Homiliae (Beda)/2

This is the stable version, checked on 19 Iunii 2023. Template changes await review.
LIBER SECUNDUS. HOMILIAE ARTICOLO GENUINAE
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

LIBER SECUNDUS. HOMILIAE ARTICOLO GENUINAE.

94.0133|

OMILIA PRIMA. IN VIGILIA PASCHE.

94.0133C|

MATT. XXVIII. MARCO. XVI. LUC. XXIV. GIOVANNA. XX. In illo tempore, vespere autem Sabbati quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalena, et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum, ecc.

Vigilias nobis hujus sacratissimae noctis, sicut ex lectione evangelica audivimus, fratres charissimi, resurrezione Domini ac Salvatoris nostri dedicavit. Juste etenim hanc pro ejus amore vigiliis celebramus et hymnis, qui pro nostro amore in ea dormire in mortem, ac de morte voluit excitari; nam sicut Apostolus ait: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). 94.0133D| Quod ipso quoque statum temporis quod vel mortuus est in cruce, vel a mortuis resurrexit, ostendit. Circa horam quippe nonam, cum inclinata jam esset ad vesperam dies, et tepefactus a meridiano fervore radius solis, mysterium victoriosissimae passionis consummavit, evidenter se insinuans propter auferenda scelera, quibus a divina luce et dilectione in hujus mortem peregrinationis incidimus, crucis subisse patibulum. Surrexit mane prima Sabbati, quae nunc dies Dominica vocatur, manifeste docens se 94.0134C| nos a morte animae resuscitaturum, et in lucem perpetuae felicitatis esse perducturum. Sed et aliud nobis memorabile mysterium tempore suae passionis, sepulturae et resurrezionis intimare curavit. Sexta quippe feria crucifixus est, Sabbato quievit in sepulcro, Dominica resurrexit a mortuis, significans electis suis per sex hujus saeculi aetates, inter pericula persecutionum bonis operibus insudandum. In alia autem vita quasi in Sabbato perpetuo requiem animarum sperandam: porro in die judicii quasi in die Dominica, corporum quoque immortalium receptionem esse celebrandam, in quibus deinceps animae superno gaudio sine fine fruantur. Quod autem in lectione evangelica dictum est, quia sanctae mulieres vespere Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venerint 94.0134D| [ Al. , venerunt] videre sepulcrum, ita intelligendum est: quia vespere quidem venire coeperint [ Al. , coeperunt], sed lucescente mane in primam Sabbati ad sepulcrum pervenerunt, id est, vespere aromata paraverunt, quibus corpus Domini ungere desiderabant, sed parata vespere aromata mane ad sepulcrum detulerint [Al. , detulerunt]. Quod Matthaeus quidem brevitatis causa obscurius posuit, sed alii evangelistae quo ordine sit factum evidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria Domino, reversae 94.0135A| a monumento mulieres paraverunt aromata et unguenta quandiu operari licebat, et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum, sicut Lucas aperte designat. Cum autem transisset Sabbatum, vesperaque adveniente tempus operandi redisset, mox prompte ad devotionem emerunt, quae minus paraverant aromata, sicut Marcus commemorat, ut venientes ungerent eum, et valde mane una Sabbatorum veniunt [Al. , venerunt] ad monumentum. Quaerendum autem cur noctem Dominicae resurrezione evangelista descrive l'ait:

Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati. Cum consuetus ordo temporum habeat, vesperam magis tenebrescere in noctem, quam in diem lucescere. Sed mistice loquens evangelista quanto 94.0135B| dignitatis haec sacratissima nox de gloria devictae mortis accepit [Al. , acceperit], insinuare studuit, dum ejus exordium quo devotae Christo feminae in obsequium illius vigilare coeperunt, in sequentem jam diem lucescere perhibuit. Nam Dominus auctor et ordinator temporum, qui in ultima noctis hujus parte surrexit, totam eam nimirum ejusdem resurretionis luce festivam reddidit et coruscam. Siquidem ab exordio mundanae creationis usque huc, ita temporum cursus distinguebatur, ut dies noctem praecederet, juxta ordinem videlicet primae conditionis. Hac autem nocte per mysterium resurretionis Domini temporum ordo mutatus est. Nam quia nocte resurrexit a mortuis, die vero sequenti ejusdem 94.0135C| resurretionis effectum discipulis ostendit, ac participato cum eis convivio, veritatem virtutis ejus mirantibus simul et gaudentibus astruxit, rectissime nox illa sequentis diei conjuncta est luci, ac si [Al. , sic] temporum ordo statutus est, ut dies noctem sequatur. Et quidem aptissime quondam diem sequebatur nox, quia homo a luce paradisi peccando lapsus, in hujus saeculi tenebras aerumnasque decidit; aptissime nunc dies sequitur noctem, quando per fidem resurrezionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem vitae Christo largiente reducimur. Quapropter necesse est, fratres charissimi, ut quia [Al. , qui] noctem hanc praecipuam gratia Dominicae resurretionis illustratam cognovimus, ipsi quoque sollicite curemus, ne qua ejus particula nostro in 94.0135D| corde tenebrescat, sed tota lucescat in diem, et nunc videlicet nobis vigilias ejus digne devotione laudis agentibus, et completis quoque vigiliis sobria ac pura conscientia, diei Dominici paschalia festa expectantibus.

Venit, inquit, Maria Magdalena, et altera Maria videre sepulcrum. Duae unius nominis ejusdemque amoris ac devotionis feminae, quae Dominicum venerunt invisere sepulcrum, duas fidelium plebes, Judaicam, scilicet, et gentilem designant, quae una atque indissimili studio passionem resurrezionemque sui Redemptoris quacunque ejus Ecclesia per orbem diffusa est celebrare desiderant. Quod autem terraemotus, resurgente Domino de sepulcro sicut etiam moriente in cruce, factus est magnus, significat 94.0136A| terrena prius corda et coelesti spe dejecta per fidem passionis ac resurrectionis ejus concutienda ad poenitentiam, ac saluberrimo pavore permota, ad vitam sublimanda perpetuam. Quod angelus advenit, obsequium servitutis suae quod Domino debuit, exsolvit. Quia enim Christus Deus et homo est, inter acta humanitatis ejus semper angelorum ministeria Deo debita non desunt, sicut inquisita sancti Evangelii copiosissime probat historia. Revolvit autem lapidem, non ut egressuro Domino januam pandat, sed ut egressus ejus jam facti praestet hominibus indicium. Qui enim mortalis adhuc clauso virginis utero potuit nascendo mundum ingredi, ipse absque ulla dubietate jam factus immortalis, clauso licet sepulcro, potuit resurgendo exire de mundo. Nec 94.0136B| praetereundum quare testis Dominicae resurretionis angelus sedens apparuerit, cum is qui nativitatis ejus mundo gaudium evangelizabat, juxta pastores stetisse legatur. Stare quippe pugnantis est, sedere autem [Al. om. autem] regnantis. Et recte stans apparuit angelus qui adventum Domini in mundo praedicabat, ut etiam stando signaret, quia is quem praedicabat, ad debellandum mundi principem veniret. Recte praeco resurretionis ejus sedisse memoratur, ut etiam sedendo figuraret eum superato mortis auctore, sedem regni jam conscendisse perpetui. De qua ipse paulo post discipulis apparens ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Mt. XXVIII). Et Evangelista Marcus: Et Dominus quidem Jesus, inquit, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, 94.0136C| et sedet [Al. , sedit] a dextris Dei (Marc. XVI). Sedebat autem super lapidem revolutum, quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra inferorum sua illum virtute dejecisse ac superasse doceret, quatenus omnes quos ibi suos invenisset ad paradisi lucem requiemque sublevaret, juxta illud propheticum: Tu quoque in sanguine testamenti eduxisti vinctos [Al. aggiungere. tuos] de lacu, in quo non est aqua (Zach. IX).

Erat [Al. aggiungere. autem] aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. Ut ipso quoque habitu et vultu significaret, quia is, cujus gloriam resurretionis nuntiabat, et terribilis ad damnandum reprobos, et benignus esset ac blandus ad consolandum electos. In fulgure etenim terror timoris, in nive autem 94.0136D| blandimentum candoris exprimitur. In cujus indicium divinae discretionis ipse quoque angelus apparet, et custodes sepulcri impios timore perterret [Al. , perterruit], ac mortuorum instar terrae prosternit, et visitatrices ejusdem sepulcri piissimas benigna consolatione refovet, ac ne paveant confortat. Insuper etiam familiari affatu prior ipse, quia sciret eos Jesum quaerere, dicit, et quia jam surrexit addit, mox etiam ipsas honorifico ac laetissimo subditas ministerio gaudium resurretionis ejus evangelizare praecipit. Et quam felices feminae, quae angelico doctae oraculo triumphum resurretionis mundo annuntiare meruerunt, atque mortis, quam Eva serpentino seducta affatu contraxit, imperium praedicare dirutum. Quanto feliciores animae 94.0137A| virorum pariter et feminarum, quotquot in die judicii percussis pavore ac digna ultione reprobis, ipsae coelesti gratia adjutae triumphare de morte, et gaudium beatae resurretionis intrare meruerint. Currentibus autem eis evangelizare discipulis occorrerit Jesus, easque salutat, ostendens se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam [Al. om. perpetuam] pervenire queant, adjuvando occorrere.

Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Videamus, fratres, in Domino resurgente a mortuis veritatem nostrae carnis, videamus gloriam novae incorruptionis. Superius quippe lectum est quia clauso surrexit monumento: nunc autem legitur quia mulieres tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 94.0137B| Surrexit enim clauso ostio monumenti, et exiit, ut immortale jam factum doceret esse corpus, quod in monumento clausum fuerat mortuum. Tenendas mulieribus praebuit plantas, ut veram se habere [Al. , ostendere] carnem, quae a mortalibus tangi posset [Al. , possit] intimaret.

Ite, inquit, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. O mira pietas Salvatoris, mira benignitas! Quos ante passionem discipulos, et aliquando etiam servis vocare consueverat, hos post resurrectionem fratres appellat, ut et ejusdem se humanitatis, quam et ante habuerat, habitum resurgendo resumpsisse monstraret, et illos quoque ad promerendam sperandamque in sua carne coronam immortalitatis qua ipse jam praeeminebat erigeret . 94.0137C| Sane quod se in Galilaea videndum a discipulis praedixit, et sicut sequentia sancti Evangelii dichiarant, exhibuit etiam in hoc mystice, et veritatem suae resurretionis et nostrae profectum vitae spiritualis insinuat. Galilaea quippe transmigratio facta interpretatur. Et bene in Galilaea videtur a discipulis, qui jam de morte ad vitam, de corruzione ad incorruptionem, de poena transmigraverat ad gloriam, ut victoriam resurretionis non solum ostensione corporis et exhortatione sermonis, sed nomine quoque loci in quo appareret et loqueretur commendaret. Sed et ipsi gaudio resurrezione ejus ita solum tunc frui valemus, si nunc de corrompela vitiorum ad virtutum opera transmigrare satagimus. Unde curandum summopere 94.0137D| est, fratres mei, ut quia resurrezionis Domini et Salvatoris nostri tempus agnovimus, quia ejus solemnia celebramus, continuis bonorum operum profectibus ad contemplandam ejus celsitudinem transmigremus, quia nostrae resurrezionis tempus ignoramus, quod tamen futurum nullo modo ambigimus, et omni quidem, et in hac praecipua nocte, sollicitas pro ejus exspectatione vigilias agamus. Obsecremus misericordiam illius, qui susceptam pro nobis humiliter mortem mox sublimiter superavit, ut nostrae nos tempore resurretionis de morte ad vitam transmigrare concedat. Rogemus eum qui pascha nostrum immolatus est Christus, ut et inchoata paschalis gaudii solemnia nos digne peragere, et per haec contingere ad gaudia praestet aeterna. Inter haec 94.0138A| vero notandum quod hujus sacratissimae noctis ac redemptionis nostrae, quam colimus, solemnitas jam olim est in antiquo Dei populo mystice designata. Cum enim idem populus diu fuisset Aegyptia servitute gravatus, nec eum dimittere vellent Aegyptii ad liberum sui Conditoris exire servitium, tandem praecepit ei Dominus in Celebratione paschae immolare agnum, ejusque carnes hac nocte assare et edere, et ex ejus sanguine, qui esset effusus in limine , postem domorum suarum utrumque ac superliminare perungere, atque intus paratum ac vigilantem, horam suae redenzioneis exspectare: quod dum faceret, ecce noctis hujus medio Dominus adveniens, percussis Aegyptiorum primogenitis, liberavit populum suum a pondere longae servitutis, atque ad terram 94.0138B| promissae olim patriae perduxit, jubens eum hanc noctem in memoriam suae salvezzais omnibus annis immolatione agni paschalis agere solemnem. Quae profecto redemptio populi illius spiritualis nostrae redemptionis, quae resurgente a mortuis Domino hac nocte completa est, typum gessit, sicut etiam carnales ejusdem populi oppressores Aegyptii diriora nequitiae spiritualis arma designant, quibus subjectum sibi genus humanum impia damnatione premebat. Sed veniens Agnus immaculatus dignatus est immolari pro nobis, dedit sanguinem suum nostrae salutis pretium, qui, morte ad tempus suscepta, mortis imperium perpetuo damnavit, mirandoque ac desiderabili spectaculo agnus innocenter occisus, leonis qui occiderat vires potenter attrivit. Agnus 94.0138C| qui tollit peccata mundi, leonem qui intulit peccata mundo confregit: Agnus, qui nos suae carnis et sanguinis libamine ne pereamus reficit, leonem qui nos rugiens circuit, et quem de nobis perdat inquirit, interficit Agnus, qui suae mortis signum frontibus nostris ad decutienda tela mortiferi hostis imposta. Nam et ideo sanguis agni legalis in limine superliminari et utroque poste domorum in quibus edebatur jussus est poni, ut etiam quadripartita sanguinis distintio quadrifidum dominicae passionis vexillum, quo nos signati liberamur exprimeret, dejecit adversarium nostrae libertatis et pacis, qui insidiatur nobis in occulto, sicut leo in cubili suo. Sicuti ergo nocte hac immolato agno in Aegypto, 94.0138D| signatis ejus sanguine domibus fidelium, comestis ejus carnibus venit Dominus repente, et eos qui mysterii coelestis exortes manebant puniens, e contra populum quem sacramentis salutaribus imbutum vidit, redemit: ita nimirum Dominus ac Redemptor noster cum suum pro nobis corpus et sanguinem hostiam Patri obtulisset, subvertit potentiam diaboli, et satellitum ejus, spirituum, videlicet, immundorum, audaciam comminuit. Disjecit claustra inferni, electos qui ibidem quamvis in tranquillitatis sinu tenebantur eruit, et hac ipsa nocte resurgens a mortuis ad coelestis regni gaudia reduxit, impleta prophetia quae dixit (Sal. LXVII): Ascendens in altum captivam duxit captivitatem), [Al. , om. haec omnia] nec justos solum quos apud inferos invenit, abstulit, verum 94.0139A| etiam eis [Al. , eos] quos in carne adhuc positos suos esse cognovit, necnon et nobis, quos in se credituros in fine temporum praevidit, remedium salutis morte sua ac resurrezione procuravit. Nobis etiam antequam crearemur spiritualem vitae alimoniam qua recrearemur [Al. , recreamur] sacravit, signum victoriae quo ab hostium insidiis muniremur paravit, vitae perennis iter quod sequamur aperuit. Unde et ipsi merito nocte hac redemptionis nostrae memores, vigiliis Deo dignis instamus et precibus lectionibusque divinis, quae datae nobis gratiae munera narrant, audiendis operam damus, novam adoptis plebem spiritualis Aegypti Domino subtractam, uni vero Domino fonte regenerationis sacramus, missarum solemnia celebramus, corpus sacrosanctum et preziosum 94.0139B| Agni nostri sanguinem, quo a peccatis redempti sumus, denuo Deo in profectum nostrae salutis immolamus. Et quia de resurretionis dominicae simul et ereptionis nostrae mysteriis annua solemnitate laetamur, studeamus, charissimi, haec eadem mysteria interno mentis amore complecti, haec vivendo sempre tenere, haec quasi munda animalia nunc oris locutione ruminanda, nunc cordis penetralibus retractanda servemus, et ante omnia talibus vitam ducere curemus actibus, quibus nostrae quoque resurrezionis eventum laetantes mereamur aspicere, ut cum tuba novissima totum genus humanum excitans ad tribunal justi judicis advocaverit, nos a sorte reproborum secernat, signum ejusdem judicis nostri, 94.0139C| quo sacramur, a poena negligentium secernant vigiliae quibus adventum ejus exspectamus, eisque digna ultione multatis ipse nos ad mansionem supernae pacis, quam ante saecula promisit, inducat, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA II. IN VIGILIA PASCHE.

