponsasti? Noli me derelinquere propter mulierem mortalem et parvo tempore durabilem. Hoc dicto evanuit ab oculis ejus. Ipse vero postquam nonam dixit, rediit ad palatium in quo milites eum exspectabant, et constringebant 94.0423A| eum dicere, quare tantam moram fecisset; quibus ille ait: Quicunque de parentibus meis meam ducat uxorem, quia amplius non habeo aliam, nisi beatam Mariam, cui die ac nocte servire desidero. Sponsa haec audiens, tristis et dolens ad domum patris rediit. Clericus vero accessit ad beatum Zephirum papam, qui eo tempore erat, quaerens consilium, quid facere deberet; qui praecepit ei ut omnia quae haberet donaret ecclesiae in qua visionem viderat, et fieret ibi monachus, et serviret ibi Deo et beatae Mariae omnibus diebus vitae suae, quae eum de laqueo diaboli liberavit. Nunc autem, fratres, serviamus semper tali reginae, quae non derelinquit sperantes in se. Cum diligat orationes sanctorum, et exaudiat, multo magis matrem suam exaudit pro peccatoribus exorantem; et ipse in cruce expansus commendavit eam beato Joanni evangelistae, ut eam custodiret die ac nocte, quamdiu esset in hoc saeculo. Et beatus Joannes implevit quod sibi commendatum fuit. Cum appropinquassent dies et tempus, in quo Dominus eam voluit 94.0423B| de hoc saeculo tollere, ut semper vicina ante faciem suam oraret pro peccatoribus, vocavit eam dicens: Veni ad me, dilecta mea, sponsa mea, mater mea, tempus est ut exaltem te super omnes angelos et archangelos, et caeteras virtutes, quae sunt in coelo, et sis in conspectu meo semper: die dominica portabo te in coelum. At illa venit statim, nuntians Joanni, quae ei Dominus dixerat. Tunc beatus Joannes ait: Oremus pariter ut Dominus noster, Filius tuus, transmittat nobis omnes apostolos, ut serviant tibi. Illis vero orantibus, omnes apostoli in qualicunque loco orabant, rapti et adducti fuerunt ante ostium, ubi erat beata Maria, et steterunt cum ea usque quo Filius ejus assumpsit eam in coelum, ubi nunc stat in conspectu ejus, non cessans pro peccatoribus exorare. Toto igitur affectu confugiamus ad eam venire, ut per suas orationes ducat nos ad illa gaudia ubi ipsa manet cum Filio sine fine.

HOMILIA LX. IN NATALI DIVI BARTHOLOMAEI APOSTOLI. 94.0423C|

LUC. XXII. In illo tempore, facta est contentio inter discipulos Jesu, quis eorum videretur esse major, etc.

Sicut bonis esse moris solet, in Scripturis semper exempla Patrum praecedentium, quibus ad meliora proficiant, quibus agnitis de suis actibus humilientur, inquirere, sic e contrario reprobi, si quid forte in electis reprehensibile reperiunt, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, aut pro justo defensuri, libentissime solent amplecti. Ideoque multo ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi quis eorum videretur esse major, quam quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV). Multo recolunt tenacius quod facta est dissensio inter Barnabam et Paulum, ita ut discederent ab invicem (Act. XV), quam [ Supple quod] idem Paulus ait: Cum 94.0423D| enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? nonne homines estis (I Cor. V)? quasi nobis infirmitas sanctorum imitanda proponatur, et non illud potius quia convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello (Hebr. XI), hoc maxime in loco, ubi et ipsa contentionis eorum causa est nobis incognita. Neque enim credibile est quia juxta hoc quod alibi praecipitur: Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII), honore se invicem praeveniendo certarint (Rom. XII). Verum qualibet ex causa contenderint, nos potius non carnales adhuc discipuli quid gesserint, sed spiritalis Magister quid jusserit, videamus.

Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic; sed qui major est in vobis fiat sicut junior, et qui praecessor est, sicut ministrator. Certantibus de prioratu discipulis, pius Magister eos non initae contentionis arguit, sed formam quam sequantur humilitatis modesta ratione describit. In qua 94.0424A| tamen forma obtinenda majores et praecessores, id est doctores Ecclesiae, non minima discretione opus habent, ne, videlicet, regum gentium instar, dominari subjectis, seque ab eis gaudeant supervacuis laudibus attolli, sed, ad exemplum Regis aeterni, quasi juniores eis quibus regendis praesunt efficiantur ac ministri. Quia nimirum necesse est ut sic bene agentibus per humilitatem sint socii, quatenus contra delinquentium vitia per zelum justitiae sint erecti, ut et bonis in nullo se praeferant, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscant. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII). Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi (I Petr. V). Et tamen nonnunquam gravius delinquitur, si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custodiatur. Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, 94.0424B| apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit (I Reg. II). Unde necesse est, ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.

Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Ad verba exhortationis suimet adjungit exempla, quae Joannes Evangelista plenius commemorans, inter caetera scribit: Si ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes (Joan. XIII): quamvis etiam verbo ministrandi possint omnia quae Deus in carne gessit intelligi. Nam et ipsum sui sanguinis sacramentum in ministrandum nobis se effundere significat, cum dicit: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX); et hoc quoque majoribus Ecclesiae 94.0424C| praecipuum ministrandi genus imitandum ostendens, ut non solum misericordiis eleemosynae, doctrinae salutaris, spiritalis exempli ministeria fratribus impendamus, verum etiam sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro invicem animas ponere discamus (I Joan. III).

Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum. Non inchoatio patientiae, sed perseverantia coelestis regni gloria donatur, quia nimirum perseverantia, quae alio nomine constantia vocatur, robur quoddam et fortitudo mentis, cunctarumque (ut ita dixerim) est columna virtutum: quae cum bene recta et firma consistit, nihil est certius, nihil tutius bonis moribus; quod si aliquo dejiciatur impulsa turbine, non sola labitur, omnia enim prorsus animi bona simul corruunt. Sicut ergo disposuit Pater Filio regnum, quem factum obedientem usque ad mortem, mortem autem crucis, exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne 94.0424D| nomen (Philip. II); sic et Filius idem permanentes secum in tentationibus aeternum ducet in regnum. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI); a cujus sublimitate promissi Judas infelix excipitur. Nam et antequam haec Dominus diceret, exisse credendus est, qui non modo permanere cum illo in tentationibus sprevit, verum ipsos tentationum ejus juvit auctores. Excipiuntur et illi qui, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant (Joan. VI). Non enim recedentes a Domino, nisi quotquot poenitendo redierunt, potuere salvari.

Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno. Mensa haec proposita omnibus sanctis ad fruendum, coelestis est gloria vitae, cibus potusque ille de quo alias dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V), fruendo, scilicet, 94.0425A| olim desiderato et amato gaudio veri et inconcussi boni.

Et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Haec est illa quam psalmus canit, immutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI), ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super Domini mensam sublimes vitae perpetuae dapibus alantur; qui hic in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant; et quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto nunc acceptis sedibus majore culmine potestatis excrescant. Amen.

HOMILIA LXI. IN DIE SANCTO PASCHAE.

MARC. XVI. MATTH. XXVIII. LUC. XXIV. JOAN. XX. In illo tempore, Maria Magdalena et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum, etc.

94.0425B| In Evangelio Lucae scriptum est quod revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Mandatum ergo legis erat ut Sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur (Deut. V); ideoque religiosae mulieres, sepulto Domino, quandiu licebat operari, id est usque ad solis occasum, in unguentis praeparandis erant occupatae, ut Lucas scribit (Luc. XXIV). Et quia tunc prae angustia temporis opus explere nequibant, festinaverunt mox, transacto sabbato, id est, occidente sole, ubi operandi licentia remeaverat, emere aromata, sicut Marcus refert, ut venientes mane ungerent corpus ejus. Neque enim vespere Sabbati praeoccupatae jam noctis articulo, monumentum adire valuerunt.

Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Prima Sabbatorum prima dies est a die Sabbatorum, id est, requietionum, quam nunc diem Dominicam propter resurrectionem 94.0425C| Domini Salvatoris mos ecclesiasticus appellat. Id ipsum autem est, cum una Sabbati, sive una Sabbatorum legimus, id est, una dies a Sabbatorum die, hoc est, requietionum, quae in Sabbatis custodiebantur. Sanctae autem mulieres quae Dominum fuerant secutae, cum aromatibus ad monumentum venerunt, et ei quem venientem dilexerant, etiam mortuo studio humanitatis obsequuntur. Et nos ergo in eum qui est mortuus credentes, si odore virtutum referti cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Quod autem valde mane mulieres venerunt ad monumentum orto jam sole, id est, cum jam coelum ab Orientis parte albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate, juxta historiam quidem magnus quaerendi et inveniendi Dominum fervor charitatis ostenditur; juxta intellectum vero mysticum nobis datur exemplum, illuminata facie decussisque vitiorum tenebris, odorem 94.0425D| bonorum operum Domino, et orationum suavitatem offerre.

Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Quomodo lapis per angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter exponit (Matth. XXVIII). Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum Christi, quae velamine litterae legalis tegebantur, insinuat. Lex enim in lapide scripta est, cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa, et abolitio mortis antiquae, ac vita nobis speranda perpetua toto coepit orbe praedicari.

Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida, et obstupuerunt. Introeuntes ab oriente in domum illam rotundam, quae in petra est excisa, viderunt angelum sedentem ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat corpus Jesu, hoc enim erat in dextris. 94.0426A| Quia nimirum corpus quod supinum jacens caput habebat ad occasum, dexteram necesse est haberet ad austrum. Scribit autem Matthaeus quod angelum qui revolvit lapidem ab ostio monumenti, primo viderunt super ipsum lapidem sedentem, qui eas intrare in locum ubi Dominus erat positus jusserit, et videre quod jam resurrexisset a mortuis (Ibid.). Scribit Lucas quod intrantes in monumentum duos angelos inibi stantes invenerint (Luc. XXIV). Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutibus ad Deum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est, quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram, nisi vita praesens? Quid vero per dexteram, nisi perpetua vita signatur? Unde scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. VIII). Sinistram namque Dei Ecclesia, prosperitatem 94.0426B| videlicet vitae praesentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit; dextera vero Dei eam amplectitur, quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur. Quia igitur Redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem ejus vitam venerat, in dextera sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat festivitatis. Nostrae dicamus an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus, et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio, et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur. Sed jam qui venientes feminas affatur audiamus.

Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum 94.0426C| crucifixum, surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. Nolite, inquit, expavescere. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae concives vestros videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens, ait: Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XXVIII). In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et terribilis est peccatoribus, et blandus justis, recte testis resurrectionis ejus angelus et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios.

Jesum quaeritis Nazarenum. Jesus Latino eloquio salutaris, id est, Salvator, interpretatur. At vero multi hoc nomine dici poterant tunc, non tamen substantialiter, sed nuncupative. Ideoque locus subjungitur, 94.0426D| ut de quo Jesu dictum sit, manifestetur: Nazarenum; et causam protinus subdit, Crucifixum, atque addidit: Resurrexit, non est hic. Non est hic, dicitur, per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam majestatis.

Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum est nobis cur, nominatis discipulis, Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est, cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferri disposuerat ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum pietatis disponsatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua 94.0427A| infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. Bene autem de Redemptore nostro dicitur:

Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. Et primum post resurrectionem in Galilea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur, qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.

HOMILIA LXII. IN FERIA SECUNDA PASCHAE.

94.0427B| LUC. XXIV. In illo tempore, duo ex discipulis Jesu ibant in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant, etc.

Stadium quo Graeci, auctore, ut dicunt, Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii, et ideo sexaginta stadia septem millia passuum et quingentos significant. Quod bene spatium itineris congruit eis qui de morte ac sepultura Salvatoris certi, dubii de resurrectione gradiebantur. Nam resurrectionem quae post septimam Sabbati facta est, octavo numero concinere quis ambiget? Discipuli ergo qui de Domino loquentes incedebant, sextum coepti itineris milliarium compleverunt, quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam sexta Sabbati subiit, pervenisse dolebant. Compleverunt et septimum, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Verum de octavo dimidium tantum peregerunt, 94.0427C| quia gloriam celebratae jam resurrectionis necdum perfecte credebant. Emmaus autem ipsa est Nicopolis civitas insignis Palaestinae, quae post expugnationem Judaeae sub Marco Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.

Et factum est dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem suae resurrectionis eorum mentibus incendat, et occultae praesentia majestatis semper se quod promisit impleturum designet: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi, ait, sum in medio eorum (Matth. XVIII).

Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Apparuit quidem Dominus discipulis, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit Dominus foris in oculis corporis, quod apud ipsos agebatur 94.0427D| intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant; eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit.

Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus in Hierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Peregrinum putabant eum, cujus vultum non agnoscebant; sed et revera peregrinus erat eis, a quorum naturae fragilitate, percepta jam resurrectionis ejus gloria, longe distabat. Peregrinus erat eis, a quorum adhuc fide utpote resurrectionis ejus nescia, manebat extraneus.

Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazaraeno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel, scilicet, nondum 94.0428A| perfecte credentes, vel solliciti ne inciderent in manus Judaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset cum quo loquebantur, quod verum credidere celantes.

Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum; nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel. Merito tristes incedebant, quia et seipsos quodammodo arguebant quod in illo redemptionem speraverint; quem jam mortuum viderant, nec resurrecturum credebant, et maxime dolebant eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem.

Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum; et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Terruisse dicuntur merito eos, quorum mentibus plus de non invento corpore dominico moestitiam 94.0428B| qua dolebant addere, quam denuntiata per angelos ejus resurrectione, gaudium quo recrearentur videre potuerunt.

Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Cum ipse Lucas, supra, Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum, et nunc Cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum (Luc. XXIV), intelligitur attestari quod duo ierint ad monumentum, sed Petrum solum primo commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverit.

Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Mose, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Hoc nobis in loco non ulla Scripturam interpretandi, sed gemina nos ipsos humiliandi necessitas 94.0428C| incumbit, qui neque in Scripturis quantum oportet edocti, neque ad implenda quae discere forte potuimus, quantum decet, sumus intenti. Nam si Moses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupiunt per passiones tribulationum desiderant attingere?

Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est dies, et intravit cum illis. Nihil simplex Veritas per duplicitatem fecit, sed quod dicitur, finxit se longius ire, talem se exhibuit discipulis in corpore qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant si hi qui eum, etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed 94.0428D| quia esse extranei a charitate non poterant hi cum quibus Veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus vocant, cum illic scriptum sit, Et coegerunt illum? Ex quo nimirum exemplo colligitur quia peregrini non solum ad hospitium invitandi sunt, sed etiam trahendi.

Et factum est dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis, et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum. Quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt, audiendo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit opere implere.

Et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Ignem, 94.0429A| inquit, veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII). Ignem quippe Dominus in terram misit, cum afflatu Spiritus sancti cor carnalium incendit; et terra ardet, cum cor carnalium in suis prius voluptatibus frigidum relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei. Nonne cor nostrum, inquiunt, ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Ex audito quippe sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena; amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat; sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur, audire ei libet praecepta coelestia, et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur.

Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Jam erat fama quod resurrexerat Jesus 94.0429B| ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro, cui jam apparuerat. Hoc enim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem venerunt. Fieri itaque potest ut timore prius in via noluerint dicere quod eum audierant resurrexisse, quando tantummodo angelos dixerunt visos esse mulieribus. Ignorantes enim cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione jactantes in manus inciderent Judaeorum. Omnium ergo virorum primo Dominus apparuisse intelligitur Petro, ex his duntaxat omnibus quos evangelistae quatuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Loquitur enim ad Corinthios de Domino Paulus: Quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia apparuit Cephae, et postea undecim (I Cor. XV).

Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Praeter hoc quod pro merito mentis eorum adhuc ignorantis quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid 94.0429C| eorum oculi passi sunt non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus, certi etiam mysterii causa factum est, ut eis in illo alia ostenderetur effigies, et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si ejus corporis particeps non est, id est, Ecclesiae, cujus unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus, multi sumus, ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum, et agnoscerent eum. Aperirentur utique ad ejus cognitionem, remoto, scilicet, impedimento quo tenebantur ne eum agnoscerent. Non autem incongruenter accipiamus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Jesus, sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis ejus participata, removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci, qui cum 94.0429D| Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, etc.

HOMILIA LXIII. IN DIE ASCENSIONIS DOMINI.

MARC. XVI. In illo tempore, novissime recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus, et exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt, etc.

Quomodo novissime, quasi jam ultra eum non viderint? Novissimum quippe illud est, quo Dominum apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum, quod factum est quadragesimo die post ejus resurrectionem. Nunquidnam tunc exprobraturus erat quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando jam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? Illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes ejus, quibus per dies quadraginta 94.0430A| discipulis suis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est, ipso quadragesimo die; et, quoniam jam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam eum ipsi viderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium, gentes quae non viderunt, fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus, ait idem Marcus:

Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit, nonne ipsi primitus fuerant objurgandi, quod antequam Dominum vidissent, non crediderint eis quibus Dominus apparuisset? Quod vero dixit eis:

94.0430B| Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Nunquid sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur: Praedicate omni creaturae. Sed omnis creaturae nomine potest omnis natio gentium designari. Ante enim dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis; nunc autem dicitur: Praedicate omni creaturae, ut, scilicet, prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset.

Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata 94.0430C| ejus non custodit, mendax est (I Joan. II). Cum autem dicatur: Qui vero non crediderit, condemnabitur, quid hic dicimus de parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent; nam de majoribus nulla quaestio est. In Ecclesia ergo Salvatori per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata traxerunt.

Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. Nunquid quia ista signa non facimus, minime credimus? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt: ut enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda. Quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videamus. At si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed 94.0430D| infidelibus (I Cor. XIV). An non habemus de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus? Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus cum per exorcismi gratiam manus credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, Conditoris sui laudes et potentiam, quantum praevalent narrant, quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? Qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt, et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit, qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo 94.0431A| suae operationis illorum vitam roborant qui in propria actione titubant, quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto magis spiritalia; tanto majora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur.

Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Considerandum nobis est quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei, et Stephanus dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Act. VII). Quid est quod Marcus hunc sedentem, Stephanus vero stantem se videre testatur? Sed scimus quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis vel adjuvantis: Quia ergo Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam, judex in fine videbitur: Stephanus vero in 94.0431B| laboris certamine positus, stantem vidit, quem adjutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit. Sequitur:

Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Inter quae notandum quod Evangelium suum Marcus quanto tardius caeteris inchoavit, tanto in longiora scribendo tempora porrexit. Nam neque de nativitate ipsius Domini aut praecursoris ejus, neque de infantia vel pueritia utriuslibet eorum aliqua commemorans, neque de nativitate Salvatoris altius scribens, excepto quod eum in capite Evangelii sui Filium Dei nominat, ab initio evangelicae praedicationis, quod per Joannem factum est, coepit, et ad illud usque tempus narrando pervenit, quo apostoli idem Evangelii verbum totum praedicando disseminavere per 94.0431C| orbem. Restat sane quaestio non minima, quomodo scripserit idem evangelista angelum dixisse mulieribus: Ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis (Marc. XVI), nec tamen ibi visum a discipulis Dominum, in ullo post haec Evangelii sui loco retulerit. Et quidem Matthaeus abisse discipulos dicit in Galilaeam (Matth. XXVIII), ibique Dominum vidisse et adorasse, et praeceptum ab eo accepisse eundi, docendi, baptizandi omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Attamen, inspecta aliorum Scriptura evangelistarum (Luc. XXIV), docet eum saepius antea visum discipulis, maxime ipso die resurrectionis ejus in Hierosolymis, et in castello Emmaus. Quare ergo specialiter se in Galilaeam praecessurum, et ibi a discipulis videndum praedixit, cum neque ibi solum, neque ibi primum fuerit visus? Videamus ergo cujus mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: Praecedam 94.0431D| vos in Galilaeam, ibi me videbitis. Quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum mandatum sic sit (quanquam sine praejudicio necessitatis) ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo quoniam vox est ista non evangelistae narrantis quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius Domini, evangelistae autem narrantis, sed ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetiae dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel transmigratio, vel revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum: Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet? Et hoc intelligimus, praecedet vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirantur, disruptis 94.0432A| et evictis difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, ibi eum videbitis, id est, ibi membra ejus invenietis, ibi vivum corpus ejus in eis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa, in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Joannem dilectoribus suis cum diceret: Ego diligam eum, et ostendam illi meipsum (Joan. XIV). Non utique secundum id quod jam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erat revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, 94.0432B| ibi eum videbimus sicuti est (I Joan. III). Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram aggregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV). Hinc illuc transmigrabunt, et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius ne videat claritatem Domini, et impii lumen non videbunt (Isai. XXVI). Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII), sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo suos perducet per formam servi, ut eum liberi contemplentur per formam Domini. Quod nobis quoque praestare dignetur Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus per immortalia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXIV. IN FESTO DIVI JOANNIS EVANGELISTAE ANTE PORTAM LATINAM. 94.0432C|

MATTH. XX. MARC. X. In illo tempore accedunt ad Jesum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcunque petierimus, facias nobis, etc.

Matthaeus scribit haec matrem filiorum Zebedaei Dominum postulasse pro illis; sed Marcus ipsorum desiderium atque consilium volens aperire legentibus, tacet de interveniente matre, et ipsos potius dicit postulare, quod ipsorum rogatu per matrem noverat esse postulatum. Denique Dominus secundum utrumque evangelistam, non matri, sed ipsis respondit:

Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibo? aut baptismo quo ego baptizor, baptizari? At itti dixerunt ei: Possumus. Nesciunt quid petant, qui sedem gloriae a Domino quam nondum merebantur inquirunt. Jam enim delectabat eos culmen honoris, sed prius viam habebant exercere laboris; desiderabant 94.0432D| regnare sublimiter cum Christo, sed prius erat pati humiliter pro Christo. Nomine enim calicis sive baptismi, passionem designat martyrii, qua et ipsum, et illos decebat consummari. Unde et alibi de sua passione loquitur: Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur (Luc. XII)? Et eidem passioni appropians orabat, dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me (Ibid. XXVI).

Jesus autem ait eis: Calicem quidem quem ego bibo, bibetis, et baptismo quo ego baptizor, baptizabimini. Quaeritur quomodo calicem martyrii Zebedaei filii, Jacobus, videlicet, et Joannes biberint, aut quomodo baptismo Domini fuerint baptizati, cum Scriptura narret Jacobum tantum apostolum ab Herode capite truncatum (Act. XII), Joannes autem propria morte vitam finierit. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur (Lib. III, c. 16) quia et ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, 94.0433A| statimque exsilio relegatus in Pathmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Joannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt (Dan. III), licet persecutor non fuderit sanguinem. Quod autem subjungit:

Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est, sic intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim personarum acceptio apud Deum (Act. X), sed quicunque talem se praebuerit, ut regno coelorum dignus sit, hic accipiet quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Item: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Non est meum dare superbis (hoc enim adhuc erant). Sed si vultis accipere illud, nolite esse quod estis. Aliis paratum est, 94.0433B| et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, alii estote? Prius humiliamini, qui jam vultis exaltari.

Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. Decem apostoli non indignantur matri filiorum Zebedaei, nec ad mulierem audaciam referunt postulationis, sed ad filios, qui, ignorantes mensuram suam, immodica cupiditate exarserunt. Quibus et Dominus dixerat: Nescitis quid petatis.

Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, etc. Humilis Magister et mitis, nec cupiditatis immodicae duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris; sed tale ponit exemplum, quo doceat eum majorem esse qui minor fuerit, et illum dominum fieri qui omnium servus sit. Frustra igitur aut illi immoderata quaesierant, aut isti dolent super majorum desiderio, cum 94.0433C| ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvi penderent, erubescerent ad opera. Et dicit:

Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Nota, quod crebro diximus, eum qui ministraret Filium hominis appellari, et dare animam suam redemptionem pro multis, quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet. Et non dixit dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est, pro eis, qui credere voluerunt.

HOMILIA LXV. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.

LUC. VI. MATTH. VII. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Non est arbor bona quae facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum. 94.0433D| Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam, etc.

Quia propitia divinitate, fratres charissimi, solemnia dedicationis ecclesiae celebramus, debemus ipsi congruere solemnitati quam colimus, ut sicut, ornatis studiosius ejusdem ecclesiae parietibus, pluribus accensis luminaribus, amplificato numero lectionum, addita psalmorum melodia, laetis noctem vigiliis ex more transegimus, ita etiam penetralia cordium nostrorum semper necessariis bonorum operum decoremus ornatibus. Semper in nobis flamma divinae pariter et fraternae charitatis augescat, semper in sanctuario pectoris nostri coelestium memoria praeceptorum, et angelicae modulationis dulcedo sancta resonet. Hi sunt enim fructus bonae arboris, hic boni thesaurus cordis, haec fundamenta sapientis architecti, quae nobis hodierna sancti Evangelii lectio commendat, nos non formam solummodo, sed virtutem 94.0434A| potius habere pietatis. Quod etiam mystica veteris instrumenti nobis historia diligenter insinuat, quando vel Moyses tabernaculum, vel templum Domino Salomon, in sanctae Ecclesiae typum condidit. Utraque enim domus firmiter fundata esse refertur: tabernaculum quidem, quia compactos de tabulis habebat parietes, super bases argenteas, templum autem super lapides quadros [ Al. add. in fundamentum] suppositos. Ligna quoque erant imputribilia, e quibus et tabernaculum omne factum, et templum intus ornatum, ac desuper tectum fulgebat. Aurum etiam de thesauro bono optimum proferebatur, de quo et tabernaculi parietes intus et foris vestiti, et templi non tantum parietes, verum etiam laquearia, trabes, ostia, postes et pavimenta erant cooperta. Sed et vasa et utensilia domus utriusque cuncta pene aurea, neque haec nisi de auro purissimo fieri licebat. Fructus etiam arborum qui in domum Domini offerebantur, purissimi et exquisiti esse jubebantur, 94.0434B| hoc est vitis, olivae, thuris, myrrhae, vel stactis, et caeterarum hujusmodi. Quae videlicet cuncta spiritualiter intellecta, veram nostrae fidei et operationis sinceritatem denuntiant. Domus namque utraque, ut diximus, universalis Ecclesiae figuram praemonstrat. Neque incongruum quis arbitretur quod duae sunt domus Domini in mysterio factae, cum unam Christi domum esse ecclesiam nullus fidelis ambigat. Duae etenim sunt conditae domus ob significationem utriusque populi, in eamdem fidem venturi, Judaei, scilicet, et gentilis. Unde bene tabernaculum sola plebs Hebraea condidit in eremo, templi autem structuram proselyti, id est, advenae de gentibus quotquot in populo Israel tunc inveniri poterant, devota fide compleverunt. Sed et rex potentissimus Tyri conductus a Salomone, commodatis artificibus et lignis gratantissime juvit, quia nimirum ante incarnationem dominicam notus tantum in Judaea erat Deus. At postquam ille in ea qua natus et 94.0434C| passus est carne, resuscitatus a mortuis, et exaltatus est super coelos Deus, continuo super omnem terram nominis ejus gloria refulsit, orbisque universus ad aedificationem domus illius, accepta ab eo promissione donorum coelestium, gaudens accurrit. Quid ergo ipse Conditor et Redemptor noster de constructione suae domus, qua [ Al., quae] nos sumus, in ea quae nobis modo recitata est lectione sancti Evangelii dicat, audiamus.

Non est arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala faciens fructum bonum. Bonas ergo arbores, et bonos harum fructus in constructionem sive ministerium sui templi rex sapiens quaerit. At vero malae arboris quis sit finis, idem alibi docet, dicens: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III). Arbores namque homines, fructus autem dicit opera ipsorum. Vultis etenim nosse qui sint arbores [ Al., arboris] malae, qui mali [ Al., malae] fructus? Apostolus docet, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, 94.0434D| immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia (Galat. V). Vultis audire an arbores quae tales fructus faciunt ad aeterni Regis templum coeleste pertineant? Subjungit Apostolus, dicens: Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Bonae quoque arboris fructus subsequenter enumerat, dicens: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia, de quibus et alias admonens, ait: Ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate (Ephes. V). Qui nimirum fructus cum arboribus e quibus procedunt, et hic ad domum fidei, et illic ad habitationem supernae beatitudinis veraciter pertinent. Audiamus denique arborem bonam de bonorum fructuum proventu laetantem: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in 94.0435A| misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. LI). Fructus quippe olivae lucidum est opus misericordiae, et ideo jure in misericordia Dei sperat in templo aeternitatis, qui in domo Dei praesenti misericordiae gratia resplendet. Jure se talis ad templum magni Regis pertinere confidens, alibi dicit: Et misericordia tua [Al., ejus] subsequetur me omnibus diebus vitae meae, ut inhabitem in domo Domini in longitudine dierum (Psal XXII). At contra mala arbor videamus quales fructus ferat, et tales ferre ipsi vitemus. Dicit propheta Jeremias: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myrica in deserto (Jerem. XVII). Myrica namque est infructuosa arbor et humilis, gustu nimis amara, omnique humana cultura prorsus indigna, ac propterea fructificans [ Al., fruticans] in deserto. Cui merito comparatur is qui, a divino timore et amore recedens, ab hominibus regnum vel divitias sperat. Qui quantum a decore 94.0435B| domus Dei sit extorris judicandus, propheta subdendo manifestat: Et non videbit cum venerit bonum, sed habitabit in deserto in siccitate, in terra salsuginis et inhabitabili (Ibid.). Nemo ergo sibi, fratres mei, in occulto male vivens, de favore vulgi quasi bonus sit, blandiatur, quia etsi folia verborum perpulchra, si florem fame gignit odoriferum, non est arbor bona, quae facit fructus malos. Nemo, cum recto corde bona quae valet operatur, de sua salute desperet, quia non est arbor mala, quae facit fructum bonum.

Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Haec cognitio de apertis solummodo vitiis sive virtutibus accipienda est, qualia superius ex Apostoli sententia commemoravimus. Namque sunt nonnulla quae quo animo gerantur, ignoratur a proximis, unde et in utramque partem possunt interpretari. Sed ambigua quaeque justius ab his qui bona diligunt interpretantur in bonum, ut impleatur illud Apostoli: Nolite ante tempus judicare (I Cor. IV).

94.0435C| Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Spinae et rubus, plenae aculeis arbores, illorum corda designant qui vel luxuriae, invidiae, concupiscentiae, stimulis ipsi foedantur, vel certe iracundiae, detractionis, odii, superbiae, et amaritudinis asperitatibus [ Al., asperitatis] insuaves proximis et quasi intractabiles existunt. Ficus autem dulcem regni coelestis memoriam, uva fragrantiam dominicae dilectionis significat. Non ergo de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam, quia quicunque adhuc vitiorum aculeis sordent, exempla [ Al. exempli] vel doctrinam virtutum [ Al., doctrinae virtutem] ministrare proximis nequaquam digne praevalent.

Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum. Thesaurus cordis intentio est cogitationis, ex qua proventum operis internus arbiter judicat. 94.0435D| Unde fit plerumque ut minora bona nonnulli majori coelestis gratiae mercede operentur, videlicet, propter intentionem cordis qua majora voluerant patrare bona si possent, et alii majora virtutum opera ostentantes, ob incuriam cordis tepidi minora a Domino praemia sortiantur. Denique opus viduae, quae duos nummos detulit ad templum, innumeris divitum donariis ab interno cordium scrutatore praefertur.

Ex abundantia enim cordis os loquitur. Humanum quippe judicium saepe fallit, quia cor proximi nescit nisi ex ore et opere pensare, Dominus autem ipsum opus et sermones [ Al. add., nostros] ex cordis radice perpendit. Illius ergo ex abundantia cordis os loquitur, qui ex qua intentione promantur verba, non ignorat. Quod etiam subsequenter astruit, manifeste ostendens quia locutio bona absque operum attestatione nihil omnino prosit.

Quid autem vocatis me Domine, Domine, et non facitis quae dico? Dominum namque vocare boni donum thesauri, bonae videtur esse fructus arboris. Omnis 94.0436A| enim quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sed si is qui invocat nomen Domini, praeceptis Domini perverse vivendo repugnat, profecto patet quia de bono cordis thesauro prolatum non fuit bonum quod lingua sonuit, nec talem fructum confessionis fici radix, sed spinae, hoc est, horrida vitiis, et non multitudine dominicae dilectionis, onusta conscientia procreavit. Quae autem sit vera fructuum bonorum malorumque discretio, Dominus sub alia figura subdendo designat:

Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum. Homo autem hic domum aedificans, ipse est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dilectam sibi domum sanctam, videlicet, Ecclesiam, in qua perpetuo maneret, aedificare et consecrare dignatus est.

Qui fodit in altum, et posuit fundamenta supra petram. Quia in corde suorum fidelium quidquid terrenae 94.0436B| intentionis invenit, funditus exstirpare studuit, quatenus ejectis priscae consuetudinis ruderibus, ac cogitationibus superfluis, stabilem in eis ipse et inconcussam possit habere mansionem. Ipse est enim petra, supra quam hujusmodi domus fundamenta collocavit. Nam sicut in domo aedificanda nil petrae, cui fundamentum imponatur, antefertur, ita sancta Ecclesia petram suam, videlicet Christum, imo habet in corde reconditam; neque aliquid fidei illius ac dilectioni praeponit, adeo ut pro hac etiam mortem pati non dubitet; cui nimirum petrae princeps Ecclesiae, quia firmissime inhaesit [ Al., adhaesit], ab ea nomen accepit, quando audivit, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI).

Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere; fundata enim erat supra petram. Patet expositio, quia pulsata est saepe pressuris Ecclesia, nec dejecta. Quod si qui credentium 94.0436C| male victi cesserunt, ad hanc utique domum non pertinebant, quia si supra petram fidei, et non potius super arenam perfidiae vel levitatis fundati consisterent, labefactari prorsus nunquam valerent. Notandum autem quod haec inundatio tentationum tribus modis Ecclesiam impugnat. Nam vel a sua concupiscentia tentatur quisque abstractus et illectus, vel falsorum fratrum improbitate fatigatur, vel aptioribus externorum appetitur insidiis. Quae videlicet tentamenta Dominus alibi portas inferi nuncupat, et merito, quia nimirum si vicerint, in aeternum trahunt interitum. Et super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Ibid.). Etsi ergo pulsant, non tamen dejiciunt Ecclesiam Christi portae diaboli; etsi irruit inundatio perfidiae, non subruit domum fidei. Quae enim adjutori suo veraciter dicere potest: Dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me, non debellatur ab extraneis, quia rabiem persequentium infidelium cum 94.0436D| corona martyrii patiendo superat; non corrumpitur a falsis fratribus, quia et haereticorum dogmata recte credendo refutat, et vitiosa quorumdam catholicorum exempla sobrie et juste, et pie vivendo devitat; non obcaecatur fumo propriae cupiditatis, quia fervet interius solo ardore Dominicae charitatis. Huic autem homini, id est, Redemptori nostro, qui Ecclesiam sibi universalem invincibili mentis fortitudine copulavit, pro modulo suo quique similantur electi, quando quod ipse in tota Ecclesia generaliter facit, hoc illi in suis singuli cordibus agere specialiter curant. Nam quasi in altum fodiendo, suam vigilanter conscientiam discutiunt, ne quid in ea sordidum lateat, solerter inquirunt, cunctas a fundo cordis supervacuorum cogitatuum latebras manu sedulae discretionis exhauriunt, quatenus firmam quietamque fidem petrae illi fortissimae, hoc est, Christo praeparent; fitque ut per ejus praesentiam insuperabiles inter saeculi torrentis adversa simul et prospera blandientis perdurent. Haec, adjuvante Domino, fratres charissimi, 94.0437A| de evangelicae lectionis expositione transcurrimus, sed videtur congruum solemnitati quam colimus de aedificatione templi aliqua commemorare, et quam decenter ornatus illius Ecclesiae significationi conveniat, indagare. Narrat ergo sacra Scriptura quia praeceperit Salomon, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos. Lapides autem grandes et pretiosi, qui, in fundamento locati, totum onus templi sibi superimpositum portant, eximios sanctae Ecclesiae doctores insinuant, grandes nimirum excellentia meritorum, pretiosos claritate signorum, quae ab ipso Domino verbum audientes totam Ecclesiae crescentis fabricam sua praedicatione genuerunt. Quando enim in Scripturis fundamenta plurali numero dicuntur, vel praedicatores sanctos, vel firmas justorum cogitationes significant. Unde est illud Psalmistae: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXI). At cum singulari numero fundamentum ponitur, ipsum 94.0437B| saepius auctorem bonorum omnium indicat, de quo Apostolus ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III) et de quo rursus ad credentes: Sed estis, inquit, cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II). In hoc ergo fundamento lapides grandes et pretiosi, qui templum omne gestarent sunt positi, quia per ipsum ad propagandam toto orbe Ecclesiam, et prius patriarchae et prophetae, et postmodum sunt apostoli instructi, qui quo arctius amori ejus inhaerebant, eo fortius sectatores suos in aedificio coelesti sustentabant. Quos, videlicet, lapides rex quadrare praecepit, ut magistros Ecclesiae compositos moribus, et immobiles animo esse debere signaret. Sicut enim quadratum quacunque vertitur parte, stat, ita nimirum vita perfectorum, quae ad veritatis lineam sollicite directa est, nullis tentationum impulsibus a sua novit stabilitate dejici. Erat autem templum de marmore Pario, qui est lapis albus, 94.0437C| exstructum, ut candorem ecclesiasticae castitatis exprimeret; de quo in amoris Cantico Dominus ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II). Habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Longitudo ergo templi fidem sanctae Ecclesiae designat, per quam longanimiter inter opera sua bona pravorum adversa tolerat; latitudo charitatem, qua ipse intus per viscera pietatis spatiatur; altitudo spem, qua propter bona, quae per charitatem operatur, coelesti [ Al., coelestis] vitae praemia exspectat. Et bene longitudo sexaginta est cubitorum; senario enim numero bonorum operum solet perfetio designari, quia et Dominus mundi ornatum [ Al., ornamentum] sex diebus perfecit, et sex sunt hujus saeculi aetates, in quibus sancta Ecclesia pro aeterna requie piis actibus instat [ Al., insistit]. Bene viginti sunt cubiti latitudinis, quia geminum est praeceptum charitatis, qua Ecclesia in tribulatione dilatatur, 94.0437D| quando perfectus quisque et conditorem ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam seipsum diligere probatur. Bene triginta in altitudine sunt cubiti, quia omnis electorum spes ad visionem sanctae Trinitatis, quantum valet, se exercendo et purificando praeparat. Sex igitur ad fidei longanimitatem, tria ad celsitudinem spei, duo pertinent ad latitudinem amoris, quibus tribus virtutum insignibus totum sanctae Ecclesiae statum constat perfrui [ Al. perfici]. Quod autem per denarium, qui perfectus est numerus, singula haec multiplicantur, multiplex ejusdem perfectionis augmentum figurate denuntiatur. Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis non usque ad supremum templi fastigium, sed usque ad laquearia pertingebant; deinde ad laquearia medii coenaculi alii triginta cubiti altitudinis assurgebant. Porro tertium coenaculum quod supererat sexaginta habebat cubitos in altitudine, ac sic omnis altitudo domus in centum viginti erat cubitos 94.0438A| extenta. Prima igitur domus triginta cubitis in altitudinem surgit, quia praesens Ecclesia ad videndam speciem sanctae Trinitatis tota intentione suspenditur: superior domus triginta aeque cubitis se in altum attollit, quia solutae corporibus animae perfectorum, usque ad diem universalis judicii, ejusdem beatae et individuae trinitatis praesenti visione fruuntur. Suprema domus bis tricenis alta est cubitis, quia resuscitati a mortuis omnes electi, in contemplatione ejusdem sui Conditoris, qui in tribus personis unus est Deus, aeterna spiritus simul et carnis immortalitate gaudebunt. Factus est autem medius paries in templo de tabulatis cedrinis viginti cubitorum altitudinis, qui divideret oraculum, id est. Sanctum sanctorum a priore parte templi, habebatque oraculum viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos altitudinis. Porro ipsum templum pro foribus oraculi quadraginta cubitorum erat, in quo erant mensae et candelabra de auro: sed et altare 94.0438B| aureum prope ostium tabernaculi, quatenus incenso in eo thymiamate, vapor fumi ascendens aperiret [ Al., operiret] oraculum ubi erat arca testamenti, super quae [ Al., superque eam] erant cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium. Prior ergo domus praesentis Ecclesiae statum, interior vitae coelestis ingressum designat. Unde recte in priori mensa et candelabra sunt facta, quia nimirum in hac vita, lumine sanctarum Scripturarum et sacramentorum coelestium refectione opus habemus; in futuro autem talibus non egemus subsidiis, ubi juxta Psalmistae vocem quaecunque apparuerint cum justitia, satiabuntur manifestata gloria Christi. In hac quoque vita corda justorum, quasi altare incensi aureum, splendida fulgent per munditiam sanctitatis, aromatibus referta desideriorum spiritualium incendio flagrant amoris continui, et quasi in proximo coelestis introitus positus [ Al., posita], suavissimum suae orationis vaporem juxta Sancta sanctorum superna 94.0438C| emittunt, ubi Christus est in dextra Dei sedens. Quem aptissime arca testamenti, quae erat intra velum, designat, in qua urna erat aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti. Ipsa namque arca naturam humanitatis ejus, urna mannae plenitudinem divinitatis, virga Aaron potentiam sacerdotii ejus inviolabilem, tabulae testamenti designant, quia ipse [ Al. add. est qui] legem dedit, quique etiam benedictionem his qui legem faciunt, dabit. Bene [ Al. add. autem] templum prae foribus oraculi quadraginta cubitorum erat longitudinis, quando in hac adhuc vita jejuniis et continentia nos castigari oportet, ut ad internae dulcedinis satietatem pervenire mereamur. Namque hoc numero castigationem vitae praesentis significare intelligit omnis qui quadragenarium Moysi, vel Eliae, vel ipsius Domini jejunium recte intelligere novit. Bene ipsum oraculum, in quo arca per cherubin gloriae tegebatur, viginti cubitos longitudinis, latitudinis et altitudinis habebat, qui numerus perfectionem, 94.0438D| ut diximus, geminae dilectionis insinuat, quia quidquid in hac peregrinatione pro Deo geritur, totum hoc in illa mansione patriae perennis, ubi magnificentia ejus continua beatorum spirituum laudatione sustollitur, in sola dilectionis amplitudine perficitur. Erat et porticus ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et decem cubitorum latitudinis, habens ostium contra ostium templi ab oriente: quae, videlicet, porticus illam sanctae Ecclesiae plebem designat, quae dominicae incarnationis tempora praecessit, nec tamen ab ejusdem incarnationis fide vacua remansit. Hoc est enim ostium porticus, contra ostium templi esse ad ortum solis, fidem populi prioris de Christo eamdem esse quae sequentis, eodemque gratiae orientis lumine cunctorum fidelium corda illustrari. Unde bene in eadem porticu duae columnae aereae, maximi et mirandi operis circa ostium templi narrantur esse statutae, et his capitella 94.0439A| quasi opere lilii superimposita. Columnae enim stant ante ostium templi, quia adventum Redemptoris nostri qui ait: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X), praecesserunt doctores egregii, de qualibus dicit Apostolus: Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, qui eidem adventui ejus testimonium perhiberent (Galat. II). Una enim a dextris ostii, alia stabat a sinistris, quia et populo Israel, qui tunc divina fide et charitate calebat, incarnationem sui Redemptoris futuram praecinebant; et non minus gentibus, quae adhuc quasi ad Aquilonem positae perfidiae frigore torpebant, ejusdem Redemptoris ingressum praedicabant esse pandendum. Quod vero capitella columnarum quasi opere lilii fabricata erant, significat quia tota praedicationis eorum summa, de claritate perpetuae beatitudinis insonuit, ejusque videndam gloriam suis auditoribus promisit, qui, aeternus ante saecula Deus existens, homo factus est in fine saeculorum, 94.0439B| ut quasi flos lilii interius colorem aurosum, exterius haberet candidum. Quid namque auri rubor in candore, nisi fulgor est divinitatis in homine? Quem, videlicet, hominem et prius virtutibus clarum ostendit, et post mortem niveo incorruptionis splendore vestivit. Haec nos, fratres charissimi, in praesentis festi nostri gaudium de structura templi pauca ex pluribus fraternitati vestrae exposuisse libuit, quatenus et miranda terrestris domus Domini fabrica delectaret auditum, et haec [ Al. add. eadem] spiritualiter intellecta mentes nostras ardentius ad amorem supernae habitationis erigeret. Diligamus ergo, fratres mei, toto corde decorem domus aeternae, quam ex Deo habemus in coelis, et de loco tabernaculi gloriae ejus sedulo cogitare, ac nos alterutrum admonere curemus. Unum ante omnia petamus ab eo, et hoc infatigabili intentione quaeramus, ut inhabitare mereamur in domo ejus omnibus diebus vitae nostrae, hoc est, perenni vita ac luce felices. Non autem spernit neque despicit preces pauperum, 94.0439C| quando hoc quod diligit ipse, precamur; sed clementer exaudiens donabit nos videre bona sua in terra viventium Christus Jesus Dominus noster, qui vivit et regnat in aevum [ Al. add.: Cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.]

HOMILIA LXVI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.

LUC. XIX. In illo tempore ingressus Jesus perambulabat Jericho. Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic princeps Publicanorum, et ipse dives, et quaerebat videre Jesum quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus, etc.

Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt 94.0439D| apud Deum. Ecce enim camelus, deposita gibbi sarcina, per foramen acus transit (Matth. X; Marc. X), hoc est, dives et Publicanus, relicto onere divitiarum, contempto censu fraudium, angustam portam arctamque viam, quae ad vitam ducit, ascendit. Qui mira devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habuerat, ascensu supplet arboris; atque ideo juste, quamvis ipse rogare non audeat, benedictionem Dominicae susceptionis quam desiderabat accipit. Mystice autem Zachaeus, qui interpretatur justificatus, credentem ex gentibus populum significat: qui quanto curis saecularibus occupatior, tanto flagitiis deprimentibus erat factus humilior. Sed ablutus est, sed sanctificatus, sed justificatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri (I Cor. VI), qui intrantem Jericho Salvatorem videre quaerebat, sed prae turba non poterat. Quia gratiae fidei, quam mundo Salvator attulit, participare cupiebat, sed inolita vitiorum consuetudo, 94.0440A| ne ad votum perveniret, obstiterat. Eadem namque turba noxiae consuetudinis, quae supra caecum clamantem ne lumen peteret, increpabat (Luc. XVIII; Marc. X), etiam suspicientem Publicanum, ne Jesum videat, tardat. Sed sicut caecus turbarum voces magis ac magis clamando devicit, ita pusillus, necesse est turbae nocentis obstaculum altiora petendo transcendat, terrena relinquat, arborem crucis ascendat. Sycomorus namque, quae est arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur. Et eadem dominica crux, quae credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Nos enim praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis atque gentibus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I). Quam, videlicet, arborem pusillus statura Zachaeus, quo exaltari possit, ascendit, dum quilibet humilis et propriae conscius infirmitatis, 94.0440B| confidens in Domino, proclamat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI). Ascensa autem sycomoro transeuntem prope Dominum cernit, quia per hanc laudabilem fatuitatem, etsi necdum ut est solide, jam tamen raptum et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit.

Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum. Perambulans Jericho Salvator, venit ad locum ubi praecurrens Zachaeus sycomorum conscenderat: quia missis per mundum sui verbi praeconibus, in quibus ipse nimirum et loquebatur et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis existens, etiam divinitatis ejus ardebat agnita facie beari. Suspiciens vidit illum, quia per gratiam fidei a terrenis cupiditatibus elevatum, turbisque infidelibus praeeminentem elegit. Videre enim Dei, eligere vel amare est. Unde est illud: Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII). Nam et nos quae amamus videre, ab his quae exsecramur, intuitum festinamus avertere. Vidit ergo Jesus videntem se, quia elegit 94.0440C| eligentem se, et amavit amantem. Hunc sane ordinem proficiendi, hoc est, per fidem Dominicae incarnationis ad cognitionem divinitatis perveniendi, quasi sycomorum Jesu faciem speculandi doctor egregius ostendit, cum ait: Non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Itemque aliis exprobrans, Facti estis, inquit, quibus lacte opus sit, non solido cibo (Hebr. V): lac infirma temporariae dispensationis, solidum cibum ardua perpetuae Majestatis, appellans.

Et dixit ad eum: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, hoc est, in Judaeorum synagoga docebat; sed quia non baptizatum ante prandium, Sabbato curantem, Publicanos et peccatores recipientem, contra avaritiam disputantem, et caetera digna Deo gerentem, lingua venenata 94.0440D| carpebant, pertaesus eorum facinora discessit, et aufugit dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Hodie autem in domo pusilli Zachaei oportet illum manere, hoc est, novae lucis gratia coruscante in humili credentium nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sycomoro Zachaeus, et sic in domo sua Christo mansionem praeparare jubetur, hoc est quod Apostolus ait: Quia et si cognovimus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus. Et si enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. V).

Et cum viderent omnes, murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. Manifestum est Judaeos semper gentium odisse salutem. Scriptum est enim: Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant iis quae a Paulo dicebantur (Act. XIII). Et alibi, fideles etiam fratres adversus apostolorum principem disceptabant 94.0441A| dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis (Act. XI)?

Stans autem Zachaeus dixit ad illum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse Zachaeus stans, id est, in ea quam coeperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter perfectos probat esse conversatum. Dicente enim Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX), quisquis ante conversionem innocenter vixit, omnia conversus potest dare pauperibus. At qui aliqua fraude sustulit, primo haec juxta legem reddere, deinde quod sibi remanserit debet dare pauperibus (Levit. VI). Ac sic et ipse qui sibi nil retinet, omnia sua dispergit, dat pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI). Et haec est sapiens illa stultitia quam de sycomoro Publicanus 94.0441B| quasi fructum vitae legerat, rapta, videlicet, reddere, propria relinquere, visibilia contemnere, pro invisibilibus etiam mori desiderare, seipsum abnegare, et ejus qui necdum videatur Domini vestigia sequi concupiscere.

Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. Filius Abrahae dicitur Zachaeus, non quia de ejus stirpe generatus, sed quia ejus est fidem imitatus, ut sicut Abraham terram, cognationem, domumque paternam, ob spem futurae haereditatis, Domino jubente, deseruit (Gen. XII), ita et ille, quo thesaurum in coelis acquireret, bona sua pauperibus partienda relinqueret. Et pulchre dicit Et ipse, ut non solum eos qui justi perseverant, sed et eos qui ab injustitia resipiscunt ad filios promissionis pertinere declaret. Aliter: Salus quae olim Judaeorum domum implebat, hodie populo nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahae credendo in eum. De quo dicit Apostolus: Si autem vos Christi, ergo Abrahae 94.0441C| semen estis (Galat. III). Et sicut alibi dicit: Ipse Abraham sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae (Rom. IV).

Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Hoc est quod alibi dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX). Pius sane Magister, qui murmurantibus turbis sua mysteria non dedignetur exponere, adeo, scilicet, peccatorum poenitentiam non esse respuendam ut ipse Dei Filius ob hanc maxime quaerendam sit destinatus ad terras. Qui ut pietatis suae nobis dispensationem inculcet, saepissime se filium hominis appellat, commendans sollicite nobis quod factus est benigne pro nobis.

HOMILIA LXVII. IN FESTO DIVI MICHAELIS.

94.0441D| MARC. IX. MATTH. XVIII. In illo tempore, accipiens Jesus puerum statuit eum in medio eorum, quem cum complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit, etc.

Videns cogitationes discipulorum Dominus, curat desiderium gloriae humilitatis contentione sanare, primatumque non esse quaerendum, et prius simplici humilitatis commonet imperio, et mox puerilis innocentiae docet exemplo. Quod enim ait: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit, vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse majores pro ejus ostendit honore recipiendos; vel certe malitia parvulos ipsos esse suadet, ut instar aetatis parvulae simplicitatem sine arrogantia, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia conservent. Quod autem complectitur puerum, significat humiles suo dignos esse complexu ac dilectione, talesque cum impleverint quod praecepit: 94.0442A| Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), jure posse gloriari, ac dicere: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me (Cant. II). Bene autem cum dixisset: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, addidit in nomine meo, ut, videlicet, formam virtutis, quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi, juvante rationis industria, sequantur. Sed quia se in pueris recipi docebat, videlicet, quasi caput in membris suis, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, adjunxit, atque ait:

Et quicunque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit (Luc. IX). Talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est Pater. Usque adeo enim, inquit, nihil distat inter me et eum, ut qui me receperit, recipiat et eum qui misit me.

Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Quanquam 94.0442B| haec generalis possit esse sententia adversum omnes qui aliquem scandalizant, tamen juxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui inter se disputantes, quis esset illorum major, videbantur invicem de dignitate contendere (Luc. XXII; Matth. XX). Etsi in hoc vitio permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare. Quod autem dixit: Bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, secundum ritum provinciae loquitur, quo majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera melius innoxium, poena quamvis atrocissima temporali, tamen vitam finire corpoream, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam. Recte autem qui scandalizari potest pusillus appellatur. Qui enim magnus est, quaecunque viderit, quaecunque passus fuerit, non declinat a fide; qui autem pusillus est animo et parvus, occasiones quaerit quomodo 94.0442C| scandalizetur. Propterea denique oportet nos maxime iis consulere, qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant a fide, ac decidant a salute. Notandum sane quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus vitare proximorum scandalum, debemus; si autem de veritate scandalum oritur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur. Item per molam asinariam saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent. Quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.

94.0442D| Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam. Bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inexstinguibilem. Quia supra docuerat ne scandalizemus eos qui credunt in eum, nunc consequenter admonet quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, id est, verbo, vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere certant. Manum quippe nostram appellat necessarium amicum, cujus opere atque auxilio quotidiano opus habemus. Sed talis si nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere voluerimus, simul in futura cum illo pereamus. Quod autem subditur:

Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguetur (Isai. LXVI). In verme putredinem gehennae, sicut in igne ardorem designat. Sive vermis dicit seram scelerum poenitudinem, quae nunquam in tormentis conscientiam afflictorum mordere cessabit, 94.0443A| ut ignis sit poena exstrinsecus saeviens, vermis dolor interius accusans.

Et si pes tuus scandalizat te, amputa illum. Bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, etc. In pede, sicut et in manu charos inemendabiles docet alienandos a nobis, ne per immunditiam eorum, quos castigare nequimus, et ipsi polluti pereamus. Sed manus propter opus necessarium nobis, pes sunt dicti tales propter ministerium discursuque in nostris usibus accommodos.

Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum. Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. In oculo quoque propter scandalum eruendo iidem nostri carnaliter amici, spiritaliter vero adversarii designantur. Sed cum nos eorum consultu ac provisione opus habemus, illi vero consilio nos pravo decipere, atque in iter erroris deflectere quaerunt, penitus 94.0443B| nobis eorum omittenda est societas. Scandalum quippe sermo Graecus est, quod nos offendiculum, vel ruinam et impactionem pedis dicere possumus. Quidam scandalum Graece, Latine scrupulum, dicunt. Ille ergo scandalizat fratrem, qui ei dicto factove minus recto occasionem ruinae dederit. Potest et simpliciter dici: Si quis ita necessarius nobis videtur esse ut manus, pes et oculus, utilis, videlicet, atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem nobis facit, et per dissonantiam morum nos trahit in gehennam, ne sic quidem temporalibus ejus commodis cum periculo animarum nostrarum uti ac refoveri debemus.

HOMILIA LXVIII. IN FESTO SANCTI LUCAE.

LUC. X. In illo tempore, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem 94.0443C| suam in omnem civitatem et locum, quo ipse erat venturus, etc.


Sicut duodecim apostolos formam episcoporum exhibere simul et praemonstrare, nemo est qui dubitet, sic et hos septuaginta duos figuram presbyterorum, id est, secundi ordinis sacerdotum, gessisse sciendum est, tametsi primis Ecclesiae temporibus, ut apostolica scriptura testis est, utrique presbyteri, utrique vocabantur episcopi: quorum unum sapientiae maturitatem, alterum industriam curae pastoralis significat (Tit. I; I Tim. III). Bene autem septuaginta duo mittuntur, sive quia totidem mundi gentibus Evangelium praedicandum erat, ut quomodo duodecim tribus Israel, ita et hi propter exteras gentes destinarentur imbuendas; seu quod ipso praedicantium numero totus orbis per Evangelium summae et invididuae Trinitatis illustrandus intimabatur, sicut solem hunc constet triduanum suae lucis ambitum mundo per septuaginta duas horas afflare solitum. 94.0443D| Nam et Dominus ipse se diem, suos vero apostolos horas appellat, dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non offendit (Joan. XI). Et in Psalmis praecipitur bene: Nuntiate diem de die salutare ejus (Psal. XCV), hoc est, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Sed et multis sanctae Scripturae locis per tres dies mysterium Trinitatis ostenditur, praecipue quia Dominus tertia die resurrexit a mortuis. Sed et in veteri testamento populus ad montem Sinai perveniens, die tertia legem accepit (Exod. XIX). Idem fluvium Jordanem, quo baptismi gratia commendata est, tertia quam adierat die, transivit (Josue III).

Et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, et minus quam inter duos haberi charitas non potest (nemo enim proprie ad seipsum habere charitatem dicitur, sed dilectione se in alterum tendit, 94.0444A| ut esse charitas possit) binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Bene ante dicitur, quod misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit; verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur.

Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Messis multa populorum significat multitudinem: operarii pauci, penuriam magistrorum. Isti sunt operarii, de quibus Psalmista loquitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, portantes semina sua. Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos 94.0444B| suos (Psal. CXXV). Et ut apertius loquar, messis multa omnis turba credentium est, operarii pauci, apostoli et imitatores eorum qui mittuntur ad messem.

Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Lupos Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Judaeorum.

Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Tanta praedicatori debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non praevideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat, ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus aliis praevideat aeterna. Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat, ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est; pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. 94.0444C| Et scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus absconditus: quae utilitas in utrisque (Eccli. XX)? Quid vero per peram, nisi opera saeculi? et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui igitur officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc ejus colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio obtinendae ejusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione salutem audientibus exoptat.

In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 94.0444D| Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea fuerit filius pacis, aut ad eumdem praedicatorem revertitur, quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit, aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro labore sui operis recompensatur. Ecce autem qui peram et sacculum portari prohibuit, sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit, nam sequitur:

In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus, edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus pro minimo haec ipsa suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX; Rom. XV)? et notandum quod subditur:

94.0445A| Dignus est enim operarius mercede sua. Quia jam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria: una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat.

Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis, etc. Descripto diversae domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant, docet, piis, videlicet, in omnibus communicare, ab impiorum vero per omnia societate secerni.

In quamcunque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. Aut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis inaniter suscepissent, aut ut ostenderent 94.0445B| usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulverem de terra eorum non sibi paterentur adhaerere. Aliter: Pedes discipulorum ipsum opus incessumque praedicationis significant; pulvis vero quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis: a qua ipsi etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus sollicitis salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi uno vix calcaneo terrae pulverem legunt. Qui ergo receperint verbum, ipsi afflictiones curasque doctorum, quas pro se tolerabant, in argumentum sibi vertunt humilitatis. Qui vero spreverint doctrinam, docentium sibi labores et pericula, odiumque sollicitudinum ad testimonium damnationis inflectunt. Et ipse est pulvis qui in evangelii contemptores extergi, et a quo per bonos auditores evangelistarum jubentur pedes ablui, imo per ipsum Salvatorem narrantur abluti (Joan. XIII).

Dico autem vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. Sodomitae quidem inter tot 94.0445C| carnis animaeque flagitia, quibus insatiabiliter ardebant, inhospitales quoque, Ezechiele attestante, fuerunt; sed nulli apud eos tales hospites quales apud Judaeos prophetae, quales apostoli, reperti sunt (Ezech. XVI). Et Lot quidem aspectu et auditu justus erat, non aliquid tamen docuisse, nulla ibi fecisse signa perhibetur. Atque ideo cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, potentesque potenter tormenta patientur (II Pet. II; Luc. XII; Sap. VI).

Vae tibi, Chorozain, vae tibi, Bethsaida. Chorozain, Bethsaida et Capharnaum, Tiberias quoque quam Joannes nominat, civitates sunt Galilaeae, sitae in littore laci Genezareth, qui Jordane fluente efficitur, et ab evangelistis etiam mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis, appellatur (Joan. VI; Matth. IV). Plangit ergo Dominus civitates, quae post tanta miracula atque virtutes non poenituerint, pejoresque gentilibus, qui naturale solummodo jus dissipabant post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, 94.0445D| gratiamque ingratis spernere non timuerunt.

Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Impletum videmus hodie dictum Salvatoris, quia, scilicet, Chorozain et Bethsaida, praesente Domino, credere noluerunt. Tyrus autem ac Sidon, et quondam David ac Salomoni amici fuere (II Reg. V; III Reg. V), et post evangelizantibus Christi credidere discipulis; tantaque fidem devotione susceperunt, ut Paulum apostolum Tyro abeuntem cuncti cives cum uxoribus et filiis usque foras civitatem prosequerentur, pulcherrimoque spectaculo tanta hominum multitudo paucissimos hospites, sed Christi pro fide charissimos ad naves usque vale factura deduceret (Act. XXI). Sed quare non olim his qui credere potuerunt, verum Judaeis qui credere noluerunt, sit evangelizatum, ipsius est scire, cujus universae viae misericordia et veritas (Psal. 94.0446A| XXIV). Sane quod Dominus ait: In cilicio et cinere sedentes poeniterent, in cilicio quod de pilis caprarum contexitur, asperam peccati pungentis memoriam, qua in die judicii sinistra pars est induenda significat; cinere autem mortis considerationem, per quam tota humani generis massa in pulverem est redigenda, demonstrat. Porro in sessione humiliationem propriae conscientiae designat, de qua Psalmista: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI). Quod est dicere: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (I Petr. V).

Et tu, Capharnaum, usque in coelum exaltata, usque ad infernum demergeris. Duplex in hac sententia sensus est, vel ideo ad infernum demergeris, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti; vel ideo, quia exaltata es usque ad coelum meo hospitio, ex meis signis atque virtutibus tantum habens privilegium, majoribus plecteris suppliciis, quia his quoque credere noluisti. Et ne quis putaret hanc increpationem illis tantummodo civitatibus, vel personis, 94.0446B| quae Dominum in carne videntes spernebant, et non omnibus qui hodieque Evangelii verba despiciunt, convenire, consequenter adjunxit, dicens:

Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ut in audiendo quisque vel spernendo Evangelii praedicatore, non viles quasque personas, sed Dominum Salvatorem, imo ipsum Patrem spernere se vel audire disceret. Nam sequitur:

Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. Quia procul dubio in discipulo magister auditur, et in filio pater honoratur. Potest et ita intelligi: Qui vos spernit, me spernit. Qui non facit misericordiam uni de fratribus meis minimis, nec mihi facit (Matth. XXV), quia et ipse pro his formam servi et pauperis habitum suscepi. Qui autem me spernit nolens credere Deum et Filium Dei conculcans, spernit eum qui me misit, quia ego et Pater unum sumus (Joan. X).

Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: 94.0446C| Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Bene quidem confessi sunt deferentes honorem nomini Christi, sed quia infirma adhuc fide gaudebant in virtutibus, vide quid audiunt:

Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. Non modo video, sed prius videbam quando corruit: quod autem ait, Sicut fulgur, vel praecipitem de superni ad ima lapsum significat, vel quia dejectus, adhuc transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI). Quia ergo discipulos de signorum operatione vidit elatos, exemplo eos terret, atque ad humilitatem revocat ejus qui primus superbiendo cecidit (Isai. XIV), ut qui hunc ob superbiam de coelo recordarentur ejectum, multo magis se de terra editos, si superbierint, humiliandos agnoscant.

Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Hoc est omne genus immundorum 94.0446D| spirituum de obsessis corporibus ejiciendi. Quamvis et ad litteram rectissime possit accipi. Siquidem et Paulus a vipera invasus, nil adversi patitur (Act. XXVIII); et Joannes, ut historia tradit, hausto veneno, non laeditur. Hoc sane inter serpentes qui dente, et scorpiones qui cauda nocent distare arbitror, quod serpentes aperte saevientes, scorpiones clanculo insidiantes, vel homines, vel daemones, significent; serpentes qui inchoandis virtutibus venena pravae persuasionis objiciunt, scorpiones qui consummatas virtutes ad finem vitiare contendunt.

Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur. De subjectione spirituum, cum caro sint, gaudere prohibentur, quia spiritus ejicere, sicut et virtutes alias facere, interdum non est ejus meriti qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ob utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur, ut, licet homines despiciant signa facientes, 94.0447A| tamen Deum honorent, ad cujus invocationem fiant tanta miracula. Nam et in Actibus apostolorum filii Scevae videbantur ejicere daemones (Act. XIX): et Judas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros apostolos fecisse narratur (Matth. X; Marc. VI; Luc. IX).

Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Si Satanas, inquit, per superbiam coeli sedem cum sociis amisit, non oportet vos de illorum humiliatione, sed de vestra sublimatione gaudere, quatenus unde illi ruere sublevati, vos humiles ascendatis. Non autem pueriliter sapiendum, quasi Deus ad remedium oblivionis bonos in coelis, malos scribat in terris, dicente Jeremia: Universi qui derelinquunt te, confundantur, recedentes in terra scribantur (Jerem. XVII); sed salubriter intelligendum, quod sive coelestia seu terrestria quis opera gesserit, per haec quasi litteris adnotatus, apud Dei memoriam sit aeternaliter adfixus.

HOMILIA LXIX. IN SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM. 94.0447B|

LUC. VI. MATTH. V. In illo tempore descendens Jesus cum discipulis de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, etc.

Electurus apostolos Dominus, in montana subiit; turbas vero docturus, ad campestria redit, quia non nisi in humili Christum turbae videre sufficiunt. Nam haec est norma quam secutus Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis. Apostoli autem ipsi, secundum Matthaeum, quasi perfectiores, et in monte et aperto Salvatoris ore docti esse narrantur. (Matth. V). Ubi si qui diligentius utrumque evangelistam velit perscrutari, potest intelligi cum in monte duodecim discipulos elegit, e pluribus, quos et apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum 94.0447C| habuisse sermonem, quem Matthaeus interposuit, et Lucas tacuit, hoc est, in monte, ac deinde cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet, Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.Ab omni Judaea et Hierusalem, et maritima, et Tyri et Sidonis, etc. Maritimam multitudinem non a proximo mari Galilaeae (neque enim hoc miraculi loco poneret), sed a mari magno reor esse cognominatam, in qua etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Verum quia gentium civitates sunt Judaeis quidem sorte data, sed non ab eis possessae, eo quod hostes exterminare nequirent, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit fama virtusque Salvatoris, intimetur, quae exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates accersat. Ubi notandum quia Dominus etsi venientibus ad se gentilibus misertus sit, unde et puerum centurionis (Matth. VIII) et Chananaeae 94.0447D| filiam (Matth. XV), approbata petentum fide, curavit, non tamen eorum civitates intrasse reperitur, ne, videlicet, occasionem querelae Judaeis calumniantibus suggereret, sed perfectam potius salutem gentium passionis et resurrectionis suae tempori reservaret. Quo imminente tempore gentilibus eum videre quaerentibus ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII).

Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et supra leprosus, Domino tangente, mundatur (Luc. V); et hic omnis turba quae eum tangere potuit spiritus illius virtute sanatur. Tactus ergo Salvatoris, opus est salutis, quem tangere est fideliter in eum credere, a quo tangi est ejus munere firmari. Sed unusquisque in suo sensu abundat. Turbae quae de longe ad audiendum confluunt discedentis in campum Domini curantur 94.0448A| attactu. Discipuli qui in minoribus jam sunt instituti, in montis cacumine ad majora provehuntur: e quibus etiam eliguntur, qui eum transfiguratum secreto in monte speculentur (Matth. XVII). Unus prae omnibus quasi sublimioris sapientiae fonte inebriandus Magistri recumbit in pectore (Joan. XXI). Raroque uspiam vel turbas Dominum ad altiora sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari; sed exstincta febre libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim quemque ad culmen subire virtutum. Nam et in veteri testamento Moyses solus cum Josue montem Dei ascendens, ad regendum vulgus in campo, donec redirent Aaron ordinavit et Hur (Exod. XXIV). Aaron quippe qui interpretatur mons fortitudinis, singularem Dominicae incarnationis excellentiam; Hur vero, qui ignis dicitur, donum sancti Spiritus insinuat; quia plures in Ecclesia parvuli, etsi comitari magistros ad penetranda summae divinitatis arcana nequeunt, dominicae tamen incarnationis sacramentis redimi, et Spiritus sancti possunt 94.0448B| ardore signari.

Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialius tamen oculos Salvator in discipulos levat, ut his qui verbum intenta cordis aure percipiunt, latius saporis intimi lumen aperiat. Cui simile est quod Matthaeus ait: Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu (Matth. V). Nam quibus os in monte sedens aperit, ut magna sublimiter audiant, in eos oculos stans in campo dirigit, ut audita patenter intelligant. Beati itaque pauperes, non utique omnes, sed illi tantummodo qui omne praesentis saeculi, tametsi altum videatur, pro nihilo culmen ducunt. Qui merito regni coelestis perhibentur munere digni, quia delectationis humanae probantur cupiditate nudati. Qualem se rex David pauperiem sustinuisse declarans, ait: Ego vero egenus et pauper sum (Psal. LXIX). Et 94.0448C| alibi non modo terrestria, sed et ipsa per Dominum super coelestia parvipendens, dicensque: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII)? Mox ubi spei suae fixisset anchoram, subdendo manifestat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Ibid.). Alioquin nonnulli miserrima conditione paupertatis, et hic saeculi gaudiis ob inopiam rerum, et ibi regno Dei, ob meritorum nequitiam, carent.

Beati qui nunc esuritis, saturabimini. Quid esurire beati, quid sitire debeant, Matthaeus exponit, videlicet, justitiam (Matth. V), apertissime nos instituens, nunquam nos satis justos aestimare debere, sed quotidianum justitiae semper amare, imo ardere profectum. Cujus perfectam saturitatem, non in hoc saeculo, sed in futuro posse provenire, supernorum desiderio Psalmista flagrans, ostendit, qui ait: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). Potest 94.0448D| et simpliciter accipi: Beati qui nunc esuritis, qui castigatis corpus vestrum, et servituti subjicitis, qui in fame et siti verbo operam datis, quia coelestium tunc gaudiorum habebitis ubertate perfrui.

Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Non temporalium damna commodorum, sed virtutum detrimenta spiritalium qui flent, aeterna beatitudine consolabuntur. Ubi non nostra solum, sed et proximi jubemur commissa deflere. Quem si ut nos diligimus, consequenter illius et profectu nos gratulari, et defectu necesse est tribulari; nec solum tribulari, verum ad lacrymas usque succendi. Sic enim Samuel et David peccatum Saulis et interitum lugent (I Reg. XVI, II Reg. I), sic peccatricem ipse Dominus flevit super civitatem (Luc. XIX), et, moestis compassus sororibus, Lazarum, quem divina erat majestate resuscitaturus, humana prius miseratione deflebat (Joan. XI); mystice significans eos qui peccati morte sopiuntur, ut reviviscere queant, a proximis esse plangendos. 94.0449A| Quod autem nunc flentes risuros esse promittit, non pueriliter accipiendum, sed, Scripturae more, risus nomine mentis exsultatio et affectus quidam laetior intelligendus est esse designatus. Sicut Sara: Risum, inquit, fecit mihi Deus (Gen. XXI). Et in Job dictum est: Os autem veracium replebitur risu (Job. VIII). Per quae, ut dixi, nomina gaudium animae figuratur interius.

Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint. Qui propter divitias haereditatis Christi in sanctis, propter panem vitae aeternae, propterque spem coelestium gaudiorum, fletus, esuriem paupertatemque pati desiderat, beatus est. Multo autem beatior, qui has inter adversa virtutes servare non trepidat: quia, odiant licet homines corde nefando, dilectum cor Christo laedere nequeunt; separent, et synagoga depellant, Christus invenit et confirmat; exprobrent nomen crucifixi, ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere 94.0449B| facit in coelestibus.

Et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis. Nomen vestrum quod dicit, nomen Christianorum significat, quod a gentilibus Judaeisque saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et ab hominibus est ejectum, nulla jam existente causa odii, nisi propter Filium hominis, quia, videlicet, nomen Christi credentes suum voluerint facere cognomen, atque ideo nominis summi persecutores, hominum non immerito nomine notantur. Beati, inquit, eritis, cum vos oderint homines, docens eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos.

Gaudete in illa die, et exsultate; ecce enim merces vestra multa est in coelo. Non hoc a quolibet patiente, sed ab eo qui supernae tantum mercedis intuitu patitur praeceptum potest impleri, ut, scilicet, inter odia cordium, inter probra linguarum, inter ipsas persequentium manus, aequali, imo laetiori adhuc, corde versetur. Non ad hoc nostri similes valent, 94.0449C| sed eorum qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Qui ergo multa in terris pro Christo sustinet adversa, multa in coelis a Christo recipiet dona. Caeterum quanta ab Elia verborum jacula falsi sustinuere prophetae, quos deridens aiebat: Clamate voce majore, deus enim est Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur (III Reg. XVIII)! Quantam dedere stragem qui octinginti simul et quinquaginta sunt interempti! Verum quia Baal et non Christus in causa erat, nec irrisi gaudebant, nec occisi palmam, sed poenam meruere perennem.

Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes, solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt. Notandum sane quia sicut Matthaeus per octo quas posuit beatitudines, octavam 94.0449D| spei nostrae perfectionem, quae resurrectionis gloria dedicatur, insinuat, ita Lucas per quatuor virtutes amplectitur cardinales. Beati enim pauperes, qui per temperantiam a mundi refrenantur illecebris. Beati esurientes, qui, sua fame commoniti, esurientibus esse miserandum, et ipsi per justitiam miserentur ut valent. Nam eleemosynam qua Christo non nostra donamus, sed sua reddimus, justitiam recte dici testatur Psalmista, qui ait: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI). Justitia est enim qua sua cuique tribuimus, nemini quidquam debentes, nisi ut invicem diligamus, (Rom. XIII). Beati qui per prudentiam inter bonum dignoscentes et malum, occidua flere, et ad aeterna norunt anhelare. Beati qui per fortitudinem fidei omnia valent molesta tolerare. Igitur qui necdum consummatae virtutis arcem conscendere valent, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, quatenus, a bonis paulatim ad meliora progressi, dum consistendi 94.0450A| in planitie Domino libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum adhuc edomandis instruendisque cordibus insistit, hoc quasi stans, qui situs est laborantis, affatur; quos vero longo studii spiritalis exercitio promptos jamque dociles invenit, his libertate ac dignitate magistri quasi quietus Salvator residens, mystica quaeque de supernis intimat. Quae spiritalium differentia profectuum in Israeliticae plebis est habitu pulcherrimis expressa figuris, ubi vulgus omne quibuslibet vestibus utens, in quatuor angulis palliorum hyacinthinas sibi fimbrias est facere praeceptum; sacerdotes quatuor habere vestes totidem mysticis coloribus mira varietate distinctas; pontifices et ea quae sacerdotes, et alia quatuor indumenti genera colorum quidem eorumdem, sed sublimioris gratia dignitatis, et auro interlucente corusca, et patriarcharum atque ipsius Domini nomine redimita gestare (Num. XV). Quae per singula vel exponere, vel solum proponere, proprii industriam spectat operis.

HOMILIA LXX. IN EADEM SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM. 94.0450B|

Hodie, dilectissimi, omnium sanctorum sub una solemnitatis laetitia celebramus festivitatem, quorum societate coelum exsultat, quorum patrociniis terra laetatur, triumphis Ecclesia facta coronatur, quorum confessio quanto in passione fortior, tanto est clarior in honore, quia dum crevit pugna, crevit et pugnantium gloria, et martyrii triumphus multiplici passionum genere adornatur, perque graviora tormenta graviora fuere et praemia, dum catholica mater Ecclesia, quae per totum orbem longe lateque diffusa est, in ipso capite suo Christo Jesu edocta est contumelias, cruces et mortem, non timere, magis magisque roborata, non resistendo, sed perferendo, universos quos agmine inclyto carcer poenalis inclusit, pari et simili calore virtutis, ad gerendum certamen, gloriam triumphalem inspiravit. O vere beata mater 94.0450C| Ecclesia, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam vincentium gloriosus martyrum sanguis exornat, quam inviolata confessionis candida induit virginitas. Floribus ejus nec rosae nec lilia desunt. Certent nunc charissimi singuli, ut ad utrosque honores amplissimam accipiant dignitatem, coronas vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas, in coelestibus castris pax et acies habens flores suos, quibus milites Christi coronantur. Dei enim ineffabilis et immensa bonitas, etiam hoc praevidit, ut laborum quidem tempus et agonis non extenderet, ne longum faceret, aut aeternum, sed breve, et, ut ita, dicam, momentaneum, ut in hac brevi et exigua vita agones essent et labores, nulla vero quae aeterna est, corona et praemia meritorum, ut labores quidem cito finirentur, meritorum vero praemia sine fine durarent, ut post hujus tenebras visuri essent candidissimam lucem, et accepturi majorem passionum cunctarum acerbitatibus beatitudinem, testante hoc idem 94.0450D| Apostolo, ubi ait: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis; quam laxo sinu de praelio revertentes civitas coelestis excipit, de hoste prostrato trophaea ferentibus occurrit. Cum triumphantibus viris et feminae veniunt, qui cum saeculo sexum quoque vicerunt, et, geminata gloria militiae, virgines cum pueris, teneros annos virtutibus transeuntes; sed et caetera fidelium turba aulae perpetuae regiam intravit, qui sinceritatem fidei inconcussis praeceptorum coelestium disciplinis unita pace observaverunt. Ergo agite nunc, fratres, adgrediamur iter vitae, revertamur ad civitatem coelestem, in qua scripti sumus, et cives decreti. Non sumus hospites, sed cives sanctorum et domestici Dei, etiam illius haeredes, cohaeredes autem Christi: hujus nobis urbis januas aperiet fortitudo, et fiducia latum praebebit ingressum. Consideremus ergo inclytam urbis illius felicitatem, in quantum considerare possibile est; ut enim vere est, comprehendere 94.0451A| nullus sermo sufficiet. Dicitur de ea in quodam loco sic, quod « aufugiet ibi dolor, et tristitia et gemitus. Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis metus, non aegritudinis imbecillitas? Nemo laedetur, irascetur nemo; nemo invidet, cupiditas nulla exardescit; nullum ibi desiderium honoris pulsat, aut potestatis ambitio; nullus ibi diaboli metus, insidiae daemonum nullae, terror gehennae procul; mors neque corporis neque animae, sed immortalitatis munere vita jucunda; nulla erit tunc usquam discordia, sed cuncta consona, cuncta convenientia, quia omnium erit sanctorum una concordia, pax cuncta et laetitia continet. Tranquilla sunt omnia et quieta, jugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto felicior, quia civitas (ut legitur) illa non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ibi sancti fulgebunt ut stellae in perpetuas aeternitates, et sicut splendor firmamenti qui erudiunt multos. Quapropter 94.0451B| nox ibi nulla, nullae tenebrae, concursus nubium nullus, nec frigoris aut ardoris asperitas ulla; sed talis quaedam erit rerum temperies, qualem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitae; qui et laverunt stolas in sanguine agni, et sunt ante sedem Dei, serviuntque ei die ac nocte. Nec est senectus ibi, nec senectutis miseria, dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Verum super haec omnia est consociari angelorum et archangelorum coetibus, thronis etiam et dominationibus, principatibus et potestatibus, omniumque coelestium supernarum virtutum contuberniis perfrui, et intueri agmina sanctorum splendidis sideribus micantia, patriarcharum fide fulgentia, prophetarum spe laetantia, apostolorum in duodecim tribus Israel orbem judicantia, martyrum purpureis victoriae coronis lucentia, virginum quoque coruscantia serta gestantes inspicere. 94.0451C| De rege autem, qui horum medius residet dicere, vox nulla sufficiet; effugit enim omnem sermonem, atque omnem sensum humanae mentis excedit decus illud, illa pulchritudo, illa virtus, illa gloria, illa magnificentia, illa majestas. Ultra enim omnem sanctorum est gloriam ipsius inaestimabilem adipisci conspectum, et splendore majestatis ejus irradiari. Sic enim quotidie oporteret nos tormenta perferre, sic ipsam gehennam parvo tempore tolerare, ut Christum videre possimus in gloria venientem, et sanctorum numero sociari. Nonne erat dignum pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur? » Quae erit illa, fratres charissimi, justorum gloria, quam grandis sanctorum laetitia, cum unaquaeque facies fulgebit ut sol, cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regnum Patris sui coeperit recensere, et meritis atque operibus singulorum praemia promissa restituere; pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, 94.0451D| pro modicis magna praestare; adducere sanctos in visionem paternae gloriae, et facere in coelestibus consedere, ut sit Deus omnia in omnibus, et aeternitatem quam amatoribus promisit suis, et immortalitatem largiri, ad quam eos sanguinis sui vivificatione reparavit; denuo ad paradisum reducere, regnum coelorum fide et veritate suae pollicitationis aperire. Haec haereant firmiter sensibus nostris, haec intelligantur plena fide, haec corde toto diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate acquirantur. Res posita est in potestate facientis, quia regnum coelorum vim patitur. Res ista, o homo, id est, regnum coeleste, aliud non quaerit pretium nisi te ipsum; tantum valet, quantum es tu; te da, et habebis illam. Quid turbaris de pretio? Christus semetipsum tradidit, ut acquireret te regnum Deo Patri, ita et tu teipsum da, ut sis regnum ejus, ac non regnet peccatum in mortali tuo corpore, sed spiritus in acquisitionem vitae. Ad hanc igitur operum salutarium delectet 94.0452A| nos pervenire palmam. Libenter ac prompte certemus omnes in agone justitiae, Deo et Christo spectante curramus, et qui saeculo et mundo majores esse jam coepimus, cursum nostrum nulla saeculi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres in hoc operis agone currentes dies nos ultimus invenerit, nusquam Dominus meritis nostris deerit remunerator. Qui coronam in persecutione purpuream pro passione donabit, ipse in pace vincentibus pro justitiae meritis dabit et candidam. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, et tamen fidei et justitiae meritis honorati, inter patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum congregatur convivium, quisquis fidelis, et justus et laudabilis, invenitur. Memores esse debemus voluntatem, non nostram, sed Dei, facere debere, quia qui fecerit ejus voluntatem, manet in aeternum, quomodo et ille manet in aeternum: Quapropter, charissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, charitate perfecta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, conservantes fortiter dominica 94.0452B| mandata: in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam; modestiam in humilitate, diligentiam in administratione; vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus; in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis. Haec sunt enim vestigia quae nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut, illorum semitis inhaerentes, sequeremur et gaudia. Patriam quoque nostram paradisum cum illis computemus, parentes patriarchas jam habere coepimus, quid non properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus nos illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorumque frequens nos et copiosa turba desiderat (jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita); ad eorum complexum et conspectum venire, quanta et illis et nobis in commune laetitia est, qualis illic coelestium voluptas 94.0452C| conservorum societate exspectantium, quam summa et perpetua felicitas! Illic apostolorum gloriosus chorus, illic prophetarum exsultantium numerus insignis, illic martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatus, illic clarissima virginum turba laetatur, illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Sed et illorum remunerationi censentur, qui, praecepta dominica servantes, ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos si venire delectat, avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, et cito ad Christum venire contingat: eum per hujus itineris ducem habeamus salutis auctorem, lucis principem, laetitiae largitorem, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et spiritu sancto.

HOMILIA LXXI. IN EADEM SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.

Legimus in ecclesiasticis historiis quod sanctus Bonifacius, 94.0452D| qui quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopatum tenebat, suis precibus a Phoca Caesare impetraret donari Ecclesiae Christi templum Romae, quod ab antiquis Pantheon ante vocabatur, quia hoc quasi simulacrum omnium videretur esse deorum; in quo, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genitricis, atque omnium martyrum Christi, ut, exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum a fidelibus in memoria haberetur; et plebs universa in capite Kalendarum Novembrium, sicut in die natalis Domini, ad ecclesiam in honore omnium sanctorum consecratam conveniret, ibique missarum solemnitate a praesule sedis apostolicae celebrata, omnibusque rite peractis, unusquisque in sua cum gaudio remearet. Ex hac ergo consuetudine sanctae Romanae Ecclesiae, crescente religione Christiana, decretum est ut in Ecclesiis Dei, quae per orbem terrarum longe lateque construuntur, honor et memoria omnium sanctorum, in 94.0453A| die qua praediximus, haberetur, ut quidquid humana fragilitas per ignorantiam, vel negligentiam, seu per occupationem rei saecularis, in solemnitate sanctorum minus plene peregisset, in hac observatione solveretur, quatenus, eorum patrociniis protecti, ad superna populorum gaudia pervenire valeamus. Beata Dei genitrix, et semper virgo Maria, templum Domini, sacrarium Spiritus sancti, virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum, praesentis solemnitatis diei, cum suis virginibus, expers nullo modo credenda est, quae Dei populum faciendo monebat spernere perituri luxus saeculi, a lenocinio mortalis naturae declinare, carnis pudicitiam, cum virginitatis honore, intra cordis hospitalia observare, eamque omnium virtutum reginam, et fructum salutis perpetuae: sociam quoque esse angelorum suis affirmabat exemplis, ita ut innumerabilis utriusque sexus multitudo ejus sequeretur vestigia, et, relictis nuptiarum copulationibus, spretaque liberorum propagine, 94.0453B| sponso qui in coelis est, perenni mente, actu, habitu et gestu, applicare se maluerunt; orationibus non deficiendo instantes, jejuniis adhaerentes, vigilias sacras adamantes, eleemosynas sectantes, pauperes recreantes, nudos vestientes, infirmos visitantes, in tribulatione gaudentes, in verbis calumniae vel contumeliae patientes; in augmento suae profectionis humiles, in damno rerum temporalium Deo gratias agentes. His omnibus et his similibus pro desiderio regni coelestis, et propter spem aeternae remunerationis, ardentissimo amore indesinenter atque libenter insistentes, sic in charitate Dei ac proximorum amore perseverantes, Deo soli vitam finire gaudebant. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quomodo ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia? ipsi honor et gloria in 94.0453C| saecula saeculorum, Amen, qui superna coelorum regna spiritibus angelicis ad laudem et gloriam, atque honorem sui nominis ac majestatis in perpetuum miro ordine collocavit. De quibus plura loqui pertimescimus, quia soli Deo scire est quomodo vel quemadmodum eorum invisibilis absque contagione seu diminutione in sua sola puritate consistat natura. Sed tamen novem esse angelorum ordines, ad Dei judicia ac ministeria complenda, testante sacro eloquio, cognovimus, quorum principatus atque potestas subtiliter ac mirabiliter Omnipotentis nutu distinguitur. Alii ex illis ad nos in mundum missi, futura praedicando, perveniunt; alii ad hoc sunt constituti, ut per eos signa et miracula frequentius fiant; alii subjectis angelorum spiritibus praesunt, eisque ad explenda divina mysteria disponendo principantur; alii mira potentia caeteris praeeminent, pro eo quod eis ad obediendum alia angelorum agmina subjecta sunt; alii tanta Divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat; alii 94.0453D| tanto perfectiori scientia pleni sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur; alia vero ita Deo conjuncta sunt angelorum agmina, ut inter haec et Deum nulli alii intersint, et tanto magis ardent amore, quanto subtilius claritatem Divinitatis ejus aspiciunt. Talibus, ut diximus, a primordio incipientis vitae beatorum spirituum distinctionibus, superna coelorum regna a Deo Conditore, in perpetuum mirabiliter collocata, subsistunt. Nos ergo, fratres charissimi, antiquorum memoriam praecedentium Patrum, quos ante legem et sub lege, Scriptura sancta demonstrante, cognovimus, ad hoc tantummodo proferimus, ut facilius intelligere valeatis quanta vel qualis sit hujus sacratissimae praesentia diei, quae cum omnibus his de quibus loquimur sine fine constat honesta. Nunc vero revertamur ad eos quos unda baptismatis, et effusio sanguinis Christi, ab errore paterni delicti, a squalore vetustae gentilitatis, in novo testamento, per gratiam Spiritus sancti, 94.0454A| abluendo purgavit; quorum oculi beati, qui Christum in carne venientem videre meruerunt. Hujus tam praeclarae visionis Joannes Baptista, qui eodem angelo, quo Christus denuntiante conceptus est, in exordio praedicationis atque baptismatis primatum tenebat, qui Jesum peccata mundi tollentem, videndo agnovit, ac digito demonstravit, quo inter natos mulierum non surrexit major, Christo attestante. Qui merito praecursor Domini, praeco judicis, propheta Altissimi, nuncupatur; qui nondum editus, Christum mundo venturum prophetavit, et ad redemptionem animarum ad inferos descendentem gloriosa praecucurrit passione. Huic athletae Dei electo concordat duodenus apostolorum numerus, quos a primis miraculorum virtutibus, ad componendum novae fidei fundamentum, erigendumque adhuc tenerae statum Ecclesiae divina Providentia, ex omnibus quos capiebat mundus, elegit, ut in omnem terram sonus eorum praedicationis exiret, et in fines 94.0454B| orbis terrae eorum verba procederent. Qui verae viti, id est, Christo tanquam palmites adhaerentes, quorum fructus in sempiternum permanens non marcescit: quibus ipse Dominus locutus est dicens: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et iterum: Jam non dicam vos servos, sed amicos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis. Et quodcunque ligare voluissent super terram, ligatum esse et in coelis; et quodcunque solverent super terram, solutum esse in coelis promisit. Et iterum, cum venisset ad judicandum saeculum, eos super sedes duodecim esse sessuros, et secum judicaturos orbem terrae praedixerat. Talibus, ut credimus, patronis haec dies subjecta declaratur. His subjectum est triumphale martyrum 94.0454C| nomen, qui per diversa tormentorum genera Christi passionem non lacessantibus praecordiorum mentibus imitabantur. Alii ferro perempti, alii flammis exusti, alii flagris verberati, alii vectibus perforati, alii cruciati patibulo, alii pelagi periculo subjecti, alii vivi decoriati, alii vinculis mancipati, alii linguis privati, alii lapidibus obruti, alii frigore afflicti, alii fame cruciati; alii vero, truncatis manibus, sive caeteris caesis membris, spectaculum contumeliae in populis nudi propter nomen Domini portantes. Hi sunt triumphatores et amici Dei, qui, contemnentes sceleratorum jussa principum, modo coronantur et accipiunt palmas laborum, qui fundati erant supra firmam petram, id est, Christum. De talibus et hujusmodi Apostolus, mente compunctus, ingemiscens ait: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus 94.0454D| dignus non erat mundus, et caetera. Et beatus papa Gregorius, in expositione cujusdam Evangelii, de istiusmodi bellatoribus querimoniam faciendo: « Ecce, inquit, electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant; praesentia despiciunt, aeternam patriam cum vocibus moribusque praedicant: eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt. Occidi possunt, et flecti nequeunt; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; in paucis vexati, in multis bene disponentur; quomodo Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausta hostiam accepit illos. » Nunc ergo martyrum Christi certamina atque victorias audivimus, eis nimirum hunc diem tantum credimus sanctificatum, quantum in semetipsis ut sanctificaretur laborare per tormenta non cessavere; Christi vero sacerdotibus atque doctoribus, sive 94.0455A| confessoribus, hujus festivitatem diei non ignotam esse credimus, qui corda fidelium spiritaliter quasi imbribus irrigant coelestibus, ut feliciter proferre immarcescibilem bonorum operum possint fructum, qui talenta sibi credita non solum reddere, verum etiam cum usura sine fraude amplificare procuraverunt; qui bonum, quod per gratiam Spiritus sancti intelligendo didicere, non sibimet tantummodo profuturum, sed et aliis subjectorum mentibus, secundum Apostoli praeceptum, arguendo, obsecrando, increpando, curamque faciendo, inserere nitebantur. Quorum mens lucidissima, manus vero plenae sunt munditia, eo quod in mensa altaris sacrosancta Christi corporis et sanguinis mysteria celebrantes, et in sui cordis penetralibus hostiam vivam Deoque placentem, id est, semetipsos sine macula atque admistione pravi operis offerre non desistant; et licet persecutorum non sensissent gladium, tamen per vitae meritum Deo digni martyrio non privantur, 94.0455B| quia martyrium non sola sanguinis effusione, sed abstinentia peccatorum, et exercitatione Dei praeceptorum perficitur. Nos ergo, fratres charissimi, tantorum patrocinia intercessorum, de quibus locuti sumus, tota mentis intentione quaeramus, ut per temporalia festa quae gerimus, eorum meritis intercedentibus, ad aeterna pervenire valeamus. Transeunt cuncta quae temporaliter festa celebrantur; et ideo curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum? Nolite ergo pensare in vobis transitoria, quae possidetis, sed considerate quid estis. Ecce mundus, qui diligitur, fugit. Sancti isti, quorum hodie mentionem facimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Tunc enim erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret, jam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce jam in seipso mundus aruit, et 94.0455C| adhuc in nostris cordibus florescit. Ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur, et tamen caeca mente carnales concupiscentias, ipsas ejus amaritudines amamus. Fugientem sequimur, labenti inhaeremus; cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus retraxit a Deo, nunc tantis plagis plenus est, ut ipse jam nos mundus mittat ad Dominum. Pensate ergo quia nulla sunt quae temporaliter currunt, finis enim temporalium ostendit quia nihil sit quod transire potest. Casus rerum indicat quia res transiens et tunc prope nihil fuit, cum stare videretur. Haec igitur vobiscum agite, haec in mente sedula cogitatione versate; etsi adhuc hic tenemur in infirmitate corporis, tamen ad eos de quibus loquimur toto corde tendamus, ut cum ipsis postmodum in aeterno saeculo gaudere mereamur, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXII. IN DIE SANCTO UNIUS APOSTOLI. 94.0455D|

LUC. IX. MATTH. X. MARC. III. In illo tempore, convocatis Jesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos, etc.

 Concessa primum potestate signorum, misit praedicare regnum Dei, ut promissorum magnitudini attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque vel bis daret virtus ostensa, et nova facerent quia nova praedicarent. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt, qui vitam virtutum tenent, et signa virtutum non habent, quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam, juxta Magistri gentium vocem, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV).

94.0456A| Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Solet quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus: Et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda; sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est, Deus neminem tentat (Jac. I), et sub alia de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII). Illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est, a Domino apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum, et caetera (Matth. X), continuo subjecit: Dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit 94.0456B| cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi hujus vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Clarum autem haec non ita praecepisse Dominum tanquam evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus annuntiant Evangelium (alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset [I Thess. II] ), sed potestatem dedisse in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo jure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus quod eum ordinasse dicit Apostolus, iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere (I Cor. IX), illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit 94.0456C| Nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc, attendo: Dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit unde haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dicit: Ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, ut intelligatur quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens et ne induerentur duabus tunicis (Marc. III), quid eos monet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter, in duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum, non quo in locis Scythiae, et glaciali nive rigentibus, una quis tunica 94.0456D| debeat esse contentus, sed quo in tunica vestimentum intelligamus, ne, alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus.

Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis jura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens, cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura mutare. Nec otiose secundum Matthaeum domus, quam ingrediantur apostoli, legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.

Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium qui Evangelium 94.0457A| spreverint; allegorice autem qui verbo humiliter intendunt, si quibus ut homines terrenae levitatis naevis obscurantur, per ea mox quae recipiunt evangelicae praedicationis vestigia purgantur. Qui vero perfidia, vel negligentia, vel etiam studio, contemnunt, horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur; excutiendus pedum pulvis, ne gestis manibus, et pulveri comparandis, mentis castae vestigium polluatur.

Egressi autem circumibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. Quid evangelizarent, vel quomodo curarent apostoli, Marcus exponit plenius. Praedicabant, inquit, ut poenitentiam agerent, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabant (Marc. VI). Dicit et Jacobus: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et si in peccatis sit, dimittentur ei (Jac. V). Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse contraditum, ut 94.0457B| pontificali benedictione consecrato oleo perungantur aegroti. Praedicabant autem, ut poenitentiam agerent; et supra, Misit illos, inquit, evangelizare regnum Dei. Quia, videlicet, utrumque, juxta Joannis Baptistae, vel ipsius Salvatoris, exemplum praedicabant. Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). Regni enim coelorum januis propinquare est, de his quemque quibus ab eo discesserat poenitere.

HOMILIA LXXIII. IN FESTO MARTYRUM.

LUC. XII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil enim opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur, et quid in aure locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis, etc.

Ad hoc fermentum pertinent omnia quae recumbens 94.0457C| apud Pharisaeum superius disputaverat Dominus, de quo et Apostolus praecipit: Itaque epulemur non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis (I Cor. V). Nam sicut modicum fermenti totam farinae cui injicitur massam corrumpit, universamque mox conspersionem suo sapore commaculat, sic nimirum simulatio, cujus semel animum imbuerit, tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit.

Nihil autem opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Et quomodo in praesenti saeculo multorum diu latet hypocrisis? Ergo de futuro tempore intelligendum, quando judicabit Deus occulta hominum. Nam sicut unus amicorum beati Job verissime dixit: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritae ad instar puncti, si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur (Job. XX). In fine, inquit, perdetur, qui in principio florere videbatur. 94.0457D| Est ergo sensus: Attendite ne aemulemini simulatores, quia veniet profecto tempus in quo et vestra virtus omnibus et eorum reveletur hypocrisis. Verum quod sequitur:

Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur, et quod in aure locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis: non solum in futuro, et quando cuncta cordium abscondita proferentur ad lucem, sed in praesenti tempore potest congruenter accipi, quoniam quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras vel locuti vel passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem Ecclesia lectis eorum Actibus publice praedicantur. Sane quod ait, Praedicabitur in tectis, juxta morem provinciae Palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere; non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia. Unde lex praecepit ut qui novam domum aedificaret, murum tecti poneret in gyro (Deut. XXII), ne funderetur ibi sanguis innoxius, labente 94.0458A| aliquo, et in praeceps ruente. Et in templi constructione legimus: Texit quoque domum laquearibus cedrinis, et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitis altitudinis (III Reg. VI). Ergo praedicabitur in tectis, cum cunctis audientibus palam dicetur:

Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Si persecutores sanctorum occisis corporibus non habent amplius quod contra illos agant, ergo supervacua furiunt insania, qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda projiciunt, vel in auras extenuari, vel in undas solvi, vel per flammas in cinerem faciunt redigi, cum nequaquam omnipotentiae Dei quin ea resuscitando vivificet obsistere possint.

Ostendam autem vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. Quia duo sunt 94.0458B| genera persecutorum, unum palam saevientium, alterum ficte fraudulenterque blandientium, contra utrumque nos munire atque instituere volens Salvator, et supra ab hypocrisi Pharisaeorum attendere, et hic a carnificum caede praecipit non timere, quia, videlicet, post mortem nec horum crudelitas, nec eorum valeat simulatio durare; Domino potius qui semper videat placendum, Dominum qui semper punire vel liberare queat esse timendum.

Nonne quinque passeres veneunt dipondio? Et unus ex illis non erit in oblivione coram Deo. Si minutissima, inquit, animalia, et quae quolibet per aera feruntur volatilia, Deus oblivisci non potest, vos qui ad imaginem facti estis Creatoris, non debetis terreri ab iis qui occidunt corpus, quia qui irrationabilia gubernat, rationabilia curare non desinit. Dipondius quo quinque passeres veneunt, id est, venduntur, genus est ponderis levissimi ex duobus assibus compositi. Quaerit fortasse aliquis quomodo dicat Apostolus: 94.0458C| Nunquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX)? cum utique bos passere pretiosior existat. Sed aliud cura, aliud vero est scientia. Denique numerus capillorum, de quo consequenter ait:

Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, non in actu computationis, sed in facultate cognitionis accipitur. Non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene autem numerata dicuntur, quia quae volumus servare, numeramus. Ubi immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nil nostrum lateat Deum, et parva etiam otiosaque dicta ejus scientiam non fugiant. Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos ipsam terrenam materiam, quae discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparandam dicamus, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque 94.0458D| vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillis capitis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties depressit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus, occurrit informositas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerit resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in 94.0459A| partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.

Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis. Non plures estis legendum est, quod ad comparationem numeri pertinet; sed pluris estis, hoc est, majoris apud Deum meriti, dignitatis et aestimationis, quam innumera passerum vel corpora vel genera computamini.

Dico autem vobis: Omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. Respicit ad superiora, ubi dictum est operta quaelibet et abscondita esse revelanda, concludens hanc revelationem non in vili quolibet conciliabulo, sed in conspectu supernae civitatis aeternique Regis ac Judicis agendam. Et ne ex eo quod ait, eos qui se negaverint esse denegandos, una cunctorum, hoc est, eorum qui studio, et eorum qui infirmitate vel 94.0459B| ignorantia negant, conditio putaretur, continuo subjecit:

Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Qui scandalizatur carne mea, me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri, et fratres habeam Jacobum, et Joseph et Judam (Matth. XIII; Marc. VI), et homo vorator ac vini potator sim (Matth. XI), talis opinio a blasphemia quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis utilitatem; qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia, calumniatur, et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub (Luc. XI), isti non dimittetur, neque in praesenti saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere possit, posse dimittit ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II); sed quod ipsi Judici et largitori veniae 94.0459C| credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nunquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum exigentibus meritis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum, juxta quod Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis verissime scripsit: Propterea non poterant credere (Joan. XII), quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur et sanem illos (Isai. VI). Quidam sane volunt illum dicere verbum, vel blasphemare in Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae ubi in Spiritu sancto fit remissio peccatorum, corde impoenitente resistit, dicentes unum esse suffugium, ne sit irremissibilis blasphemia, cor impoenitens caveatur. Quorum multis sententia nequaquam firma videtur, quia videlicet quisquis unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, sive ille Judaeus, seu 94.0459D| gentilis, sive etiam haereticus sit, potest utique remissionem habere peccatorum in Spiritu sancto, si ad unitatem Ecclesiae corde poenitenti refugerit. Sed dicunt: Quandiu corde impoenitenti quis spiritui gratiae resistit, tandiu non habet remissionem. At illi objiciunt hanc conditionem in cunctis constare criminibus. Quomodo enim quandiu quis fornicationem, idololatriam, adulterium, masculorum concubitum, furtum, caeteraque flagitia gesserit, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (I Cor. VI); his vero criminibus abdicatis, potest ablui, sanctificari, justificari in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri; ita, inquit, etiam impoenitens, quandiu cor impoenitens habuerit, non potest habere veniam; mox vero ut poenituerit, consequitur et veniam, nulloque discrimine impoenitentia caeteris obligatior aut irremissibilior invenitur esse peccatis, quae in similitudinem scelerum caeterorum usque ad poenitentiam manens, mox acta 94.0460A| poenitentia delebitur; sola autem blasphemia in Spiritum sanctum qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum ejus contra conscientiam suam majestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti, sicut evangelista Marcus evidenter exponit, qui, posito hoc Domini testimonio, subjunxit atque ait, quoniam dicebant: Immundum spiritum habet (Marc. III). Nam neque hi qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc esse quidem, sed Deum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur. Quapropter principes Judaeorum proprie, et quique similis invidiae peste corrupti majestatem blasphemant, sine fine peribunt.

HOMILIA LXXIV. IN FESTO MARTYRUM.

94.0460B| LUC. XXI. MATTH. X. MARC. XIII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum audieritis praelia, et seditiones, nolite terreri, etc.

Pensanda sunt verba Redemptoris nostri, per quae nos aliud interius, aliud exterius passuros denuntiat. Praelia quippe ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Quae utraque a tempore dominicae passionis in populo Judaeorum, qui sibi pro Salvatore seditiosum latronem elegit, satis superque constat abundasse (Marc. XV). Sed his praecurrentibus apostoli ne terreantur, ne Hierosolymam Judaeamque deserant, admonentur. Quia, videlicet, non statim finis, qui in quadragesimum potius differendus sit annum, id est, desolatio patriae supremumque urbis ac templi sequatur excidium.

Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames. Constat haec ante 94.0460C| finem desolationis templi, hoc est, tempore Judaicae seditionis ad litteram contigisse. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer (II Tim. II), et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, etiam in haereticis intelligi, qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.

Terroresque de coelo, et signa magna erunt. Et haec tempore eodem completa quisquis Josephi Historiam legerit, inveniet. « Nam et stella gladio similis (ut perhibet) per annum totum supra Hierosolyma pendens infausto trepidos cives portento terrebat; et currus itidem equitesque armati per aera discurrere, ac morem bellantium imitari per dies quadraginta sunt visi. Sed et vitula sacrificiis admota inter immolantium manus enixa est agnam (Joseph., de bello Jud., lib. VII, cap. 12). » Quo autem haec merito contigerint, protinus subinfertur, cum dicitur:

94.0460D| Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Haec quippe Judaicae genti vel sola, vel maxima causa exitii fuerat, quia post Domini Salvatoris occisionem, nominis quoque ejus praecones simul et confessores impia crudelitate vexavit.

Continget autem vobis in testimonium. Testimonium, videlicet, quorum, nisi eorum, qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe justorum bonis in adjutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adjungitur, cum protinus subinfertur:

Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os 94.0461A| et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmitatibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere. Vos ad certamen acceditis, sed ego praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor.

Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Minorem dolorem mala ingerunt, quae ab extraneis inferuntur; plus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur:

Et capillus de capite vestro non peribit. Scimus quia caro incisa dolet, capillus non dolet incisus. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non 94.0461B| peribit, videlicet, aperte dicens: Cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Aliter: Capillus de capite discipulorum Domini non peribit, quia non solum fortia quaeque gesta vel dicta sanctorum, de quibus dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum (Psal. XXXIII), sed et volatilis (ut ita dicam) ac tenuissima cogitationum fidelium superficies, quae de occulta cordis radice, quasi de cerebro caesaries, exit, apud justum Judicem conservata digna mercede donabitur. Unde recte Propheta, ut bonorum etiam cogitatuum merita Domino quam sint accepta demonstret: Et reliquiae, inquit, cogitationum diem festum agent tibi (Psal. LXXV). Unde etiam Nazareni in lege tempore consecrationis comam nutrire jubentur (Num. VI; Jud. XIII), et novacula super caput Samuel non ascendisse perhibetur (I Reg. I). At contra mulier captiva, ut viro Israelitae nubere queat, mundatus a lepra, ut Ecclesiae communicare mereatur, omnes sui corporis pilos praecipiuntur 94.0461C| eradere (Deut. XXI; Levit. XIV), quia, videlicet, omnis sapientium cogitatio, quae bona placens et perfecta est, salvatur in perpetuum, et apud Dominum est merces ejus; stultorum vero pravorumque quasi Dei aspectibus indigna radix, operum cogitatio poenitendo debet excidi (Sap. V).

Et in patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus; jus vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis vestrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Patientia autem vera est, aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui 94.0461D| mala irrogat nullo dolore moveri. Nam qui sic proximi mala portat, ut tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit.

HOMILIA LXXV. IN FESTO UNIUS MARTYRIS. LUC. IX. MATTH. X. MARC. VIII. JOAN. XII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam, etc.