LUC. XXIV. GIOVANNA. XX. In illo tempore, stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere, ecc.

Gloriam suae resurrezionis Dominus et Redemptor noster paulatim discipulis et [Al. om. et] per incrementum temporis ostendit, quia nimirum tanta erat virtus miraculi, ut hanc repente totam capere 94.0139D| fragilia mortalium pectora non posseduta. Consulens igitur ipse imbecillitati quaerentium, primo venientibus ad monumentum et feminis suo amore ferventibus et viris, revolutum lapidem, et ablato suo corpore linteamina, quibus involutum erat, sola posita monstravit; deinde curiosius inquirentibus feminis, et de eo quod invenerant mente consternatis angelorum visionem ostendit, qui illum resurrexisse certa manifestazionie patefacerent, ac sic praecurrente fama patratae resurrezionis, tandem ipse Dominus virtutum et rex gloriae apparens, quanta potentia mortem quam ad horam gustaverat devicisset, aperuit. Et quidem quantum et evangelicae serie lectionis invenimus, quinquies ipsa qua resurrexit die, visus est hominibus primo Mariae Magdalenae ad monumentum, 94.0140A| quando ei desideranti pedes ejus amplecti [Al. complecti ] dictum est: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Giovanna. XX). Deinde duabus a monumento currentibus nuntiare discipulis quae ab angelis de perfecta ejus resurrezione didicerant, de quibus scriptum est: Quia accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum (Mt. XXVIII) . Apparuit ipso die advesperascente duobus euntibus in castellum Emaus [ Al. , Emmaus], qui eum ad hospitium vocantes in panis fractione cognoverunt; apparuit et Petro (Luc. XXIV). Quod si evangelista quando vel ubi factum sit, minime designaverit, tamen quia factum sit non tacet, scribens quia cum praefati duo discipuli, cognito Domino in Emaus, statim redissent Hierusalem, invenerunt congregatos undecim, et eos qui 94.0140B| cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Ac deinde subjungit: Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Statimque annectit quintam ejus apparitionem, de qua modo cum [Al. aggiungere. Evangelium] legeretur udivimus, ita incipiens:

Dum haec autem loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dicit [Al. , dixit] eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Ubi primo notandum et diligenter memoriae commendandum est, quod de se loquentibus discipulis Dominus astare in medio, et praesentiam suae visionis revelare dignatus est. Hoc est enim quod fidelibus cunctis alibi promisit, dicens: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum nel mezzo 94.0140C| eorum (Mt. XVIII). Ad confirmandam namque fidei nostrae constantiam, quod semper agit praesentia divinae pietatis, aliquando etiam praesentia voluit corporalis ostendere visionis. Nam et de nobis quamvis porro infra apostolorum pedes jacentibus hoc ipsum ejus misericordia fieri confidere debemus, ipsum, videlicet, esse in medio nostri, quotiescunque convenientes in nomine illius congregamur. Nomen quippe illius Jesus, id est, Salvator est. Et cum de acquisitione perpetuae salutis locuturi convenimus, constat nimirum quia in nomine Jesu congregamur. Nec dubitare fas est de his quae ipse amat conferentibus nobis eum esse praesentem, et tanto utique verius, quanto ea quae ore proferimus perfectiori corde retinemus.Deinde videndum quod apparens Salvator 94.0140D| discipulis pacis statim eis gaudia mandat, id ipsum celebrata immortalitatis gloria iterans, quod ad passionem iturus mortis quasi pignus eis speciale salutis accurate commendaverat dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Giovanna. XIV). Cujus gratiam muneris eo quoque nato visi mox pastoribus angeli praedicabant laudantes Deum, et dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II), quia nimirum tota Redemptoris nostri in carne dispensatio, mundi est reconciliatio. Ad hoc quippe incarnatus, ad hoc passus, ad hoc est resuscitatus a mortuis, ut nos qui peccando iram Dei incidimus, ipse reconciliando ad Dei pacem reduceret. Unde recte et a propheta Pater futuri saeculi, Princeps pacis, nominatur (Isai. IX).Et Apostolus 94.0141A| de eo scribens his qui ex gentibus crediderant, ait: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem (Ef. II). Apparente autem sibi Domino, conturbati et conterriti discipuli, existimabant se spiritum videre. Agnoscentes quidem Dominum esse qui apparuit, sed putantes quia non in corporis eum, sed in spiritus sui substantia viderunt [Al. , viderent], id est, quia non corpus ipsius quod defunctum et sepultum noverant, jam resuscitatum a morte conspicerent, sed spiritum potius quem, relicto corpore, in manus patris commendaverat, prae oculis haberent. Sed hunc eorum errorem simul et pavorem, quo ad novam incognitamque visionem fuerant perculsi, benigna 94.0141B| [ Al. , benigne] magister piissimus gratia consolationis et admonitionis abstergere curavit.

Quid, inquiens, turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Non autem sine causa manus suas potius ac pedes, quam vultum quem aeque noverant, eos videre ac recognoscere jubet, sed ut, visis clavorum signis quibus cruci erat affixus, non solum corpus esse quod videbant, sed ut ipsum Domini sui corpus quod crucifixum noverant intelligere possedere. Unde bene Joannes, dominicae apparitionis memoriam faciens, latus quoque suum, quod a milite fuerat vulneratum, discipulis eum ostendisse perhibet, ut quo plura notissimae passionis ac susceptae 94.0141C| mortis indicia cognoscerent, eo certiori patratae jam resurrectionis ac dirutae mortis fide gauderent. Qui ut illos per omnia de fide resurrezionis certos redderet, non tantum oculis intuendum, sed attrectandum quoque manibus corpus, quod immortale illis ostendebat, exhibuit dicens:

Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quatenus gloriam resurrezionis praedicaturi, modum quoque nobis resuscitati corporis qualis esset sperandus absque omni valerent ambiguitate monstrare. Unde cum magna fiducia beatus Joannes apostolus auditores suos ad sequenda fidei et veritatis, quam didicit, arcana provocat dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus 94.0141D| et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae tentaverunt de Verbo vitae (I Giovanna. II). Solent autem gentiles hoc in loco simplicitati fidei nostrae deceptionum laqueos tendere dicendo: Qua temeritate confiditis quia Christus quem colitis vestra de pulvere corpora possit incorrupta reducere, qui nec suorum vulnerum, quae in cruce suscepit, potuit cicatrices obducere, sed resuscitato, ut dicitis, suo corpore a mortuis, signa adhuc mortis inesse non celavit? Quibus respondemus, quia Christus, cum omnipotens sit Deus, et nostra, ut promisit, corpora de corruzione ad incorruptionem, de morte ad vitam, de terrae pulvere coelestem suscitavit ad gloriam, et suum quod moriendo exuerat corpus quale voluit revocavit ad vitam. Quod cum abolitis passionis 94.0142A| indiciis ostendere discipulis posset, certe [Al. , certae] utique dispensationis gratia passionis in eo maluit indicia reservare. Primo, videlicet, ut discipuli, qui haec videbant, manifeste possent dignoscere non spiritum sine corpore, sed corpus esse spirituale quod videbant, certamque fidem peractae resurrezionis ejus, certam spem futurae omnium hominum resurrezionis mundo praedicarent. Deinde, ut ipse Dominus et Deus noster Jesus Christus, qui in humilitate [Al. , humanitate] Patrem interpellat pro nobis, ostensis vulnerum suorum cicatricibus, quanto pro humana salute laboraverit, ei perpetuo demonstret, miroque et ineffabili nobis ordine eum qui nil unquam potest oblivisci, qui sempre misereri paratus est, absque intermissione admoneat [Al. , 94.0142B| commoneat] quam congrue [Al. , juste] hominibus misereatur, quorum particeps naturae, doloris et passionis ipse Dei Filius effectus sit, pro quibus ipse confligens, mortis imperium moriendo prostravit. Tertio, ut omnes electi perpetua beatitudine suscepti, videntes in Deo ac Domino suo signa passionis, nunquam illi gratias agere desistant, per cujus mortem se vivere cognoscunt, sicque fieri valeat quod voce totius Ecclesiae cantat propheta in Psalmis: Misericordias Domini [Al. , tuas, Domine] in aeternum cantabo (Sal. LXXXVIII). Ad extremum ut etiam reprobi in judicio signa ejusdem passionis aspiciant, sicut scriptum est: Videbunt in quem transfixerunt (Giovanna XIX), ac se justissime damnandos intelligant, non solum hi qui ei impias intulere manus, sed et 94.0142C| illi qui vel suscepta ejus mysteria pro nihilo contemnunt, vel sibi oblata nunquam suscipere curarunt, vel etiam majore impietate in eos qui susceperant odiis ac persecutionibus exstinguere aut corrumpere laborant. Non ergo fallit [Al. aggiungere. nos] fides resurrezionis Christi, non decipit nos spes resurrezionis nostrae, quia Deus Pater et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam (Rom. VIII ). Et sicut alibi idem Apostolus ait: Quod si spiritus ejus, inquit [Al. om. inquit], qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII) . Quod de electis specialiter dictum constat, 94.0142D| quoniam quidem omnes resurgemus, non autem omnes immutabimur, sed soli qui nunc spiritus sancti habitatione reguntur, tunc in aeternae vitae beatitudine [Al. , beatitudinem] majori ejusdem [Al. , etiam] spiritus gratia sublevantur. Igitur Dominus, ad confirmandam resurrezionis fidem, se ipsum vivum discipulis praebuit, verba exhortationis attulit, vestigia passionis non solum intuenda, sed et palpanda demonstravit. Sed infirma adhuc eorum praecordia novitatem tantae potentiae capere nequeunt, magisque mirari prae gaudio quod videbant, quam credere quod docebantur incipiunt. Verum Dominus ne quid in eorum mente resideret ambigui, sumptis etiam epulis, comedit coram eis, ut si visibus oculorum, si suorum tactibus non credent digitorum, 94.0143A| vel alimentorum carnalium percezionee carnem esse quae apparuit cognoscerent. Qua in re, fratres [Al. aggiungere. charissimi], cavenda est haeresis stulta Cerinthianorum, ne quis videlicet pueriliter desipiens aestimet vel Mediatoris Dei et Domini nostri corpus excitatum a mortuis, sustentaculo eguisse ciborum, vel nostra post resurrezionem corpora in vita et conversazione spirituali escis reficienda carnalibus, ubi divinae contemplatio claritatis esurire et sitire, sicut et bonorum caeterorum penuriam pati nullatenus sinit. Unde ardentissimus vitae illius amator de sua certus devotione, Deo spe laetabundus loquitur: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua (Sal. XVI). Et Philippus eodem fervens amore: Domine, inquit, 94.0143B| ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Giovanna. XIV). Simpliciter itaque et pie sentiendum est resuscitatum a morte, et immortale jam factum corpus dominicum, nullam quidem necessitatem, attamen facultatem habuisse vescendi; ideoque ubi opportunitas probandae substantiae naturalis exigebat, cibis esse refectum, qui nimirum cibi nullum saginae adjumentum, ut mortalium corporibus solent, illi praebuerint, sed quomodo in ignem missa aqua, ita mox comesti spirituali ejus sint virtute absumpti. Sed et nostra post resurrezionem corpora coelesti gloria praedita, credendum est ad quidquid voluerint agendum esse potentia, ad perveniendum ubicunque libuerit esse promptissima; sed quia tunc nulla manducandi necessitas vel utilitas aliunde potest incurrere [Al. , 94.0143C| inferri], nullatenus immortale saeculum cibis mortalibus esse fruiturum, ubi filiis resurretionis non aliud esca et potus quam vita et salus, gaudium, pax, et omnia bona, quam illud nimirum sit quod in psalmo canitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum [Al. , saeculum saeculi] laudabunt te (Sal. LXXXIII). Et iterum: Videbitur Deus deorum in Sion (Ibid. ). Unde et Apostolus illius saeculi arcana scribens [Al. , describens], ait: Quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). Expleta autem refectione Dominus adhuc exhortationis monita subjunxit, dicens:

Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. Id est, cum mortali adhuc et 94.0143D| passibili carne vestri essem similis.

Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Omnem Magister veritatis tollit scrupulum simulationis, undique veritatis jura confirmat. Videtur, palpatur, reficitur, sermo exhortationis per singula praebetur, et ne solum ejus testimonium minus sufficere putaretur, etiam Moysi et prophetarum auctoritas, qui ejus incarnationem, passionem et resurretionem suis praesignaverunt scriptis, ad medium producitur. Ne vero ad intelligenda horum mystica dicta, tardi forte remanerent, sensum quoque illis quo haec intelligere possent aperuit: quo facto, nil ultra priscae dubietatis in eorum mente residere permisit, nec tamen [Al. , tunc] illis adhuc rationem passionis 94.0144A| ac resurrezionis suae reddere desistit [Al. , indigenza]. Nome seguente:

Et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Ideo autem Christum pati et resurgere oportebat a mortuis, quia impossibile erat mundum salvari nisi Deus homo comet, qui in hominis habitu apparens, et homines quae essent divina instrueret, et mortem ut homo suscipiens divina virtute revinceret, sicque in se credentes, et ad contemptum subeundae mortis accendendot, et certitudine sperandae resurrezionis ac vitae perpetis animaret. Quo enim aptius exemplo poterant homines ad fidem participandae gloriae, et 94.0144B| promerendae vitae immortalis erigi, quam cum ipsum Deum cognoscerent [Al. , agnoscerent] humanitatis ac mortalitatis suae factum [Al. , aggiungere. fuissé] participem? Quo efficacius ordine ad toleranda pro sua salute adversa quaeque provocantur, quam cum auctorem suum didicissent pro eorum [Al. , ipsorum] salutare [ Al. aggiungere. et] innumera ab impiis generi probrorum, et ipsam mortis subiisse sententiam? Qua ratione congruentius spem resurrectionis acciperent, quam cum ejus se sacramentis ablutos et sanctificatos, ejus corpori adunatos esse meminissent, qui, pro ipsis morte gustata, citius exemplum resurgendi a morte praeberet?Oportebat itaque pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari, inquit, in nomine ejus poenitentiam, et remissionem [Al. 94.0144C| aggiungere. peccatorum] in omnes gentes. Qui [Al. , quia] nimirum ordo erat necessarius, ut prius pro salute mundi sanguis funderetur Christi, postquam [Al. om. postquam] per [Al. aggiungere. quem] ejus resurrezionem et ascensionem patefieret hominibus coelestis janua regni; et sic demum mitterentur qui cunctis per orbem nationibus verbum vitae praedicarent, ac sacramenta fidei, quibus salvari atque ad gaudia supernae patriae possent attingere, ministrarent, cooperante ipso Mediatore Dei et hominum, homine Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA III. IN FERIA SEXTA INTER OCTAVAM PASCHAE.

94.0144D| MATT. XXVIII. In illo tempore undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt, ecc.

Evangelica lectio, fratres charissimi, quam modo audivimus, et juxta litteram gaudio plena refulget, quia triumphum Redemptoris nostri, simul et redenzioneis nostrae dona plano sermone describit. Et si hanc enucleatius pertractare velimus, gratiorem in littera fructum spiritualis sensus inditum esse comperimus. Sermo etenim Dei, aromatum more, quo subtilius quasi terendo et cernendo discutitur, eo majorem internae suae virtutis fragrantiam [Al. , flagrantiam] reddit. Planum namque est et dulce ad audiendum piis, quod:

Discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat 94.0145A| illis Jesus, et videntes eum adoraverunt. Sed non vacat [Al. aggiungere. a] mysterio, quod Dominus in Galilaea post resurrezionem, vel quod in monte discipulis apparuit. In monte etenim apparuit, ut significaret quia corpus, quod de communi generis terra nascendo susceperat, resurgendo jam super terrena omnia sublevatum coelesti virtute induerit. In monte apparuit, ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrezionis ejus cupiunt videre, hic ab infimis cupiditatibus ad superna studeant desideria transire. Nomen vero Galilaeae quid mysterii salutaris contineat, crebra Patrum expositione notissimum est. Sed non ab re est saepius verbo [Al., verbum] repetere, quod semper necesse est animo retinere. Galilaea quippe transmigratio facta, vel revelatio, dicitur. 94.0145B| Utraque autem [ Al. , enim] interpretatio nominis ad unum finem respicit. Siquidem supra legimus dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis ejus quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Et nunc, evangelista narrante, cognovimus quia.

Abierunt discipuli in Galilaeam, et videntes eum adoraverunt. Quid est ergo quod Dominus Jesus praecedit discipulos in Galilaeam, ut videatur ab eis, sequuntur illi et videntes eum adorant, nisi quia surrexit Christus a mortuis, primitiae dormientium (I Cor. XV)? Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et ipsi in suo ordine ad vitam de morte transmigrant, ibique eum videntes adorant, quia [Al. , quem] in specie suae divinitatis contemplantes sine fine 94.0145C| collaudante. Cui visioni congruit illud, quod Galilaea etiam revelatio interpretatur. Tunc etenim revelata facie, sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, ejusque vestigia fide sequimur non ficta.

Et videntes, inquit, eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Si quaerimus unde dubitaverint, qui videntes Dominum adoraverunt, nulla magis causa occorrerit, quam ea cujus Lucas meminit cum ipso resurrezione suae die discipulis eum apparuisse narraret, conturbati vero [Al. aggiungere. inquit] et conterriti existimbant se spiritum videre (Luc. XXIV). Videntes ergo Dominum cognoscunt, et quia hunc Deum esse didicerant, dimissis in terram vultibus 94.0145D| adorante. Sed inerat mentibus eorum non contemnenda dubietas, quia se non corpus in quo passus est resuscitatum, sed spiritum, quem finita passione tradidit, solum videre putabant. Unde confestim Magister pius et eos qui jam crediderunt in fide confortat, et illos qui adhuc dubitaverunt ad fidei gratiam convocat, omnibus, scilicet, intimins, ad quantam gloriae magnificoiam assumpta pro hominibus et morti data humanitas resurgendo pervenerit.

Data est mihi, inquit, omnis potestas in coelo et in terra. Non enim hoc [Al. , haec] de coaeterna Patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate, quam suscipiendo minoratus est paulo minus ab angelis, 94.0146A| et in qua resurgendo a mortuis, gloria et honore coronatus est, et constitutus super opera manuum Patris, omniaque subjecta sub pedibus ejus (Sal. VIII). Interque [ Al. , inter quae] omnia etiam mors ipsa, quae ei ad tempus praevalere visa est, ejus pedibus substrata est .

Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et quidem etiam priusquam a morte resurgeret, noverant angelicae in coelo virtutes jure [Al. aggiungere. se] subditas homini, quem a suo Conditore specialiter assumptum esse videbant; sed caeci in terra homines dedignabantur ei subjici, quem communi secum 94.0146B| mortalitate cognoverant indutum. Contemnebant ejus virtutem in miraculis intelligere divinam, cui infirmitatem in passionibus inesse cernebant humanam. Propter quod benigne Mediator ipse Dei et hominum, etiam hominibus in terra notum fieri volens quia data sit ei omnis potestas in coelo et in terra, quatenus et ipsis [Al. , ipsi] cum angelis in coelo vitam possent habere perennem, misit doctores qui cunctis per orbem nationibus verbum vitae praedicarent.

MATT. ULTIMO. MARCO. XVI. Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Rectissimus autem ordo praedicandi et modernis quoque praedicatoribus Ecclesiae 94.0146C| diligentissime sectandus, ut primo quidem doceatur auditor, deinde fidei sacramentis imbuatur, deinde servandis Domini mandatis ex tempore liberius instruatur. Quia neque indoctus quisque et ignarus Christianae fidei potest ejusdem fidei sacramentis ablui, neque lavacro battesimi a peccatis emundari sufficit, si non post battesima studeat quisque bonis operibus insistere. Prius ergo docere gentes, id est, scientia veritatis instruere, ac sic baptizare praecipit, quia et: Sine fide impossibile est placere Deo (Ebr. XI); et: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Giovanna. III). Ad extremum vero subjungit:

Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. 94.0146D| Quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est . , fideles] maneat, laterer insinuat, dicens:

Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem saeculi. Libet autem conferre huic testimonio quod Marcus ait: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI). Quia enim ipse Deus et homo est, assumptus est in coelum humanitate, quam de terra susceperat; manet cum sanctis in terra divinitate, qua terram pariter implet et coelum: manet autem omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ex quo intelligitur, quod usque 94.0147A| ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo, qui divina mansione et habitatione sint digni. Nec dubitandum eos post hujus saeculi certamina manere cum Christo in regno, qui in saeculo certantes Christum in sui cordis hospitio meruerunt habere mansorem. Notandum interea quod praesens ubique divina Majestas aliter electis suis, aliter adest reprobis. Adest enim reprobis potentia naturae incomprensibilis, qua omnia cognoscit novissima et antiqua, intelligit cogitationes a longe, et omnes vias singulorum praevidet. Adest electis gratia piae protectionis, qua illos specialiter per praesentia dona vel flagella quasi filios pater erudit, atque ad possessionem futurae haereditatis erudiendo provehit (Sal. CXXXVIII). Adest electis, ut scriptum est: Juxta est 94.0147B| Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Sal. XXXIV). Adest reprobis, ut praemissum est: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Ibid. ). Unde necesse est ut semper in operibus nequam paveant mali, quorum etiam cogitationes singulae conspectui districti judicis patent, sempre in operatione justitiae et in his quae propter justitiam patiuntur gaudeant boni, quibus Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII), et in quacunque tribulatione positis nunquam ejus pietas abest, cui canitur in psalmo: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Contere brachium peccatoris et maligni (Sal. IX).Quam pietatis suae praesentiam non tantum nobis verbo promisit, sed et 94.0147C| evidentibus designavit indiciis, cum post resurrezionem suam discipulis saepius, usque ad diem quo coelos petit, apparuit, eorumque animos admonendo, increpando, Spiritus sancti donum tribuendo, roboravit. E quibus quidem apparitionibus decem solummodo in evangelistarum scriptis invenimus, sed plures fuisse docet Apostolus, dicens: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae, et post haec undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium, tanquam abortivo, visus est et mihi (I Cor. XV). Quibus enim locis vel temporibus factae sint visiones quas commemorat ignoramus: tantum scimus quia quod 94.0147D| sibi novissime visum esse Dominum confirmat, post ascensionem ejus factum est, vel quando illum de coelo alloquens de persecutore doctorem ecclesiae fecit (Atto IX); vel quando in paradisum et tertium coelum raptus audivit arcana verba quae non licebat homini loqui (I Cor. XII). Et, sicut alibi dicit Mysterium Evangelii, quod ab homine non accepit, per rivelationem Jesu Christi didicit (Galat. I). Decies vero visum, ut diximus, post resurrezionem Dominum Evangeliorum nobis et Actuum apostolorum prodit historia, ubi ipso resurrezione suae die quinquies apparuisse legitur.

Primo quidem Mariae Magdalenae flenti ad monumentum; deinde, eidem Mariae, et alteri ejusdem nominis feminae, regredientibus a monumento nuntiare 94.0148A| discipulis quae ibi compererant, occorrerens apparuit; terzio, Simoni Petro; quarto, Cleofa [ Al. , Cleopae] et socio ejus, cum quibus ipse gradiens in Emaus, ibidem in panis fragmente cognitus est . Nam plenius alibi quando Simoni apparuerit, non legitur. Quinto, apparuit eis in eodem loco januis clausis, ubi non erat [Al. , aberat] Tommaso. Sexto, post dies octo, quando erat cum eis et Thomas. Septimo, piscantibus ad mare Tiberiadis. Octavo, in monte Galilaeae, quod hodierna lectione audivimus. Nono, recumbentibus illis undecim apparuit, die quo ascendit in coelum.Decimo, viderunt eum ipsa die non jam in terra positum, sed elevatum in 94.0148B| aera, coelosque petentem dicentibus sibi angelis: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. (Marc. XVI; Giovanna. XX; Matt. XXVIII; Luca. XXIV; Giovanna. XX; Giovanna. XXI; Matt. XXVIII; Marc. XVI, Atto I; Marc. XVI. )

Hac ergo frequentia corporalis suae manifestazioniis ostendere voluit Dominus, ut diximus, in omni loco se bonorum desideriis divinitus esse praesentem. Apparuit namque ad monumentum lugentibus (Marc. XVI; Giovanna. XX); aderit et nobis absentiae ejus recordatione salubriter contristatis. Occurrit revertentibus a monumento, ut agnita resurretionis gaudia praedicarent (Mt. XXVIII); aderit et nobis, dum bona quae novimus proximis fideliter annuntiare gaudemus. Apparuit in fractione panis his qui se peregrinum 94.0148C| esse putantes ad hospitium vocaverunt (Luc. XXIV); aderit et nobis cum peregrinis et pauperibus, quaecunque possumus, bona libenter impendimus. Aderit et nobis in fractione panis, cum sacramenta corporis ejus, videlicet, panis vivi [Al. om. vivi], casta ac simplici conscientia sumimus. Apparuit in abdito de sua resurrezione loquentibus; adest et nobis modo ejus dono idem agentibus. Aderit nobis semper cum, ab externis [Al. , extrinsecus] operibus ad tempus vacantes, de ejus gratia locuturi convenimus (Giovanna. I). Apparuit, cum foribus clausis intus Judaeorum metu residerent (Giovanna XX). Apparuit cum minorato eodem metu apertis eum gressibus in montis vertice [Al., verticem] quaererent (Atto I). Vantaggio 94.0148D| quandam confortaturus suo Spiritu Ecclesiam, cum ab infidelbus premeretur. Annuncio [ Al. , prem. et ad] publicum venire ac dilatari prohiberetur. Adest eidem et nunc cum inclinato ad fidem culmine regali terror quievit persecutionis, et omnis mundi sublimitas apostolicis est subdita vestigiis. Apparuit piscantibus (Joan. XXI), eisque [Al. , eosque] apparens divinis adjuvit beneficiis: aderit et nobis, cum necessaria vitae temporalis rectatentione curamus, justisque nostris laboribus subsidium suae pietatis adjungit [Al. , subjunxit]. Apparuit recumbentibus (Marc. XVI), aderit et nobis, cum, juxta Apostoli monita, sive manducamus, sive bibimus, sive aliud quid agamus [Al. , agimus], omnia in gloriam [Al., gloria] Dei facimus (I Cor. X). Apparuit primo in Giudea (Atto I), 94.0149A| deinde in Galilea, post haec rursum in Giudea die quo ascendit in coelum. Aderat Ecclesiae, cum primo solius Judaeae terminis clauderetur, adest modo, cum Judaeis ob culpam perfidiae derelictis transmigravit ad gentes. Aderit in futuro, cum ante finem saeculi revertetur ad Judaeam, et, sicut Apostolus ait, intrante gentium multitudine, sic omnis Israel salvus erit (Rom. XI ). Novissime illis apparuit ascendens in coelum (Atto I). Aderit et nobis, ut eum post mortem sequi mereamur ad coelos, si ante mortem eum in Bethaniam unde ascendit, id est, in domum obedientiae, sequi curamus (Marc. XVI). Ipse etenim coelos [Al., coelum] ascensurus Bethaniam venit, quia, sicut Apostolus ait, Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus illum 94.0149B| exaltavit (Filipp. II). Venimus ibidem et nos, si quod ille monet agimus, quod promisit intendimus. Esto, ait [ Al. , autem], fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Ap. II). Fitque, ipsius gratia largiente, ut qui nobiscum usque ad vitae hujus terminum manet, post hanc nos vitam ad videnda secum vitae coelestis praemia sublevet, in qua vivit et regnat cum Patre, Deus, in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA IV. INFRA OTTAVAS PASCHAE.

LUC. XXIV. In illo tempo. Una Sabbati valde diluculo venerunt mulieres ad monumentum portantes quae paraverant aromata, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.

94.0149C| Aperta nobis est, fratres, de resurrezione Domini et Salvatoris nostri lectio recitata; neque exponendo laborare opus est, ubi notissima fidei nostrae mysteria evangelicis replicantur oraculis, sed breviter oportet intimare quae nobis sint ex ejus lectionis imitatione facienda.