Pulchre posuit ad omnes, quia superiora quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis pertinent, cum solis seorsum discipulis egit. Tunc autem nosmetipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur, quo per novitatem 94.0462A| vocamur. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sed jam qui se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt, in quibus crescat. Nam protinus adjungitur:

Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. XI). Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis. Ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (I Cor. IX)? Sed in utraque crucis bajulatione notandum quod hanc 94.0462B| et quotidie tollere, et ea sumpta Dominum sequi jubemur.

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam propter me, salvam faciet eam, ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat, quod frumentum cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde viridescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis. Redemptor noster ipsa ejus tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur:

Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui 94.0462C| faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore, quia licet vivere, libet etiam ambire. Plerumque autem labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum, cum Dominus dicat:

Nam qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris et sanctorum angelorum. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominus et sermones ejus non erubescimus, quia aperta eum voce confitemur; quibus ego respondeo, quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli, qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. 94.0462D| Et tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi; pacis autem tempore, quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.

Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei hoc loco praesens Ecclesia vocatur, et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec 94.0463A| videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? Nisi quia discipulis rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari, quibus videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelibus in coelo praesumatur. Quod si regnum Dei in hac sententia futuram in coelis beatitudinem velimus accipere, et hoc quidam de astantibus non post multos dies in monte viderunt, scilicet, ut manentis gaudii contemplatione, tametsi raptim delibata, modestius instantia saeculi transeuntis adversa tolerarent. Decentissimo sane verbo sanctos mortem gustare testatur, a quibus nimirum mors corporis libando gustatur, vita animae possidendo tenetur.

HOMILIA LXXVI. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.

94.0463B| LUC. XIV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, etc.

Percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui jubemur et inimicos diligere. Et certe de uxore Veritas dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Marc. X). Et Paulus ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Coloss II). Ecce discipulus uxorem diligendam praecipit, cum magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus et diligere? Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt et quo proximos novimus, diligamus, et quo adversarios in via Dei patimur, odiendo et 94.0463C| fugiendo nesciamus. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Tunc etenim bene animam nostram odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Hoc ipsum vero animae odium qualiter exhiberi debeat, subdendo Veritas manifestat, dicens:

Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, unde per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in 94.0463D| aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria, exhibent; et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter, impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde et recte haec eadem Veritas dicit: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Bajulare etenim crucem, et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusat. Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adjungitur, cum dicitur:

Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii, sunt si 94.0464A| habeat ad perficiendum? Omne quod agimus, praevenire per studium comparationis debemus. Ecce enim, juxta Veritatis vocem, qui turrim aedificat, prius aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa hujus saeculi debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste autem aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus; ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Considerandum vero quod dicitur:

Ne posteaquam posuerit fundamentum, et non poterit perficere, omnes qui viderint incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Quia, juxta Pauli vocem, spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus (I Cor. IV). Et in omne quod agimus considerare occultos adversarios nostros debemus, qui semper nostris 94.0464B| operibus intendunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens, ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei (Psal. XXIV). In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minori ad majus similitudo subditur, ut ex rebus minimis majora pensentur. Nam sequitur:

Aut quis rex iturus committere bellum adversum alium regem, non sedens prius cogitat, si posset cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis sperare veniam debemus, qui in illo tremendo 94.0464C| examine cum Rege nostro ex aequo ad judicium non venimus, quos nimirum conditio, infirmitas et causa, inferiores exhibet? Sed fortasse jam mali operis culpas abscidimus, jam prava quaeque exterius declinavimus, nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Et ideo dum adhuc longe est, legationem mittamus, rogemus ea quae pacis sunt. Longe enim esse dicitur, quia adhuc praesens per judicium non videtur. Mittamus legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara ejus hostias placationis. Haec est nostra legatio, quae Regem venientem placat.

Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus. Manifestissime Dominus hac conclusione docet quid sit aedificare turrim, vel cum rege fortiore facere pacem: 94.0464D| suum, videlicet, esse discipulum. Praeparare autem sumptus ad perficiendam turrim, et mittere legationem ad impetrandam pacem, non esse aliud quam renuntiare omnibus quae possidemus. Inter quae omnia et amor proximorum, de quo praedictum est, et ipsa anima nostra, quam quidam pro temporali hac vita dictam putant, intelligatur necesse est: quam sic possidere ad tempus oportet, ut non nos impediat ab aeterna, si quis eam fuerit auferre minatus. Distat sane inter renuntiare omnibus et relinquere omnia. Paucorum enim perfectorumque est relinquere omnia, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare. Cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus quae possident, hoc est, sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo; habere rem temporalem in usu, aeternam in desiderio; sic terrena gerere, ut tamen tota mente ad coelestia tendant.

HOMILIA LXXVII. IN FESTO CONFESSORUM PRIMA. 94.0465A|

LUC. XI. MATTH. V. MARC. IV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant, etc.

De seipso Dominus haec loquitur ostendens, etsi supra dixerit nullum generationi nequam, nisi signum Jonae dandum, nequaquam tamen lucis suae claritatem fidelibus occultandam. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est, sub mensura legis includere, vel intra unius Judaeae gentis terminos voluit cohibere.

Sed supra candelabrum, inquit, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem 94.0465B| suae incarnationis affixit, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Qua sententia Judaeorum quoque proceres condemnat, qui signa quaerentes exterius, apertam lucis januam noluerint intrare credendo. Denique praecipit ne opera tantummodo, sed et cogitationes, et ipsas etiam cordis intentiones mundare et castigare meminerint. Nam sequitur:

Lucerna corporis tui est oculus tuus. Corpus quippe dicit opera quae palam cunctis apparent; saeculum vero ipsam mentis intentionem, qua operatur, et de cujus merito eadem opera lucis an tenebrarum sint opera, discernuntur, sicut ipse consequenter exposuit, dicens:

Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Si, inquit, pura rectaque intentione quae potes agere, bona studueris, lucis profecto sunt opera quae facis, etiam si coram hominibus imperfectionis aliquid habere videantur. Quoniam 94.0465C| diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII). Si autem perversa est intentio quae praecedit, pravum est omne opus quod sequitur, quamvis rectum esse videatur.

Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Hoc est, ne ipsa cordis intentio quae lumen est animae, vitiorum caligine fuscetur, sedula discretione perpende. Juxta quod alibi praecipitur: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV).

Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Totum corpus nostrum omnia nostra opera dicit, quia et Apostolus membra nostra nuncupat quaedam opera quae improbat, et mortificanda praecipit, dicens: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, et caetera talia 94.0465D| (Coloss. III). Si igitur ipse bonum bona intentione patraveris, non habens in tua conscientia aliquam partem tenebrosae cogitationis, etiamsi contigerit aliquem proximorum tua bona actione noceri, verbi gratia, aut de pecunia quam a te indigens et petens acceperat, facere vel pati aliquid mali, aut de verbo exhortationis, quo errantem corrigere volebas forte perniciosius errare, tu tamen pro tuo simplici et lucido corde, et hic et in futuro lucis gratia donaberis.

HOMILIA LXXVIII. IN FESTO CONFESSORUM SECUNDA.

LUC. XII. MATTH. XXIV. MARC. XV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, etc.

 Quia multos ostenderat Dominus vel in totum saeculo subditos, vel saecularis intuitu commodi Domino servientes, pulchre breviterque suos docet et 94.0466A| lumbos praecingere, propter continentiam ab amore rerum saeculariumque et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione faciant. Aliter lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus; lucernas autem ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is qui bona agit adhuc luxuriae iniquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeeminet necdum se per bona opera exercet. Sed et si utrumque agitur, restat ut quisque ille est, spe ad supernam patriam tendat, nequaquam se a vitiis pro mundi hujus honestate contineat, sed totam spem in Redemptoris sui adventu constituat. Unde et protinus subdit:

Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe Dominus abiit, quia resurgens a mortuis, ascendens 94.0466B| in coelum, supernam sibi angelorum multitudinem novus homo copulavit; qui tunc revertitur, cum nobis jam per judicium manifestatur. Bene autem de servis exspectantibus subditur:

Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe, cum ad judicium properat; pulsat vero, cum jam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire etenim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem contempsisse se meminit judicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus judicem sustinet; et cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit. Unde et protinus subditur:

Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat, qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet. Vigilat, qui servat operando 94.0466C| quod credit. Vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV). Hinc rursus ait: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII). Sed veniens Dominus quid vigilantibus servis exhibeat, audiamus:

Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Praecinget se, id est, ad retributionem praeparat; facit illos discumbere, id est, aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum in regno quiescere est. Unde rursum Dominus dicit: Venient et recumbent cum Abraham, et Isaac et Jacob (Matth. VIII). Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transit vero dictum est, de judicio ad regnum redit. Vel certe Dominus nobis post judicium transit, qu a ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat. Et transire ejus est in claritatis suae speculationem nos ducere, cum eum quem 94.0466D| in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium videmus.

Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Prima vigilia primaevum tempus est, id est, pueritia. Secunda, adolescentia vel juventus, quae auctoritate sacri eloquii unum sunt dicentis: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI). Tertia autem, senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit, custodiat vel secundam, ut qui converti a pravitatibus suis in pueritia neglexit, ad vias vitae saltem in tempore juventutis evigilet. Et qui vigilare in secunda vigilia noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat, ut qui et in juventute ad vias vitae non evigilat, saltem in senectute resipiscat. Ad excutiendam vero mentis nostrae desidiam, etiam exteteriora damna per similitudinem deducuntur, ut per haec animus ad sui custodiam suscitetur, nam dicitur:

94.0467A| Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur:

Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Nesciente enim patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum domus invenerit dormientem, necat, quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum judicis qui occulte animam rapit praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.

Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, 94.0467B| an et ad omnes? Duo quidem Dominus praemissa parabola monuerat: et se videlicet subito venturum, et illos eum paratos exspectare debere: sed de quo horum, an de utroque Petrus interrogaverit, quisve sibi sociisque suis comparaverit, cum ait: Ad nos dicis, an et ad omnes? non facile patet. Et quidem in eo quod ait, Nos et omnes, non alios quam vel apostolos apostolorumque similes, et caeteros fideles, vel eos, qui, viritim morientes, quotidie sui judicis adventu volentes nolentesque suscipiunt, et eos qui veniente universali judicio vivi sunt in carne reperiendi, significare putandus est. Sed mirum si beatus Petrus dubitavit, vel omnibus quae velint sobrie et juste, et pie vivendum, exspectantibus beatam spem et adventum gloriae magni Dei (Tit. II), qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II), vel inopinatum et singulorum, et omnium, et magnorum et pusillorum, et fidelium et infidelium futurum esse judicium. Unde restat intelligi his jam bene cognitis, ea magis 94.0467C| quae nescire forte poterat quaesitum digna duxisse, videlicet, si sublimia illa vitae coelestis instituta, quibus possessa vendere, sacculos qui non veterascerent facere, thesaurum coelo condere, lumbis praecinctis, lucernisque ardentibus vigilare, et Dominum exspectare praeceperat, ad apostolos solum similesque illorum, an et ad omnes qui salvandi sint pertineant. Qui sensus esse quaerentis ex ipsa, ni fallor, Domini responsione declaratur.

Dixit autem Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Respondens ad interrogata Salvator, primo docet judicium cunctis adfuturum, singulosque juxta meritum operis ac sensus sui capacitatem, praemia vel tormenta nacturos. Deinde quod maxime quaesierat, gratiam virtutum quam mundo attulerit, a singulis, quantum possint, ostendit esse sectandam. Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII)? Sane quod ait, Quis putas est, difficultatem, non impossibilitatem 94.0467D| perficiendae virtutis insinuat, quomodo Psalmista: Quis sapiens, et custodiet haec (Psal. CVI)? non neminem, sed rarum significat. Nam alibi idem verbum non pro difficili, sed pro impossibili posuit: Deus, quis similis erit tibi? id est, nullus. Tu enim solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII).

Ut det illis in tempore tritici mensuram. Per mensuram tritici exprimitur modus verbi. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem faciem coram populo velat, quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat (Exod. XXXIV). Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.

Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis quia super omnia 94.0468A| quae possidet constituet eum. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores meritorum distantia, tanta est et praemiorum. Hos enim adveniens cum vigilantes invenerit, faciet discumbere, et transiens ministrabit eis. Illos autem cum verbi annonam familiae sibi creditae, fideliter prudenterque dispensantes invenerit, supra omnia quae possidet constituet, id est, supra omnia coelestis regni gaudia, non utique ut horum soli Dominum teneant, sed ut eorum abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). Et Apostolus ait: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V).

Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere, et inebriari. Sicut in uno fideli dispensatore totus bonorum rectorum quomodo 94.0468B| vel vivat, vel remuneretur ordo docetur; sic et in hoc nequissimo servo cunctorum praesulum malorum damnandum pariter opus, et damnatio narratur aeterna; qui, neglecto Domini timore, non modo ipsi luxuriae vacant, sed et subditos injuriis stimulant. Quamvis et typice possit intelligi pueros et ancillas percutere corda infirmorum, nec adhuc fide, spe et charitate solidatorum, ostenso pravae operationis aut locutionis exemplo vitiare. Edere autem, bibere et inebriari, cunctis facinoribus et saeculi illecebris quae mentem dementent, et errare faciant occupari. Nota sane inter vitia servi mali ascriptum, quod tardum sui Domini reditum putaverit; non autem inter boni virtutes adnumeratum, quod hunc citum speraverit, sed tantum quod ad jussionem Domini quandocunque venturi, conservis in tempore tritici mensuram dederit, hoc est, vel sermonis divi, vel exempli sui regulam monstraverit. Quinetiam quosdam bonos servos legimus ab Apostolo castigatos, quod trementes atque anxii crederent instare diem 94.0468C| Domini, quem ipse inopinatum promiserit esse venturum (II Thes. II). Unde optimum esse probatur, quanquam magnopere, si liceat, cupiamus scire quando veniat desideratus cunctis gentibus (Aggaei II), aequanimiter tamen nos scire quae scire non liceat, tantum in exemplum boni servi sive prope seu procul sit, paratos exspectare, et diligere adventum ejus.

Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Dividet eum non gladio desecando, sed a fidelium consortio segregando; et eis qui nunquam vel ad fidem pertinuerant sociando, quia qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, ut Apostolus ait (I Tim. V).

Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Multi hanc sententiam 94.0468D| male intelligentes, nolunt scire quid faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si nesciant quid operari debuerant. Sed aliud est nescisse, aliud est scire noluisse. Nescit namque, qui apprehendere volet [vult], et non valet; qui autem ut nesciat autem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur.

Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petunt ab eo. Quare postquam dixit, Cui multum datum est, adjecit: Et cui commendaverunt multum? subaudis divina judicia. Nisi forte per hoc utrumque fidelium ordinem, et rectorum, videlicet, et subditorum, voluit intimare, quia multum saepe datur etiam quibusque privatis, quibus et cognitio Dominicae voluntatis, et exsequendi quae cognoscunt facultas impenditur. Multum autem commendator ei cui cum sua salute dominici quoque gregis pascendi cura 94.0469A| committitur. Itaque potentes potenter tormenta patiuntur, et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. VI), hoc est, majori gratia donatos, si reliquerint, major vindicta sequitur. Mitissima autem omni poena erit eorum qui, praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in caeteris qui addiderunt tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuerit iniquitatem.

HOMILIA LXXIX. IN FESTO CONFESSORUM TERTIA.

MARC. X. MATTH. XIX. LUC. XVIII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei, etc.

Si facilius est camelum ingentibus membris enormem angustum foramen acus penetrare, quam divitem intrare in regnum Dei, nullus ergo dives intrabit 94.0469B| in regnum Dei. Et quomodo vel in Evangelio Matthaeus, Zachaeus et Joseph (Luc. V; Luc. XIX; Matth. XXVII), vel in veteri testamento qui plurimi divites intraverunt in regnum Dei, nisi forte quia divitias vel pro nihilo habere, vel ex toto corde relinquere Domino inspirante didicerunt? Nunquid enim David in regni divitiis confidebat, qui et de semetipso canit: Quoniam unicus et pauper sum ego (Psal. XXIV)? Et alios hortatur: Divitiae, si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI). Credo non ausus est dicere Nolite suscipere. Nunquid Abraham Domino substantiam praetulisse credibile est, pro quo unicum ferire non dubitavit haeredem (Gen. XXII)? Altiore autem sensu facilius est Christum pati pro dilectioribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, qui sponte humilitatis infirmitatis nostrae onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III)? Per acum autem punctiones 94.0469C| significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati, gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III).

Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Quo pertinet ista responsio, cum incomparabiliter major sit turba pauperum, quae divitibus perditis potuerit salvari, nisi quia intellexerunt cunctos qui divitias amant, etiamsi adipisci nequeant, in divitum numero deputari?

Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum. Omnia enim possibilia sunt apud Deum. Non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus 94.0469D| et superbia, sed possibile est Deo ut per verbum ejus, sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.

Coepit Petrus et dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Grandis fiducia, Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter: Dimisimus omnia. Et quia non sufficit tantum dimittere, jungit quod perfectum est: Et secuti sumus te, fecimus quod jussisti; quid ergo nobis dabis praemii?

Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios. et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. Quidam ex occasione 94.0470A| hujuscemodi sententiae Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, quando omnia quae propter Deum dimisimus multiplici nobis sint fenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. Nec vident inepti, quod etsi in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen juxta alios Evangelistas centenis appareat turpitudo, praesertim cum Dominus et in resurrectione nubendum non esse testetur (Matth. XXII), et ea quae dimissa fuerint, propter se recipienda in hoc tempore cum persecutionibus asseveret; quas utique persecutiones illi Chiliastae, sicut et caetera quoque contraria mille annis suis omnimodis abesse confirmant. Sensus ergo iste est: Qui propter Evangelium Christi carnalia reliquerit, spiritalia bona recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur. Quia nimirum a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, multo gratiorem etiam in hac vita recipiet charitatem. Lege Actus apostolorum, quod 94.0470B| multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et erant illis omnia communia, nullusque egens erat inter eos qui sua Domino reliquerant (Act. IV); de quibus et Apostolus ait: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI). Potest sane hoc quod ait, Accipiet centies tantum, nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, per significationem altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem inflexu digitorum videatur tenere figuram, quam habuerat denarius in laeva, nimirum tamen quantitatis magnitudine supercrescit. Quia, videlicet, omnes qui propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac vita persecutionibus plenissima ejusdem regni gaudium fide certa degustant, a que in exspectatione patriae coelestis, quae jure in dextera significatur, omni pariter electorum sincerissime dilectione fruuntur. Verum quia multi virtutum studia non eadem qua incipiunt intentione 94.0470C| pietatis consummant, sed vel accepto virtutum amore tepescunt, vel ex integro ad scelerum volutabra relabuntur, terribilis mox sententia subinfertur.

Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Vide enim Judam de apostolo in apostatam versum, et dicito quod multi erunt primi novissimi (Joan. VI; Luc. XXIII). Vide latronem in cruce factum confessorem, eodemque die quo pro suis crucifixus est peccatis gratia fidei cum Christo in paradiso gaudentem, et dicito quod novissimi erunt primi. Sed et quotidie videmus multos in laico habitu constitutos, magnis vitae meritis excellere, et alios a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescere, atque inerti stultitia, quod spiritu coeperant, carne consummare.

HOMILIA LXXX. IN FESTO CONFESSORUM QUARTA

 MARC. XIII. MATTH. XXIV. LUC. XII. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Videte, vigilate, et orate; 94.0470D| nescitis enim quando tempus sit, etc.
 Perspicue ostendit Dominus quare dixerit: De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, neque Pater, quia non expediat scire apostolis, ut pendulae exspectationis incerti semper eum credant esse venturum, quem ignorant quando venturus sit. Et non dixit: Quia nescimus qua hora Dominus venturus sit, sed: Nescitis. Praemissoque patrisfamilias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dicens:
 Vigilate ergo, nescitis enim quando dominus domus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit, repente inveniat vos dormientes. Homo autem qui peregre profectus, reliquit domum suam, haud dubium quoniam Christus sit, qui, ad Patrem post resurrectionem victor ascendens, Ecclesiam corporaliter reliquit, quam tamen nunquam divinae praesidio praesentiae destituit, manens in illa omnibus 94.0471A| diebus usque ad consummationem saeculi. Carnis etenim locus proprie terra est, quae velut ad peregrina ducta est, cum per Redemptorem nostrum est in coelo collata. Dedit autem servis suis potestatem cujusque operis, quia fidelibus suis concessa sancti Spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi. Janitori quoque praecepit ut vigilaret, quia ordini pastorum ac rectorum spiritalium, commissae sibi Ecclesiae curam solerti observantia jubet impendere.
 Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Non apostoli tantum et successores eorum, rectores nimirum Ecclesiae, sed et omnes vigilare praecipimur. Universi januas cordium nostrorum, ne hostis antiquus mala suggerendo irrumpat, instanter servare jubemur, ne nos dormientes Dominus veniens inveniat, sedulo singuli praecavere debemus. Unusquisque enim pro se reddet rationem Deo. Vigilat autem, qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos 94.0471B| tenet; vigilat, qui servat operando quod credit; vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare (II Cor. XV). Hinc rursus ait: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII).

HOMILIA LXXXI. IN DIE FESTO SANCTI ANDREAE.

MARC. I. MATTH. IV. LUC. V. In illo tempore, praeteriens Jesus secus mare Galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare, etc.

Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur. Piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non in virtute Dei, sed eloquentia atque doctrina putaretur. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque 94.0471C| Petri commemoret Jacobum et Joannem filios Zebedaei vocatos ad adjuvandum, cum retia plena extrahere non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium quae capta erat, et eum Petro tantum dixisse: Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens (Luc. V), simul eum tamen, subductis ad terram navibus, secutos fuisse. Unde et intelligendum est, hoc primo esse factum, quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi jam pisces nunquam esset capturus, nam et post resurrectionem Domini legimus esse piscatos (Joan. XXI). Dictum est ergo quod deinceps capturus esset homines, non dictum est quod jam non esset capturus pisces. Unde datur secundum Lucam intelligi, eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit, et ipse jussit ut eum sequerentur, 94.0471D| primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis Zebedaei duobus filiis. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur.

HOMILIA LXXXII. IN DIE FESTO SANCTI NICOLAI.

LUC. XIX. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti, etc.

Quoniam discipuli supra audita Domini passione vel resurrectione Hierosolymis implenda, non intelligebant quae dicebantur, existimantes continuo regnum Dei esse venturum: hanc eorum ignorantiam illuminans ostendit se primo sui regni fidem toto orbe dispersurum, ac sic in fine mundi judicem omnium saeculorum Regemque venturum.

Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem 94.0472A| longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Homo nobilis ille est cui caecus supra clamabat: Fili David, miserere mei. Et venienti Hierosolymam concinebant: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, Marc. XI, Lucae XIX, Joan. XII), Rex Israel. Longinqua regio Ecclesia est ex gentibus, de qua eidem homini nobili qui loquitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo, dicitur a Patre: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Quae videlicet haereditas ac possessio, bifaria ratione regio longinqua vocatur: vel quia a finibus terrae clamat ad Dominum (Psal. LX), vel quia longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII). Et cum Deus ubique sit praesens, longe tamen ab eorum sensu qui idola colunt, Deus verus abest. Sed qui erant longe, facti sunt prope in sanguine Christi (Ephes. II).

Vocatis autem servis dedit illis decem minas. Denarius numerus ad legem pertinet propter decalogum. Vocat igitur paterfamilias decem servos, quia elegit 94.0472B| discipulos per litteram legis imbutos: dat eis decem minas, quia dicta legis spiritaliter intelligenda revelat. Post passionem quippe resurrectionemque suam aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XLII). Mina namque, quam Graeci mnan vocant, centum drachmis appenditur. Et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit.

Et ait illis: Negotiamini dum venio. Verba, inquit, legis ac prophetarum mystica interpretatione discussa populis offerte, atque ab eis fidei confessionem, morumque probitatem recipite. Juxta quod Psalmista suis auditoribus praecipit, dicens: Sumite psalmum, et date tympanum (Psal. LXXX), hoc est, laudem praedicationis in cordis intentione percipite, et devotionem operis in carnis castigatione adhibete. Tympanum quippe est pellis in ligno extenta; pellis vero in ligno extenta caro est nostra, ad exemplum dominicae crucis afflicta.

94.0472C| Cives autem ejus oderant eum, et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Cives impios Judaeos dicit, de quibus alibi protestatur: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum (Joan. XV). Qui non solum praesentem usque ad mortem crucis oderant, sed etiam post resurrectionem ejus immiserunt persecutionem apostolis et praedicationem regni coelestis spreverunt (Act. IV).

Et factum est ut rediret accepto regno. Significat tempus quando in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit cum diceret: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII).

Et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Ut sciret, inquit, non eum quid lateat, cui verissime dictum est, Domine, tu omnia scis (Joan. XXI): sed sciret dicit, scire omnes faceret. Tunc enim omnium opera et cogitationes palam omnibus ostenduntur, quomodo 94.0472D| in Deuteronomio: Tentat, inquit, vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII), hoc est, scire faciat. Nemo sane arbitretur eos solummodo quibus gratia praedicandi data est, non autem et eos quibus praedicatum est ad judicium, tunc esse vocandos. Ipsi sunt enim pecunia quam boni servi acquisiere mercando; quin etiam sciat eos quoque, quibus nunquam est praedicatum, ibidem adesse damnandos, de quibus infra dicemus.

Venit autem primus, dicens: Domine, mina tua decem minas acquisivit. Primus servus ordo doctorum est in circumcisionem missorum, qui unam minam negotiaturus accepit, quia unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum praedicare missus est. Sed haec eadem mina decem minas acquisivit, quia populum sub lege constitutum sibimet docendo sociavit.

Et ait illi: Euge, serve bone, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens supra decem civitates. 94.0473A| In modico servus est fidelis, quia non adulterat verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquitur. Quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum perpaucum est et modicum, quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. IV; II Cor. II; I Cor. XIII). Civitates autem decem sunt animae per legis verbum ad gratiam Evangelii venientes, quibus jure tunc glorificandus ille praeponitur qui eis pecuniam verbi digne Deo commodaverit. Unde quidam negotiator egregius, civitates quibus praeerat, hoc est, animas quas regendas acceperat, alloquens: Quae est, ait, spes nostra aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum Jesum (I Thess. II)?

Et alter venit, dicens: Domine, mina tua fecit quinque minas. Servus iste coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cui Dominus ad praedicandum eunti, unam minam, hoc est, unam eamdemque 94.0473B| fidem, quae et circumcisioni credita est, praestiterat. Sed haec quinque minas fecit, quia gentes corporis sensibus ante mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit.

Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates. Hoc est, ex earum quas imbueras animarum fide et conversione, magnus sublimisque fulgeto. De quibus mystice dicit Isaias: In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan (Isaii XIX). Quinque enim civitates in terra Aegypti quinque sunt corporis sensus, quibus in hoc mundo utimur, videlicet visus, auditus, gustus, olfactus et tactus. Et qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, qui avertit aures suas ne audiat pauperem, qui inebriatur vino, in quo est luxuria, qui coronare se gaudet rosis antequam marcescant, cujus sanguine plenae sunt manus, et dextera repleta est muneribus (Matth. V; Tob. IV; Sap. II; Ephes. V), hujus quinque civitates loquuntur lingua Aegypti, id est, universi sensus faciunt opera tenebrarum. Aegyptus enim 94.0473C| tenebras sonat. At qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum (Isa. XXXIII), qui gustat et videt quam suavis est Dominus, qui castigat corpus suum, et servituti subjicit (Psal. XXV et XXXIII), qui potest dicere cum Apostolo Christi, bonus odor sumus Deo (II Cor. II), hujus civitates loquuntur lingua mutata, quod interpretatur Chanaan. Et qui eas a tenebris docendo commutaverit, recte quinque civitatibus praefici mereatur, quia non de suis tantum, sed et de auditorum suorum, quos ad lucem vocavit, profectibus honoratur.

Et alter venit, dicens: Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario. Timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Servus qui negotiari jussus acceptam domini pecuniam in sudario reposuit, ostendit eos qui ad praedicandum idonei, praedicationis officium jubente Domino per Ecclesiam vel saltem suscipiendum vel susceptum digne gerere detrectant. 94.0473D| Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat. Quid opus est aliis praedicare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem agnoscere (Rom. I)? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, id est, eos etiam impietatis reos tenere, quibus verbum legis aut Evangelii non ministratum est. Hoc autem veluti periculum judicii devitantes, pigro languore a verbi ministratione conquiescunt, et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt.

Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Servus nequam vocatur, quia et piger ac deses est ad exercendum negotium, et procax ac superbus ad accusandum Domini judicium.

94.0474A| Sciebas ergo quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari, ibique metere ubi non seminaverim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam meam sive argentum ad mensam? Utrumque enim ἀργυρίῳ Graecus sermo significat. Eloquia Domini, inquit, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI). Pecunia ergo et argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit ad mensam, hoc est, promptis paratisque fidelium cordibus intimari. Ad quam videlicet mensam, id est, auditorum mentem, non alia quam Dominica est deferenda pecunia, ut omnis sermo docentis Scripturae sensum sequatur (I Petr. IV). Nam quod Dominus non quamlibet pecuniam, sed suam dicit nummulariis esse fenerandam, exponit 94.0474B| Apostolus, dicens: Si quis loquitur quasi sermones Dei.

Et ego veniens, cum usuris utique exegissem illud? Qui verbi pecuniam a doctore percipit, emitque credendo, necesse est eam cum usuris solvat operando, ut quod auditu didicit, exsequatur et actu. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Vel certe de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit etiam alia studet intelligere quae necdum ex praedicatorio ore didicit.

Et astantibus dixit: Auferte ab illo minam, et date illi qui decem minas habet. Et dixerunt ei: Domine, habet decem minas. Recte amittit collatam gratiam, quam praedicando aliis communicare neglexit, ut ei augeatur qui inde laboravit. Juxta quod angelo Ephesi Ecclesiae dicitur: Et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II). Et cum regium chrisma, quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit: Spiritus, inquit, 94.0474C| Domini discessit a Saul, et directus est in David a die illa (I Reg. XVI), et deinceps. Quod vero ablata a nequam servo mina, ei qui decem minas habebat dari jussa est, mystice, ut reor, indicat, intrante plenitudine gentium omnem Israel salvum futurum, et tunc abundantiam gratiae spiritalis, quam modo nos tepenter exercemus, illius populi doctoribus esse conferendam (Rom. XI).

Dico autem vobis quia omni habenti dabitur: ab eo autem qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Haec ad superiora sententia respicit, docens et illum posse amittere munus Dei, qui habens non habet, id est, non utitur; et in eo augeri qui habens habet, hoc est, bene utitur. Quae gratiarum mutatio quoniam in hac vita geri solet, notandum quod illud Domini redeuntis examen etiam nunc ex parte celebratum, sed tunc est universaliter implendum. Quotidie namque accepto a Patre regno redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae semper statum conspicit: 94.0474D| quotidie in tanto fidelium servorum numero huic pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinatur: hunc fideliter prudenterque laborantem amplioris gratiae munere donat, illum desidias molles et marcida luxu otia sectantem, et eo quod dederat, privat. Verum universali manifestato judicio, quod dictu quoque terribile est, multi qui ad docendum videbantur idonei, ob negligentiae suae noxam inter indoctos reputabuntur. At alii simpliciores fratres, et elementorum penitus ignari ob conversationis tamen eximiae devotionem inter apostolicos doctores praemia summa percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (Matth. X).

Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Impietatem Judaeorum vel omnium reproborum ad Christum converti nolentium significat in die judicii puniendam, ut per duos fideles servos utriusque 94.0475A| populi doctores, per decem et quinque minas iidem credentes populi, per servum nequam mali catholici, per inimicos qui eum super se regnare noluerunt, impietas eorum qui verbum fidei aut nunquam audire aut male interpretando corrumpere maluerunt; per messionem ruris non seminati, eorum etiam quos verbum Dei nec audire contigit, discussio signetur. Quibus quinque personis omne genus humanum, quod in die judicii futurum est, exprimitur.

HOMILIA LXXXIII. IN DIE FESTO SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS.

LUC. XIII. MATTH. XXIII. In illo tempore, dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes. Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, etc.

Hierusalem non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu, sicut et 94.0475B| in alio loco legimus, quod videns eam fleverit (Luc. XIX). In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur. Avis quoque similitudinem congregantis sub pinnis nidum suum, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegere nidum suum, et super pullos suos desiderabit expandens alas suas, suscepit eos et tulit super pinnas suas (Deut. XXXII). Et pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocarat (Luc. XIII), seipsum avi comparat. Fraudulenta enim vulpes, semper insidias avibus tendere non cessat.

Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ipsam civitatem quam nidum suum vocaverat, nunc domum Judaeorum appellat: quae non immerito Domini auxilio nudata, suae ditioni relinquitur, quia non solum avis illius omnipotentis quam Matthaeus gallinam nuncupat (Matth. XXIII), alis protegi despexit, sed et eamdem avem se protegere volentem 94.0475C| vulpibus devorandam, id est, Herodi et Pilato crucifigendum tradidit Christum. Nec mora, vulpium earumdem, hoc est, regum terrae, et ipsa rapinae donatur. Occiso enim Domino, venerunt Romani, et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem et regnum.

Dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Haec quidem turbae dixerunt Domino veniente ad Hierusalem; sed quia Lucas non dicit quo hinc abscesserit Dominus, ut non veniret nisi eo tempore quo jam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo donec veniat Hierusalem), cogit profecto hoc mystice intelligi, hoc est, de illo ejus adventu quo in claritate venturus est, maxime cum Matthaeus haec Dominum post decantatas ei a turba laudes dixisse testetur. Aliter quod dicit hoc est: Nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse me de quo prophetae cecinerunt Filium omnipotentis 94.0475D| Patris, meam faciem non videbitis. Habent Judaei datum sibi tempus poenitentiae, confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient.

HOMILIA LXXXIV. IN DIE FESTO CATHEDRAE SANCTI PETRI.

MARC. VIII. MATTH. XVI. LUC. IX. In illo tempore, egressus est Jesus, et discipuli ejus, in castellum Caesareae Philippi, etc.

Philippus iste est frater Herodis, de quo supra diximus, tetrarcha Ituraeae et Traconitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit; et est in provincia Phoenicis, imitatus Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae prius Turris Stratonis vocabatur, et ex nomine filiae ejus Libyadem trans Jordanem exstruxit. Iste locus est Caesareae Philippi, ubi Jordanis ad radices oritur Libani, 94.0476A| et habet duos fontes, unum nomine Jor, et alterum Dan, qui simul misti Jordanis nomen efficiunt.

Et interrogabat in via discipulos suos, dicens: Quem me dicunt esse homines? Qui responderunt illi, dicentes: Alii Joannem Baptistam, alii Etiam, alii vero quasi unum de prophetis. Pulchre Dominus, fidem discipulorum exploraturus, primo hominum sententiam interrogat, ne, videlicet, illorum confessio non veritatis agnitione probata, sed vulgi videatur opinione firmata, nec comperta credere, sed instar Herodis de auditis haesitare putentur. Unde et Petro se Christum confitenti secundum Matthaeum, dicit: Quia caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI); hoc est, doctrina humana fidei te veritatem non docuit. Pulchre etiam qui diversam de Domino sententiam ferunt, hominum nomine notantur. Nam qui veritatem potentiae ejus fideliter ac pia mente cognoscunt, nequaquam homines, sed dii appellari merentur; quales fuisse apostolos secunda sua interrogatione 94.0476B| Dominus ostendit. Nam sequitur:

Tunc dicit illis: Vos vero quem me dicitis esse? Attende enim, prudens lector, quod ex consequentibus textuque sermonis, apostoli nequaquam homines, sed dii appellentur. Cum enim dixisset: Quem me dicunt esse homines, subjecit: Vos vero quem me dicitis esse? Illis quia homines sunt, humana opinantibus, vos qui dii estis, quem me esse existimatis?