Una, inquit, Sabbati valde diluculo venerunt mulieres ad monumentum. Una Sabbati prima est dies post diem Sabbati, quam nunc ob reverentiam Dominicae resurrezionis Dominicam vocare solemus. Sic enim secunda Sabbati, tertia Sabbati, et caeteri ex ordine dies in Scriptura sacra nomen a numero sortiuntur. Idipsum autem significat, ubi una Sabbatorum legitur, unam, videlicet, sive primam diem 94.0149D| post Sabbatorum, hoc est, requietionum diem ostendens. Quod autem mulieres Dominum quaesiturae valde diluculo venerunt ad monumentum, magnam sui amoris erga illum devotionem demonstrant, ad cujus obsequium mox ut noctis umbra discessit, ut luce apparente facultas eundi dabatur, festinare contendunt. Sed et nobis typicum praebent exemplum, ut si Dominum invenire, si angelorum desideramus praesentia confortari, abjiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die oneste ambulemus. Decet autem nos sicut operum bonorum luce fulgidos, ita etiam spiritualium orationum gratia refertos quaerere Dominum. Unde bene mulieres quae ad monumentum venerunt, aromata 94.0150A| quae paraverant secum portasse referuntur. Aromata etenim nostrarum voces sunt orationum, quibus de sideria cordis nostri Domino commendamus, attestante apostolo Joanne, qui mundissima sanctorum praecordia mystice describens, habebant, inquit, phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Ap. V) . Quae enim Graece aromata, Latine odoramenta vocantur. Diluculo igitur aromata ad monumentum Domini ferimus, cum memores passionis ac mortis quam pro nobis suscepit, et actionum bonarum proximis foris lucem monstramus, et suavitate purae compunctionis intus in corde fervemus: quod et omnibus horis, et tunc maxime fieri oportet, cum ecclesiam oraturi ingredimur , cum appropiamus altari Dominici corporis et 94.0150B| sanguinis mysteria sumpturi. Si enim mulieres tanta cura corpus Domini mortuum quaerebant, quanto magis nos convenit, qui eum resurrexisse a morte, qui ad coelos ascendisse, qui potentia divinae majestatis ubique praesentem cognovimus, cum omni reverentia ejus astare conspectibus, ejus mysteria celebrare? Bene autem dicitur: Portantes quae paraverant aromata. Aromata namque quae ad obsequium Domini portemus prius parasse, est ad eum cor ante tempus orationis a supervacuis expurgare cogitationibus, ut in ipso tempore orandi nihil sordium mente ricettare, nihil rerum labentium cogitare, nulla praeter ea quae precamur, et ipsum cui supplicamus meminisse noverimus, juxta exemplum ejus qui ait: Paratum cor meum, Deus, paratum cor 94.0150C| meum; cantabo, et psalmum dicam Domino (Sal. CVII). Nam qui ad orandum ecclesias ingressus inter verba obsecrationis consuetudinem superfluae cogitationis ab animo repellere negligit, quasi Deum quaerens, minus parata secum aromata detulit.

Invenerunt autem mulieres lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. Notum juxta historiam est, narrante evangelista Matthaeo, quia descendens de coelo angelus revolvit lapidem ab ostio monumenti, non quidem ut exeunti Domino viam faceret, sed ut apertus vacuusque monumenti locus hominibus eum resurrexisse proderet. Mystice autem revolutio lapidis sacramentorum est revelatio divinorum, quae quondam 94.0150D| littera legis claudebantur occulta. Lex enim in lapide scripta est. Etenim et nobis singulis cum fidem Dominicae passionis et resurretionis agnovimus, monumentum profecto illius, quod clausum fuerat, apertum est . resurrexisse illum a mortuis, neque ultra in carne mortali videndum esse recolimus. At vero Judaeis ac paganis, qui mortem quidem Redemptoris nostri quam credunt irrident, triumphum verae resurretionis ejus prorsus credere recusant, quasi clausum lapide adhuc monumentum permanet, nec valent ingredi, ut cernentes ablatum resurgendo 94.0151A| corpus Domini resipiscant, quia duritia suae infidelitatis repelluntur ne animadvertant quia non potest in terris inveniri mortuus, qui, destructo mortis aditu, jam coelorum alta penetravit. Hoc quoque quod mulieres non invento corpore Domini mente consternabantur, nos congruit imitari. Meminisse etenim continue debemus, quia corpus Domini nostri in terris invenire nequimus; et eo magis humiliari, quo nos constat de profundis clamare ad eum qui habitat in coelo, eo amplius mente consternari, quo nos videmus longe adhuc peregrinari ab illo in cujus solum praesentia beate valemus, omnique nisu virtutis agere, ut magis peregrinari a saeculo et praesentes esse mereamur ad illum. Moestis autem de ablato corpore Jesu mulieribus 94.0151B| apparuerunt angeli, qui illis, patefacta ejus resurrezione, consolationis remedia ferrent: quod nunc quoque invisibiliter nobiscum agi minime dubitare oportet, cum de longitudine praesentis incolatus, ac de absentia nostri Conditoris salubriter afflicti, repente supernorum civium quae sint gaudia aeterna recolimus, ac recordata illorum beatitudine, in qua etiam nos futuros speramus, exsilii quam patimur aerumnam levius ferre incipimus; et quo resurgens a morte Redemptor noster ascendit; illo nos quoque quos redimere dignatus est, sequi posse confidimus. Nec latet angelos crebro electis invisibili adesse praesentia, ut eos vel ab hostis callidi imputato insidiis, vel majori coelestis desiderii gratia sustollant, Apostolo attestante, qui ait: Nonne 94.0151C| omnes administratorii sunt spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis (Ebr. I)? Maxime tamen angelici nobis spiritus adesse credendi sunt, cum divinis specialiter mancipamur obsequiis, id est, cum ecclesiam ingressi vel lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, vel etiam missarum solemnia celebramus. Unde monet Apostolus mulieres in ecclesia velamen habere super caput propter angelos. Et propheta ait: In conspectu angelorum psallam tibi (Sal. CXXXVII). Nec dubitare licet ubi corporis et sanguinis Dominici mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus, qui monumentum quo corpus ipsum venerabile 94.0151D| positum fuerat, et unde resurgendo abscesserat, tam sedulis servant excubiis. Unde studendum solerter, fratres mei, ut cum ecclesiam vel ad divinae laudis debita solvenda, vel ad agenda missarum solemnia intramus, semper angelicae praesentiae memores, cum timore ac veneratione competenti coeleste compleamus officium in exemplum feminarum Deo devotarum, quae apparentibus ad monumentum angelis timuisse, ac vultum declinasse narrantur in terram. Notandum vero quidnam sit quod in hac lectione angeli secus mulieres stetisse perhibentur, qui apud alios evangelistas sedentes eas alloqui memorantur. 94.0152A| Sedere quippe in throno regis est stare ad aram pontificis. Quia igitur Redemptor noster Rex nobis pariter et Sacerdos fieri dignatus est; Sacerdos, videlicet, ut nos a peccatis hostia suae passionis emundet; Rex, ut regnum nobis perenne tribuat, apparent angeli sedentes, qui resurretionis ejus gloriam nuntiant, ut hunc significant sedem regni coelestis devicta morte petiisse; apparent et stantes, ut eum in secreto Patris etiam pro nobis quasi pontificem interpellare demonstrent, juxta quod de illo loquens Apostolus ait: Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII) .

Dixerunt angeli mulieribus: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Quod aperte est dicere: Quid quaeritis in tumulo, qui locus 94.0152B| est proprie mortuorum, eum qui ad vitam marmellata surrexit a mortuis? Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus peccatorum hominum, et crucifigi, et die tertia resurgere (Luc. XXIV) . Plana sunt haec verba angelorum et cunctis nota fidelibus, utpote sine quorum scientia nullatenus possunt esse fideles. Sed est quod in illis fraternitatem vestram una nobiscum admonere debeamus, ut, juxta quod angeli praecipiunt, recordemur saepius, ac sollicita mente versemus, quia Filius Dei hominis fieri dignatus est filius, ut nos in se credentes Dei faceret filios. Traditus est in manus hominum peccatorum, ut nos a consortio hominum peccatorum segregaret, simul a spirituum malignorum potestate 94.0152C| liberaret. Crucifixus die tertia resurrexit, ut nobis virtutem pro se patiendi, et spem in se resurgendi, ac secum vivendi donaret. Haec dominicae dispensationis arcana et semper nos animo decet retinere, et intentius solito ubi beatissimae passionis sacramenta conficiuntur, ubi mors Salvatoris nostri quam citissima resurrectionis virtute in aeternum conculcavit, mysticis in altari renovatur officiis. Nec sine discussione praetereundum quare Dominus ac Redemptor noster tertia die resurgere, hoc est, duabus noctibus et una die voluit in sepulcro quiescere: siquidem sexta Sabbati, qua passus est, sero positus est in monumento, mane prima Sabbati surrexit. Duabus etenim mortibus natura humana tenebatur obnoxia, 94.0152D| animae, videlicet, et carnis: animae quidem, propter peccatum; carnis vero, propter poenam peccati. Mors namque animae est cum propter peccatum suum deseritur a Deo qui est vita ejus; mors corporis cum per judicium divinum deseritur ab anima, quae est vita illius. Sicut etiam resurrezione animae est, abjecta labe peccati, in se ricettare Deum; ita ressurrezione est carnis soluta poena corruzione in se ricettare animam. Il suo itaque duabus mortibus a primo parente generis nostri tenebamur obnoxii; sed venit Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: suscepit unam misericorditer, et juste utramque damnavit. 94.0153A| Sola namque carne mortuus, sola carne surrexit, quia animae suae vitam, quam poenitendo Reciperet, nunquam peccando amisit, ut et omne genus humanum in judicio de morte carnis surrecturum, exemplo suae resurretionis ostenderet, et omnes electos ante judicium de morte animae suscitandos sacramento ejusdem suae resurrezionis intimaret. Qui ergo sua simpla morte duplam nostram destruxit, recte duabus noctibus et una inter has die in monumento jacuit, ut per ipsum quoque tempus suae sepulturae signaret quia tenebras nostrae duplae mortis suae simplae mortis luce discuteret.

Regressae autem mulieres a monumento, nuntiaverunt apostolis quae ibi viderant, vel ab angelis audierant. Quod divinae pietatis actum dispensatione 94.0153B| cognoscitur, ut a sexu femineo primae praevaricationis tolleretur opprobrium. Ecce enim mortem, quam una mulier mundo a diabolo seducta intulerat, plures ab angelis edoctae jam destructam praedicant. Una egrediens a coelestibus gaudiis iter aperuit; multi egredientes de exsilio praesenti ad patriam supernam repetendi januam jam reseratam astruunt. Sed quia non immerito movet eos qui simplicia tantum monumenta norunt quomodo factum fuerit monumentum illud dominicum, ut tot homines una cum angelis caperet, opportunum putamus simpliciter charitati vestrae quae de illo comperimus explicare, juxta relationem illorum qui nostra aetate Hierosolymis fuerunt, quaeque ibi viderunt redeuntes nobis scripta reliquerunt. Domus igitur rotunda erat, excisa in 94.0153C| petra, tantae altitudinis, ut qui in medio staret manu culmen tangere posset. Habebat autem introitum ab Oriente, cui lapis ille magnus, de quo Evangelia narrant, appositus est . more sepulcrorum desuper, sed a latere meridiano per totum factus est patulus, unde corpus posset imponi. Et hoc est quod evangelista Marcus ait, quia introeuntes in monumentum mulieres viderunt juvenem sedentem a dextris, quia nimirum angelus qui ad locum dominici corporis sedebat intrantibus erat a dextris, sed et ipse eidem 94.0153D| loco sepulcri dexter sedebat. Cuncta autem haec continuata et non ab invicem erant separata, ut pote in una eademque petra excisa. Talem quidem dominici monumenti primo positionem fuisse percepimus. At nunc tradunt ecclesiam ibi esse rotundam eximii operis, triplici pariete distintem, in cujus medio sit monumentum, et hoc deforis marmorum crustis usque ad summa culminis tecta; ipsum vero culmen auro vestitum auream crucem gestare non modicam, cujus ad Orientem ecclesiae Golgothana est ecclesia, quae inter alia ornamenta tali loco congrua crucem 94.0154A| argenteam habet pergrandem in loco quo Dominus crucifigi pro nostra est salute dignatus; pendente magno pharo desuper, id est aerea rota cum lampadibus, quae ipsam crucem debita lucis veneratione coronent. Sed et hujus ad Orientalem plagam ecclesiae proxima est ecclesia Constantiniana, quae alio nomine Martyrium vocatur; ubi crux Domini ab Helena Constantini matre reperta est, et ob id ipse ibidem ecclesiam magnifico ac regio cultu construxit. His de sanctorum situ locorum, prout dicere potuimus explanatis, libet intueri adimpletam esse prophetiam Isaiae, quam de sepultura ac resurrezione dominica simul et de nostra fide ac salute praedixit: In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepolcro eius gloriosum 94.0154B| (Isai. XI, 10). Radix quippe Jesse Dominus est, natus quidem ex stirpe Jesse secundum humanitatem, sed conditor ipsius Jesse secundum divinitatem, qui stat in signum populorum, quia signum salutis quo credentium populi a callidi hostis malitia muniuntur, ipsius est passione sacratum. Ipsum gentes deprecabuntur, quia non solum Judaeos, sed et nos qui de finibus terrae ad eum clamare noscimur, gratia suae visitationis advocavit. Et est sepulcrum ejus gloriosum, quia locum in quo regnum mortis diruit, palmae perennis indiciis memorabilem servavit.Quapropter, dilectissimi, tota ad ipsum mente conversi deprecemur, ut nos signo suae protectionis ab hostium liberet insidiis, ipse nos et redenzione nostrae sacramenta digne celebrare et ad beatae resurrezione tribuat 94.0154C| gaudia pervenire Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA V. IN DOMINICA SECUNDA POST OCTAVAS PASCHAE.

GIOVANNA. XVI. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, ecc.

Laeta Domini et Salvatoris nostri promissa, fratres charissimi, laeto cordis auditu percipere debemus, sedulaque intenzioni persistere, quatenus ad haec contingere mereamur. Quid est enim quod merito laetius audiatur quam perveniri posse ad gaudium quod nunquam possit auferri? Notandum autem 94.0154D| quod tota lectionis hujus evangelicae serie illis convenit qui eam praesentes audierunt a Domino: pars autem illius etiam nobis, qui post passionem et resurrezionem dominicam ad fidem venimus, aptissime congruit. Quod ergo ait:

Modicum et. . . ad patrem. Ad illos specialiter pertinet, qui ejus discipulatui praedicantis in carne adhaesere, et post tristitiam passionis visa resurrectione et ascensione ejus laetificari meruerunt. Nam quia haec illa qua tradebatur nocte locutus est, modicum erat, id est, ejusdem noctis et diei sequentis 94.0155A| tempus, usque ad horam qua illum non videre inciperent. Tentus enim nocte illa a Judaeis, et in crastinum crucifixus, cum sero factum esset depositus est de cruce, et intra septa sepulcri ab humanis seclusus obtutibus. Et iterum modicum erat, usque dum illum viderent; resurrexit enim a mortuis die tertia, et apparuit eis in multis argumentis per dies quadraginta. quare autem modicum esset et non viderent eum, et iterum modicum et viderent, annectit causam, dicens:

Qui vado ad Patrem. Ac si aperte dicat: Ideo post modicum a vestris aspectibus in monumenti claustris abscondor, et iterum post modicum, destructo mortis imperio, vobis intuendus appareo, quia tempus est ut, expleta dispensatione assumptae 94.0155B| mortalitatis cum resurrezionis triumpho, jam revertar ad Patrem. Potest et aliter intelligi quod ait:

Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum quippe tempus futurum erat, quo eum non viderent, illud, scilicet, triduum quo erat quieturus in monumento. Et iterum modicum erat futurum quo viderent eum, illi, videlicet, dies quadraginta, in quibus eis post passionem suam saepius usque ad tempus ascensionis apparuit. Quod autem subjunxit:

Qui vado ad Patrem. Juxta hunc sensum, ad illud specialiter respicit quod praemisit: Et iterum modicum, et videbitis me. Ac si aperte diceret: Propterea me resuscitatum a mortuis modico tempore videbitis, quia non sempre in terra corporaliter 94.0155C| mansurus, sed per humanitatem quam assumpsi jam sum ascensurus in coelum. Haec quidem verba Domini, ut diximus, illis specialiter qui ejus resurretionem videre potuerunt conveniunt. Quod vero illis quaerentibus exponendo subjungit:

Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Et ipsorum, et totius Ecclesiae statui congruit. Plorabant quippe et flebant amatores Christi cum illum comprehendi ab hostibus, ligari, ad concilium duci, damnari, flagellari, derisui haberi, ad ultimum crucifigi, lanceari, et sepeliri viderent. Gaudebant mundi amatores, quos ob infimas cogitationes mundum vocat 94.0155D| Dominus, cum morte turpissima condannarent illum, qui gravis erat eis etiam ad videndum. Contristabantur discipuli posito in morte Domino, sed, agnita ejus resurrezione, tristitia illorum versa est in gaudium: visa ascensionis potentia, jam majori gaudio sublevati laudabant et benedicebant Dominum, ut Lucas evangelista testatur (Luc. XXIV) . Sed et cunctis fidelibus hic sermo Domini convenit, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna pervenire contendunt. Qui merito in praesenti plorant, flent, et tristes sunt, quia necdum valent videre quem diligunt. Quia quandiu sunt in corpore, peregrinari se a sua patria et regno cognoscunt, quia per labores et certamina ad coronam sibi perveniendum esse non dubitant. Quorum Tristizio 94.0156A| vertetur in gaudium, cum finito agone vitae hujus bravium vitae perennis accipiunt, de quo dicitur in psalmo: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Sal. CXXV). Flentibus autem et contristatis fidelibus, mundus gaudet, quia jure in praesentibus qualecunque gaudium habent, qui alterius vitae, vel nulla esse gaudia sperant, vel se ad haec pertingere posse desperant. Quod tamen specialiter de persecutoribus fidei Christianae potest intelligi, quia cruciatis occisisque martyribus, ad tempus se praevaluisse gaudebant. Sed non post multum illis in occulto coronatis, ipsi poenas perfidiae suae simul et homicidii subibant aeternas. Quibus divina increpatione recte dicitur per prophetam: Ecce servi mei laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce servimi 94.0156B| exsultabunt in laetitia, vos autem clamabitis prae dolore cordis vestri, et prae contritione spiritus ululabitis (Isai. LXIII). Seguito:

Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Mulierem dicit sanctam Ecclesiam, videlicet, propter fecunditatem bonorum operum, et quia spirituales Deo filios gignere nunquam desinit. De qua et alibi dicitur: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum (Mt. XIII; Lc. XIII). Mulier quippe fermentum accepit, cum Ecclesia vim supernae dilectionis et fidei, Domino largiente, consecuta est. Abscondit hoc in farinae sata tria, donec fermentaretur totum, cum Asiae, Europae, et Africae partibus verbum vitae ministravit, 94.0156C| donec omnes terrarum termini regni coelestis amore flagrante. Ad hujus mulieris membra se pertinere signabat, qui, recedentibus quibusdam a castitate fidei, tristis aiebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). Ad hujus se membra pertinere testantur, qui coelestibus desideriis accensi, in Conditoris sui laude proclamabant: A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus, et peperimus spiritum (Isai XXVI). Haec mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Quia nimirum sancta Ecclesia quandiu in mundo spiritualium virtutum profectibus insistit, nunquam 94.0156D| mundi tentationibus exerceri desistit; at cum, devicto laborum certamine, ad palmam pervenerit, jam non meminit pressurae praecedentis propter gaudium perceptae retributionis: Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII) .

Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier nato in hunc mundum homine laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo, digna exsultatione repletur, pro qua ejus nativitate multum laborans et gemens, in praesenti quasi parturiens dolet. Nec novum debet cuiquam videri si natus dicatur, qui ex hac vita migraverit. Quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis de utero matris 94.0157A| procedens hanc in lucem egreditur, ita etiam rectissime potest natus appellari, qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam. Unde mos obtinuit ecclesiasticus ut dies beatorum martyrum, sive confessorum Christi, quibus de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed natalitia, dicantur. Sequitur Dominus exponens ipse paradigma, quod de muliere propositi:

Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quod de ipsis quidem discipulis facile intelligitur, quia tristitiam habuerunt passo ac sepulto Domino; sed, peracta resurretionis gloria, gavisi sunt viso Domino. Et gaudium 94.0157B| eorum nemo tollit ab eis, quia etsi postmodum persecutiones pro Christi nomine ac tormenta passi sunt, spe tamen resurretionis et visionis illius accensi, libenter quaeque adversa ferebant: imo omne gaudium existimabant cum in tentationes varias inciderent. Denique caesi a principibus sacerdotum, ut scriptum est, Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Atto V). Gaudium eorum nemo tollit ab eis, quia talia patiendo pro Christo meruerunt regnare sine fine cum Christo. Sed et omnis Ecclesia per hujus vitae labores et angustias, ad aeterna coelestium tendit praemia gaudiorum, attestante Apostolo: Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Atto XIV). Quod autem ait:

94.0157C| Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Videbo vos, dixit: eripiam vos ab adversariis, coronabo vos victores, me vos decertantes sempre vidisse probabo. Quando enim non videret suos maxime pressuris circumventos, cum quibus se ipse omnibus diebus saeculi manere promisit? Sed morientibus inter tormenta fidelibus, arbitrabantur eos tortores divino carere praesidio, dicentes: Ubi est Deus eorum (Sal. CXIII)? Unde quidam ex his circumseptus aerumnis aiebat: Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus meus (Sal. LXXVIII). Quod est aperte dicere: Quoniam inimicus insequens cervicem superbiae contra tuos humiles attollit, tuo nos auxilio, Conditor omnipotens, subleva, 94.0157D| te victis ac repulsis hostibus nostros sempre agones vidisse, tibi hos placuisse, comproba. Videt itaque electos post tristitiam Dominus, cum eorum patientiam damnato impugnatore remunerat. Potest et ita intelligi quod ait: Iterum autem videbo vos, quasi diceret: Iterum vobis videntibus appareo, quo modo dixit Abrahae: Nunc cognovi quod timeas Dominum (Gen. XXII), pro eo ut diceret: Nunc cognoscere homines feci quod timeas Deum, qui hactenus nesciebant, quod apud me semper habui certum. Si ergo, charissimi, salubri tristitia nunc afficimur, si juxta hortamenta Apostoli: spe gaudentes, in tribulatione existimus patientes (Rom. XII), si nostra errata, si miserias proximorum debita lamentatione deflemus, videbit nos iterum Dominus, id est, videndum se 94.0158A| nobis ostendet in futuro, qui quondam vos videre, idem fidei suae nobis agnitionem largiri dignatus est. Videbit ut coronet, qui quondam vidit ut vocaret. Videbit et gaudebit cor nostrum, et gaudium nostrum nemo tollet a nobis, quia haec est vera et unica merces eorum, qui secundum Deum contristantur de perpetua ejus visione gaudere. Quam profecto mercedem promisit ipse sublimiter cum ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matt. V). Quam desiderabat ardenter Psalmista cum dicebat: Sitivit anima mea ad te Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Sal. XLI). Quam se Apostolus cum suis similibus accepturum esse gratulatur, qui certaminum suorum conscius confidenter protestatur, dicens: Videmus nunc per 94.0158B| speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Quam nos quoque et fideliter quaerere, et veraciter apprehendere donec ipse certantium auxiliator, et vincentium remunerator, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA VI. IN TERTIA DOMINICA POST SANCTUM PASCHA.

JOANNI XVI. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum, ecc.

Sicut ex lectione evangelica, fratres charissimi, audivimus, Dominus ac Redemptor noster, imminente 94.0158C| suae passionis articulo, discipulis et gloriam ascensionis, qua ipse post mortem et resurrezionem erat clarificandus, et adventum Spiritus sancti, quo illi erant illustrandi, patefecit, quatenus instante hora passionis ejusdem, minus pro illius morte dolerent, quem post mortem ad coelos sublevandum non dubitarent ; minus de sua desolatione trepidarent, quos, abeunte licet Domino, Spiritus sancti gratia consolandos esse sperarent.

Vado, inquit, ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Ac si aperte dicat: Revertor ascendendo ad eum, qui me incarnari constituit, et tanta tamque manifesta erit ejusdem ascensionis claritas, ut nemini vestrum opus sit interrogare quo vadam, videntibus cunctis quia ad coelos 94.0158D| pergamena. Bene autem cum de ascensione sua dixisset: Vado ad eum qui me misit, addidit: Et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Superius namque cum de sua passione protestaretur, dicens: Quo ego vado, vos non potestis venire, interrogavit eum Petrus, et ait: Domine, quo vadis? Responsumque est ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea. Quia nimirum passionis mortisque ejus mysterium necdum intelligere, necdum poterant imitari; majestatem vero ascensionis statim ut videre cognoverunt, totisque animi votis ut sequi mererentur, optabant.

Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sciebat Dominus ipse quid haec sua verba in discipulorum cordibus agerent, quia videlicet, 94.0159A| tristitiam magis de abcessu, quo eos desereret, quam de ascensu quo Patrem peteret, laetitiam generant. Unde benigne consolando subjunxit:

Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Expedit ut forma servi vestris subtrahatur aspectibus, quatenus amor divinitatis arctius vestris infigatur mentibus. Expedit ut notam vobis formam coelo inferam, quatenus majori pro hoc desiderio illuc suspiretis, sicque, suspensis ad superna cordibus vestris, ad accipienda jam Spiritus sancti dona capaces fiatis.

Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Non quia non poterat ipse in terra positus dare Spiritum discipulis, 94.0159B| haec loquitur, cum aperte legatur quia post resurrezionem apparens eis insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Giovanna XX). Sed quia ipso in terra posito, et corporaliter conversante cum eis, non valebant illi erigere mentem ad sitienda munera gratiae coelestis; ascendente autem ipso ad coelos, et illi pariter omne desiderium suum illo transferebant, juxta hoc quod alibi audierunt: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum erit (Mt. VI) . Ideoque capaces Spiritus jam facti erant, non ultra de morte ejus contristati, sed de promissionis ejus munere laetati, Luca attestante qui ait: Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Et ipsi adorantes regressi sunt in 94.0159C| Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Luc. XXIV). Patet autem, nec laboriosa expositione indiget, cur eumdem Spiritum paracletum, id est, consolatorem cognominet, quia nimirum corda discipulorum, quae recessus ipsius moesta reddidisset, hujus consolaretur et recrearet adventus. Sed et singulis quibusque fidelium vel de peccati perpetratione moerentibus, vel communi hujus saeculi afflictione laborantibus, dum spem veniae et misericordiae coelestis inspirat, profecto ab angore tristitiae mentem illustrando sublevat. Quia vero Spiritus eidem menti, quam replet, non solum vim divinae charitatis infundit interius, verum etiam, carnali timore depulso, ad increpandam pravitatem malorum foris fiduciam praestat, recte subditur:

94.0159D| Et cum venerit ille, disputet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Claret namque quod ipse Filius Dei Dominus noster Jesus Christus, cum esset in mundo, disputebat mundum, id est, sectatores mundi, de peccato suae incredulitatis; disputebat de justitia, quia, videlicet, justitiam fidelium nollent imitari; disputebat de judicio, videlicet, quare diabolum, qui jam judicatus ac damnatus erat, sequerentur. Sed non sine causa Spiritum cum venerit hoc idem dicit acturum, quia profecto per hujus inspirationem corroborandus erat animus discipulorum, ne mundum, qui contra se fremebat, disputere timerent. Exponens ergo sententiam suam Dominus, adjunxit:

94.0160A| De peccato quidem, quia non credit in me. Peccacatum incredulitatis quasi speciale posuit, quia sicut fides origo virtutum, ita solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante, qui dicit: Qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Giovanna. III). At contra justus ex fide vivit.

De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Justitia discipulorum Christi confessio erat, quod Dominum, quem verum hominem cernebant, verum quoque Dei Filium esse crediderunt; et quem sibi corporaliter ablatum noverant, certo sempre amore colebant. Justitia caeterorum fidelium, id est, eorum qui Dominum in carne non viderunt, haec est, quod eum quem corporali intuitu nunquam 94.0160B| viderunt, Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt. De qua profecto justitia fidei arguuntur infideles, cur ipsi, videlicet, cum similiter verbum vitae audierint, noluerunt credere ad justitiam. Neque enim nequitia malorum ex sua solum fortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda monstratur. Hinc etenim scriptum est: Probata autem virtus corripit insipientes (Sap. I). Arguit ergo mundum Spiritus sanctus de peccato suo, quia non crediderit in Christum; arguit et de justitia credentium, quia exemplum eorum sequi noluerint, qui hunc ad Patrem ascendisse, neque ultra corporaliter in terris conversaturum esse, sciebant, nec tamen ab ejus dilectione poterant ulla ratione separari; hoc est enim quod ait: Quia ad 94.0160C| Patrem vado, et jam non videbitis me. Non videbitis me postquam ascendero, qualem nunc videre soletis, carne mortali et corruttibili circumdatum, sed in majestate ad judicium venientem, et peracto judicio in majore gloria sanctis apparentem. Seguito:

De judicio autem, quia princeps mundi hujus judicatus est. Principem mundi diabolum dicit, quia principatur eis qui ordine perverso mundum potius quam mundi Conditorem diligunt. Qui judicatus est a Domino, qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X). Judicatus est ab eo, cum et ipse daemonia ejiceret, et discipulis daret potestatem calcandi super omnem virtutem inimici. Arguitur 94.0160D| itaque mundus de judicio, quo diabolus est judicatus, quando homines ne Dei voluntati resistere praesumant, exemplo damnati propter superbiam terrentur archangeli. Arguit mundum Spiritus sanctus de judicio, quo princeps mundi judicatus est, cum loquens in spiritu sancto Judas apostolus ad corrigendam hominum pravorum nequitiam poenam superbientium commemorat angelorum dicens: Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed reliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. Seguito:

Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Certum est quidem, quia, veniente desuper Spiritu, apostoli majorem 94.0161A| multo scientiam veritatis quam carnales eatus potuere consecuti sunt, majori desiderio certandi pro veritate succensi sunt. Non tamen putandum est in hac vita quempiam omnem veritatem posse comprehendere, cum haec fidei nostrae merces in alia sit vita promissa, ipsa veritate dicente: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Giovanna. XVII ). Et alibi ad Judaeos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem (Giovanna VIII). Unde et Apostolus, qui ad tertium coelum raptus audivit arcana verba quae non licebat homini loqui: Ex parte, inquit, cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Intelligendum est ergo quod ait de Spiritu: Docebit vos omnem veritatem, 94.0161B| quasi diceret: Diffundet in cordibus vestris charitatem, cujus magisterio intus edocti proficiatis de virtute in virtutem, dignique efficiamini pervenire ad vitam, in qua vobis aeterna claritas summae veritatis et verae sublimitatis, id est, contemplatio vestri Conditoris appareat.

Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur. Non loquitur Spiritus a semetipso, id est, sine Patris et Filii comunionene, neque enim divisus ac a se partitus est Spiritus, sed quaecunque audiet loquetur; Audiet videlicet per unitatem substantiae, et proprietatem scientiae. Non loquitur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater quippe solus, de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit. Ab 94.0161C| ipso autem audiet Spiritus, a quo procedit, quia non est a seipso, sed ab illo a quo procedit. A quo illi est essentia, ab illo utique et scientia. Ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. Quod vero adjunxit:

Et quae futura sunt annuntiabit vobis. Constat innumeros fidelium per donum sancti Spiritus praenosse ac praedixisse ventura. Sed quia sunt nonnulli qui, Spiritus gratia pleni, infirmos curant, mortuos suscitant, daemonibus imperant, multis virtutibus coruscant, ipsi angelicam in terris vitam gerunt, nec tamen quae sibi sint ventura Spiritus ejusdem rivelatione cognoscunt. Potest hic Domini sermo etiam sic accipi, quia Spiritus adveniens quae ventura sunt nobis annuntiat, cum gaudia nobis patriae 94.0161D| coelestis ad memoriam reducit, cum festa illa supernae civitatis per donum nobis suae aspirationis innotescit. Ventura nobis annuntiat, cum nos a delectatione praesentium abstrahens, promissi in coelis regni desideriis inflammat.

Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Spiritus clarificavit Christum, quia per eum tanta charitas in cordibus discipulorum accensa est, ut, abjecto timore carnali, effectum resurretionis ejus constantes praedicarent, a quo tempore passionis pavidi fugerunt. Unde scriptum est: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Atto IV). Spiritus clarificavit Christum, cum impleti gratia spirituali doctores 94.0162A| sancti tot et tanta miracula in nomine Christi fecerunt, quibus orbem totum ad fidem Christi converterent, tot ac tanta pro Christi nomine passionum certamina pertulerunt, donec ipsa etiam superborum colla persecutorum suavissimo Christi jugo submitterent. Spiritus clarificat Christum, cum sua nos inspiratione ad diligendam ejus visionem accendit, cum illum Patri in divinitate aequalem esse credendum fidelium cordibus intimat.

Quia de meo, inquit, accipiet, et annuntiabit vobis. De Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit et Filius, quia in hac trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater est solus. Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea 94.0162B| dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. De his dixit quae ad ipsam Patris divinitatem pertinente, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet Pater habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subjecta et Filio erat accepturus, quod ait: De meo accipiet, sed utique de Patre de quo procedit Spiritus, de quo natus est et Filius. Sed quia, donante Domino, lectionem sancti Evangelii, Patrum vestigia sequentes, exponendo transcurrimus, restat vestram fraternitatem, charissimi, mecum pariter admonere, ut ejus memoriam sollicita semper intente servemus, ejus suavitatem et devoto pectore scrutemur, et casto saepius ore ruminemus. Quid enim prodest ad audiendum Dei verbum convenire, et expleto auditu ad inania 94.0162C| mox et saecularia colloquia vel acta converti? Recolamus ergo juxta quod eadem admonet lectio, quia Dominus noster, expleta passione, rediit ad Patrem a quo missus est, nec Patrem, cum ad nos veniret, nec nos deserens, cum rediret. Illuc ejus vestigia toto mentis nisu sectemur, et ut illo pervenire, et illius regni januam mereamur intrare, perpendamus magnopere quibus actionum gressibus in terra degens incesserit. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Certe ipse per agones passionum ad coronam pervenit gloriae; merito ergo intimatur et nobis quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Unde et apostolus Petrus, obsessus fervore tentationum, quibusdam fratribus consolans 94.0162D| aiebat: Nolite pavere, quasi novi aliquid contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in rivelazione gloriae ejus gaudeatis exsultantes (I Pet. IV). Revocemus ad mentem quia gratiam Spiritus discipulis et se missurum esse promisit, et misit; et curemus omni vigilantia ne cogitationibus illecebrosis contristemus Spiritum sanctum Dei, in quo signati sumus in diem redenzione. Sic enim scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu (Sap. I): unde provide Psalmista, cum hujus spiritus accendi desiderio flagraret, prius cordis mundi hospitium, in quo hunc ricettare posset, et sic demum tanti hospitis ingressum quaerebat. Cormundum, 94.0163A| inquit, crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Sal. L). Prius quippe cor mundum in se creari, ac deinde spiritum rectum in suis visceribus precabatur innovari, quia utique sciebat spiritum rectum in corde polluto sedem habere non posse. Retineamus sedulo corde quia idem Spiritus arguit mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Caveamus ne ima quaerendo ad mundum pertineamus, quia mundus transibit, et concupiscentia ejus. Quae sursum sunt quaeramus, quae sursum sunt sapiamus, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Conversationem nostram cum Apostolo habeamus in coelis, et ne de peccato incredulitatis arguamur, exerceamus operando quod credimus, fides enim sine operibus otiosa est. Ne ex comparatione 94.0163B| justorum, quos imitari noluerimus, acrius judicemur, solerti animo memoremus quod de contemptoribus suae gratiae Dominus ait: Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, etdamnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic (Luc XI) . Ne cum mundi principe damnemur, resistamus illi fortes in fide, et fugiet a nobis. Loquamur veritatem in corde nostro, nec faciamus dolum in lingua nostra, ut Spiritus veritatis magis magisque diffundendo charitatem in cordibus nostris, ducat nos ad agnitionem omnis veritatis. Hujus Spiritus gratiam in cunctis actibus nostris, charissimi, hujus precemur auxilium, dicamus singuli Domino, dicamus omnes: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Sicque 94.0163C| fit ut qui Apostolus superveniens ea quae ventura erant annuntiavit, nostris quoque mentibus venturae vitae gaudia patefaciat, nos ad haec inquirenda benignus incendat, cooperante ipso qui hunc et polliceri suis fidelibus, et dare consuevit Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA VII. IN QUARTA DOMINICA POST SANCTUM PASCHA.

GIOVANNA. XVI. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, ecc.

94.0163D| Potest movere infirmos auditores quomodo in capite lectionis hujus evangelicae discipulis Salvator promittat: Amen, amen, dico vobis, si quid, inquiens, petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, cum non solum simile nostris multa quae Patrem in Christi nomine videntur petere non accipiant , verum etiam ipse apostolus Paulus tertio Dominum rogaverit, ut a se angelus Satanae, a quo tribulabatur, abscederet, nec impetrare potuerit. Sed hujus motio quaestionis antiqua jam Patrum chiaritione reserata est, qui veraciter intellexerunt illos solum in nomine Salvatoris petere, qui ea quae ad salutem perpetuam pertinent petunt; ideoque apostolum non in nomine Salvatoris petisse aiunt, ut tentatione careret, quam ob custodiam humilitatis acceperat, quia si hac caruisset, 94.0164A| salvus esse non posset, ipso affermante cum ait: Ne magnitudo rivelationum extollat ​​me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII). Quotiescunque ergo petentes non exaudimur, ideo fit, quia vel contra auxilium nostrae salutis petimus, ac propterea a misericorde Patre beneficii gratia nobis quod inepte petimus negatur, quod eidem apostolo Paulo contigisse probatur, cui ter petenti responsum est: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur; vel utilia quidem, et quae ad veram salutem respiciant petimus, sed ipsi male vivente auditum a nobis justi Judicis avertimus, incidentes in illud Salomonis: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis; vel dum pro peccantibus quibusdam, ut resipiscant, oramus, 94.0164B| et si salubriter petimus, atque ex nostro merito digni sumus auditu, ipsorum tamen perversitas ne impetremus obsistit. Fit etiam aliquando ut salutaria prorsus et precibus sollicitis, et devotis quaeramus actionibus, nec tamen statim obtineamus quae petimus, sed in futurumpetitis nostrae differatur effectus, sicut cum genibus flexis quotidie rogamus Patrem, dicentes: Adveniat regnum tuum, idem tamen regnum non mox oratione finita, sed tempore congruo sumus accepturi. Quod pia provisione nostri Conditoris constat actitari, ut, videlicet, desideria nostrae devotionis dilatione crescant, et incremento quotidiano magis magisque provecta, tandem perfectius capiant gaudia quae requirunt. Inter quae notandum quia cum pro peccantibus oramus, et si eorum 94.0164C| salvezzaem impetrare nequimus, nequaquam tamen fructu precis nostrae privamur, quia etsi illi digni non sunt salvari, nos tamen amoris quem illis impendimus mercede donabimur, sicque in tali petitione implebitur nobis illa Domini promissio, qua ait:

Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Intuendum enim quia non ait simpliciter dabit, sed dabit, inquit, vobis, quia etsi non eis pro quibus petimus dabit, nobis tamen, cum pro aliorum erratibus misericorditer intervenimus, praemium nostrae benignitatis restituet. Seguito:

Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Non petierunt eatus in nomine Salvatoris, quia 94.0164D| dum ipsum Salvatorem visibili praesentia complecterentur, minus ad invisibilia salutis dona mentis intuitum erexerant. Sed et nostra fragilitas Patrem petens non in nomine Jesu, id est, Salvatoris petit, dum contra rationem suae petit salutis, non ut apostolorum simplicitas corporali visu sui Salvatoris ab aeternae salutis petizione sit retardata, sed obstaculo propriae cupiditatis ab intuitu dominicae voluntatis impedita. Quid autem principaliter petendum, ac sine ulla dubietate eis qui fideliter in petendo perstiterunt sit parandum a Patre, Dominus subdendo manifestat, dicens:

Petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum. Ordo quippe sensus est: Petite ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Plenum ergo gaudium beatitudinem 94.0165A| perpetuae pacis appellat. Nam ut taceamus de gaudio reproborum, quo sibi luctum mercantur aeternum, habent sancti etiam in praesenti gaudium de spe coelestium bonorum, cum pro Domino terrenis exercentur adversis: habent gaudium cum amore fraternitatis suadente, discunt gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. Sed non est plenum gaudium quod fletu variante miscetur. Plenum quippe gaudium fit, ubi, nemine flente, cum solis datur gaudere gaudentibus. Ait itaque:

Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Ac si patenter dicat: Non fluxa saeculi gaudia, quae et moerore semper mista, et certo sunt fine obnoxia, sed illud singulare gaudium a Patre petite, cujus plenitudo nullo cujuslibet inquietudinis attactu minuitur, 94.0165B| aeternitas nullo unquam termino dissolvitur. Si enim perstiteritis in petendo, procul dubio quae petitis accipietis. De cujus plenitudine gaudii Petrus fidelibus scribit, dicens: Credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae salutem animarum vestrarum (I Petr. II ). Petere autem hujusmodi gaudium est, non verbis tantummodo patriae coelestis introitum flagitare, sed et digna operatione pro eius percezionee certare. Neque enim quidpiam utilitatis affert bene orando superna quaerere, qui non desistit perverse vivendo infimis implicari.

Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Illam nimirum horam significat, 94.0165C| qua eis, peracta sua passione ac resurrezione, Spiritus sancti erat gratiam daturus. Tunc etenim spiritualiter intus instructi, spirituali dilectione succensi, quo perfectius omnia quae de agnitione divinitatis mortalibus erant capienda, ceperant, eo ardentius sola quae ad ejus visionem promerendam juvarent, petere ac desiderare curant. Hoc est enim quod subjunxit:

Illo die in nomine meo petetis. Possumus horam quam pollicetur in futura vita intelligere, in qua palam de Patre annuntiat, id est, palam Patrem ostendet electis, quando, sicut Apostolus ait: Videbimus eum facie ad faciem (I Cor. XIII). De qua annuntiatione dicit et Joannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, 94.0165D| et nondum apparuit quid erimus. Scimus enim quia, cum apparuerit, similitudini ei erimus, videbimus enim eum sicuti est (I Giovanna. III). Ubi veraciter in nomine Jesu petunt electi, dum pro nostra fragilitate intercedunt, quatenus ad suae salvezzais sortem pertingamus, a qua adhuc inter insidias hostium peregrinamur in terris, quam sanctorum petizioneem aptissime in die futura promisit: Illo, inquiens, die in nomine meo petetis. In die etenim petunt, quia non in tenebris pressurarum, ut nostra in praesenti, sed in luce sempiternae pacis, et gloriae beatorum spirituum pro nobis intercessio funditur.Possunt autem idem spiritus electorum in illa coelesti civitate positi, etiam pro seipsis in nomine Salvatoris petere intelligi, quia, videlicet, tempus universalis judicii et resurretionis 94.0166A| corporum in quibus pro Domino certavere, venire desiderante. Unde et Joannes ait: Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant (Ap. VI). Et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Ubi continuo subinfertur: Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec implerentur conservi eorum, et fratres eorum. Singulas quippe stolas albas nunc habent animae, cum sola sua felicitate fruuntur; binas tunc accipient cum, impleto in fine numero fratrum, corporum quoque immortalium receptione laetantur.

Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. 94.0166B| Quia enim Dominus noster Jesus Christus, et Deus et homo est, modo summa deitatis, modo humanitatis humilia loquendo designat. Quod enim dicit non rogaturum se Patrem, de discipulis propter consubstantialem Patri divinitatis suae potentiam dicit, in qua non Patrem ipse rogare, sed rogatam cum Patre consuevit donare. Quod vero Petro ait: Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Lc 22); et de illo Joannes: Advocatum, inquit, habemus apud Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II); propter dispensationem dictum est assumptae humanitatis, cujus cum triumphum Patris ostendit oculis, pro nostra infirmitate propitius intervenit.Potest et ita non inconvenienter accipi quod ait: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis, quia non de 94.0166C| praesenti rogo, sed de futuro tempore posuit rogabo, quod, sanctis in interna pace receptis, non opus sit jam aliquid rogari de illis, quia nimirum tanta beatitudine donati sunt, quae amplior esse non potest.

Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi. Non ita intelligendum est, quasi amor et credulitas discipulorum praecesserit amorem quo illos Pater amaret, meritumque humanum prius sit muneribus gratiae coelestis, cum apertissime dicat Apostolus: Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI); sed ita potius, quia Pater illos gratuito amore praevenerit, atque ad amandum credendumque Filium amando sustulerit, et quia ipsi 94.0166D| agnitam filii dilectionem ac fidem pio et sollicito corde servaverint, majoribus eos donis paternae dilectionis esse remuneratos. Non autem arbitrandum quia Pater sine Filio et Spiritu sancto amare, vel amoris possit munera osare. Nec rursus aestimandum quia Filius sine Patre et Spiritu sancto valeat amari vel credi. Quod ergo ait: Ipse enim Pater amat vos, intelligendum est una cum Filio et Spiritu sancto amare, quos amore dignos judicat. Et quod adjunxit: quia vos me amastis, eadem ratione sentiendum est, quia quicunque Filium recte amat, hunc cum Patre et amborum Spiritu amat, quia quorum inseparabilis est natura divinitatis, horum una eademque sunt dona virtutis.

Exivi a Patre, et veni in mundum. Iterum relinquo 94.0167A| mundum, et vado ad Patrem. Exivit a Patre et venit in mundum, quia mundo visibilis apparuit in humanitate, qui erat invisibilis apud Patrem in divinitate. Exivit a Patre, quia non in ea forma qua aequalis est Patri, sed in assumpta creatura minor apparuit. Et venit in mundum, quia in forma servi quam accepit, etiam mundi hujus amatoribus se videndum praebuit. Iterum reliquit mundum, et rediit ad Patrem, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit, et se amatoribus suis aequalem Patri esse credendum docuit. Reliquit mundum, et rediit ad Patrem, quia humanitatem quam induit per ascensionem ad invisibilia perduxit.Haec quidem verba Domini mystica, et sicut ipse testatur, in proverbiis sunt dicta; sed discipuli quibus dicebantur 94.0167B| adeo carnales adhuc erant, ut eorum profunditatem minime caperent, et non solum arcana dictorum, sed nec ipsam ignorantiam suam intelligerent, putantes simpliciter et dilucide prolata, quae non intelligentibus proverbia erant. Sotto continuo rispondente:

Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam igitur eum loqui autumabant, cujus mysteria dictorum necdum comprehendere valebant. Quod autem adjungitur:

Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. In hoc credimus quia a Deo existi, aperte ostendunt quia loquens ad eos Dominus de his maxime disputabat quae illos delectabat audire, et quae illi interrogare volebant, haec ipsa praeveniens 94.0167C| eis ultro proferebat. Unde merito illum scire omnia quasi Deum, et quasi Dei Filium a Deo venisse credunt et confitentur. Apertum namque divinitatis indicium est, cogitationum nosse secreta, Salomone affermante, qui Deo supplicans ait: Tu enim solus nosti corda omnium filiorum hominum (I Reg. VIII). Unde etiam Hieremias ait: Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et cor (Jerem. XI). Neque haec transeunter aut negligenter commemoranda, sed solerter invigilandum est, fratres mei, ut non verba tantum, et opera nostra, sed ipsa quoque cordium secreta divinis aspectibus digna reddamus. Non in templo nostri pectoris odiorum flamma, non invidiae rubigo 94.0167D| resideat, non inde turpis vel contumeliosi sermonis radix oriatur, non ibi meditatio facti nocentis innascatur: memores simus dominicae comminationis, qua dicitur: Ego enim opera et cogitationes eorum venio ut congregem (Isai. LXVI) . Et expulsis vitiorum ruderibus, talem cordis nostri paremus mansionem, cujus ipse dignetur inesse mansor, qui ejus inevitabilis inspector et judex est . alius earum quae delectatione quidem peccati mentem perturbant, nec tamen hanc ad peccandi consensum pertrahunt; tertius earum quae naturali motu mentem percurrentes, non tamen 94.0168A| hanc ad perpetranda vitia illiciunt, quam a bonis quae cogitare debuit impediunt, veluti est cum phantasmata rerum, quae aliquando supervacue gesta vel dicta novimus, ad memoriam reducimus: quarum crebra retractatio, quasi importuna muscarum improbitas, cordis oculos circumvolare ac spiritualem ejus aciem inquietare magis quam excaecare consuevit. A cunctis autem his cogitationum nequam generibus castigari, monuit Salomon cum dicit: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV). Cujus monita sequentes agamus solliciti, ut si quid consensu perpetrandi facinoris in animo deliquimus, cito hoc confessione et dignis poenitentiae fructibus abstergamus. Si delectatione peccandi nos tentari senserimus, noxiam delectationem 94.0168B| crebris precibus ac lacrymis, crebra amaritudinis perpetuae recordatione pellamus; et si nos solos ad hanc propulsandam sufficere non posse viderimus, fratrum quaeramus auxilia, ut quod nostris viribus nequivimus, illorum consilio et intercessione sumamus. Multum enim valet deprecatio justi assidua; et, sicut idem praemisit, oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei. Quia supervacuis cogitationibus ad integrum carere non valemus, ha in quantum possumus, immissione bonarum cogitationum, et maxime frequenti Scripturarum meditatione fugemus, juxta exemplum Psalmistae, qui dicit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est (Sal. CXVIII). Petamus supernam clementiam, 94.0168C| quod est vere in nomine Salvatoris petere, ut et cordis munditiam, et boni operis praestet efficaciam, et ante omnia illam sedula mente recolamus horam, illam citius venire ottemus, in qua non jam per Scripturas loquatur nobis Dominus, sed palam de Patre annuntiet nobis, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA VIII. IN LITANIA MAGGIORE.

LUC. XI. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur, etc.

94.0168D| Dominus et redemptor noster ad coelestis regni gaudia nos pervenire desiderans, et nos eadem gaudia a se petere docuit, et nobis petentibus se haec daturum esse promisit. Petite, inquit, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Quae nobis sunt verba Domini nostri, fratres charissimi, magnopere ac toto corde pensanda, quia, videlicet, regnum coelorum non otiosis et vacantibus; sed petentibus, quaerentibus, pulsantibus dandum, inveniendum et aperiendum, esse testatur. Petenda est ergo janua regni orando, quaerenda recte vivendo, pulsanda perseverando. Non enim sufficit verbo tantummodo rogare, si non etiam quaesierimus 94.0169A| diligentius, et qualiter nobis sit vivendum ut digni simus impetrare quae poscimus, ipso attestante qui ait: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Mt. VII). Non aliquid prodest bona inchoasse, si non quisque studeat ea quae bene inchoaverat usque ad finem firma perducere; quin imo melius erat non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti; unde necesse est, fratres mei, ut petamus seduli, sine intermissione oremus, et procidamus ante Dominum, ploremus coram Domino, qui fecit nos. Et ut exaudiri mereamur, videamus sollicite qualiter nos vivere velit, quid nos facere jusserit qui fecit nos. Quaramo 94.0169B| Dominum et confirmemur, quaeramus faciem ejus semper; et ut hunc invenire et videre mereamur, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, quia nonnisi casto corpore in die resurrezionis ad coelos sublevari, nonnisi mundo corde gloriam valent divinae Majestatis intueri. Pulsemus et infatigabili desiderio aeternae beatitudinis aures pii Conditoris, nec deficiamus a coeptis priusquam, illo aperiente, de carcere mortis hujus eripi ac portam mereamur patriae coelestis ingredi. Nemo sibi de innocentia blandiatur, nullus suis actibus quasi qui misericordia justi judicis non egeat a precibus cesset; quin potius, etiam cum se aliquid boni quis egisse cognoverit, quia qua hoc districtione judicetur ignorat, tremens cum Propheta proclamet: Ne 94.0169C| intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Sal. CXLII). Et cum beato Giobbe: Si justificare me voluero, os meum condannato me; si innocentem otendero, pravum me comprobabit (Giob. IX). Memor illius semper apostolici sermonis, quia si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis (I Joan. I). Neque rursus quispiam, considerato peccatorum suorum qualitate, seu quantitate, ab appetenda venia mentem desperando revocet. Neminem visa suorum putredine vulnerum, sui magnitudo languoris a salute quaerenda retrahat.Magnam praebeat obtinendae sanitatis 94.0169D| fiduciam quod ipse Conditor noster medicus nobis fieri, ipse ad nos venire in carne, ipse infirmitates nostras suscipere ut sanaret, dolores nostros ut auferret, portare dignatus est . remedia ostendit, dicens per praecursorem suum: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III). Et paulo post: Qui habet, inquit, duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III). Ipse levioribus quotidianisque nostris erratibus, sine quibus haec vita transigi non potest, quotidiana confessionis et intercessionis mutuae medicamenta concessit, dicens 94.0170A| per apostolum Jacobum: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jac. V). Ipse rogari ut praestet admonet, qui animos inopum ad se rogandum largus donator erigit, Omnis, inquiens, qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Non ergo dubitandum quod petentes accipimus, quaerentes invenimus, pulsantibus nobis aperietur, quia nimirum fallere non potuit Veritas quae promisit. Sed hoc est vigilantius intuendum, quia non omnes qui coram hominibus orare videntur, in conspectu aeterni arbitri petere, vel quaerere, vel coelestis regni aditum pulsare probantur.Neque enim Propheta diceret: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Sal. CXLIV), si non aliquos invocare Dominum, sed non in veritate, cognosceret. 94.0170B| Invocant quippe Dominum in veritate, qui in hoc quod orando dicunt vivendo non contradicunt; Dominum in veritate, qui suas ei preces oblaturi primo jussa illius implere satagunt, qui dicturi ei in oratione: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt. VI), illud ejus mandatum impleverunt invocato quod dicit: Et cum stabitis ad orandum, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra (Marc. XI); unde de talibus apte Propheta subjungit: Voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos (Sal. CXLIV). Illi itaque in veritate Dominum invocant, qui eum timere comprobantur. Horum ipse, cum clamaverint, orationes exaudiet.Horum, cum 94.0170C| ad se suspiraverint pia devotione, perficit. Hos, cum ex hac vita transierint, ad salutem sustollet aeternam. At contra sunt qui Deum, sed non in veritate invocant; quos redarguens Jacobus ait: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV). Male namque petunt, qui perseverantes in peccatis pro eisdem peccatis, quae ipsi minime dimittunt, ut sibi a Domino dimittantur, imprudenter exorant, quales ipse per Isaiam reprobat dicens: Et cum extenderitis manus vetras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I).Quibus adhuc consulendo qua oratione possent impetrare quae poscerent ostendit cum subdidit: Lavemini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis 94.0170D| meis (Ibid. ). Male petunt qui vocem Domini jubentis venire, audire obtemperando contemnunt; et nihilominus Dominum suam vocem supplicantium exaudire miserando deposcunt: quos ipse repellens in Evangelio loquitur: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI) . De quibus et Salomon in Proverbiis: Qui declinat, inquit, aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). Male petunt, quia non supernae mercedis intuitu, sed ad exemplum Pharisaeorum humanae gratia laudis longis incubant precibus, de quibus ipse testis et judex terribilis terribiliter protestatur quia receperunt mercedem suam. Male petunt et ipsi qui terrena magis in oratione 94.0171A| quam coelestia bona requirunt, quorum preces Apostolus in ipsa, de qua loquimur sententia, specialiter reprehendit. Cum enim dixisset: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, adjunxit continuo, ut in concupiscentiis vestris insumatis (Jac. IV). Neque autem prohibentur cives patriae coelestis in terra peregrinantes pro pace temporum, pro salute corporum, pro ubertate frugum, pro serenitate aurarum, pro caeteris vitae hujus necessariis Dominum petere, si tantum haec minime petantur, et si ob hoc solummodo petantur, ut, abbondantie viatico in praesenti, liberius ad futura dona tendatur: sed quia sunt qui temporalem quietem et prosperitatem a suo Creatore requirunt, non quidem ut eidem devotioribus animis obediant, sed ut abbondantiius commessationibus et 94.0171B| ebrietatibus vacent, ut securius et licentius suis concupiscentiis, suae carnis serviant illecebris, merito tales male petere dicuntur. Verum quod omnes hujusmodi petizioni, eo quod male petunt, accipere non merentur, studeamus nos, dilectissimi, et bene petere, et digni ad obtinenda quae petimus existere: quod ita fit, si ea quae Dominus jussit orando quaerimus, et quales nos ipse fieri docuit , racconti ad orandum procedimus, et intenti in precibus donec impetremus insistimus. Si autem scire cupimus quae ipse nos petere velit, audiamus nos illud evangelicum: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Mt. VI). Regnum autem Dei et justitiam ejus quaerere est et coelestis patriae dona desiderare, et quibus justitiae meritis ad haec 94.0171C| pervenire debeatur indesinenter inquirere, ne si a via forte quae illuc ducit oberremus, pervenire quo nitimur minime queamus. Quod si verba Domini et Salvatoris nostri quibus nos de exemplo terreni parentis ad rogandum Deum Patrem hortatur, diligenter inspicimus, citius agnoscimus quae sit justitia, maxime quae iter nobis coelestis regni aperiat. Quis, inquit, ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? aut si piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? Aperta etenim est comparatio haec et cunctis audientibus ad intelligendum facillima, quia si homo quilibet mortalis ac fragilis et peccati adhuc carne gravatus petentibus se filiis, quos diligit, quae 94.0171D| bona habet, quamvis terrena et fragilia dare non denegat; multo magis Pater coelestis petitoribus suis, suo timore et amore praeditis, non defectiva in coelis bona largitur. Juxta typicam intelligentiam, panis dilectionem significat, quia sicut ille principalis est cibus, ita ut sine eo mensa inops esse videatur, ita dilectio principalis est virtus, ita ut sine illa virtutes reliquae spiritales virtutes esse videri nequeant, quia nimirum quidquid boni agitur sola in dilectione perficitur; unde dicit Apostolus quia si linguis hominum loqueretur et angelorum, et si habuerit prophetiam, et noscet mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferret, et si distribueret omnes facultates suas in cibos pauperum, et si traderet corpus suum , 94.0172A| ita ut arderet, charitatem autem non haberet, nihil illi prodest (I Cor. XIII). Charitas vera est, qua et Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos diligere praecipimur. Nec tantum proximis et amicis, verum etiam inimicis perfectus quisque beneficium dilectionis impendere debet, Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Mt. V). In pisce autem fides non ficta exprimitur.Quomodo enim piscis sub tegmento aquarum nascitur, vivit, et alitur; sic et fides quae in Deum est, quae alterius vitae gaudia per lamento praesentia fletusque requirit, invisibiliter in corde gignitur, invisibili gratia Spiritus per aquam Baptistatis 94.0172B| consecratur, invisibili auxilio divinae protectionis ne deficiat nutritur, invisibilium praemiorum intuitu quaeque valet bona operatur, memor illius apostolici quia ea quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV). Possumus et in hoc dicere, quia piscis in eo fidei typum teneat, quod sicut illecebris [ F. , inquietis] maris fluctibus tunditur, nec perimitur, ita fides firma, quantislibet adversantis mundi pressuris impugnetur, inconvulsa persistat, imo etiam de certamine gloriosior existat, adjuvante illo qui missis ad praedicanda ejusdem fidei dona discipulis ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum (Giovanna. XVI). Porro per ovulo spei nostrae certitudo figuratur, quia in ovo nondum fetus cernitur, sed futurae avis fetus 94.0172C| speratur; et fideles quique nondum in praesenti supernae patriae gloriam, quam credunt, intuentur, sed futuram sperando praestolantur. Unde dicit Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Haec igitur sunt, fratres charissimi, bona quae principaliter a Deo petere, haec justitia regni quam ante omnia quaerere debeamus, fides, videlicet, spes, charitas, quia sicut scriptum est: Justus ex fide vivit (Rom. I) . Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit (Sal. XXXI), et: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII). Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Gal. V).Et iterum: Dilectio proximi malum non operatur (I Cor. XIII). Non est autem 94.0172D| metuendum ne si gratiam dilectionis a Domino pia devotione quaeramus, si intimo ex corde dicamus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI); illorum cor nostrum rigore odiorum constringi permittat. Hunc etenim rigorem per duritiam lapidis insinuat, cum dicit: Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? (Luc. XVII. ) Non est formidandum ne si fortitudinem fidei contra hostis antiqui tentamenta precemur, toto ex corde dicentes: Domine, auge nobis fidem, ille nos infidelitatis sinat interire venenis. Jure enim nomine serpentis virus infidelitatis, quod per ipsum generi humano aspersum est, exprimitur, cum dicitur: Aut si piscem petit, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Non est timendum ne si spem bonorum coelestium, per quam praesentia 94.0173A| adversa simul et prospera contemnere possimus, a Domino postulemus; ille auditum avertat et nos desperatione futurorum retro respicere, id est, ea quae reliquimus patiatur labentis saeculi commoda virentia requirere. Recte namque immutatio boni propositi nociva, et concupiscentiae carnalis repetitio, veneno scorpionis, quod retro est, quod in cauda gestat, comparatur, cum dicitur: Aut si petierit ovum, nunquid porriget ei scorpionem? Haec itaque petamus a Domino, fratres, ut, scilicet, alimentum nobis purae charitatis, sincerae fidei, certae spei tribuat, ut duritiam odiorum, ut perfidiae virus, et aculeum nobis desperationis qui ad vitam caducam retrahere solet auferat, et absque ulla dubietate quod petimus accipiemus. Ait enim veridica voce Joannes 94.0173B| apostolus, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos; sed et ipse Dominus certam nobis fiduciam dat impetrandi quae recte petimus, cum subjungit: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? Malos autem discipulos vocat, qui utique, quantum ad humanum judicium spectat, boni erant, quia nimirum nemo est qui in hac vita a cunctis valeat immunis esse delictis, Salomone attestante qui ait: Quia non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Eccl. VII). Unde providens qui gravibus peccantium reatibus grandiora poenitendi medicamenta dimostrat, ipse quotidianos electorum erratus, qui verbo maxime vel cogitatu contingunt, quotidianis 94.0173C| orationum studiis docet debere curare: quos inter alia sic orare praecipit: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt. VI). Vel certe malos appellat discipulos, quia in comparatione divinae bonitatis omnis creatura mala esse probatur, dicente Domino: Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X), cum tamen participatione ejusdem bonitatis divinae rationabilis creatura bona fieri posse cognoscitur; unde et Dominus pia promissione testatur, quia Pater de coelo dabit spiritum bonum petentibus se (Luc. XI); ut profecto ostendat, quia qui seipsis mali sunt, per acceptam Spiritus gratiam boni possunt effici. Spiritum bonum petentibus dandum a Patre pollicetur, quia sive 94.0173D| fidem, spem, charitatem, sive alia quaelibet bona coelestia desideramus adipisci, non aliter nobis haec quam per sancti Spiritus donum tribuuntur. Hinc est enim quod idem Spiritus in Isaia Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini, et in alio loco Spiritus dilectionis et pacis, Spiritus gratiae et precum nominatur, quia nimirum quidquid boni veraciter habemus, quidquid bene agimus, hoc eodem Spiritu largiente percipimus: quod intelligens Propheta, cum cordis munditiam quaereret dicens: Cor mundum crea in me, Deus, continuo subjunxit: Spiritum rectum innova in visceribus meis (Sal. L), quia si non interiora nostra Spiritus Domini rectus impleverit, cor in nobis 94.0174A| mundum unde sit non habet. Cum in operibus bonis profectum concupiscens dixisset: Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam (Sal. CXLII) statim quo hunc ordine consequi deberet ostendit cum dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam, cujus vestigiis juxta modulum nostrum, fratres charissimi, adhaerentes, petamus Deum Patrem, ut Spiritus sui gratia nos in viam rectae fidei, quae per dilectionem operatur, inducat. Et ut optata mereamur obtinere, taliter vivere studeamus, ne tanto Patre simus indigni, quin potius mysterium regenerationis quo in battesimo filii Dei sumus electi, illibato sempre corpore pariter et mente servemus. Certum namque est, quasi summi Patris mandata sectamur, remunerabit nos haereditate sempiternae 94.0174B| benedictionis, quam nobis ante saecula paravit, per Jesum Christum Dominum nostrum qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA IX. IN ASCENSIONE DOMINI.