Respondens Petrus, ait: Tu es Christus. Licet caeteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae caeteris. Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est. Et jam ne nos de generatione Dei disseramus quaestiones, cum Paulus indicaverit nihil se scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II), Petrus nihil amplius quam Christum Dei Filium putaverit confitendum, nos et quando et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur. Finis ergo fidei meae Christus est, finis fidei 94.0476C| meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen nescire generationis fidem.

Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Et coepit docere illos, quoniam oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, etc. Idcirco se ante passionem et resurrectionem noluit praedicari, ut, completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Quia non prodesset publice praedicari, et ejus vulgari in populis majestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint, et crucifixum, multa pati a senioribus et Scribis, et principibus sacerdotum. Et notandum, quod eum qui multa pati, et occidi, et resurgere debeat, Filium hominis appellat, quia, passo in carne Christo, divinitas impassibilis mansit.

Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. Quomodo increpaverit eum, Matthaeus exponit apertius, 94.0476D| dicens: Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI). Saepe diximus nimii ardoris atque amoris quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem. Quia ergo post confessionem suam qua dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi, et praemium Salvatoris quo audierat, secundum Matthaeum: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est, repente audit a Domino oportere eum ire in Hierosolymam, ibique multa pati a senioribus et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere, non vult destrui confessionem suam, nec putat fieri posse ut Dei Filius occidatur; apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere. Et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine: vel, ut melius habetur in Graeco: Provitius esto tibi, Domine, non 94.0477A| erit istud; hoc est, non potest fieri, nec recipiunt aures meae ut Dei Filius occidendus sit.

Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade post me, satana. Satanas interpretatur adversarius, sive contrarius. Quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. Multi putant quod non Petrus correptus sit, sed adversarius spiritus, qui haec dicere apostolo suggerebat. Sed mihi error apostolicus, et de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Vade, Satana, diabolo dicitur; Vade post me Petrus audit. Vade post me, hoc est, sequere sententiam meam. Quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Meae voluntatis est et Patris, cujus veni facere voluntatem (Joan. VI), ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat (Joan. XII).

HOMILIA LXXXV. IN DIE FESTO SANCTI WIGBERTHI. 94.0477B|

Laudate et exsultate in Domino, dilectissimi fratres, qui devotis mentibus ad solemnia sancti Wigberthi convenistis, et Dominum Jesum Christum multimodis devotissime laudibus collaudate, qui nunquam derelinquit sperantes in se, sed misericorditer nobis in hoc miserrimo mundi ergastulo constitutis, patronos pro nobis laudabiles intercedendum procuravit: quatenus per hos Christianae religionis imbuti, ferculisve satiati coelestibus, spem coelestium praemiorum jam habere possimus, si illuc corde et opere sequamur. Ipse quoque Dominus noster Jesus Christus, omniumque creator sanctus, omnes sanctos condidit, et nullus unquam per se fit sanctus absque Dei larga providentia. Ideo quippe, sicut in sacris legimus Scripturis, ab Abel protomartyre, usque nunc glorificans sanctos et electos suos salutiferis in hoc mundo miraculis, qui mundialibus non fuerunt comprehensi illecebris, 94.0477C| sed omni quidem conamine mentis et corporis recte cogitando, atque ab omni iniquitate se continendo, diabolicis efficacissime resistebant suggestionibus: quapropter divina exuberante gratia consortes et haeredes sunt angelicis in coelo sedibus, ubi nil ulterius desiderare queant, sed Domini Jesu Christi insatiabiliter visione ac consortio supernorum civium perfruantur. Et ideo, fratres charissimi, assumamus nobis divino suffragio arma et exempla illorum, qui per imaginabilem Dei adjuvamine fidem vicerunt regna transitoria, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones: et sicut namque Dominus Jesus Christus veridica in Evangelio voce praedixit, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Paulus sane egregius praedicator praemonuit, ita dicens: Non habemus hic manentem in coenoso mundo civitatem, sed futuram bonis operibus inquirimus. Quamobrem namque oportet 94.0477D| vos, qui sincerissimam apostolorum fidem tenetis, ut in omnibus sagaci atque infatigabili mente, quantum quiveritis, illos imitari studeatis; quia sicut legimus in sacris paginis, tantoque accensi fuerunt apostoli amore Christi, ut nec ullo modo tormentis vel minis regum, necnon etiam persecutionibus infidelium ab illo potuerunt avelli: sed firma fide et opere vel indissolubili charitate unanimiter perseverantes, donec divina ab hoc mundo vocatione coelestia scandere meruerunt. Quid enim dicimus de virginibus, quia humanis non sufficit ingeniis, de illis aliquid pro fragilitate carnis condignum scribere, vel imitari: quibus fuit una fides, immutabilis amor, charitas una: eratque illis virginitas carnis, corpus intactum, virginitas animae, fides incorrupta. Et ideo vero, quia fuerunt piis in Christo Domino studiis adornatae, virtutum palmas coronasque dignis acceperunt in coelo praemiis. De martyribus quoque quid dicendum est, qui panniculis 94.0478A| despectisque vestibus, corpora ad tormenta tradiderunt terrestria, quatenus Deum dominatorem omnium habere, et cum illo aeternaliter regnare meruerint. Respuerunt florigeros hujus mundi flores cum fallacibus curis, quae homines insipientes commentis suis ludificant, totisque viribus Dominum Christum dilexerunt: et propter hoc in coelestibus thalamis regnat cum confessoribus (ex quorum collegio iste Dei famulus est) vel etiam omnibus sanctis. Legimus in divinis historiis omnes diversis ab hujus mundi calle tribulationibus coelestia scandere: de quorum scilicet omnium sanctissima vita aliquid nobis imitandum est, in quantum humana suppetit fragilitas, quia ad imaginem Dei facti sumus, sicut et illi: et ideo siquidem altithrono Deo nostras impollutas imagines reddere debemus, sicut alibi dicit, Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo: si non in comparatione illorum luculentam pro sanctitate habemus vitam, tamen quippe in desperationem quae periculosa est, cadere, 94.0478B| Domini adminiculo non debemus, quia universae viae Domini misericordia et veritas suo fine distinctae sunt. Etenim Omnipotentis benigna atque inffabilis voluntas, nihilque discernit, nisi illud quod justissime convenit. Nemo vero de supra memoratis sanctis tam doctus fuit, qui summa non indiguerit misericordia: non enim ita ulli divinorum bonorum sufficiunt augmenta, ut non semper amplius supersit, quod mens armata divinis suffragiis, et intelligendum desideret, et gerendum. Quamobrem nemo de magnitudine iniquitatum suarum desperet, sicut alibi dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Sed tamen videlicet accelerandae sunt medicinae conversationis [ Lege conversionis] ad Dominum, ne tempus correctionis atque emendationis pereat tarditate atque negligentia, quia nemini nostrum ultima dies nota est. Ideoque veridicis Pauli sententiis aures cordis accommodemus, ubi dicit: Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma 94.0478C| lucis, sic ut in die honeste ambulemus. Nulla enim Domini nostri Jesu Christi opera misericordia vacant: quando homini et indulgentia consulit, et castigatione, et misericorditer providet temporalem austeritatem, ne aeternam juste inferat ultionem. Ideo vero nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria amoenissimum perdat locum: idcirco qui Deum bona quaerit voluntate, in quo est summum bonorum omnium, cuncta intra se bona perfectaque continens [ F. continet]. Nil namque aliud quaerit, nisi sempiternum in coelo gaudium. Quaeramus ergo Dominum, sicut iste beatus Dei famulus fecit, et propter hoc coram Deo et hominibus honoratur. Quaeramus illum armis cum quibus eum invenire possimus: Deum diligendo, proximumque amando, eleemosynam dando, ecclesiam continuis orationibus frequentando, armisque semper diabolicis Domino donante resistendo, quia etiam per varios casus mortalis vita, quasi mundi orbita cucurrit. Nemo in 94.0478D| hac vita gaudia habet certa, sed ab initio mundi usque huc multi deviaverunt per ignorantiam, quia inter multa turbulenta et fallacia Deum nosse et amare difficile est. Propter hoc faciamus sicut propheta dicit: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus. Quaerite igitur bonum sine fine bonum, et persistite reperto: quia veram etiam beatitudinem in summo Deo sitam esse necesse est, cui contradici nullo modo potest. Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare sermone. Veniet tempus quando quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Haec vero strictim breviterque attingimus: caeterum quid felicius, quidve salubrius, quam servire Deo, qui mundum tantis gubernaculis regit, et omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire: quatenus 94.0479A| sane cum generalis advenerit dies, omnes laeti pro bonis operibus, et Dei suffragio protecti, aeternam beatitudinem una cum sanctis suis accipere mereamur.

HOMILIA LXXXVI. IN DIE FESTO SANCTI WIGBERTI SECUNDA.

Restat igitur adhuc aliquid de beato Wigbertho brevi sermone narrare, qui tantis in hoc mundo beneficiis, omnibusque Christicolis claruit, ut merito totus Christianus populus summa veneratione de solemnitate illius gaudeat: maxime namque nos, qui in suum apud Deum patrocinium hic et in futuro confidimus. Credimus siquidem illum in praesentia Domini nostri Jesu Christi omnia posse impetrare, de quibus illum piis devotisque poscit precibus, dum tanta in praesentia populi miracula, sicut saepe audistis, pro ejus laude nobilitavit. Videtis ergo, fratres charissimi, quanta humano generi gloria est, Deum devota mente sequi, qui 94.0479B| nunquam in tribulationibus derelinquit sperantes in se, sed omnes qui pro amore illius florentem despiciunt mundum, aeternis in coelo gaudiis honorifice sublimat, sicut ipsa Veritas testatur, dicens: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Paulus quoque apostolus de diligentibus Deum dixit: Quod oculus non vidit, nec auris corporis audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Erat quippe vir iste sanctus Wigbertus, sicut sacra fama narrat, omni dignitate praeclarus, corde pro Dei amore laetus, moribus semper compositus, in omni opere Dei strenuus; ejus vero secreta conversatio in vigiliis et orationibus, vel etiam in jejuniis, in sanctitate vitae, et signorum ostensione intelligi datur. Charitatem siquidem assiduus labor ostendit, quem quotidie pro Christi nomine sustinuit. Semper enim per omnes dies vitae suae in divino proficiens opere, Deo omnipotenti 94.0479C| amabilis pro eximiis operibus, et omni populo placabilis. Ab infantia enim cuncta quae habere potuit, ad pietatis opus largifluis manibus tribuens: ut Christum pro nobis factum egenum, egens ipse sequeretur. Quis enim tam loquax in lingua, ut sigillatim omnia mirabilia vel beneficia, quae per illum Deus operatur, assiduis explicare valeat verbis? Non enim de crastino cogitans, sed semper secundum Evangelium, de Dei confidens clementia, omnes ad se venientes aeternis pascebat ferculis: nullum, scilicet, in sua despiciebat angustia, sed semper divino moestos reficiebat solamine, fraterno suffultus amore; cunctisque propter Deum prodesse satagebat, mente, videlicet, et corpore ad sublimia erectus. Hospes et inops in mundo fuit; quamvis namque terrenis nutritus esset usibus, totisque semper viribus coelestia tractabat, quamobrem, scilicet, cum Domino aequissimo, nec non et cum omnibus in coelo habitatoribus aeternaliter coronatur, ubi nunquam potest gaudiis fraudari, cui Christus ipse est 94.0479D| gaudium. Idcirco quippe nos quantum divina suffragante gratia poterimus, illumque totis viribus imitari studeamus, ut si talia in coelestibus praemia acquirere non poterimus, saltem aliquo in coelo refrigerio non privemur. Habemus ergo arma justitiae, sicut iste Dei famulus tenuit, Deum diligendo, proximumque sine simulatione amando, charitatem et pacem cum omnibus habendo, quia Christianae perfectionis est pacificum esse cum suis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis, humilitatem et patientiam corde et opere ostendendo, quia malignus spiritus superbus hominem primum superbientem deduxit ad mortem, Christus quoque humilis hominem obedientem reduxit ad vitam. Simus namque pietatis et Christianae religionis amatores, misericordes, ad bonum opus unanimes, concordiam, quae est custos virtutum, firmiter custodientes, sicut alibi dicit: Cavete ergo, viri, ne sit in vestris mentibus sententia discors: quod sapimus, 94.0480A| conjungat unus amor, quod vivimus et intelligimus, uno eodemque constet studio. Nil firmum est dissociabile, et nil est in hominibus Deo placitum sine pace, nec munus amplissimum ad aram. Similiter etenim e contrario, divinis armati suffragiis, fugiamus arma diaboli, id est, superbiam; omnia enim vitia in malis operibus tantum valent, sola superbia in perfectis rectisque factis cavenda est, quia sine dubio frangit Deus omnem superbum, et semper superbis resistit Deus. Postea quoque toto nisu vel affectu cavenda est ebrietas, quae est radix omnium mortalium ad peccandum. Iram, videlicet, fugimus, quae saepissime stomachando in proprium cadit luctum. Luxuriam et avaritiam, Deo donante, a nobis quasi venenum expellimus; luxuria vero malesuada, mellisque sapore damnat in poenas incorrigibiles. Nil namque in moderno tempore omne genus humanum tam miserabiliter devastat, quam avaritia. Odium ergo et invidiam a nostris cordibus respuimus, quia omnino non condecet 94.0480B| Christianum ut imaginem Dei in odio habeat; sed tamen in malis odimus prorsus malitiam, et diligimus creaturam. Discordiam quoque et fraudem divinis munificentiis adjuti fugimus, nilque boni potest esse, ubi fraus et discordia regnant. Putet autem de his longius disputare. Omittimus malas, Domino adjuvante, syrenas, quae hominum mentes assuefaciunt morbo, non liberant: tenemus illas virtutes, in quibus est sola sanitas, et aeterna felicitas. Ideoque, dilectissimi fratres, scitote quia in maxima egestate sunt divites in hoc mundo, justitiae et veritatis opes non habentes; qui autem altithrono Domino fideliter serviunt, ea bona inveniunt quae nullatenus perire possunt; parva enim sunt praesentis saeculi bona, in comparatione futurorum bonorum. Potest ergo unusquisque homo coactus dimittere temporalia bona, nunquam vero nisi per negligentiam et incuriam perdit aeterna: quamobrem qui triumphale Christi signo signati estis, et 94.0480C| Domino opitulante vultis ancipitem superare vitam, in qua nil est aliud, nisi seductiones et infestationes, diligite semper moribus et operibus, quod verus amator Christus jam habet; fervent enim mundi amatores pro damnis, proque pestiferis lucris; idcirco namque, quia mundus amaritudine et casu totus plenus est, et fluunt gaudia falsa. Appropinquate Deo bonis operibus, et appropinquabit vobis; quaerite illum non ficte, sed veraciter, et invenietis illum. Nullus, obsecro, dubitet in fide, nec de veniae largitione haesitet, nec de piae petitionis effectu, quia quanto fiducialius et benignius Deum deprecamur, tanto citius exaudiri mereamur. Fides enim omnibus bonis abundat, sicut in Evangelio ipse Salvator ait: Omnis enim qui cum fide petit, accipit: et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur; et iterum: Omni habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. Habemus igitur multa in divinis paginulis exempla patrum 94.0480D| nostrorum; habemus etiam ante oculos exempla certissima, sicuti hujus sancti viri, cujus hodie festivum celebramus diem, qui patriam cognationemque, et amicos saeculares, fervente fide, pro amore Dei dereliquit, terrena contempsit cum pompaticis laudibus, ut coelestia conquireret. Despiciamus quoque Domino suffragante mundum, et amemus cum praeceptis ejus Creatorem nostrum, quatenus per praesentia bona quae agimus, ad gaudia aeterna felicitatis pervenire valeamus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui patria virtute trinus et unus vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXVII. IN DIE FESTO SANCTAE SCHOLASTICAE VIRGINIS.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito, etc.

Lectio sancti Evangelii, fratres charissimi, quam 94.0481A| modo vestra charitas audivit, magnum humanis mentibus coeleste patefecit arcanum, monstrans nobis quod ipse, qui conditor est omnium Deus, ipse etiam sit nostrae salutis Redemptor. Nam dans saepius parabolice discipulis a turbis sequentibus documenta virtutum, aliquando clausis dabat dogmata dictis, ut propheta dicit: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio saeculi; ostendens quod ipse sit vera sapientia Patris, per quem omnia creata consistunt, dicente Salomone: Ego in altissimis inhabitabo, et thronus meus in columna nubis. Nam patefieri volens quantum humanum sua pietate dilexerat genus, pro quo deitatis suae gloriam exinaniscens, formam nostrae conditionis sumere non despexit. Idcirco multis figuraliter modis humanam similitudinem sumpsit, ut ipse ait:

Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Optandum nobis est primitus humili prece, ut ille qui ausum loquendi non denegat, 94.0481B| quique promitit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud, ipse mentis nostrae ligamina solvens, ad loquendum suae gratiae tribuat incrementum. Inquirendum namque primitus est, quis iste negotiator sit tantus, qui non aliud nisi bonas margaritas emere cupiens, speciem sibi contulit coelestis negotiatoris. Quis enim iste? quis verus esse poterit, quam Christus Dei Filius, qui cum Deus sit immutabilis, formam nostrae servitutis suscipere non despexit, ut propheta dicit: Hic in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Et vidimus eum non habentem speciem, neque decorem, hic peccata nostra tulit; et qui est ante saecula Deus, negotiator pro nobis factus est in fine saeculorum, ut qui cuncta bene creaverat, humanis usibus perdita cernens, non aliter perfecte, nisi suis negotiis nos reparare providit. Nam quantum de primi hominis damno doluerit, quod paradisi gaudia amiserit, ipsa vitae nostrae aperte reconciliatio monstrat, quam non auro terrae vena sublato, 94.0481C| quod Arabs mittit, et Indus, quod fures effodiunt et furantur, sed animam suam immaculatam pro nobis ponens chirographum nostrae mortis destruxit; et tantis humilitatibus speciem gloriae suae exinanivit, ut non solum Filium hominis se dicat, cum sit per omnia Deus, sed etiam ut Psalmista dicit, profitetur: Sum vermis, et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Idcirco non solum sensibilium, sed etiam insensibilium creaturarum, formam suae divinitatis voluit comparari. Nam nunc sol justitiae, nunc angelus testamenti, nunc sponsus procedens de thalamo, nunc pastor bonus, nunc ovis sine voce, nunc agnus innocens, nunc leo de tribu Juda, nunc et vitis vera, et lux mundi, lapis angularis, nec non et vermis, et ostium dici voluit; et ut Deo patri nos reconciliaret, etiam negotiator est factus. O Domine, quis hoc dicere auderet, nisi tu dixisses, qui nunquam falleris, qui veritas vera es, qui sapientia perfecta es, in quo nihil potest esse, nisi summum bonum, 94.0481D| quod regnum sit simile coelorum homini negotiatori, cum illud sit sine avaritiae culpa, hic vero semper ambitiosis lucris negotia exercens, ut illud Salomonis: Malum est, malum est, dicit, omnis emptor, et cum recesserit, tunc gloriabitur. Et hoc respuens Psalmista dicat: Quia non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini. Cum et negotiatorum mos sit circuire nundinas, fallere mercatores incautos, decipere sacramentis simplices, vilius emere, charius vendere, variis deceptionibus multos subvertere, et quod pejus est, ut Sapientia dicit: Laetantur, cum malefecerunt, et exsultant in rebus pessimis. Et illud Psalmistae: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate sua in idipsum. Videamus quid sequitur.

94.0482A| Quaerenti bonas margaritas. Vere, ecce regni coelorum bonus negotiator. Nam unde dubitari prius poterat, nunc mens facta est certa. Nam si non bonas quaereret margaritas, regni coelorum mercator non esset; ubi nullus nisi bonus invenitur, ubi nullus intrat, qui pecuniam suam dat ad usuram, et munera accipit super innocentem. Scrutandum nec non est, de quo regno coelorum Dominus dixerit, dum duobus modis intelligi potest. Nam aliud est regnum coelorum, de quo dicit Psalmista: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Et illud: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Hoc vero a diebus Joannis Baptistae vim faciendo poterit obtinere, quisquis istius regni fecerit justitiae fructus. Aliud namque est, quod sanctae Ecclesiae typum tenens, bonos malosque una retinet charitate: justos, ut perfectos mittat ad Christum, injustos, pietatis patientia ut revocet ad salutem. Certe isto in regno decem virgines sunt, quinque sapientes et quinque fatuae: illae suis lampadibus oleum 94.0482B| habentes, id est, sancti Spiritus dona; fatuae non habendo, alienum emere inquirunt. Illae cum sponso in gaudium intrant, istae, a janua exclusae, horam neque diem suae sciunt salutis. De hoc vero in Evangelio dicit: Mittit angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. In hoc vero etiam Noe in arca manens, quae est sancta Ecclesia, munda et immunda animalia nutrit. Sequitur:

Inventa autem una pretiosa margarita, dedit omnia sua et comparavit illam. Ecce enim qui multos quaerebat, unam emit, ut in Evangelio: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Unam comparavit etiam, et pretiosam; illam, inquam, de qua in Canticis canticorum dicit: Una est columba mea, perfecta mea, et macula non est in ea. Ecce enim quae fuit in Evangelio margarita, in cantico efficitur columba; et quae ibi est pretiosa, hic facta est perfecta. Quia sancta Ecclesia margarita est per matrem bonae operationis, ut Dominus dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, 94.0482C| ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et columba est per simplicitatis naturam, Domino dicente: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Vere pro hac omnia Christus dare dignatus est sua, id est, animam et sanguinem, et sic emere illam. Haec est sancta Ecclesia in terris, haec est Hierusalem sancta in coelis, ornata omni lapide pretioso, in cujus portis Apostolorum nomina et margaritae fulgent, cujus et per omnes vicos ab universis Alleluia canitur; quae non oculata fenestris solem inquirit, qui diurnis fulget in horis, ut canas frugum faciat aristas, et variis tota depingat floribus arva, et nunc eo accurrat in arcem, nunc tenet occiduas umbras. Nec illa est Hierusalem quam Dominus videns flevit super illam, cujus et sempiternas praedicat ruinas, quamque devastavit tyrannus, et celsa stravit moenia terris, sed illa quae vera est visio pacis, de qua Psalmista dicit: Haec requies mea in saeculum saeculi; hic 94.0482D| habitabo, quoniam praeelegi eam. Nam hujus lumen non solis est jam dicti, sed illius qui nescit occasum, ubi splendor et templum Deus est, et agnus. Sed dignum est in his altius aliquid explorare. Nam quid potest esse verius, quam ut ista margarita sit, quae tanta venustate, tantoque nitore placet, ut omnia tradantur ejus in comparatione? forsitan ista est hortus conclusus, fons signatus, porta clausa, quam propheta intuens dicit: Porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam, quia Dominus Deus ingressus est per eam, et erit clausa. An fortassis ista est de qua Psalmista dicit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Et quare hoc? quia: Concupivit Rex speciem tuam, idcirco, quia macula non est in te. Vere haec est regina tota pulchra, immaculata: idcirco hanc 94.0483A| elegit Dominus in haereditatem sibi, de qua etiam carnem sumere non despexit. Et videamus quid sequitur:

A dextris stat regina, quia viae quae a dextris sunt, novit Dominus. In vestitu deaurato, circumamicta varietate. Haec varietas reginarum est cultus, qua diversitate operum praecellat cunctis, non colore, vel stamine, quod seres mittit foris, sed quae virtutum operum fulget in actu, nec pingitur coloribus fucis, nec croceis arte depictis, sed est sacris variata figuris. Quia dum Abel munus, dum Abrahae obedientiae fidem, dum Isaac hostiam, dum Jacob titulum oleo unctum, dum Joseph cernimus venundationem, dum Lot hospitium, dum Melchisedech sacrificium, dum David stratum cilicinum, dum Zachaei decimas, trium puerorum caminum, nec non et prophetarum vaticinia, apostolorum martyrumque cruoris ruborem, virginum candoris ruborem, confessorum documenta salutis, quid in his aliud, nisi varietas fulget? Hac Paulus varietate micat cum dicit: Quis nos separabit 94.0483B| a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum? et illud: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium pertuli, et reliqua. Et Petrus: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Hac denique varietate operum aeternorum omnes sancti fulgent, ut sol in regno Patris Dei.

His breviter praelibatis, fratres charissimi, quia beatae Scholasticae natalitia colimus, libet de ejus vitae meritis aliquid de vita beatissimi Benedicti huic opusculo introducere, ut quantae excellentiae sanctitatis fuerit, silentio non tegatur. Sed primitus omnipotenti Deo preces mittamus, qui omnia in sapientia fecit, ut ipse donare dignetur, quia dignatus est dicere: Qui sitit, veniat et bibat, et: De ventre ejus fluent aquae vivae, ut coepta sic digne prosequamur, ut tantae festivitatis pertineat ad honorem, et vestrae charitati praebeat incrementum. Soror namque ejus Scholastica omnipotenti Domino ab ipso infantiae tempore dicata, ad eam semel per annum venire 94.0483C| consueverat. Primitus quidem virtutem tanti nominis inquiramus, ut suo decore oratio decurrat. Scholastica enim a schola derivatur, quae est sapientiae nutrix; ab ipsa autem omnis doctrina sapientiae surgit, ab ipsa virtutum omnium norma concrescit, et tota virtus animae procax fit ad discendum bona et mala, ut recto limite currere possit viam salutis, qualiter peritura mundi despiciat, coelestia semper mansura concupiscat, ne oberrans bonum ducat pro malo, malum pro bono, tenebras pro luce, et lucem pro tenebris, amarum pro dulci, et dulce pro amaro, et discernere possit, quae virtus sit spiritus, quae carnis, ne indiscrete cuncta peragens, ibi bonum eligere speret ubi tota est malitiae norma: ut est illud, Qui non fuerit discipulus veritatis, erit magister erroris. Sed videamus quis hujus tantae sororis possit esse germanus per omnia Benedictus non solum nomine, sed et opere; non solum in terris, sed etiam in coelis. Ista non philosophorum schola scholastica 94.0483D| facta, sed Christi, mundi ludibria ab infantia fugiens, coelestem sibi sponsum aptavit; iste vero a pueritiae suae tempore abrupta vitiorum, et litterarum mundanarum Romae studia cernens, senili corde eum quem in ingressu mundi posuerat retraxit pedem. Quam felix Nursiae tellus, tales quae mittit alumnos! Nam Canopica regna aurea mittunt tyrannos. Tu Christo proles super aethera dignos. O felicia tantae viscera matris, quae tali germine soboles mundo dedere, id est benedictionis et sapientiae. Vere ista est illa fertilis gleba, quae sumpto semine aliud centesimum, aliud sexagesimum fructum produxit. Sed cur semel in anno sancta soror veniebas? forsitan longitudine itineris a tua tenera planta formidabas? an munus parabas quod ferres? an forsitan tantum, et semel in anno fecundabat bonus frater rore verbi coelestis, ut madefacta mentium prata sufficerent ad incrementum salutis? an in mente habebas illud Salomonis, Prohibe pedem tuum de domo proximi tui, 94.0484A| ne forte sanatus oderit te? et illud. Mel invenisti, fili mi, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. Sic sic agant omnes sorores, non densis gressibus fratrum limina frequentent, non carnalia basia requirant, non ineptas resonent fabulas: non munus deferant tantum, quod tela depingit, vel magistra manus adornat: non olfactoriola, non variorum placentas saporum, sed cum Scholastica sacra Benedicti fratris requirite scholam, ut magis cibo coelesti quam dono terreno satiati, reverti ad propria queatis. Sequitur.

Ad quam vir Dei non longe extra januam in possessione monasterii descendebat. Quam sanctus, quam pudicus, quam discretus accessus: ut fragilis sexus non lassesceret, obvius frater occurrit, ne forte labor itineris frangeret mentis devotionem: an illicitum cernebat ut tanti limen coenobii calcari femineo pede debuisset? an forsitan saecularium latratus vitabat, qui bonos monachorum mores canino more devastant, et hoc credant in illis quod suis 94.0484B| malis actibus agere non recusant? Et si hoc de tanto Patre sperare illicitum esset, de tenerioribus discipulis inflato gutture crisparent cachinnos. Idcirco non in saecularium, sed in propriis possessionibus descendebat Pater almificus. Se uitur:

Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discipulis venerabilis ejus descendit frater. Ex more enim venit, quia ex bona consuetudine mentis appropinquabat, et fide non ficta. Quam sanctus accessus, quam sanctus adventus, quam pius cursus, qui magis amore mentis currebat ad Christum, quam devotione pedum ad fratrem, imo et ad Christum fratrem! Nam et ipse dicit, Si quis fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est. Sed quali devotione ista currat, Psalmista dicit, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sed quare Psalmista metaphorice cervi proposuerit mentionem, ut ita currat anima ad Deum ut cervus ad fontem, non 94.0484C| vacua mysteriis manent. Nunquid solus cervus et non columba, turtur et passer fontem requirit? Sed aliter cervus, aliter columba ad fontis amnem recurrunt. Iste cursu pedum, ista aerio volatu descendit: iste insecutus frequenter arte venatorum lassabundus currit ad aquam, haec vero infatigata solita accedit. Quod si mystice pensare volumus, invisibilis anima visibilis animalis habet formam, qua uno cursu fatigationis, hic pergit ad fontem terrenum, haec ad fontem coelestem; iste fatigatus vocibus canum, ista consecuta spiritibus malignis, pro quo ad fontem illum currendum est, qui est fons vivus, puteus domus Jacob, ex quo aquae vena salientis ebullit in vitam aeternam. Certe tanta soror tali fide venit ad fratrem. Nam aliter aeger, aliter sospes ad medicum vadit: iste ut sanus sanum visitet, iste ut languentem sanus procuret. Nam et ad fontem aliter sitiens festinat, aliter crapulatus a vino. Iste ut hausto refocillet mentem, ille ut recto itinere insitiens pergat. Soror 94.0484D| vero ista in tanto fratre ambas gratias cernens, sapiente pede infatigata venit: prius, ut sana sanum visitet; sequenter, ut aegram non corpore, sed mente curet documento salutis: quia nec ipsa astra munda sunt in conspectu Dei, et secundum Apostolum, nec infans unius diei. Sequitur:

Qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloquiis ducentes, incumbentibus jam noctis tenebris, simul accepere cibum. Beata talis visio parentum, prae oculis habentes Domini praeceptum, Primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Beata talia fercula, ubi prius ponitur panis angelorum quam hominum, et ubi prius refocillatur mens quam venter. Nam hic reponitur cibus, qui placere possit mensae coelesti; ibi vero esca manet, quam indigeries corporis mittit. Et beatus sermo, qui toto diei spatio protelatur laude divina, et qui a primo lucis ortu usque ad occasum, alternatim reciprocantur praedicamina sacrosancta. Sequitur.

94.0485A| Cumque adhuc ad mensam considerent, et inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis femina soror ejus eum rogabat dicens: Quaeso te ne ista nocte me deseras, ut usque mane aliquid de coelestis vitae gaudiis loquamur. Ad mensam sedent, cibum sumunt, uno dente charitatis ruminant panem, et colloquia sacra, ut unum esset os, quo terrenum panem frangerent et coelestem. Nam venter plenus cibo, mens erat adhuc jejuna verbo salutis: idcirco quasi famelica rogat, ut divinis cibariis mentem satiaret perjucundus coelestis usque in lucem, ut qui fuerat luce diei magister, fieret etiam inter tenebras doctor herilis. Sequitur.

Cui ille respondit, Quid est, quid loqueris, soror? manere extra cellam nullatenus possum. Ecce percontatur frater sororem, magister discipulam, sanctus sanctam, quasi non sciens, quid dixerit soror. Sed ista inquisitio magis irascentis est, quam interrogantis, 94.0485B| dum bene Pater audisset quod soror rogaverit. Tanquam si diceret, Non bene est hoc quod rogas, ut insolitus extra cellam maneam, quod implere minime possum. O sanctitatis amator, quare germanae denegas quod etiam extraneis praebes? sed hoc religio faciat, non causa doloris. Scis Domini praeceptum, Qui diligit patrem, aut matrem, aut fratrem, vel sororem plus quam me, non est me dignus. Ideoque ad assuetum recurris orationis locum, ubi magis Deo quam sorori solitus es adhaerere. Sed praesumenti voce dicimus, Nunquid non Deus hic est, ubi bona soror sacramenta Dei perquirit, cum ipse dicat, Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum? Ecce non rogat ut longo te tempore cernat more parentum, sed unius noctis spatium poscit, quo praebeas colloquia sacra. Quam dure attendis, sancte frater, preces sororis, ob tuae causam sacrae religionis. Illa bene quaerit, ut a te habeat; tu similiter ut redeas; illa fide, tu fide: illa amore Dei, tu pariter ut illa: illa ut cum sorore 94.0485C| in praedicatione tempus noctis exsolvas, tu ut cum fratribus solitas Domino referas laudes. Sed quis e duobus melius, sequens sententia monstrat. Tanta vero erat coeli serenitas, ut nulla in aere nubes appareret. Vere nulla nubes esse potuit, ubi erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sequitur.

Sanctimonialis autem femina cum verba fratris negantis audisset, insertas digitis manus super mensam posuit, et caput in manibus omnipotentem Dominum rogatura declinavit. Dic, virgo beata, cujus te schola docuit, quae contra magistrum sententiam proponis? Nunquid non dicit, Perfectus omnis discipulus erit, si sit sicut magister ejus? et in Evangelio inquit, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et tu ambas manus innectis? et illud, Mittite in dexteram navigii rete, et tu utroque latere recte immergis? Ille a dextris oves collocat, tu etiam in sinistra? Psalmista hinc a dextris ponit dicens, Dicit 94.0485D| Dominus Domino meo, Sede a dextris meis: nec non, Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. Et in Cantico, Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, etc. Et tu ista derogans, non solum manus implectis, sed etiam digitos inseris? Dominus dicit in Evangelio, Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora Patrem tuum: et tu ad coenam sedens, ante humanos oculos preces lacrymasque fundis? Sed quam laudanda sunt tua facta, o sanctissima feminarum! Quid tu in conclavi facis, quando talia patenti coelo peragis? Nam ideo tibi una est dextra laevaque pars, quia fabricam attendis illius qui nullam habet sinistram; ut dicit: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et in Cantico canticorum, Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et in Psalm.: Manus tuae fecerunt me, plasmavere me. Et illud in Cantico: Manus meae stillavere myrrham. Hac quippe auctoritate, quam pulchrae tuae manus complexae 94.0486A| consistunt, super quas caput reclinans, imbrem coelitus lacrymans effudisti. Sed quod caput, Apostolus dicat, Caput mulieris vir, caput viri Deus. Nam cujus viri, nisi illius, unde propheta dicit, Vir oriens nomen ejus? Ecce ille qui pro salute omnium in cruce inclinato capite tradidit spiritum, suo capite nunc tuas declinavit in palmas, ut sui mysterii, quod mente quaerebas arcanum, tibi manaret ab astris: quae tantum insertis digitis egisti miraculum, quid faceres, si palmas extendisses ad preces? Cumque levaret de mensa caput, tantae coruscationis et tonitrui virtus, tantaque inundatio pluviae erupit, ut neque venerabilis Benedictus, neque fratres qui cum eo aderant, extra loci limen, quo consederant, pedem movere potuissent. Quam nova miracula mundo, quam cunctis laudanda praeconia seclis: ubi nulla erat umbra nubis, aer intonat clamoribus omnis, et densa tonitrua sonant, ubi nullius erat concussio venti. Nam unus fons oculorum, et mensam rigabat 94.0486B| lacrymis, et aether imbribus arva, Stet nunc sancta charitas fixa, stent immobiles pedes fraterni: quod soror poscit, non deneget dilectio fratris; da volens, nolens, pernox, sacra colloquia Pater. Ecce ista praeceptum Domini complet, Petit ut accipiat, quaerit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei. Quid petit, ipsa dicat: Ut usque mane aliquid de coelestis vitae gaudiis loquamur. Nam ideo descendisti obvius, ut ista dona proferres: perfice quod coepisti. Nam non initio praemium exstat, sed in fine operum bonorum. Idcirco e superis fudit Dominus imbrem, ut tu non deneges praedicaminum amnem. Vere non poscit munus caducum, sed regni coelestis expetit lucrum. Sequitur. Sanctimonialis autem femina caput in manibus declinans, lacrymarum fluvios in mensa fuderat, per quos serenitatem aeris ad pluviam traxit: nec paulo tardius post orationem inundatio illa secuta est. Sed tanta fuit convenientia orationis et inundationis, ut de mensa caput jam cum tonitru levaret, quatenus unum idemque esset momentum et levare caput, et 94.0486C| pluviam deponere. Quam bonus Deus Israel rectis corde, quam piae animae quaerenti illum? Ecce qui scrutator est mentium, et corda omnium cernit, qui per Psalmistam dicit, Invocabit me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione. Ecce non distulit, non multas expedivit preces, sed in ictu oculi, et puncto cordis petenti tribuit donum. Nam levato de manibus capite, una fuit convenientia orationis et inundationis. Gaude et laetare, virorum sanctissime, quia ecce tenes quod voluisti, ecce habes quod semper quaesisti: ecce miracula cernis insignia, coelo terraeque probata. Vere si non negasses quod expetebas, non fuerant signa humanis oculis nata, quae toto semper mundo lectio sacra sonat. Ecce jam Scholasticae nomen virtutum laude coruscat, ecce illius miracula plebs sancta congaudet, ecce quam cultasti surculo coelesti fructus fert signorum. Sequitur.

Tunc vir Dei inter coruscos tonitrus atque ingentis 94.0486D| pluviae inundationem, videns se ad monasterium non posse remeare, coepit conqueri contristatus, dicens, Parcat tibi omnipotens Deus, soror, quid est quod fecisti? Quare quaeris, vir Dei, quid soror fecerit? Nunquid non cernis quid ipsa fecerit? nunquid non vides pluviae guttas? Nunquid non audis concrepantes mugitus aetheris? Nunquid non sentis miracula coruscare, signa fluere, fundamina domus contremiscere, et dicis, Quid fecisti? Nunquid ipsa hoc fecit, quod magis tua sancta negatio fecit, quia si non negasses, miraculum non eveniret. Hoc Christus gessit pietatis amator. Nam petenti Chananeae mulieri preces audire distulit, ut ejus fidem faceret acutiorem, ut quaerenti catello micas, filii daretur panis. Sed illa ut extranea a finibus tunc venit, jam non extranea a consortio Christi: ista vero a cunabulis Christo dicata, cum Maria gloriosa virgine audire meruit, Optimam partem elegit. Et quare, Pater, contristatus dicis, Parcat tibi omnipotens 94.0487A| Deus, soror, quid est quod fecisti? O vir Dei, tibi hominum mentes patescunt, tibi aer numismata fundit, tibi arida dolia oleum manant, tibi alta profundi laci ferrum reducunt ab imo, ipsi inferi animam reddunt, et nunc quasi contristatus nesciens dicis, Quid fecisti? O pater beate, si fas est dicere, quantum fuerat justius dicere, Parcat mihi omnipotens Deus, qui tuas bonas non audio preces, quam dicere, Parcat tibi omnipotens Deus, quid est quod fecisti? hoc est illud Salominis: Argue sapientem, et diliget te. Sequitur. Cui illa respondit: Ecce te rogavi, et audire me noluisti; rogavi Dominum meum, et adjuvit me. Subaudiatur: Te quidem rogavi ut fratrem, sed tu ut germanam noluisti audire. Sperabam ut mente haberes viscera matris, partus dolorem, lacteas mammas, cunas nutricis, lavacra obstetricis, fascias temporales, quibus infantia olim nutrivit: sed tu me noluisti audire, et magis festinabas ad fratres, quos tibi sola charitas Christi facit 94.0487B| germanos, quos, etiam nescis a quo limite ad tua cunabula hos mundus transmittat. Idcirco rogavi Dominum meum, et audivit me. Tu non attendebas, quod unus pater amborum contulit membra, tu non cernebas unam nobis mansionem esse inter uteri septa; idcirco ad illum Patrem cucurri qui nobis animam dedit, qui terrena tribuit, et coelestia non denegavit: Modo ergo si potes, egredere, et me dimissa, ad monasterium redi ( Modo enim praesentis est temporis): modo enim, quando tibi omnipotens Deus itinera clausit: modo, quando aditum eundi denegavit: modo si potes, me dimissa, ad monasterium redi. Et cur, Pater, fatigaris? nunquid non hic est monasterium ubi tu es, qui caput es omnium monasteriorum, et doctor omnium monachorum, dum non locus hominem, sed homo sanctificet locum? Sta nunc, Pater sanctissime, invitus, ut alterius diei sol tibi praebeat gressus. Sequitur. Ipse autem exire extra tectum non valens, qui manere sponte noluit in loco, mansit invitus. Quam multis sanctis 94.0487C| viris factus es, vir Dei, compar, qui inviti fecerunt bonorum facta. Nam Jacob invitus fratrem fugit, qui postea rediit cum multis: sic Joseph invitus pergit ad sedem ut doctor fieret populo Dei: sic Daniel vadit Babylonicam ad arcem, ut primus fieret sapientibus cunctis: sic Saulus invitus factus est Paulus, ut fieret gentium praedicator. Ideoque tua non requiescat charitas, sancte vir, stare invitus, ut Christi tribuat documenta salutis. Sequitur.

Sicque factum est ut noctem totam pervigilem ducerent atque per sacra spiritalis vitae colloquia sese vicaria relatione satiarent. Ecce nunc nova spiritalia gaudia surgunt, quia negans prius, factus est nunc attributor coelestis: et colloquiis sacris vicaria relatione se satiant, qui prius erant a concordia discordes. Quanta sunt, omnipotens, tua mirabilia, Deus? nam omnia proba voluisti, fecisti, et non est qui resistat majestatis potestati tuae. Ideoque laudant te coeli, aer, terra, mare, et cuncta quae in eis sunt: 94.0487D| quia semper innovas signa, et mirabilia tua, ut te totus orbis agnoscat suum esse redemptorem. Da jam pius pio Patri Benedicto iter redeundi ad cellam, stringe aerium amnem, tolle pluviae guttas, da serenitatis solem, ut qui laetus accessit, gaudens recedat: ut simul ejus soror valedicens fratri, ad propria revertatur, ut simul gaudentes et exsultantes tuo de munere ad sua tecta vehantur. Sequitur. Quia de re dixi eum voluisse aliquid, sed minime potuisse: quia si venerabilis viri mentem aspicimus, dubium non est quod eamdem serenitatem voluerit in qua descenderat permanere. Sed contra hoc quod voluit in virtute omnipotentis Dei ex femineo pectore miraculum invenit. Nec mirum quod plus illo femina, quae diu fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit; quia enim, juxta Joannis vocem Deus charitas est, justo valde judicio illa plus potuit quae plus amavit. Brevi sermone de his disserendum non est, nam secundum grammaticos, charitas media species 94.0488A| est, dum inter bonos et malos charitas esse possit, et inter latrones et pios, ut est illud: Perfecta charitas foras mittit timorem. Certe si perfecta est ista quae inter bonos foras mittit timorem, imperfecta nihilominus fore creditur quae inter malos ac superbos nequitiae concordiam praestat. Sic in passione Domini Pilatus Jesum mittens Herodi, a quo Jesus ad Pilatum iterum remissus, amici facti sunt Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem. Sed haec est perfecta charitas, quae Deus est, quae hic plus una potuit quam altera, de qua dicit Apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Sequitur.

Cumque die altero eadem venerabilis femina ad cellam propriam recessisset, vir Dei ad monasterium rediit: et ecce cum post triduum in cella consistens, elevatis in aera oculis, vidit ejusdem sororis suae animam de ejus corpore egressam, in columbae 94.0488B| specie coeli secreta penetrare. Quam felices sunt oculi, qui animas possunt contemplari beatas, qui carnali intuitu spiritalia cernere queunt! Ista luminaria non adjacent in fundamine frontis, sed intus renitescunt ad cordis fenestras; de quibus dicit: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et sicut columbae ad fenestras suas. Ecce jam, Benedicte Pater, ista columba ad tuas jam cordis volat fenestras, ut tuae sororis animam per eas transiens, ad coelestem illam deferat portam: ut illa fieret ductrix anima tantae, quae fuit avis quondam portatrix ad arcam reddita pacis. Quam felix ales talibus mysteriis compta, quae meruit etiam super Dominum Christum Spiritum sanctum ferre. Ista frequens obsequiis instat regis aeterni, ista assuetis pennis deargentatis auro dorsa refulgens, paradiso nuntia defert. De hac in Cantico canticorum dicit: Surge, amica mea sponsa, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Sequitur.

Qui tantae ejus gloriae congaudens, omnipotenti 94.0488C| Deo in hymnis et laudibus gratias egit, ejusque obitum fratribus denuntiavit. Denuntiavit enim sanctus Pater fratribus, quod meruit sacro intuitu cernere secretum: et talibus congaudens votis, omnipotenti Deo gratias egit, quia quam ante triduum rore verbi coelestis perfuderat, ad aetherea regna in columbae specie scandere cernit. Sequitur.

Quos etiam protinus misit, ut ejus corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro quod sibi ipse paraverat, ponerent. Quo facto contigit ut quorum mens una semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. Ecce, fratres, margarita coelestis a negotiatore dudum empta, aptatur coelestibus ornamentis, jam inter lilia candentia pascens, sequitur Agnum quocunque ierit. Ecce in paradiso Domini ab angelis collocatur, ecce in terris monachorum manibus aptatur in tumulo fratris, ut munus quod una mater contulit, nec coeli janua nec terrae sepultura separaret: et quibus una 94.0488D| fuit semper mens in Christo, una esset corporum arca. Ecce reparata sunt tua damna, paradise. Ecce virgo Dei manu formata, quam de tuo pestifer hostis abstulit loco, jam redit ad culmina coeli, jam recognoscit sui palmam structoris: jam quia victa fuit, victrix calcat hostis colla maligni. Dic dic, inferni minister, dic, tartarce miles, dic, orcigenum genus omnium venenorum fraude repletum, quid tibi fecit plasma sanctissimum Dei, quid tibi nocuit femina bene formata? Quave causa ultro te consiliarius injecisti, ut manducaret quod tuum non fuit? dic, pestifer fur, quia non potuisti rapere partem regni Dei, ideo voluisti rapere per serpentem creaturam Dei, imo qualis Dominus, talem famulam mittit. Tu serpens lubricus, ille serpens tortuosus; tu omni dolore plenus, ille omni veneno; tu mortis consilia dans, ille suis organis sibilans, mortis consilia propinat. Nunquid non potuisti in paradiso Dei aliud animal invenire, quod tuis votis concordaret, nisi 94.0489A| serpentem? Vere non. Tu callidior angelis sanctis, ille callidior animantibus cunctis; tu bonus in coelo formatus es, sponte malus effectus es, ille bonus in paradiso creatus est, per te reus electus est. Virgo Dei, plasma Dei, femina Dei, bona creata est, per te et serpentem illicita gustando effecta est peccatrix. Quid, demens, de his tibi profuit? Tu tibi perpetuos ignes cumulasti, ille terram comedet cunctis diebus: tu catenis igneis illigatus, ille omnium ira perimitur, calcaneis tunditur, verberibus flagellatur. Vae vae per omnia vobis! Ecce femina reparata est sanguine Christi, ecce pro amissione terreni paradisi, illa nunc culmina coeli retinet, unde praeceps ruisti: versum est fel tuum in dulcedinem mellis, fraus maligna tua in reparatione [ F. reparationem] omnium salutem [ F. salutis]. Perforata est maxilla gutturis tui, neminem mordens, neminem vorans sine Deo volente; et si quem voraveris, pietate Dei praefocatus cum sanguine rejicies illum, et de visceribus tuis abstrahet 94.0489B| illum Deus. Gaude jam, virgo Dei, tantis sublimata triumphis, exsulta Benedicte Pater sanctissime Patrum, doctor dulcissime doctorum, quia consummatis operibus sanctis, pariter congaudetis super regna polorum. Intercedite pro vobis commissis, postulate pro nobis afflictis, rogate pro nostris delictis, poscite Christum non solum pro monachis commissis, sed etiam pro vestris ancillis, ut omnis aetas, omnis sexus, omnis ordo, qui vestris praeceptis colla submittunt, peritura mundi despiciant, gaudia aeterna concupiscant, regna beata appetant, prospera animarum et corporum percipiant. Nulla diabolica fraude molestentur, nullis incursionibus malignorum affligantur, nullisque calamitatibus annihilentur. Euge, Pater beate, fave precantibus, appone aures precibus famulorum tuorum, da veniam poscentibus, da dona quaerentibus, parce peccantibus: quia tu pastores, nos vero oves, audi balatus ovium tuarum, trahe me post te, ut veniamus ad te, ut illic vera pascua inveniamus ubi sunt vera gaudia sempiterna. Redde Deo talenta 94.0489C| cumulata de nobis; reporta cum usuris credita dona doctrinarum, meque indignum hujus operis praesumptorem, tuis conjunge servulis sacris, ut cum omni grege commisso praemia vitae assequamur, ut tibi dicatur a Deo: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra, cum his omnibus tibi creditis, in gaudium Domini tui, praestante ipso qui digna promittere gaudia dignatus est suis famulis, qui vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXVIII. DE SIMONE ET JUDA.

Simon et Judas apostoli Domini, ingressi regionem Persidis per voluntatem Dei, invenerunt duos magos, Zaroen et Arfaxat, qui fugerunt a facie Matthaei apostoli de Aethiopia, et jam amplius non poterant loqui propter virtutem apostolorum. Tunc venit coram eis Varradas, dux Badinomorum, et fecit 94.0489D| eos inquirere suos pontifices, ut dicant exitum belli; et ait unus ex eis: Non possum loqui. Dixerunt apostoli: Nos permittimus eos loqui, ut tu cognoscas mendacia tuorum pontificum. Venerunt et nuntiaverunt regi quod iret ad bellum et vinceretur; sed cum servarent illi eum, apostoli dixerunt, quod altera die hora tertia tui nuntii quos misisti, afferent tibi munera, et firmabis pacem; et sic factum est. Pontifices mala contra apostolos fecerant, et serpentes per incantationem, et apostoli acceperunt eos in pallia sua, et jactaverunt eos contra pontifices, et coeperunt eos comedere, et ipsi coeperunt ululare quasi lupi. Rex dicebat apostolis: Permitte eos occidere; responderunt: Nos non sumus missi occidere, sed vivificare. Et dixerunt serpentibus: In nomine Domini nostri Jesu Christi, venenum quod infunditis, auferte, et redite ad loca vestra; et fecerunt. Sex mensibus morati sunt ibi, et baptizati sunt ab eis sex millia hominum, exceptis parvulis et 94.0490A| mulieribus, et rex primum: et ordinaverunt episcopum Abidam, qui venerat cum eis; avide sequebantur eum turbae, et eo amplius ducenti viri passionem receperunt ipsi: et solemnitas passionis eorum celebratur V Calend. Novemb., et vivunt in aeterna requie.

HOMILIA LXXXIX.

Ezechiel propheta vidit quamdam arborem, habentem quatuor radices circa quatuor partes mundi extensas, in qua erant tres rami, qui penetrabant coelum, et erant ibi septem folia; in medio ejus erat sol et luna, et duodecim stellae. Per quatuor radices intelligimus quatuor evangelistas. Sicut enim quatuor radices erant circa quatuor partes mundi extensae, ita praedicatio quatuor evangelistarum fuit extensa. Unde David: In omnem terram exivit sonus eorum, etc. Per tres ramos fidem Trinitatis, scilicet, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Per septem folia, 94.0490B| intelligimus septem dona Spiritus sancti. Unde David in alio loco: Et folium ejus non decidet. Per solem in medio positum, intelligimus Dominum nostrum Jesum Christum, qui dicitur Sol justitiae: per lunam intelligimus sanctam Ecclesiam; sicut luna crescit et decrescit, sic sancta Ecclesia crescit in bonis virtutibus, et decrescit amittendo eas. Per duodecim stellas, duodecim apostoli significantur. Sicut luna et stellae recipiunt splendorem a sole, ita Ecclesia et apostoli recipiunt lumen a Christo, et gratiam Spiritus sancti. Per arborem, intelligimus Mariam matrem Domini, de qua dicitur: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Sicut sol erat positus in medio arboris, ita Christus fuit positus in medio utero Virginis; et sicut sol nascitur in oriente, et cadit in occidentem, et gyrat orbem terrarum, ita Dominus noster Jesus Christus voluit nasci in utero virginis: et quia ut Domini est, ipse est verus sol justitiae, et vera lux, ut ait Joannes: Ille est vera lux quae illuminat omnem hominem 94.0490C| venientem in hunc mundum. Nos eum deprecemur, ut ille dignetur illuminare corda, et tenebras vitiorum abolere, ut eo ducente ad coelestem patriam pervenire valeamus.

HOMILIA XC. DE SANCTO BARTHOLOMAEO.

Cum venisset beatus Bartholomaeus in Indiam, introivit in templum ubi erat daemon, nomine Astarot, et coepit manere quasi peregrinus. De hoc dicebant homines illius terrae, quod sanabat omnes infirmos: et tunc venerunt ibi multi de longinquis regionibus, et quaerere eum omnes ut eos sanaret. Ipse vero per virtutem sancti Bartholomaei manebat mutus. Perrexerunt homines ad illam civitatem, ubi erat alius daemon, et interrogaverunt eum, si sciebat quare non poterat loqui: et ait illis: Ex illa hora, qua ibi fuit ingressus Bartholomaeus apostolus, ita fuit vester deus ligatus igneis catenis, quod non 94.0490D| potuit loqui nec suspirare; et interrogaverunt quis esset iste Bartholomaeus: respondit daemon Berith: Amicus Dei omnipotentis est, et ideo venit ad istam provinciam, ut omnia vana idola destruat. Responderunt omnes, et dixerunt ei: Dic nobis signum ut possimus eum cognoscere. Respondit daemon: Capillos habet nigros, caro ejus candida, oculi sunt grandes, nares aequales et directae, aures coopertae crine capitis, barba prolixa habens paucos canos. In corpore ejus aequalis statura est, nec multum longus, nec multum brevis. Vestitus est albo pallio, et singulis annis habet gemmas purpureas: XXVI anni sunt, nunquam veterascunt ejus vestimenta: per diem orat centies, per noctem toties: vox ejus quasi tuba, ambulant cum eo angeli Dei, qui non sinunt eum fatigari nec esurire. In omni nocte et die permanet laetus in Deum, omnia providet, omni lingua loquitur, et intelligit. Reversi autem homines, eum invenerunt praedicantem, et cognoverunt eum, et venit 94.0491A| quidam homo plenus daemonio, clamans et dixit: Bartholomaee apostole Dei, incendunt me orationes. Et ait Apostolus: Obmutesce, diabole, et exi ab eo, et statim exivit: ad ultimum rex mandavit eum decollari. Tunc venerunt innumerabiles populi, duodecim civitatum, qui per eum in Deum crediderunt, et portaverunt corpus ejus cum hymnis et cum omni gloria, et fecerunt ei basilicam mirae magnitudinis, et posuerunt in ea corpus ejus. Rex vero XXX depositionis ejus die est arreptus a daemonio, venit ad tumulum sancti Bartholomaei, et multi pontifices pleni daemoniis, et confitebantur apostolum Dei, et ita fuerunt mortui. Et factus est timor magnus super omnes incredulos, et crediderunt universi, ac baptizati sunt a presbyteris, quos ordinavit sanctus Bartholomaeus. Factum est per revelationem apostoli universo populo clamante, et omni clero ordinaverunt regem episcopum. Ordinatus est rex Apollonius episcopus, et coepit multa signa facere 94.0491B| in nomine Domini, et sancti Bartholomaei, et permansit in episcopatu viginti annos, et migravit ad Dominum per intercessionem sancti Bartholomaei: nos ita suscipiat Deus, qui vivit et regnat.

HOMILIA XCI. DE SANCTO LAURENTIO.

Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Multum debemus diligere Dominum nostrum Jesum Christum, qui per Spiritum sanctum nos appellat, et dicit quod veniamus ad eum, et audiamus suum sermonem. Nam ille docebit, quomodo nos timeamus et amemus Dominum, et nequaquam appellat nos homines, vel servos, sed suos filios: quia dulcius nos appellare non potest, quam nomine filii, sicut modo audistis in capite hujus sermonis, quod dicit Spiritus sanctus per os David: O vos filii, venite et audite me, timorem Domini docebo vos; et bene dicit Spiritus sanctus, quod ille primitus nos timorem docebit, sicut ipse idem dicit alio loco in Psalmo: Initium sapientiae 94.0491C| timor Domini. Nec aliqua sapientia valet homini, si Deum nescit timere et amare. Sed propter hoc quod diabolus decipit homines tribus modis, et per tres artes facit eum facere peccata omnia, nobis Dominus praecepit tres virtutes habere, quibus deleamus artes diaboli. Sed modo debetis scire quales illae tres artes diaboli, per quas decipit homines, scilicet male cogitando, et loquendo, et operando: nec ullum peccatum potest esse factum sine his tribus artibus, qualecunque sit. Nam de illis peccatis, quae in mente non inveniuntur hominis, nullus sacerdos eum potest absolvere, nisi ipse confiteatur ea, et nominet. Modo audiamus illas tres virtutes, quas Dominus nobis praecepit habere contra tres artes diaboli, sicut Paulus apostolus nobis insinuat dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. Omnis homo debet habere fidem, et spem suam ponere in Deo, quia ille qui spem suam non ponit in Deo, pejor est quam ille homo qui adorat idola, quia ita invenimus 94.0491D| scriptum: Majus peccatum est de Dei misericordia desperare, quam idolis sacrificare; sed postquam habebit fidem et spem in Deo, oportet ut charitatem habeat, quae est major virtus omnibus aliis, sicut dicit apostolus Paulus: Major autem his est charitas; et alibi Joannes apostolus: Deus charitas est, etc. Sed charitas partita est in duas partes, scilicet in dilectionem Dei et proximi. Sed istas tres virtutes bene habuit iste pretiosus martyr sanctus Laurentius, cujus nos hodie festum colimus. Hoc invenimus in legendo, quod sanctus Laurentius fuit levita cujusdam episcopi, multum sancti viri, qui habebat nomen Sixtus, et tamen diligebat eum sanctus Sixtus, quod nunquam cantavit missam sine sancto Laurentio: thesauros Ecclesiae custodiebat, et suus claviger erat. Sed in illo tempore Decius Caesar, qui erat paganus et imperator Romae, mandavit suis ministris ut caperent sanctum Sixtum, et adducerent ad se. Sed quando sanctus Sixtus fuit adductus ante imperatorem, 94.0492A| et noluit adorare idola, sicut imperator ei praecepit, jussit ut in ipsa hora mitteretur in carcerem, usque in alium diem. Sed sanctus Laurentius, qui suum magistrum sequebatur, cum vidit illum mitti in carcerem, voluit secum ire, et ait: Quo progrederis sine filio, Pater? quo, sacerdos sancte, sine diacono properas? respondit ei Sixtus: Non ego te desero, fili, neque derelinquo, sed voluntas Dei est ut tu sustineas majores poenas pro Dei fide. Sed nunc tibi mando, vade et accipe thesauros Ecclesiae, quos ego tibi commendavi, et da pauperibus, quia post dies tres me sequeris. Sanctus Laurentius cogitavit statim quod expendisset et dedisset pauperibus thesauros, antequam illa nox transisset, suus magister postea dimitteret ire secum ad martyrium, et propter hoc cito accepit thesauros Ecclesiae, et exivit foras de civitate, et ascendit in montem qui vocatur Celio, in domum unius mulieris bonae Christianae, quae fuerat vidua XXXII annos, cui nomen erat Cyriaca: ibi invenit 94.0492B| sanctus Laurentius multos Christianos absconditos, et lavit omnibus pedes, et osculabatur, deditque unicuique eorum de thesauris Ecclesiae. Sed illa vidua Cyriaca habebat grandem infirmitatem in suo capite, et rogavit sanctum Laurentium ut ille dignetur manu sua tangere caput ejus, et deprecari ad Dominum pro ea. Sed sanctus Laurentius nequaquam multum se rogare ( sic ), sed plenus misericordia, posuit manum super caput ejus, et Deus sanavit eam pro amore sancti Laurentii. Postea exivit inde sanctus Laurentius, et ivit in alium locum, ubi invenit multos Christianos absconditos, et lavit pedes eorum, et osculabatur; et erat ibi quidam caecus, nomine Cercentius, quem sanctus Laurentius per virtutem Dei illuminavit. Sed antequam exiret inde, omnibus Christianis dedit de thesauris Ecclesiae, et nihil aliud fecit nisi quaerebat pauperes, distribuebat thesauros Ecclesiae, quos ille portavit secum, et mane obviavit sancto Sixto, quem ministri imperatoris ducebant ad decollandum, et ait sancto Sixto: Noli me, sancte 94.0492C| Pater, derelinquere, quia thesauros quos mihi dedisti, jam expendi. Sanctus Sixtus ei respondere non potuit, quia ligatus erat, et ministri imperatoris ducebant eum ad decollandum, et duos sacerdotes secum, Fidelissimum et Agapitem. Tunc milites imperatoris ligaverunt sanctum Laurentium, et duxerunt eum ad imperatorem, dicentes quod ille habebat thesauros sui magistri, qui nunc erat decollatus: et ideo ceperunt eum, et adduxerunt ad eum. Tunc ait imperator illi, ut redderet thesauros, quos habebat reconditos. Cui sanctus Laurentius non respondit; unde imperator iratus, dixit Valeriano praeposito suo ut eum custodiret, donec eum interrogasset. Valerianus autem accipiens eum, tradidit eum villico suo cuidam ad custodiendum, qui custodiebat omnes illos quos imperator, vel Valerianus suus praepositus faciebat capere, et ille villicus vocabatur Hippolytus. Sed sanctus Laurentius quando fuit missus in custodia Hippolyti, inter alios carceratos invenit ibi hominem 94.0492D| nomine Lucillum, et non erat Christianus, et tantum ploraverat in carcere quod caecus factus fuerat: et precabatur sanctum Laurentium, ut eum illuminaret per virtutem Dei. Cui sanctus Laurentius promisit, ut si ille crederet in Deum, et baptizaretur, in ipsa hora redderet ei lumen suum. Ille dixit se semper desiderasse ut baptizatus fieret, et statim sanctus Laurentius catechizavit eum, et benedixit aquam, et baptizavit eum in nomine sanctae Trinitatis, et post Deus reddidit ei visum. Similiter faciebat omnibus caecis civitatis: et sanctus Hippolytus, qui eum custodiebat, cum vidit sanctum Laurentium tales virtutes facere, venit ad eum, dicens ut sibi redderet thesauros, propter quos captus erat. Cui sanctus respondit Laurentius: O Hippolyte, si credideris in Dominum Jesum Christum, et thesauros tibi ostendo, et promitto vitam aeternam. Hippolytus respondit: Si facis quod promittis, vere credam in Dominum Deum tuum Jesum Christum. Baptizatus 94.0493A| est autem a beato Laurentio et statim illuminatus est a Spiritu sancto, ita quod vidit sanctas animas gaudere in coelo ante Deum: et hoc videns gaudebat, et precabatur sanctum Laurentium ut baptizaret totam familiam suam: et baptizavit ibi sanctus Laurentius homines ac mulieres viginti et novem in domo Hippolyti. Tunc Hippolytus beato Laurentio ait quod imperator volebat eum videre; et ille respondit: Ambulemus, quia mihi et tibi gloria paratur. Et cum essent ambo ante Valerianum praepositum, Valerianus dixit beato Laurentio ut redderet sibi thesauros, antequam duceret eum ad imperatorem. Sed S. Laurentius dixit ad eum ut daret sibi inducias per duos dies vel tres, et redderet sibi thesauros. Tunc Valerianus dedit ei inducias per tres dies, ita ut semper esset in custodia Hippolyti: nesciebat enim quod Hippolytus esset Christianus. Tunc Hippolytus duxit sanctum Laurentium ad suam domum, et Valerianus nuntiavit imperatori quod sanctus Laurentius promisisset 94.0493B| reddere thesauros die tertia. Sed istis tribus diebus sanctus Laurentius nihil aliud fecit quam quaerebat pauperes, caecos, claudos, leprosos, et illos congregabat in domo Hippolyti; et tertia die cum omnibus pauperibus et Hippolyto ad palatium imperatoris ivit, quos fecit stare foras, et ipse intravit in palatium ad imperatorem et Valerianum. Quem ut vidit imperator, interrogavit ubi essent thesauri, quos ille illa die dicebat se reddere. Cui ait beatus Laurentius ut exiret foras, misitque omnes pauperes, quos adunaverat ante palatium, et dixit imperatori: Isti sunt thesauri Ecclesiae Dei, et de istis talibus quos vides perfecta est gloria Dei, sicut ipse dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Imperator autem dixit Valeriano quod S. Laurentius hoc per ludibrium fecisset, et praecepit ut afferret tormenta crudelissima, quibus eum tormentaret; et ita factum est. Deinde imperator Laurentio dixit: Laurenti superbe, nunc adora 94.0493C| deos nostros, quos adoravimus: quod si non feceris, omnia haec tormenta hac nocte expendam in te, malaque morte morieris. Cui respondit Laurentius quod non sacrificaret neque adoraret, nisi solum Deum vivum et verum quem semper adoravit. Tunc imperator magis iratus, mandavit denudare, et eum flagellare fortiter cum corrigiis minutis, quae habebant mammazas in capitibus. Et postquam verberatus fuit, imperator jussit ut mitteretur in tormentum unum, quod illi appellabant catasta, ubi omnia membra sua erant extensa, quod non poterat se movere: sed per voluntatem Dei quidam probus miles, nomine Romanus, de familia imperatoris, vidit angelum unum in specie pulcherrimi juvenis, qui stabat juxta S. Laurentium, et sanabat omnia vulnera ejus, et tergebat eum uno gausape, et dixit ei: Video ante te juvenem pulcherrimum, festina me baptizare: afferens labrum cum aqua, misit ante pedes ejus; et postquam baptizatus fuit, clamavit coram omnibus: Christianus ego sum. Imperator autem hoc audiens, 94.0493D| iratus valde, jussit eum decollari, et ita martyr factus est. Post haec imperator jussit apportare lectum ferreum in specie craticulae, ubi solent homines pisces tostire, jussitque ut beatus Laurentius desuper extenderetur, et carbones subtermitterentur. Postquam S. Laurentius ex una parte tostus fuit, dixit imperatori: Assatus est, jam versa et manduca. Post hoc dictum, angeli susceperunt animam ejus, et portaverunt in coelum. Imperator vero dimisit corpus super craticulam, et ivit totus confusus, et Christiani qui erant in civitate, venientes levaverunt eum de craticula, et sepelierunt in monumento. Audivimus qualiter beatus Laurentius pro amore Christi suscepit martyrium, sed nihil hoc nobis proficit, si inde exemplum bene vivendi non accipimus. Unde Apostolus dicit: Si fuerimus socii compassionum, erimus et consolationum: propterea deprecemur Deum, ut per intercessionem sancti Laurentii, det nobis sic istum martyrem imitari, ut cum illo vitam aeternam 94.0494A| habere mereamur, per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

HOMILIA XCII. DE SANCTO JOANNE EVANGELISTA.

Hodie, fratres charissimi, celebramus festum sancti Joannis evangelistae, non quando natus est in mundo, sed quando reliquit mundum. Iste est frater beati Jacobi, cujus in Hispania corpus requiescit. Iste est filius Zebedaei, qui propter Deum reliquit patrem suum in mari, et secutus fuit Christum. Mater autem sancti Joannis evangelistae consanguinea fuit beatae Mariae virginis: et fecit ibi vinum Dominus de aqua, et sanctificavit nuptias, et vocavit Joannem de nuptiis, et ipse reliquit conjugem, et secutus est eum: et propter hoc amavit eum Jesus plus omnibus discipulis, quia traxit eum de amore mulieris, et castus permansit. Postea vero nocte illa, in qua fuit traditus, dormitavit beatus Joannes in sinu illius, et vidit secreta coelestia, quae postea scripsit, et vocavit Apocalypsim, 94.0494B| et postquam in coelum ascendit, beatus Joannes praedicavit Ephesi: quod audiens Domitianus rex, inimicus veritatis, transivit ad Joannem, et fecit eum ligatum Romam venire: et cum non posset eum separare a Christo, mittit eum in dolium plenum oleo bullienti. Sed B. Joannes signans se signaculo crucis, sanus et laetus exivit. Quod videns Domitianus, ligavit illi manus a tergo, et sic cum injuria magna fecit eum trahi in exsilium, in Pathmum insulam. Sed Dei voluntate in ipso anno interfectus est Domitianus, et sanctus Joannes de exsilio venit: et cum ibi esset, Drusianam viduam suscitavit. Quod cum audisset Aristodemus, indignatus est, et ait beato Joanni: Si vis ut credam in Deum tuum, dabo tibi venenum bibere, quod cum biberis, si mortuus non fueris, credam: sed prius dabo illud duobus latronibus, ut cum videris eos mortuos, magis timeas, et cesses a tua incredulitate: qui cum essent mortui coram illo, accepit calicem in quo erat venenum, et 94.0494C| armavit seipsum signo crucis, et bibit totum quod erat in calice: et postquam bibit, stetit sanus, et suscitavit latrones, qui erant mortui, et ipse Aristodemus credidit in Jesum Christum. Postea cum beatus Joannes habebat annos nonaginta et octo, venit ad eum Dominus Jesus Christus cum discipulis suis, et ait ei: Tempus est, chare amice, ut sedeas cum fratribus tuis ad mensam. Dominica die ad me venies. Tunc beatus Joannes advocavit Christianos qui erant ibi, scilicet clericos ac laicos, et sacrificavit corpus et sanguinem Domini, et dedit eis, rogans ut permanerent in fide quam promiserant: et cum hoc fecisset, intravit ecclesiam, quam ipse fecerat, et per totam noctem docuit omnes in fide permanere: et cum aurora appropinquasset, praecepit foveam fieri juxta altare, et intravit in eam, et subito venit lux de coelo, et descendit Dominus cum multitudine angelorum, et accepit eum vivum, et portavit in coelum, et sic stat coram Deo in oratione pro nobis. Et 94.0494D| ideo, fratres charissimi, si volumus ut beatus Joannes oret pro nobis, et si volumus esse participes ejus laetitiae, debemus nos praeparare in ejus festivitate cum omni humilitate, et aliis virtutibus: debemus etiam relinquere in navi Zebedaeum, id est diabolum in hoc mundo, et ambulare post Deum, sicut fecit beatus Joannes; ut sicut non gustavit mortem, ita et nos per ejus sanctam orationem possimus habere vitam aeternam. Amen.

HOMILIA XCIII. DE INVENTIONE SANCTAE CRUCIS.

Quomodo inventa fuit sancta crux, scire debemus. Fuit in tempore Constantini quidam serpens, qui comedebat multos homines Romanorum, et bestias: venit itaque Constantinus, et occidit serpentem, et de veneno serpentis factus est leprosus. Sui homines coeperunt quaerere medicos qui sanarent eum. Ad ultimum venit quidam medicus, qui dixit se eum 94.0495A| sanare, unde fuit magnum gaudium inter Romanos. Dixitque medicus ad Constantinum: Quaere unum dolium, et congrega omnes pueros, et occide eos, et in sanguine illorum balneabis te, et sanaberis. Et factum est ita. Congregati sunt ante palatium regis omnes pueri, et exivit rex, et vidit pueros cum matribus suis flentibus, et ait: Melius est ut ego peream, quam tot homines cum filiis; et factum est ita. Illae vero rogantes Deum ut daret Constantino salutem, et exaudita est oratio mulierum. Et quadam nocte beatus Petrus et Paulus venerunt ad Constantinum, et dixerunt ei dum dormiret: O Constantine, quaere sanctum Silvestrum, quia ipse mundabit te. Mane autem facto, Constantinus dixit matri suae, quomodo Petrus et Paulus ei dixerunt. Quo audito regina gavisa est, et quaesivit sanctum Silvestrum, et dixit ei quomodo suus filius eum videre volebat. Quo audito sanctus Silvester, accipiens baculum, ivit ad Constantinum; cui ait Constantinus: 94.0495B| O sancte Silvester ex Deo benedicte, qui hodie suam virtutem in me per te demonstrabit, sana me: cui Silvester respondit: Si credideris in Filium virginis, sanitatem accipies: cui Constantinus: Amorem Dei super omnia diligo. Tunc sanctus Silvester jussit aquam deferri, in qua baptizavit eum, et sanus factus est. Hoc facto, Constantinus dixit sancto Silvestro: Quid vis ut dem tibi? cui sanctus Silvester: Nihil aliud peto, nisi sanctorum apostolorum corpora; quo audito, Constantinus abstraxit corpora apostolorum de puteo, et statim posuit ea in optimo loco cum magno gaudio et honore. Post haec vocavit suos milites, dicens se mare transire velle, et omnia quae haberet in hac parte, sancto Petro daturum, et ita factum est. Transivit mare, et fecit Constantinopolim, unde Saraceni congregati ibant eum debellari. Constantinus autem hoc audiens, timuit valde; sed angelus Domini nocte veniens, inquit ei: Noli timere, quia dum ingrederis bellum, videbis signum 94.0495C| crucis in coelo, et facies illud in lancea, et securus ingredere bellum, et habebis victoriam; et ita factum est, et occidit multos Saracenos. Hoc peracto, misit ad Helenam matrem suam Hierosolymam, ut quaereret crucem Domini. Cum autem intravit Hierosolymam, convocavit omnes Judaeos, et petiit crucem: qui dixerunt se nescire. At illa ait: Per Deum, qui me fecit, nisi eam reddetis, vos omnes occidam. Quo audito, quaerebant inducias, et concessit usque in diem sequentem. Judaei sciscitabantur ad invicem, si quis sciret ubi esset. Tandem unus, nomine Judas, inquit: Audivi patrem meum dicentem quod suus atavus sibi dixerat ubi Judaei miserunt eam. Post haec dixerunt reginae quod Judas dixerat. Regina vero retinuit Judam, et alligavit eum, donec ipse Judas oravit ad Deum, et Deus indicavit ei ubi sancta crux erat. Foderunt autem terram, et invenientes tres cruces, nescierunt quae esset crux Domini, sed mortuus ablatus super crucem latronum non movit; tertio autem super crucem Domini, et revixit, et 94.0495D| ita inventa est sancta crux. Post haec foderunt in eodem loco, et invenerunt clavos, quos fixerunt in manibus et pedibus Domini, et unum ex illis dedit Helena Constantino, quem posuit in freno equi sui, et post haec non fuit victus in bello. Postea baptizavit Judam, imponens sibi nomen Quiracus, et constituit illum episcopum in Jerusalem, per quem Dominus dignatus est multa facere miracula.

HOMILIA XCIV. DE SANCTO PETRO ET PAULO.

Felix per omnes festum mundi cardines apostolorum Petri et Pauli sacratissimi praepollet alacriter, quos Christo almo consecravit sanguine, Ecclesiarum deputavit principes. Fratres charissimi, legimus quod festivitas apostolorum Petri et Pauli per quatuor partes mundi declaratur, id est, ab Oriente usque in Occidentem, a Septentrione usque in Meridiem, quia hos apostolos constituit principes totius 94.0496A| mundi, et doctores Ecclesiarum, quorum alter hodie pro Deo fuit decollatus, scilicet, sanctus Paulus; alter crucifixus, scilicet, sanctus Petrus. Isti sunt duae olivae coram Domino, etc. Hoc dicit quod apostoli qui hunc diem per sanguinem suum sibi consecraverunt, sunt floridi ante Deum, et suaviter olentes ut duae pulchrae olivae; et ideo sunt aequati ad olivas, quia de olivis factum est oleum, quod significat in sancta Ecclesia charitatem et misericordiam, quibus virtutibus isti pleni exstiterant: propter hoc dicit Scriptura quod hi duo fiunt olivae ante Deum, et praeclara duo luminaria et duo candelabra luce splendentia. Unde Dominus in Evangelio: Vos estis lux mundi, et sanctus Augustinus: « Exueret Deus in tetra caligine mundum, doctrinae ascendit lumen apostolicae. » Isti apostoli solvunt et ligant vincula nostrorum apostolorum. Unde Scriptura dicit quod sicut homo missus in carcere, ita stringitur peccator diaboli ligaminibus, et ad infernum ducitur. 94.0496B| Istis apostolis dedit Dominus potestatem ligandi ac solvendi. Si volumus illis ostendere nostra ligamina, et confiteri sacerdotibus peccata, tunc isti absolvunt nos a peccatis. Unde scriptum est: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Sed solo Petro dedit claves paradisi, quia nullus paradisum intrabit, si illam legem quam docuit, tenere contempserint. Ne forte nobis taedium incurrat, praetermittendum est de sancto Paulo et de Petro dicendum. In tempore illorum erat quidam perversus Romae, nomine Simon magus, qui fuerat Christianus per deprecationem apostolorum; sed postea diabolus cor ejus intravit, et cogitare eum fecit, quomodo posset emere de apostolis illam virtutem, qua posset facere miracula sicut illi. Sanctus Petrus respondit ei, hoc audiens, quod illa virtus erat de Deo, quam illi habebant, nec homo posset emere, vel vendere, et homines qui illam emere putant, facti sunt maledicti et separati a Deo. Maledictio 94.0496C| ista primum super Simonem magum venit, et super illos qui honorem sanctae Ecclesiae vendunt et emunt. In alio die Simon magus renuit Christianitatem, et adoravit idolum, et apostata factus est, id est, retrotractus. Iste inimicus Dei tantam virtutem ex parte diaboli habuit, quod per incantationes suas faciebat quae volebat. Etenim imperator tam amabat eum, quod dicebat eum defendere Romam ab omni malo, nec aliquid faciebat sine ejus consilio. Sed quadam die Simon magus et Petrus contendebant coram imperatore de multis rebus, et Simon super omnia erat victus; et dum vidit quod non posset vincere Petrum, iratus, dixit imperatori quod sibi erat contrarius Petrus, nec magis vellet stare in terra, sed ascendere in coelum, omni plebe vidente. Imperator autem audiens promisit illi, si ascenderet, illa hora occideret apostolos. Placuit hic sermo Simoni, et ait Petro se velle altera die ascendere in coelum. Nocte vero illa viri ac mulieres 94.0496D| qui erant Christiani in civitate venerunt ad sanctum, rogantes ut pro amore Dei clam exiret de civitate, et fugeret alibi. Non enim habebant opus ut tam cito moreretur, sciebant tamen illum pro Deo velle mori; sed nullum habebant pastorem, nec talem consiliatorem. Sanctus Petrus propter amorem illorum, non propter metum, exivit clam de civitate solus, et dum venit ad portam, obviavit Domino, et ait: Domine, quo vadis? Vado iterum crucifigi. Hoc dixit Dominus, quia Judaei prius eum crucifixerunt, sed modo veniebat Romam, ut secundo cum Petro crucifigeretur, quia quantam poenam sustinuit Petrus in cruce, tantam sensit Jesus Christus. Postquam Petrus hoc audivit, intellexit quod non de seipso dicebat, sed propter hoc, quia ille exivit de Roma, volens fugere ad locum, ubi vero eum invenire non possit; et ideo rediit in civitatem, nuntians Christianis, quomodo obviavit Christo ad portam. Christiani hoc audientes, laudaverunt Deum in miraculis 94.0497A| suis, et amplius eum non rogabant exire, quia cognoverunt quod voluntas Dei esset, ut martyrizaretur. Altera die imperator jussit quod Petrus et Paulus, et omnis populus civitatis ad se venirent, et viderent quomodo Simon magus ascenderet in coelum, et descenderet sanus. Postquam adunati sunt, Paulus ait Petro: Domine magister, qui prius erat electus quam ego, quem magis Deus diligit, et magistrum constituit hominibus, ego procumbens precor Deum, tu vero stans quando Simonem videbis volare, conjura diabolos, qui illum tenent, quod amplius non teneant. Itaque sancto Petro stante, et Paulo ante pedes ejus in oratione procumbente, Simon turrim ascendit magnam omni populo vidente, ibi incantationes fecit, et ligavit duas alas cruribus suis, et totidem brachiis, et coepit volare. Sed quia sanctus Petrus sciebat quod quanto plus ascenderet, tanto magis de alto caderet, dimisit eum bene ascendere; et quando erat in alto, ait Paulo: Frater, leva 94.0497B| oculos tuos, et vide: videns itaque Paulus, quod Simon posset facere quod promiserat, pro timore rogavit Petrum, ut conjuraret diabolos per virtutem Dei, ut illi dimitterent eum. Post haec Petrus conjuravit, illi vero conjurati dimiserunt, et cadens in terram crepuit medius. Tunc sanctus Paulus et omnes videntes laudaverunt Deum, qui tam grande miraculum propter amorem beati Petri operatus est. Imperator autem videns Simonem mortuum, ira commotus, jussit Petrum et Paulum ligari, Paulumque decollari, et Petrum crucifigi. Itaque dum Petrus duceretur ad crucem, totus populus clamabat quod tota civitas periret si Petrus moreretur; sed Petrus eos precabatur ut tacerent, et non deturbarent suam passionem, quia gloria Domini sibi parata fuit. Et postquam venit ad crucem, rogavit ministros, quod non crufigerent eum sicut Judaei crucifixerunt, sed converterent illi pedes sursum, et caput deorsum, « Quia non est dignum me peccatorem et servum ad similitudinem ejus fuisse crucifixum, qui totum mundum fecit de 94.0497C| nihilo. » Illi vero secundum rogationem ejus fecerunt. Beatus Petrus in cruce expansus oravit ad Deum, et dixit: Domine Jesu Christe, gratias nunc reddo tibi, qui es pastor omnium animarum Christianarum; oves quas mihi tradidisti, id est, animas, tibi commendo, et illas reddo tibi, ut custodias eas ab omni malo, ne noceat illis diabolus, sed partem habeant mecum de tua gloria, in qua vivis et regnas sine fine. Omnes juxta crucem stantes, et hanc orationem audientes, quam Petrus pro vivis ac defunctis dixit, responderunt Amen. Et post orationem emisit spiritum, animamque sancti angeli portantes ante Deum in coelum, cantaverunt Gloria in excelsis Deo, etc. Marcellus autem quidam discipulus sancti Petri, accepit corpus apostoli, et lavit illud tali unguento, quod nunquam posset putrescere, et postea misit illud in monumento. Sed totus populus Romae consilium inierunt simul, ut occiderent Neronem, quia occiderat istos duos apostolos amicos Dei. Imperator 94.0497D| vero hoc cognoscens, propter metum de Roma exivit, et fugit in insulas, ubi mortuus fame et frigore, et a lupis et leonibus comestus est, animamque ejus diaboli, quibus servivit, ad infernum deportaverunt. Audistis, fratres, qualem passionem apostoli sustinuerunt pro Deo, et solemnitas eorum quae hodie colitur parum nobis prodest, si exemplum Domini [ F. Domino] vivendi ab eis non sumimus. Unde scriptura dicit: Nihil prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum, id est, nihil proficit facere festum inter homines in hoc saeculo, si non possumus facere festum in coelo cum angelis, qui Deum laudant die ac nocte; propterea quia tales non sumus, ut Deum digne laudare possimus, mundemur a vitiis, et precemur Deum, ut per suam misericordiam, et preces apostolorum Petri et Pauli, det nobis ita in hoc saeculo vivere, ut dum animae de corporibus exierint, ad illam possint venire gloriam, 94.0498A| per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

HOMILIA XCV. DE NATIVITATE DOMINI.

Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, etc. Benignitas Domini nostri apparuit, cum mundum per assumptam humanitatem redimere venit, quod factum est ad similitudinem roris vel pluviae, quia sicut lana recipit rorem vel pluviam, et emittit sine corruptione sui, ita et virgo Maria recepit Christum in se, et emisit integritate virginitatis servata. Unde dictum est: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stilla stillavit super terram. Et alibi: Aperiatur terra, id est, virgo Maria, et germinet Salvatorem, id est, Dominum nostrum Jesum Christum. Virgo fuit ante partum, et in partu, et post partum, ad similitudinem bonae terrae, quae emittit spicam ex se. In spica sunt quatuor: palea, culmus, arista 94.0498B| et granum, quae in Christo bene demonstrantur. Palea fuit in Christo passibilitas, id est, ejus mortalitas, culmus est integritas humanae carnis, arista ejus sanctissima anima. Granum dicitur esse puritas divinitatis; et sicut ex grano efficitur homo exterior, ita ex divinitate Christus homo spiritualis reficitur. Cujus Christi Nativitas hodie, fratres charissimi, celebratur, ut per ejus mysterium et dignam ejus participationem a potestate diaboli liberemur. Sed notandum est quod tres missae hodie celebrantur, prima in nocte, secunda in crepusculo, tertia in clara die. Istae tres missae celebrantur propter tria tempora quae fuerunt in hoc saeculo: primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium gratiae. Prima missa cantatur pro illis in obscura nocte, qui fuerunt in primo tempore in omni obscuritate saeculi sine cognitione Dei; secunda cantatur in crepusculo pro illis qui fuerunt in secundo tempore, qui per legem datam et prophetas habuerunt Dei cognitionem, sed non plenariam; tertia cantatur in 94.0498C| clara die pro illis qui sunt in novo tempore, quibus plenaria cognitio Dei facta est. Vel tres missae celebrantur propter tres virtutes, scilicet, spem, fidem, charitatem. Sed ut digne hanc festivitatem celebrare possimus, ille nobis suam gratiam praestare dignetur, qui cum Patre et Filio regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCVI. DE VINCULIS SANCTI PETRI.

Notandum est, fratres charissimi, qua de causa celebretur festivitas sancti Petri a vinculis, scilicet, Kalendis Augusti. Hoc enim a quibusdam asseritur. Dux Romanorum, nomine Quirinus, habebat filiam gutturosam, nomine Balbinam, habebatque dux ille beatum Alexandrum papam in carcere clausum propter Christianae fidei confessionem; ipsa vero puella pergebat saepissime ad carcerem, ubi beatus Alexander catenis tenebatur ligatus, et osculabatur quotidie 94.0498D| catenas quibus ligatus erat, ob gratiam recuperandae sanitatis. Cui beatus Alexander dixit: Noli, filia, osculari has catenas, sed quaere catenas quibus beatus Petrus ab Herode Jerusalem vinctus fuit, et osculare illas, et recipies sanitatem. Quae puella audiens, narravit patri suo, sicut audivit a praefato papa. Quod audiens pater puellae misit Hierosolymam nuntios, qui perquirerent carcerem ubi apostolus fuerat ligatus, et inde secum afferrent catenas, et ita factum est: quas ablatas praefata puella deosculans, illico recepit sanitatem, sicque beatus Alexander exiens de carcere constituit hanc celebrari festivitatem, Kalendis Augusti, in honorem sancti Petri, et ejus nomine aedificavit ecclesiam, quae dicitur Avincula, in qua catenae ejus deosculabantur a populo devoto. Merito beati Petri apostoli principis apostolorum nostris infirmitatibus plura sanitatum beneficia praestantur, largiente Domino.

HOMILIA XCVII. DE MAJORI LITANIA. 94.0499A|

Fratres charissimi, dignum est ut audiatis qua de causa litaniae rogationum fuerant inventae. Tempore Mauricii imperatoris erat sanctus Gregorius archidiaconus Romae, et papa Pelagius; et in illo tempore tantae pluviae fuerunt, ut omnia flumina transcenderent terminos suos, ita ut Tiberis super muros Romae ascenderet. Aquae autem, quae ita exundarant, quidquid in silvis serpentum et scorpionum erat deportabant, et quidam magnus serpens in modum trabis venit per Tiberim, quem omnes Romani viderunt. At postquam coeperunt siccari flumina, ex ardore solis ascendit magnus fetor de cadaveribus serpentum, ut quicunque sentiebant fetorem veneni statim moriebantur. Et fuit magna mortalitas in urbe Roma, ita ut cum sero esset, et dominus cum uxore et filiis et omni familia iret dormitum, mane 94.0499B| omnes ferebantur ad sepulturam; et insuper sagittae igneae descendebant de coelo, et percutiebant homines, et statim moriebantur. Et primum percussit Pelagium papam, et mortuus est; deinde multa millia tali morte mortua sunt. Erat ubique dolor et luctus, quia omni die et hora nihil aliud faciebant Romani, nisi mortuos sepeliebant. Elegerunt autem Gregorium, ut esset papa, et miserunt Constantinopolim, ut ita assentiret. Interea dum exspectabant praeceptum imperatoris, et mortalitas magna in civitate erat, vocavit omnem populum Romanum, et dixit eis ut agerent poenitentiam de malefactis, et invocarent misericordiam Dei; et statuit septem litanias, ut omnes irent simul ad sanctum Petrum. Prima litania omnium clericorum, secunda abbatum et monachorum, tertia sanctimonialium, quarta viduarum, quinta conjugatorum, sexta omnium puerorum, septima mulierum; et ita, secundum praeceptum Gregorii, venerunt ad secundum [ Leg. sanctum] Petrum et omnes 94.0499C| clamantes dixerunt: Kyrie eleison, sancte Petre, ora, etc., et subito ceciderunt in ecclesia mortui septuaginta, et tunc remansit mortalitas, et jejunaverunt die illa in pane et aqua, et praecepit omni Ecclesiae agere hunc diem dicens. Quicunque hunc diem celebraverit, non morietur in illo anno morte subitanea. Post multum tempus fuit magna mortalitas in civitate Viennensi. Erat autem episcopus civitatis nomine Mamercus, vir sanctus et bonus, et cum faceret baptisterium in vigilia paschae, subito descendit ignis de coelo, et incendit ecclesiam, et medietatem civitatis: et mortalitas hominum ex una parte erat, ex altera ignis, qui incendebat omnes villas et castella. Et leones et lupi intrabant vicos, et devorabant homines. Tunc instituit sanctus Mamercus tres dies rogationum, ut omnis populus qui erat auxilium et misericordiam a Deo peteret, et ut eos defenderet a morte subitanea: et nos precemur omnes sanctos ut pro nobis intercedant ad Deum, ut dignetur nobis dare remissionem peccatorum, et custodiat 94.0499D| corpora et animas nostras, qui vivit et regnat, cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCVIII. AD POPULUM.

Homo natus de muliere, brevi vivens tempore: et dum vivit, multas sustinet miserias, plus amore corporis quam animae. Sed anima non potest mori, sed cum exit de corpore, cito moritur corpus, et antequam exeat de corpore, magnum sustinet pavorem, quia videt ante se sanctum Michaelem, qui exspectat eam, et propter misera agmina timet exire. Vae illis animabus quas diabolus suscipit, et ligat sub laqueo, quia non possunt de ejus laqueo evadere, non per eleemosynas et orationes fidelium. Legimus de sancto Machario quod una die dum perambulabat, pervenit in desertum locum in coemeterio Judaeorum, et invenit caput Judaei mortui, et postquam tetigit 94.0500A| illud baculo, ait, Quid me volvis? Respondit sanctus Macharius: Dic mihi ubi sunt animae Judaeorum? Respondit caput: Puteus est mirae profunditatis, quantum est a terra usque ad coelum, et in puteo est aqua frigida super omne frigus, et ignis calidior cunctis ignibus, et fetor intolerabilis, fames et sitis, et serpentes, et inter dolores istos stamus et cruciamur nos et multae animae Christianorum. Et ait sanctus Macharius: Dic mihi si habetis ullam requiem. Respondit caput: Quandiu tu sive alter ita bonus missas pro mortuis dicis, quantum durat missa, tantum sumus in requie. Et post haec Macharius lacrymans discessit, orans pro animabus. Et, charissimi, oremus Dominum nostrum Jesum Christum pro animabus omnium fidelium defunctorum, cum missis et psalmis, et orationibus, jejuniis et eleemosynis, ut dimittat eis omnia peccata sua per suam misericordiam, tribuatque eis vitam aeternam: et nos dum vivimus, talia facere, et sic obedire suae jussioni studeamus, 94.0500B| ut post hanc vitam mereamur ingredi in januas paradisi, quod nobis praestare dignetur Jesus Christus.

HOMILIA XCIX IN DIE CINERUM.

Hodie, fratres charissimi, in pugnam contra diabolum intramus, et debemus illum vincere per totam Quadragesimam, et propter hoc imponimus hodie cineres super capita nostra. Antiqui milites cum debebant ire ad bellum, fortiter per septem dies equos suos pascebant levibus cibis, ut plus currere possent. In capite septem dierum ponebant cineres super capita sua, ut Deus omnipotens daret eis victoriam. Et nos, fratres charissimi, pascamus corpora nostra levibus cibis his diebus, ut veloces possimus esse contra antiquum hostem, et ut Deus det nobis victoriam de inimico nostro. Et in alia figura intelligitur quod recordari debemus nos de pulvere esse factos, et in pulverem reverti: sicut dixit Deus ad 94.0500C| primum hominem, Terra es, et in terram ibis; et omnia quae sunt nobis transitoria, nobis vilescere debent, quia mundus transibit et concupiscentia sua. Et Jacobus apostolus nos docet, dicens: Fratres, nolite diligere mundum, quia qui eum diligit, non est charitas in eo. Et alia figura est quare hodie portamus cineres: Pater de coelis venit ad Jonam prophetam, et dixit ei: Vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea quod nisi dimiserit idola quae adorat, in capite quadraginta dierum submergetur. Respondit Jonas: Domine mi, nescio civitatem; et Jonas fugit a facie Domini, et veniens ad mare intravit navem cum navigatoribus, qui volebant transire ad aliam provinciam; et factum est dum navigarent, orta est tempestas magna in mari, et navis coepit perire: et navigantes miserunt sortem, et cecidit super Jonam: et jactaverunt eum in mare, et cetus deglutivit eum, et portavit eum in ventre suo tribus diebus et tribus noctibus, donec 94.0500D| venit in Niniven, et eum ibi evomuit. Ipse autem exiens de ore piscis, nesciebat ubi esset, et perdiderat omnes capillos propter piscis calorem, et quaesivit ab hominibus quae terra esset illa, et dixerunt quia Ninive est. Videns itaque Jonas voluntatem Dei, intravit civitatem, et praedicabat dicens: In capite quadraginta dierum Ninive subvertetur. Postquam rex audivit sermones Jonae, timore percussus surrexit de solio suo, et projecit vestimentum regale, et vestivit se sacco, et conspersit se cinere, et praecepit jejunium fieri per totam civitatem, ut neque homines neque pecora gustarent cibum per tres dies: et vidit Deus quod conversi sunt a via sua mala, et misertus est populi sui. Et nos, fratres, qui multum sumus in abyssum mersi propter peccata nostra, hodie aspergimus nos cinere, et ut Deus videat humilitatem nostram, et dimittat peccata nostra nobis, et habeat misericordiam, sicut habuit de Ninive. Propterea, fratres charissimi, hodie laboratis 94.0501A| evomere peccata vestra, et nolite redire ad vomitum quasi canis qui cum plenus est vomit morticinam carnem, et iterum manducat: sed pugnemus cum diabolo his quadraginta diebus, ut in die resurrectionis cum Domino mereamur habere vitam aeternam.

HOMILIA C

Dies Dominicus, dies electus est, in quo gaudent angeli. Interrogandum est quis primus rogavit ut animae haberent requiem in inferno, et respondendum est quia Paulus apostolus et Michael archangelus rogaverunt Dominum, quando ex inferno exierunt, quia Dominus voluit ut Paulus videret poenas inferni. Vidit autem portas arboreas, igneas, et peccatores cruciatos in illis arboribus: et alii pendebant per pedes, alii per manus, alii per capillos, alii per colla, alii per linguas, alii per brachia. Et iterum vidit fornacem ignis ardentem septem 94.0501B| flammis, et multi puniebantur in ea, et septem plagae erant in circuitu fornacis. Prima nix, secunda glacies, tertia ignis, quarta sanguis, quinta serpentes, sexta fulgur, septima fetor. Et in ipsa fornace ponebantur animae peccatorum quae non egerunt poenitentiam in hoc saeculo: ibi cruciantur, et recipit unusquisque secundum opera sua. Alii flent, alii ululant, alii gemunt, alii ardent et desiderant habere requiem, sed non inveniunt, quia animae nunquam morientur. Timendus autem est nobis ille locus, in quo est dolor sempiternus, in quo gemitus, in quo tristitia sine gaudio, in quo abundantia lacrymarum propter cruciationem animarum, in quo rota ignea mille vicibus: in illo die ab angelo tartareo in unaquaque vice mille animae concremantur. Postea vidit flumen horribile, in quo multae bestiae diabolicae erant quasi pisces in medio maris, quae animas peccatorum devorant; et desuper illud flumen habetur pons, per quem transeunt animae justae sine dubitatione, et animae peccatorum unaquaeque secundum 94.0501C| meritum suum: ibi vidit Paulus multas animas peccatorum demersas, alteras usque ad genua, alteras usque ad umbilicum, alteras ad labia, alteras ad supercilia, et quotidie perenniter cruciantur. Et flevit Paulus, et suspirans interrogavit qui essent demersi ad genua; et dixit angelus: Hi sunt qui detrahunt alienis sermonibus: et qui ad umbilicum, hi sunt fornicatores et adulteri, qui non sunt reversi ad poenitentiam; qui vero ad labia, hi sunt qui intrantes ecclesiam, non audiunt verbum Domini: qui ad supercilia, hi sunt qui gaudent de malitia proximi sui. Et flens Paulus dixit: Vae his quibus praeparantur tantae poenae. Et vidit alium locum tenebrosum, plenum viris et mulieribus comedentibus linguas suas, et dixit ei angelus: Hi sunt feneratores pecuniarum, qui usuras recipiunt, et non sunt misericordes, propterea sunt in hac poena. Et vidit alium locum in quo erant puellae nigrae, habentes vestimenta nigra, indutae pannis et sulphure, et igne, et dracone, et 94.0501D| serpentes et viperas circa colla habebant: et quatuor angeli increpantes eas, et habebant cornua ignea, et ibant in circuitu earum dicentes: Agnoscite quod egistis male. Et interrogavit Paulus quae essent; et ait angelus: Hae sunt quae non servaverunt castitatem ad nuptias, et quae maculaverunt se in parentibus suis, et necaverunt infantes suos, dantes eos bestiis in escam. Et post haec vidit viros ac mulieres super camelos, et multos fructus habebant ante illos, et non poterant sumere ab eis. Dixit itaque angelus Paulo: Hi sunt qui absolvunt jejunium ante tempus. Et vidit in alio loco senem inter quatuor diabolos plorantem, et interrogavit Paulus quis hic esset; et angelus: Hic est negligens, qui non custodit legem Dei, sed avarus fuit et dolosus, et superbus, et ideo sustinebit poenas innumeras, usque in diem judicii. Et flevit Paulus, et ait angelus ei: Paule, cur fles super humanum genus? nam videbis adhuc majores poenas; et ostendit ei puteum signatum septem foribus, et 94.0502A| dixit ei: Sta longius, ut possis sustinere fetorem; et aperuit os putei, et surrexit fetor magnus superans omnes poenas; et dixit ei angelus: Qui in hunc puteum mittuntur, nunquam de eis fiet conversio in conspectu Dei: et dixit ei Paulus: Qui sunt hi qui mittuntur in eum? Qui non credunt Christum Filium Dei venisse in carnem: et qui non baptizantur, non communicantur corpori Christi. Et vidit in alio loco viros ac mulieres, vermes ac serpentes comedentes eos, et erat anima super animam, quasi ovis in ovili: profunditasque illius loci, quasi exaltantur coeli a terra: et audivit gemitum suspirantium quasi tonitrum magnum, et post haec vidit inter coelum et terram animam peccatoris, ululantem inter septem diabolos, ducentes eam eo die exeuntem de corpore, et clamaverunt angeli contra eam dicentes: Vae tibi, misera anima, quid fecisti in terra, contempsisti mandata Dei, nec ulla bona fecisti opera, ideoque eris posita in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor 94.0502B| dentium. Post haec, in uno momento deduxerunt animam angeli de corpore ad coelum, et audivit vocem millium angelorum laetantium propter eam, et dicentium: O anima felicissima ac beata, laetare hodie, quia fecisti voluntatem Dei: et levaverunt eam ante Deum quia ipse elegit opera sua bona, et postea sanctus Michael eam collocavit in paradiso, ubi erant sancti, et clamaverunt cum magna laetitia contra animam justam: et clamor factus est quasi coelum et terra moverentur; et clamaverunt peccatores qui erant in poenis, dicentes: Miserere nostri, Michael, et tu, Paule dilectissime Dei, intercede pro nobis ad Deum. Et ait angelus: Nunc flete, et flebimus vobiscum, et angeli nobiscum, ut forte misereatur Deus, et det aliquod refrigerium. Audientes autem haec qui erant in poenis, exclamaverunt voce magna, et Michael archangelus et Paulus, et millia millium angelorum: et auditus est sonus vocis eorum in quarto coelo dicentium: Miserere, Christe Fili hominis: et vidit Paulus coelum moveri, et Filium 94.0502C| Dei descendentem de coelo, habentem diadema in capite suo. Rursus clamaverunt qui erant in inferno, una voce dicentes, Miserere nostri, Fili Excelsi. Et vox Filii audita est, dicens eis desuper: Ego pro vobis crucifixus fui, lancea perforatus, clavis fixus, felle et aceto potatus, pro vobis mortuus, ut vos viveretis: sed vos mendaces fuistis, avari, invidi, superbi, malefici, nec ullum bonum fecistis, nec poenitentiam accepistis, sed iniqui fuistis in omni vita vestra. Post haec se prostravit Michael et Paulus et angeli millia millium angelorum, orantes Dei Filium ut requiem haberent omnes qui erant in inferno. Et ait Dominus: Propter Michaelem ac Paulum et angelos meos, et maxime pro resurrectione mea concedo vobis requiem ab hora nona sabbati usque ad horam primam feriae secundae. Et ostiarius inferni, qui dicitur Cerberus, extulit caput suum super omnes qui erant in inferno, et contristatus est valde. Tunc laetati sunt omnes qui erant in poenis, 94.0502D| clamantes una voce: Benedicimus te, fili David, qui dedisti nobis misericordiam. Nam plus prodest nobis remedium unius diei ac noctis, quam totum tempus vitae nostrae quod consumpsimus super terram. Et dixit angelus: Qui custodierit diem Dominicum, habebit partem cum angelis Dei. Et interrogavit Paulus ab angelo quot essent poenae in inferno? et dixit angelus, poenae sunt centum quadraginta quatuor millia, ac si essent centum viri eloquentes ab initio mundi, unusquisque habens quatuor linguas ferreas, non possent caeteras poenas inferni numerare. Nos autem, fratres charissimi, audientes tanta tormenta inferni, convertamur ad Dominum nostrum, ut cum angelis ejus valeamus regnare.

HOMILIA CI. IN REVELATIONE SANCTI MICHAELIS.

Deus volens angelos honorari in terra ab hominibus, hanc occasionem, ut legimus, primam ostendit. 94.0503A| Est autem quaedam civitas in Apulia quae dicitur Sipontus, in qua erat quidam dives, nomine Garganus, habens armenta multa boum et pecudum in monte vicino, qui dicitur Garganus. Erat autem quidam taurus nimis superbus, qui cum alii boves ad domum reverterentur, ille solus vagus remansit in monte: quadam vero die Dominus iratus, quia aliis revertentibus non revertebatur domum. Hic autem apprehendens [apprehendit] arcum et sagittas, volens eum occidere, sed voluntate Dei sagitta acuta rediit, et eum vulneravit a quo fuit missa. Quod videns Garganus, valde timuit, et propius accedere voluit, pergensque ad episcopum suum, narravit ei omnia quae acciderant. Tunc pontifex prudens instituit triduanum jejunium populo, et orarent ut Dominus ostenderet eis quid esset, et quid significaret quod ille a telo suo fuerat vulneratus. Tertia vero nocte Michael archangelus apparuit pontifici, dicens ei: Scias quia voluntate Dei hoc factum est. 94.0503B| Ego sum Michael princeps militiae coelestis, et locum illum juxta quem taurus stabat, mihi consecravi, ut in eodem loco Christiani invocent auxilium, et sentiant. Vade ergo et tu et omnis populus ad speluncam juxta quam stabat taurus, et intrate in eam, et videbitis altare, et super altare rubicundum pallium, ibi facite orationes vestras, et habete memoriam meam, et auxiliabor vobis. Audiens haec episcopus gavisus est valde, et mane cum populo ascendens in montem Garganum, intravit in speluncam, sicut angelus dixerat. Haec fuit prima causa quod memoria angelorum fuit in terra; ab hoc tempore usque in praesens sunt ecclesiae et festivitates eorum ad laudem Dei, qui vivit, etc.

HOMILIA CII. AD QUAMLIBET DIEM.

Pius et misericors Dominus nos per prophetam hortatur ad compunctionem cordis, et poenitentiam, 94.0503C| dicens: Convertimini ad me toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu, quia nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat. Et iterum: Noli tardare converti ad Dominum; ne differas de die in diem, quia nescis quid futura parat dies; cur tardas converti ad Dominum? scilicet, periculo animae tuae, quia mors non tardat; quod si invenerit te tardantem, ducet ad tormenta, quia tu peccator converti dissimulas, et non metuis mortem, ne ipsa repentina subripiat tibi diem conversionis. Nonne homines subito moriuntur? Si bonum est peccata dimittere, et ad Deum converti, fac cito. Deus promisit remissionem peccatorum, vivendi non promisit; ideo convertatur unusquisque ad Deum citius, et derelinquat impius viam suam subito; cum veniet dies ultima, peribit dilatio, et restabit damnatio. Si perire non vis, redi ad Deum, et vives. Noli desperare de venia peccatorum, nec de longa vita cogitare. Convertere ergo ad poenitentiam. Cras, inquies, convertam; quare non hodie? Dices: Quid mali, si 94.0503D| cras dicam. Quid mali, si hodie. Forte dices: Longa erit vita mea. Dicam: Si longa est vita, sit bona; si brevis, et ipsa sit bona. Non vis habere longum prandium et malum, et vitam longam vis habere et malam. Villam emis, bonam desideras. Uxorem vis ducere, bonam quaeris. Filios tuos vis nasci bonos, optimas caligas emis, et non vis malas, et vitam vis malam! Quid tibi prodest vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua malus sis? Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Verba Dei sunt haec, non mea; non a me audisti, sed ego tecum audio a Domino. Respondes forte: Cras convertam. O vox corvina. Quis dedit tibi hanc securitatem? qui indulgentiam remittendi promisit, crastinum diem dissimulandi non spopondit. Corvus non rediit ad arcam, columba rediit. Si enim tunc vis agere poenitentiam, quando non potes, peccata dimiserunt te, tu autem non illa. Satis alienus est a fide, qui ad agendam poenitentiam tempus exspectat. 94.0504A| Metuendum est ut dum sperat misericordiam, incidat in judicium. Qui tempus datum negligit, frustra effundit preces ad Deum. Festinet unusquisque ad Deum, dum potest, quia, dum potest, valuerit oratio, et cum tardare voluerit, non potuerit. Vigila, Christiane, sub misericordia Dei, pugna cum diabolo, quia arma Christi tecum habes. Deus qui jubet te pugnare, cupit tibi dare paradisum, si bene pugnaveris, ubi sunt divitiae tuae, ubi Christum videbis et angelos, et homines justos fulgentes sicut sol, ubi non est nox, nec fames, nec sitis, nec ullus dolor. Quid vis, homo Christiane, qui te non emendas? nescis quanta et qualia parata sunt in inferno, ubi est fletus, et stridor dentium, ubi flamma, pediculi et ranae, et vermes non moriuntur. Ignis qui ibi est non exstinguitur; ibi sunt tenebrae et mala, nulla lux ibi est, nulla consolatio; ibi est fetor quem nullus sustinere potest. Considerate diligentius superborum sepulcra mortuorum, et agnoscite, quia nihil in eis 94.0504B| remansit nisi fletus et fetor, et fimus vermium. O homo, considera vehementer sepulcra, et dic: Vae mihi misero peccatori! Iste dum vixit in hoc saeculo, secutus est luxuriam et fornicationem, et poenitentiam non egit, ex illo misero nihil remanet, nisi fetor amarus, et cum impiis cruciatur. Vae misero peccatori, timeo ne et mihi sic contingat. Tunc clamavit ille mortuus de sepulcro: Vide, et agnosce pulverem meum, et relinque desiderium malum, ne mecum crucieris in inferno. Quod tu es fui, quod ego sum tu eris. O homo dimitte perjuria, luxuriam, homicidium, furtum, avaritiam, et alia peccata, quae dinumerare longum est, ut in inferno non crucieris, sed habeas gloriam cum Deo Patre, etc.

HOMILIA CIII. AD QUAMLIBET DIEM.

Fratres charissimi, tempus est transeundi de malo ad bonum, de tenebris ad lucem, de isto infidelissimo 94.0504C| saeculo ad gaudia sempiterna, ut non comprehendat nos illa dies, in qua Dominus noster Jesus Christus adveniet ponere orbem terrae desertum, et peccatores aeternis cruciatibus mancipare, qui noluerunt agere poenitentiam de peccatis quae egerunt. In mendacio est magnum crimen, sicut ait Salomon: Os quod mentitur, occidit animam. Iracundia viri justitiam Dei non operatur, et cupiditas. Unde dicit Apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas, et superbia, per quam ille angelus apostata cecidit, qui initium viarum Dei, sicut legitur in prophetia, contempsit. Lucifer qui mane oriebatur, cecidit. Vitanda est superbia, quae valuit angelos decipere; quanto magis homines valebit decipere! Et invidia est nobis timenda, per quam diabolus primum hominem decepit, sicut scriptum est: Per invidiam crucifixus est Christus; et ideo qui invidet proximo, Christum crucifigit. Videte ut semper pavidi et solliciti exspectetis Judicis adventum, ne nos imparatos inveniat, 94.0504D| quia Apostolus ait: Dies Domini tanquam fur in nocte veniet. Vae illis quos inveniet dormientes in peccatis. Tunc namque congregabuntur, sicut legitur in Evangelio, ante eum omnes gentes, et congregabit oves, sicut pastor segregat oves suas ab hoedis: et statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, etc., ubi nullus dolor, nec tristitia erit, ubi vox non invenitur alia, nisi charitas et pax et laetitia sempiterna cum omnibus electis Dei, ubi nullum bonum deesse poterit. Tunc respondebunt justi dicentes: Domine, cur tantam gloriam, et tanta bona praeparasti? Respondebit: Pro misericordia, pro fide, et pietate et veritate, et caetera. Domine, quando vidisti ista bona in nobis? Respondebit Dominus: Amen dico vobis, quod fecistis uni ex minimis meis fratribus, mihi fecistis, et quod fecistis in abscondito, ego palam vobis reddam. Tunc dicet Rex his qui erunt a sinistris ejus: Ite, maledicti, in ignem 94.0505A| aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, ibi erit fletus et stridor dentium, et lacrymae oculorum; ubi mors optatur, et non datur; ubi vermes non moriuntur et ignis non exstinguetur; ubi nullum gaudium, sed tristitia; ubi nulla requies, nisi poena; ubi nullus auditus, nisi gemitus. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, cur tantas poenas nobis praeparasti? Pro iniquitate et malignitate vestra, dicet Dominus. Itaque, fratres, rogo vos, ut qui in bonis operibus sunt, perseverent in omni opere bono; qui vero mali sunt, cito se corrigant, antequam illos mors subitanea inveniat. Dum ergo tempus habemus, operemur bonum ad omnes, et mala facere cessemus, ut ad vitam aeternam pervenire valeamus.

HOMILIA CIV AD QUAMLIBET DIEM.

94.0505B| Misericordia et veritas obviaverunt sibi, etc. Fuit quidam paterfamilias, Rex potens, qui quatuor filias habuit, quarum una vocabatur Misericordia, altera Veritas, tertia Justitia, quarta Pax; de quibus dictum est: Misericordia et Veritas, etc. Habebat etiam quemdam filium sapientissimum, cui nemo in omni sapientia poterat comparari: habebat etiam quemdam famulum servum, quem exaltaverat, quem multo honore ditaverat, ut pote quem ad imaginem et similitudinem suam fecerat, et nullo aliquo merito praecedente. Dominus vero, uti mos est hujusmodi sapientum dominorum, sapienter voluit mores cognoscere, et explorare, et fidem famuli sui, utrum esset fidelis erga se, necne: dedit ei leve mandatum dicens: Istud mandatum si custodieris, ampliori honore honoraberis; si non, pessima morte morieris. Famulus, sumpto mandato domini sui, haud mora, transgressus est illud mandatum. Quid plura? Quid verborum vos lacrymis demorabor? Deinde transgressio non tamen adfuit, sed causam transgressionis 94.0505C| quaesivit famulus superbus, rigidus, contumeliosus, inflatus, totam culpam retorsit in dominum suum. Cum enim dixit: Mulier quam dedisti mihi sociam, ipsa me decepit, totam culpam impegit in Auctorem. Dominus non tam pro trangresso mandato, quam pro illata contumelia offensus, quatuor vocavit tortores saevissimos, uni illorum praecipiens ut eum incarceraret, alteri ut vivum decollaret, tertio ut eum jugularet, quarto, ut eum devoraret crudeli poena. Post haec cum se occasio offerret, hos quatuor tortores propriis nominibus insinuabo. Tortores isti sua saevitia studentes, arreptum miserum omnibus poenis afficere coeperunt. Has vero famuli poenas audiens una de filiabus regis, scilicet, Misericordia, veloci cursu currit ad carcerem, et introspiciens, vidensque famulum tortoribus mancipatum, poenis affectum, non potuit non misereri, quia misericordiae proprium est misereri. Laceratis ergo vestibus et complosis manibus, expansis per colla capillis, ululans 94.0505D| et clamans recurrit ad patrem, et ingeniculata ante pedes paternos coepit simplici et gemebunda voce dicere: Heu! Pater charissime, nunquid ego sum filia tua Misericordia, et non tu diceris misericors? Si misericors es, famuli tui miserearis; et si famuli tui non misertus fueris, misericors non eris; si misericors non fueris, me Misericordiam non habebis. Taliter illa apud patrem argumentante, advenit soror ejus Veritas, et cur Misericordia fleret, quaesivit a patre, cui pater: Ista, inquit, soror tua Misericordia vult ut ego miserear illius superbi transgressoris, cui poenam indixi. Veritas autem hoc audiens, admodum stomachata, torvisque oculis intuens patrem, sic ait: Nunquid ego sum filia Veritas? Nonne diceris verax esse? Nonne verum est, quod ei poenam injunxisti, et per mortem tormenta promisisti? Si verax fueris, verum persequeris; si verum persecutus non fueris, verax non eris; si verax non fueris, Veritatem non habebis. Ecce misericordia et Veritas 94.0506A| obviaverunt sibi. Has lites, contentiones, has rixas, has causas audierat tertia soror, scilicet, Justitia, clamoribus earum accita coepit a Veritate causam quaerere, et Veritas [ Supple. quae] non poterat nisi vera dicere, ait: Ista, inquit, soror nostra Misericordia, si soror dici debeat, quae nobis non consentit, vult ut pater noster misereatur illius superbi transgressoris; et Justitia, inflato vultu versans inopinatum corde dolorem, sic ait ad patrem: Nunquid ego sum filia tua Justitia? Non diceris esse justus? Si justus fueris, in transgressorem justitiam exercebis; si justitiam non exercueris, justus non eris; si justus non eris, me Justitiam filiam non habebis. Ecce Veritas et Justitia hinc et illinc, sola Misericordia et virgo madentes ( sic ). Ultima coelicolum terras Astraea reliquit, scilicet, Pax fugit in regionem longinquam. Ubi enim est lis et contentio, ibi non est pax; et quanto major est contentio, tanto major pacis elongatio. Pace igitur amissa, et tribus filiabus in gravi dissensione positis, 94.0506B| quid faceret, cui parti tutius cederet, difficillime definiebat. Si enim Misericordiae cederet, Veritatem et Justitiam offenderet; si Veritati et Justitiae cederet, Misericordiam filiam non haberet; et tamen necesse erat ut misericors esset, et justus et pacificus et verax. Consilio ergo opus erat. Advocans igitur pater filium sapientissimum, super hoc negotio eum consuluit: cui filius: Committe mihi, pater, praesens negotium persequendum, et ego tibi de transgressore sumam vindictam, et quatuor filias tuas, reducta pace, tibi restituam. Cui pater ait: Magna sunt quae promittis, si vocem facta sequantur. Si dictis facta praestas, faciam quod hortaris. Suscepto igitur mandato regali, filius sumpsit secum Misericordiam sororem suam, et saliens in montibus, transiliens colles, pervenit ad carcerem, et respiciens per fenestras, aspiciens per cancellos, vidit famulum incarceratum, praesenti vita privatum, et devoratum, et a planta pedis ad verticem usque non erat in eo sanitas. Vidit illum jugulatum, quia per ipsum 94.0506C| mors in mundum intravit. Vidit illum devoratum, quia ex quo homo moritur, vermibus esca datur. Et quia nunc se occasio obtulit, accipite nomina eorum quatuor tortorum. Primus qui eum incarceravit, carcer est exsilium praesentis vitae, de qua dictum est: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatur. Secundus qui eum decollavit, miseria est mundi, quae nos omnes poenis et miseriis afficit; tertius qui eum jugulavit, mors est, quae nos omnes jugulat et occidit; quartus qui eum devoravit, vermis est, quia, sicut dixi, ex quo homo moritur, vermes ad corrodendum eum suscipiunt. Quatuor itaque tortores isti, videlicet, hujus exsilii carcer, et miseria mundi, mors et vermis, a primo homine usque ad novissimum per totam successionem poenas primi transgressoris exigunt. Carcer vero nos detinet, id est, miseria mundi, quae nobis omnia mala infert. Mors nos jugulat, vermis nos rodit. Videns igitur filius his quatuor tortoribus famulum suum mancipatum, non potuit 94.0506D| non misereri, quia Misericordiam comitem habuit, et introsiliens in carcerem mortis, mortem suam vicit, et alligato forti, ejus vasa rapit, et spolia distribuit, et copiosa praeda, ascendens in altum, captivitatem duxit captivam, donaque dedit hominibus, et famulum duplicato honore in patriam reduxit induta stola immortalitatis. Hoc videns Misericordia, non habehat unde conquereretur, quia vidit famulum duplicato honore reversum, stola immortalitatis indutum. Veritas non inveniebat causas quaerelae, quia pater fuerat inventus verax. Jam omnes famulus poenas exsolverat. Justitia similiter jam nihil conquerebatur, quia in transgressore fuerat justitia, et sic qui perierat reinventus est. Videns igitur Pax sorores suas concordantes, reversa est, et eas pacificavit. Ecce Misericordia et Veritas obviaverunt sibi: Justitia et Pax osculatae sunt. Sic igitur per mediatorem hominum et angelorum pacificatus et reconciliatus est homo, et ad ovile Dei ovis centesima reducta 94.0507A| est: ad quod ovile nos perducat Jesus Christus, cui est honor et gloria in omne aevum. Amen.

HOMILIA CV. IN DIE PALMARUM.

Cum appropinquasset Jesus Hierosolymam, et venisset Bethphage, ad montem Oliveti, tunc misit duos discipulos, etc. Intrante articulo suae passionis Christus venit Hierusalem, propter Adam qui descenderat a Jerusalem in Jericho, et inciderat in latrones: qui plagis impositis semivivus relictus, spoliatus a gratuitis, vulneratus in naturalibus, a Samaritano curatus est. Adam cecidit a Hierusalem in Jericho, id est, ab immortalitate in mortalitatem, quando per suggestionem Evae de pomo vetito spoliatus a gratuitis, id est, a virtutibus animae; et vulneratus in naturalibus, id est, in mente et ratione. Adam nos vendidit per gulam, sed non potuit reparare nos. Propter Adam ergo Samaritanus, id est, Christus venit Hierusalem, 94.0507B| volens reparare nos. Terrenum quod ceciderat de manu ejus. Iste est ille qui seipsum coxit in clibano passionis: panis vivus effectus, panis est angelorum. Hodie Christus Hierusalem per aureas portas intravit, et occurrerunt ei pueri Hebraeorum. Alii ramos jactabant in viam, alii vestimenta. Similiter fideles hodie debent venire in Hierusalem per aureas portas, et debent ramos portare, et vestimenta projicere in viam. Per aureas portas intrant qui corporeos sensus, ne pro licitis carpant illicita, gladio circumcisionis castigant. Circumcidendi sunt oculi, ne videant vanitatem; circumcidendae sunt manus, ne operentur manus, quo Deus vel proximus offendatur: et sic de caeteris membris. Ipsa caro circumcidenda est, quae militat adversus animam. Ramos debent fideles portare, id est, bona opera, quia per bona opera praevenit misericordia judicium. Opera misericordiae sunt, vestire nudos, colligere hospites, errantes revocare, visitare infirmos, consolari senes, coadunare parvulos, 94.0507C| sepelire mortuos, quod invenitur in Tobia; ut testatur illud Evangelii: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), et caetera. Debetis, charissimi, vestimenta in viam projicere, id est, carnem mortificare; quia qui seminat in carne, de carne metet corruptionem: qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Debetis subtrahere ventri, et dare pauperibus: sic jejunium vestrum erit ordinatum. Si haec feceritis hodie, estis Hierosolymis; sed si in peccato perseveretis, estis in Jericho. Sed ut perveniatis in Hierusalem, exoremus Dominum, quae construitur ex vivis lapidibus: quod ille nobis concedat qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CVI. IN DOMINICA DECIMA TERTIA POST TRINITATEM.

LUC. X, MATTH. XV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis etc.

94.0507D| Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus tantum Domini videre, sed illi beati oculi, qui ejus possunt cognoscere sacramenta, de quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis (Luc. X). Beati oculi parvulorum, quibus et se et Patrem Filius revelare dignatur.

Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit et gavisus est: Isaias quoque et Micheas et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, qui et propterea videntes sunt appellati. Sed hi omnes a longe aspicientes et salutantes, per speculum et in aenigmate viderunt. Apostoli autem in praesentia habentes Dominum, convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas 94.0508A| et justos appellat. Ipsi enim sunt reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.

Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans eum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legis peritus qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio qua Patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Dum legis perito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit: cui primo de dilectione Dei et proximi 94.0508B| legis scripta proponenti, dicit:

Recte respondisti: hoc fac, et vives. Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato, qui fecit misericordiam in illum, adjicit: Vade, et tu fac similiter; id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem, diligere et sustentare memento: apertissime declarans, solam esse dilectionem misericordiam, et ipsam non verbo tenus ostentatam, sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam.

Ille autem, volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Quanta inanis gloriae dementia! legis peritus ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse jactaretur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, vere juxta Salvatoris sententiam, sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum justificare desiderat, beatos oculos columbarum innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusans. Cui profecto Dominus ita 94.0508C| responsum temperavit suum, ut omnem qui misericordiam faceret, cuilibet proximum doceret: et tamen haec eadem parabola specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere jubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare, et auferre conemur.

Suspiciens autem Jesus, dixit: Homo quidam ab Hierosolymis descendebat in Hiericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano: Hierusalem, civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit: quam bene Hiericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus erroribusque semper incertam.

Et incidit in latrones. Latrones diabolum et angelos ejus intellige, in quos quia descendebat, incidit; 94.0508D| nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non caderet. Vera est enim satis sententia, quae dicit: Ante ruinam enim exaltatur cor (Prov. XVI).

Qui etiam despoliaverunt eum. Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec est enim prima stola qua juxta aliam parabolam luxuriosus filius per poenitentiam rediens ornatur, et qua protoplasti amissa cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt.

Et plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam, ut ita dicam, angendae mortis fessis indidere visceribus. Abierunt autem non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, 94.0509A| vivus est homo; ex qua vero peccatis contabescit, et miseria deficit, mortuus idem lethiferoque est vulnere foedatus.

Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. Similiter et levita, cum esset secus locum et videret eum, transiit. Sacerdos et levita qui viso saucio transierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti est, ubi per legis decreta mundi languentis vulnera monstrari tantum, non autem curari poterant, quia impossibile erat, ut Apostolus ait (Hebr. X), sanguine vitulorum et agnorum et hircorum auferri peccata.

Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat, cui rectissime Propheta, ne hos latrones posset incurrere, supplicat: Custodi me, inquiens, a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem (Psalm. CXL). Qui propter nos homines, et 94.0509B| propter nostram salutem descendens de coelo, vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis: id est, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae factus est collatione vicinus.

Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. Peccata quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens. Alligat enim vulnera, dum praecipit, Poenitentiam agite; infundit oleum, dum addit, Appropinquabit enim regnum coelorum; infundit et vinum, dum dicit, Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III).

Et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Jumentum ejus est caro, in qua ad nos venire dignatus est: in quo saucium imposuit, quia peccata nostra ipse portavit in corpore 94.0509C| suo super lignum; et juxta aliam parabolam inventam quae erraverat ovem, humeris suis impositam reportavit ad gregem. Itaque imponi jumento, est in ipsam incarnationem Christi credere, ejusque mysteriis initiari, simul et ab hostium incursione tutari. Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores, de peregrinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Et bene jumento impositum duxit in stabulum, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit.

Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. Altera dies est post Domini resurrectionem. Nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, sed potior resurrectione celebrata perpetuae lucis splendor effulsit. Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni regis nomen et imago continetur. Finis enim legis Christus. Qui altera die prolati dantur stabulario, quia tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. 94.0509D| Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret, accepit, quia Spiritus sanctus ad veniens docuit apostolos omnem veritatem, qua gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent.

Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Supererogat stabularius quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII). Itemque: Et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: sed non usi sumus hac potestate, ne quem virum gravaremus (I Cor. IX). Cui rediens quod promiserat debitor reddet quia veniens in judicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te 94.0510A| constituam. Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXIII).

Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Juxta litteram manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius eo qui misereatur esse proximum, si Hierosolymitae civi non sacerdos, non levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed exterae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum, quasi Dominum Deum nostrum: diligamus quasi proximum: nihil enim tam proximum quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi. Hoc est enim quod sequitur:

Et ait illi Jesus: Vade et tu fac similiter. Id est, ut vere te proximum sicut teipsum diligere manifestes, quidquid vales in ejus vel corporali vel spirituali necessitate 94.0510B| sublevanda devotus operare.

HOMILIA CVII.

LUC. XV. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri, Da mihi portionem substantiae quae me contingit, et divisit illis substantiam, etc.

Evangelica lectione, fratres charissimi, audistis duorum filiorum parabolam; sed homo iste, qui duos filios habuisse dicitur, Deus Pater intelligitur, duorum videlicet genitor populorum atque creator. Major enim filius eos qui in unius Dei cultura permanent significat, minor eos qui in cultura idolorum Dominum deseruere. Et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit, et divisit illis substantiam, quam substantiam hic evangelicus pater dividit filio spirituali, nisi 94.0510C| prudentiam, et intellectum, vel etiam libertatem arbitrii, quae verae et perpetuae sunt opes bene utenti ea? Dividit enim Deus Pater hanc filiis substantiam, quia in prima nativitate aequaliter cunctis ratio nascentibus datur, sed in subsequenti conversatione unusquisque plus aut minus hanc habere substantiam invenitur, dum hanc in semetipsis per malam voluntatem negligentes deserunt, diligentes autem custodiunt naturale rationis bonum. Alius enim memor et intelligens Domini creatoris esse ea quae ab eo sumpserat, ita ut sunt, Dei Patris esse credens, quasi paterna custodit. Alius autem a semetipso haec esse, et sua existimans, sicut propriae possessionis licentia dispensandis abutitur, et cito profligata facultate privatur, unde sequitur: Et non post multos dies congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Qui addit longe non locum mutando, sed aversionem mentis expressit, quia quanto plus quisque in pravo 94.0510D| opere deliquit, tanto a Dei gratia longius recedit. Et ita, qui obliviscitur Deum Creatorem suum, hic vere peregrinari a Deo dicitur, quia mala conversatio in saeculari desiderio non solum peregrinum, sed et alienum Deo hominem facit, sicut et hi qui peregrinos se faciunt, non cum concupiscentiis carnis et desideriis hujus mundi a coelesti regno exsulantur. Hac ergo peregrinatione per magnam ignorantiam peregrinos nos fuisse sciens beatus Apostolus dicit: Vos, qui longe aliquando fuistis a Deo per incredulitatem, et malam conversationem vestram. nunc facti estis prope in sanguine Christi ab aeternae mortis erepti interitu (Ephes. II). Nolite vos iterum terrenis inhaerendo desideriis elongari a Domino, cum adhuc estis prope verae fidei confessionem, perseverate in 94.0511A| bonorum operum exhortatione, in voluntate adhaerentes ei omni tempore, quia ipse portionem haereditatis suae, id est gaudia vitae aeternae daturus est omnibus invocantibus eum in veritate, id est, qui in voluntate ejus se custodire contendunt. Sequitur: Et postquam omnia dissipavit, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos, et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat. Postquam ergo quis pro peccatis suis obliviscitur Domini sui praeceptis, et ejus voluntati non famulatur, spiritualibus destituitur opibus, id est prudentia et intellectu, omnes ornatus animae consumit. Porcos pascere dicitur, hoc est sordidas et immundas in anima sua enutrire cogitationes, escas inutiles desiderare, quae nihil corpori proficiunt, id est carnales concupiscentias adimplere, quod est seductio et corruptio vitae, quae virtutem animae nullam praestant, 94.0511B| sed totis penitus animam bonis privant eamque perimunt, quibus daemonia semper animas fidelium decipere atque seducere festinant. Talis igitur merito egere dicitur, quia omnium bonorum operum fructu et meritis est destitutus, de quo subditur: In se autem reversus dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in coelum, et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Quis ergo iste filius, qui in longinquam regionem peccando a Deo elongatus, tandem poenitentia motus, redit confitendo ad patrem, nisi Christianus, qui se libidine ac luxuria perdiderat, et elongavit a Deo, probrosis se actibus ac tota foeditate polluerat, et porcos pavit, id est daemoniorum se mancipavit servitio, qui cum se instinctu et misericordia Dei recognoscit omni bono destitutum, et undique inopia boni operis obsessum, revertitur ad indulgentiam patris, et se coram angelis Dei in coelo, et sanctis Dei peccasse, et se 94.0511C| reum esse confitetur, imploratur misericordiam, ut indulgentiam recipiat peccatorum? Nos ergo, fratres charissimi, convertamur ad Dominum Deum nostrum, et agamus praeteritorum poenitentiam peccatorum. Nulla enim debemus desperatione deterreri, cum specialiter hanc parabolam in persona poenitentis videamus aptari, ipso Domino manifestius declarante, et dicente: Dico vobis, sic erit gaudium in coelis coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Dedit ergo Dominus poenitentibus viam egressionis, et eos qui a malis suis se ad pristina bona convertunt, destinavit in sorte justorum. Igitur, charissimi, si quis inter nos gravium scelerum cogitatione maculatus sit, si quis sordidarum voluntatum sit peste pollutus, expandat misericordi Deo suae iniquitatis arcanum, aperiat internae praevaricationis opericulum. Nota quidem sunt Deo cuncta quae gerimus, quae etsi non dixerit lingua, non potest celare conscientia; Patet quippe ei omne quod clausum est, et oculis ejus apertum est quidquid in cogitationibus 94.0511D| nostris obstrusum videtur. Ergo cum omnia noverit, non quaerit pro ignorantia confessionem, sed pro misericordia desiderat confiteri, et non invenire. Haec igitur agnoscentes, dilectissimi, unusquisque serenum per officia confessionis instituat, causamque suam semetipso accusante componat, dictet in se sub brevitate sententiam, ut Christi judicis possit vitare iracundiam; quisquis enim illum cupit habere misericordem, exerceat in se ipse censuram. Totum autem quod timemus fiat veniabile, si in vobis inventa fuerit haec plenitudo justitiae. Ecce Dominus confessionis nostrae munus exspectat, et cum sit nota divinis oculis hominum conscientia, vult poenitenti ea, in qua est, lacrymis sacrificium confessionis offerre. Poenitentia, inquam, est, quae sub uno actu officia diversa complectitur. Hinc enim publicat confitentem, hinc reatum non denegat, unde crimen excusat. Hinc objicit propria peccata peccanti, inde indulgentiam exhibet confitenti. 94.0512A| O magnificum bonitatis divinae thesaurum! O singulare clementissimi Judicis institutum! Cum apud saeculi Judicem confessus statim dirigitur ad poenam, apud Dominum confitens mox pergit ad veniam, cui honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CVIII.

JOAN. II. In illo tempore: Prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Hierosolymam Jesus, et invenit in templum vendentes oves, et boves, et columbas, et nummularios sedentes, et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, etc.

Praesentem sancti Evangelii lectionem, fratres charissimi, sollicita intentione oportet considerare, quia appropinquante Pascha Judaeorum, Dominus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum, quanta animi vigilantia dominicis debeamus subjici imperiis, cum ipse Dei Filius eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit, decreta custodivit. Ne enim putarent 94.0512B| homines absque crebris orationum bonorumque actuum sacrificiis vel supplicia evadere, vel ad gaudia aeterna posse pertingere, ipse ad orandum, ad adorandum in Hierusalem, ad immolandumque Dei Filius ascendit, qui veniens Hierosolymam, quid ibi gesserit, audiamus: Et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes, et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo. Inter omnia signa quae fecit Jesus, hoc videtur esse maximum quod unus homo, et ipse in illo tempore contemptibilis, et in tantum vilis apud Judaeos, ut postea crucifigerent, principibus eorum cernentibus, lucra sua destrui audiebat, potuitque unius flagelli verbere tantam ejicere multitudinem, et talia facere quae infinitus non potuisset facere exercitus. Igneus enim fulgor radiabat ex oculis ejus, et divinitatis ejus majestas lucebat in facie, et ideo manum ei non audebant injicere principes. Videbantur enim licite vendi in templo quae ad hoc emebantur 94.0512C| ut in eodem templo offerrentur Domino; sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis fieri, ejecit omnia ipsosque factores repulit. Quid ergo putamus, fratres mei, facere Dominum, si rixantes, si otiosis fabulis vacantes, vel aliquolibet scelere reperiret occupatos, qui hostias, quae sibi immolabantur, ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec omnia propter illos dicta et facta sunt qui ingrediuntur ecclesiam non solum intentione orandi negligenter, verum etiam ea pro quibus orare debuerunt, augent, cum vitiis, odiis, detractionibusque alios insequuntur, addentes videlicet peccata peccatis, nec timentes ex eo districti Judicis examinatione damnari. Unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum industria, ne veniens Dominus, quando minime cogitamus, perversum quid in nobis, unde merito flagellari ac de ecclesia ejici debeamus, inveniat; et maxime in ecclesia, quae specialiter domus est orationis, timendum satis est ne nos aliud in 94.0512D| ea, quam ipse diligit, agentes inveniat, et ipse se nobis, qualem non volumus, districtus redditor ostendat, ne nos in templo suo nummularios, id est terrenis rebus et concupiscentiis hujus mundi servientes, et desideriis irretitos inveniat, ne inter sanctos positos aliquid ibidem propter vanam mundi gloriam operari, ne ficte bona et mala aperte facientes reperiens damnet, ne vendentes boves, id est verbum praedicationis, quod impendimus, non divino amore, sed aeterni quaestus intuitu audientibus impertire, ne vendentes oves, ut supra diximus, humanae laudis appetitu opera exercere, de quibus alibi Dominus dicit quia receperunt mercedem suam (Matth. VI), ne nos vendentes columbas inveniens damnet, id est acceptam Spiritus sancti gratiam non propter gratis, ut praeceptum est, sed propter pretium, impositionem quoque manuum, vel ordinationem cujusquam, qua Spiritus sanctus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuere. Notandum 94.0513A| est autem quia non soli venditores sunt columbarum, et domum Dei domum negotiationis facientes, qui sacros ordines largiendo pretium inquirunt, verum etiam hi qui gradum, vel gratiam in Ecclesia spiritalem, quam Domino largiente percipiunt, non simplici intentione, sed cujuslibet causa humanae retributionis exercent. Quicunque ergo tales sunt, si nolunt, veniente Domino, de ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis, unde justam in futuro sentient vindictam. Sequitur: Recordati sunt vero discipuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Zelo domus Patris Salvator ejecit impios de templo. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur, resistamus. Si viderimus fratrem, qui ad domum Dei pertinet, superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxuria supplantatum, si iracundia turbidum, si alicuiquam vitio substratum, studeamus, in quantum facultas suppetit, castigare 94.0513B| polluta, ac perversa corrigere, et si quid de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinere dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum sanctorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid quod nostram fraternamve orationem impediat totis viribus abigamus. Sequitur: Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hoc facis? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. De quo templo diceret Evangelista post aperuit, videlicet de templo corporis sui, quod illi destruebant in morte, cum eum crucifigebant, sed ipse die tertio a mortuis excitavit. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia projiceret de templo, respondit, ideo secretissime impios exterminari de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla fuerit macula peccati, neque immerito lapideum purgavit 94.0513C| sceleribus templum, qui templum corporis sui, quod verum Dei fuerat templum, ab hominibus morte solutum, divinae suae Majestatis potentia excitare posset a morte. Quia ergo jam prope est tempus quo solutionem ejusdem templi venerabilis, quae facta est a perfidis Judaeis, et excitationem, quam ipse tertia die, sicut promisit, mirabiliter exhibuit, annua solemnitate celebrare desideramus, mundemus templa corporum et cordium nostrorum, ut Spiritus Dei habitare dignetur in cordibus nostris. Et juxta quod Apostolus admonet, abjectis operibus tenebrarum, induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus ante omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CIX.

94.0513D| LUC. XI. In illo tempore, erat Jesus ejiciens daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae, etc.

Virtutes quidem Domini nostri Jesu Christi factas esse in plebe Judaeorum audivimus, et credimus, sed miracula quae nunc legebantur, requiramus. Erat, inquit evangelista, Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum, et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. Homo iste mutus et caecus incredulos significat, omnesque malevolos, qui mandata Domini, nec operibus facta, nolunt ad imitandum videre, nec aure cordis ad intelligendum audire, qui vinculo infidelitatis et invidiae in lingua ligati, ut ipsa audita Dei mandata aliis invident dicere, et annuntiare contemnunt, sive qui idola muta et surda colunt, caeci et muti sunt, dicente Psalmista: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis (Psalm. CXIII). Tria igitur signa simul in uno homine isto facta sunt: caecus illuminatur, et mutus loquitur, et possessus a daemone liberatur, quod 94.0514A| et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie in sancta Ecclesia geritur, cum per sanctos praedicatores quis ab infidelitate convertitur ad fidem, ut expulso et abrenuntiato diabolo, cui ante servivit, ad fidei lumen redit, et ad agnitionem superni Creatoris venit, ac deinde laudem Dei jugiter ex seipso proferre non desinit, et aliis verbum veritatis, quantum valet, atque aeternae salutis gaudia annuntiare contendit. Quidam autem dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemones. Pharisaei, et omnes simul increduli, et perversi opera Dei calumniabantur. Quibus ipse Dominus alibi ait: Vae vobis qui clauditis regnum coelorum, nec ipsi intratis, nec alios per invidiam introire permittitis (Matth. XXIII). Sequitur: Et alii tentantes signum de coelo quaerebant. Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit: Omne regnum in se ipso divisum desolabitur, et domus supra domum cadit. Cogitationes hominum nemo novit, nisi solus Deus. Ideo ergo, quia Judaei credere noluerunt in Dominum Jesum, nos ergo eum ex fide diligamus, 94.0514B| et timeamus, quia per ipsum facta sunt omnia, et ipse cogitationes et corda omnium novit, et ipse reddet unicuique secundum opera sua. Ideoque non ad dicta Judaeorum, sed cogitationibus eorum respondit, ut vel sic compellerentur potentia ejus, quia dixerunt intra se, eum in Beelzebub, id est in potestate principis daemoniorum, non in potestate Dei, ejicere daemonia. Ostendit enim regnum suum individuum esse, qui ubique regnat, cujus regni non erit finis. Et ideo se in hunc mundum venisse, ut diaboli regnum destrueret, et portas regni coelestis omnibus credentibus, et per opera justitiae intrare volentibus aperiret, et his, qui in eo spem suam figerent, aeternae salutis gaudia patefaceret. Eos autem qui in diabolo spem potius quam in ejus misericordia ponerent, divisos esse a beatorum consortio, et ab aeternae vitae gaudio expulsos innotuit. Grave igitur scelus est opera Dei diabolicas credere virtutes. Ideoque, dilectissimi, nolite diabolo acquiescere seductori, sed potius Dei inhaerentes 94.0514C| voluntati ponite in eo spem vestram, et ipse vos diriget in omni bono. In omnibus igitur angustiis et tribulationibus vestris, in omnibus pressuris quaecunque evenerint in hoc mundo, a Domino Deo omnipotente quaerite misericordiam et indulgentiam. Quaerite ejus misericordiam fide recta, charitate sincera eum diligite, credentes, quidquid tribulationis acciderit, vel angustiae, hoc pro peccatis nostris maxime accidisse. Confitemini peccata vestra Deo, et sacerdotibus ejus, et sanctis viris in Ecclesia, et agite poenitentiam de omnibus quae egistis, illicitis, eleemosynis abluite a vobis sordes animarum vestrarum, vociferate ad Dominum puro corde, fide sincera, et charitate perfecta, ponite spem vestram semper in misericordia ejus, credentes quia quidquid ab eo fide recta et sincera petitis accipietis. Ipse statim paratus est sua misericordia in mensa omnibus se invocantibus, in veritate indulgentiam, et refrigerium praestare sempiternum. Nolite vanis daemoniorum seduci 94.0514D| erroribus, toto corde diaboli machinamenta despicite. Si enim semel, aut bis, aut forte ter, quaterve nequitias quas diabolus in vos tentando conatur immittere, toto animo et tota fide contemnitis, et in eadem cautela semper vigilare contenditis, ita ipsum diabolum Deus a vestra infestatione dignabitur repellere, ut nunquam vos possit sua calliditate decipere. Nolite ergo seduci, fratres, nolite alibi auxilium quaerere, nisi ad Christum Dominum nostrum. Nolite ab eo recedere, et a vanis et inutilibus praecantatoribus, et a diabolicis auguriis quaerere remedia, quia quando aliqua necessitate, vel angustia, aut etiam tribulatione, vel infirmitate corporis, a Domino flagellamur, ad requiem, et ad remedium sempiternum vocamus. Et quomodo ad illum pervenire volumus, si ab illo flagella patienter atque humiliter non sustinemus? Quapropter sufferamus patienter eruditionem Patris coelestis, ut ad patriam pervenire mereamur regni aeterni. Haec, dilectissimi, ideo dicimus, 94.0515A| ut ne quis ex vobis cum aegrotatur, vel alia quacunque pressura, vel tribulatione patitur, aliunde, nisi a Domino auxilia quaerat, vel desideret remedia, quia ipse solus et verus est medicus animarum nostrarum. Ideo ad illius toto corde et tota mente tendamus misericordiam, 94.0516A| de illius semper in quibuslibet angustiis adjutorio praesumamus. Quia percutit, et medetur ipse vulneribus: inficit, et ipse sanitatem infert sempiternam, cui est honor et gloria per immortalia saecula saeculorum. Amen.

(nessun apparato)