LUC. XXIV. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.

Ascensurus in coelum Dominus primo discipulos de mysterio suae fidei diligenter instruere curavit, ut tanto certius hanc mundo praedicarent, quanto eam et ab ipso veritatis ore percepissent, et prophetarum ore jamdudum praesignatam fuisse cognoscerent. Apparentemente 94.0174C| enim post-resurretionis triumphum, juxta hoc quod modo, cum Evangelium legeretur, audivimus: Haec sunt, inquit, verba quae locutus sum ad vos cum essem vobiscum, id est, cum simile vobis adhuc corpus corruttibile ac mortale gestarem, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et profetis et psalmis de me. Impleta in se dicit sacramenta quae Moyses, prophetae et psalmista praedicaverunt: unde liquido patet quia una est Ecclesia in omnibus sanctis ejus, eadem fides electorum omnium, praecedentium videlicet et laterium carnalem ejus adventum, quia nimirum sicut nos per fidem transactae incarnationis, passionis ac resurrectionis illius salvamur, ita et illi futuram ipsam 94.0174D| incarnationem, passionem ac resurrezionem certissime credentes, per eumdem vitae auctorem salvari sperabant: quod bene duo viri illi qui botrum de terra repromissionis ad populum in deserto exspectantem in vecte portabant, insinuant (Num. XIII). Botrus quippe vecti impositus Dominus est in cruce exaltatus, qui dicit: Ego sum vitis vera (Giovanna. XV). Et alibi poculum vini discipulis porrigens: Hic est calix, inquit, novum testamentum in meo sanguine, quod pro vobis fundetur (Luc. XXII). De quo et Ecclesia: Botrus Cypri, inquit, dilectus meus mihi (Cant. I).Portant autem botrum in vecte duo viri, per quem populo ubertatem terrae repromissionis astruant, quia praedicatores utriusque testamenti, qui gloriam patriae coelestis Domino revelante didicerunt, iidem 94.0175A| passionis illius arcanum populis intimare non cessant, quo per hoc conjici possit quanta fidelibus praemia sit daturus in coelis, qui pro illorum salute Filium suum unigenitum passurum misit ad terras. Quod autem duo portantes botrum similiter quidem eum portare, sed non similiter valebant intueri, hoc nimirum significat, quod Salvator ipse discipulis suae visionis gratia glorificatis ait: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Mt. XIII). Vel certe illud quod unum eumdemque Dominicae crucis triumphum prius prophetae et Moyses quam apostoli noverant et praedicabant; sed prophetae aliquote hoc figuratis velatisque sermonibus; apostoli 94.0175B| autem apostolorumque successores, patefacta luce Evangelii, sempre aperte praedicabant, ita ut nunc omnis populus Christianus scire et confiteri debeat fidem quam eo tempore pauci admodum et perfectiores quique noverant, quamvis omnis populus etiam tunc ejusdem mysteria fidei in legalibus ceraemoniis typice portaret; unde hic dicitur quia Dominus, consummatis incarnationis suae sacramentis, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Aperuit discipulis sensum, ut ea quae obscure prophetae dixerunt, ipsi palam intelligere, atque intelligenda credentibus tradere possent. Aperuit illis sensum ut intelligerent, quia quaecunque ille in carne gessit vel docuit, haec eadem eum prophetae acturum docturumque esse praedixerant.

94.0175C| Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. Nomen Christi et ante passionem resurrezionemque illius jam olim prophetarum, ut diximus, patrumque fides noverat, Petro attestante, qui de eisdem loquens ait: Sed per gratiam Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Atto XV). Peracta autem passione ac resurrezione, sed et ascensione ejus ad coelos, ejusdem nominis illius fides non solum posteris eorum, genti videlicet Judaeae, latius apertiusque praedicatur, sed et exteris nationibus eadem superna miseratione revelatur. Ideergo 94.0175D| Christum venire in carne, pati, ac resurgere oportebat, quia genus humanum aliter ad vitam institui, a morte redimi, ad spem resurrectionis informari, quam per ipsius praesentiam, passionem, et resurrezionem, minime valebat. Bene autem praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum in confessione nominis Christi ab Hierosolymis incipit, ut ubi doctrinae et virtutum ejus magnifico, ubi passionis triumphus, ubi resurrezione et ascensionis sunt gaudia perfecta, ibi prima fidei illius radix ederetur, primus Ecclesiae nascentis quasi magnae cujusdam vineae surculus plantaretur: quae perinde, multiplicato verbi germine, in totam mundi latitudinem doctrinae suae palmites extenderet, completo Isaiae vaticinio quo dixit quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de 94.0176A| Hierusalem, et judicabit gentes, et argumentet populos multos (Isai. II). Bene autem praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum, quae in gentes idololatras et variis pollutas sceleribus erat evangelizanda, ab Hierosolymis sumit initium, ne ullus scilicet, suorum magnitudine facinorum perterritus, de impetranda venia, si dignum poenitentiae fructum faceret, dubitaret, quando etiam Hierosolymitis , ecco Filium Dei blasphemavere et crucifixere indultum esse constaret.

Vos autem, inquit, estis testis horum; et ego mitto promissum Patris mei in vos. Promissum Patris gratiam dicit Spiritus sancti, de quo in Evangelio Joannis multa illis ante passionem suam locutus est, ex quibus est illud: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a 94.0176B| Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis (Giovanna XV). Et in Actibus Apostolorum: Praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Atto I). De cujus promissi exspectatione hic quoque subinfertur cum dicitur:

Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex contralto. Virtutem autem eis ex alto superventuram pollicetur, quia quamvis et antea Spiritum sanctum habuerint, plenius tamen hunc, illo ad coelos ascendente, perceperunt. Nam et ante passionem ejus per Spiritus sancti potentiam multa daemonia 94.0176C| ejiciebant, multos sanabant aegrotos, verbum vitae quibus valuere praedicabant, et ipso resurgente a mortuis specialius sunt ejusdem Spiritus gratia ricreati, quando sicut Joannes scribit: Insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Giovanna XX). Sed majori ejus virtute sunt ex alto induti, cum post decem dies Assumptionis Dominicae, hunc in linguis igneis susceperunt, et tanta per eum sunt fiducia fortitudinis inflammati, ut nullis principum terroribus, quin omnibus in nomine Jesu loquerentur, possent prohiberi.

Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. Quia Redemptor noster in carne apparuit, ut peccata tolleret, meritum primae maledictionis auferret, haereditatem credentibus 94.0176D| perpetuae benedictionis donaret, recte cuncta quae in mundo gessit, in verba benedictionis conclusit, ostendens seipsum esse de quo dictum est: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit (Sal. LXXXI). Et bene eos quibus benediceret, in Bethaniam, quae domus obedientiae interpretatur, eduxit, quia nimirum contemptus et superbia maledictionem, obedientia meruit benedictionem. Nam et ipse Dominus, ut amissam benedictionis gratiam mundo restitueret, factus est obediens Patri usque ad mortem, et solis eis, qui in sancta Ecclesia divinis student obtemperare praeceptis, benedictio vitae coelestis tribuitur. Nec praetereundum est quod Bethania in latere montis Oliveti posita narratur. Sicut enim Bethania obedientem Domini mandatis Ecclesiam, 94.0177A| ita mons Oliveti ipsam Redemptoris nostri personam multum decenter exprimit, qui in carne apparens, et altitudine dignitatis, et spiritualis gratia virtutis, omnes qui puri homines sunt sanctos antecellit; unde et illi canitur in Psalmis, quia unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Sal. XLIV). Et ipse, sicut etiam praesens sancti Evangelii lectio testatur, ejusdem sanctae unctionis munus suis consortibus, hoc est fidelibus promisit, nec multo post tempore, sicut novimus, quod promiserat misit. Si autem quem delectat audire quomodo domus obedientiae, id est, Ecclesia sancta in ejusdem montis Oliveti sit latere constructa, legamus Evangelium Joannis, ubi, passione ejus in cruce completa, unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit 94.0177B| sanguis et acqua. Haec sunt etenim sacramenta quibus Ecclesia in Christo nascitur et nutritur: aqua, videlicet, battesatis, qua abluitur a peccatis, et sanguis calicis Dominici, quo confirmatur in donis. Quae quia Spiritus quoque sancti chrismate, ut perfici valeat in die redemptionis, signatur, recte mons in cujus latere civitas sancta sita est, in quo benedictionis gratia datur, mons Olivarum vocatur.

Et factum est, inquit, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Notandum quod, benedictione discipulis data, Salvator ascendit ad coelos, simulque memoriae commendandum quod sicut in Actibus eorum legimus, ipsis ascensum ejus aspectantibus apparentes angeli dixerunt: Sic veniet 94.0177C| quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Atto I), atque omni instantia laborandum, ut sicut in eadem carnis forma ac substantia qua ascendit Dominus ad judicandum descendet, sic etiam qui benedicens apostolis abiit, benedictione sua nos, cum redierit, dignos efficiat, eorumque in sorte collocet, quibus ad dextram stantibus dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Mt. XXV).

Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Et semper, et in hoc maxime loco, fratres charissimi, meminisse nos decet sermonis Domini, quo discipulos glorificans, sicut paulo superius retulimus: Beati, inquit, oculi qui vident quae vos videtis (Mt. XIII) . Quis étenim dicere, quis 94.0177D| digne valeat cogitare quam beata compunctione oculos ad terram deflexerint, quibus ipsum quem adorabant coeli Regem, devicta mortalitate quam assumpserat ad paternae claritatis solium jam redire conspexerint! quam dulces lacrymas, quanta spe ac laetitia ferventes, pro ingressu patriae coelestis fuderint, quo Deum ac Dominum suum partem suae naturae jam ferre cernebant! Merito ergo tali spectaculo refecti, postquam adoraverunt in loco ubi steterunt pedes ejus, postquam vestigia quae novissime fixit lacrymis rigavere profusis, confestim rediere Hierosolymam, ubi adventum sancti Spiritus exspectare 94.0178A| sunt jussi, et ut digni promissis coelestibus existerent, erant semper in templo laudantes, et benedicentes Deum, scientes certissime quia illa solummodo corda Spiritus sanctus invisere et habitare dignatur, quae locum orationis frequentantia, quae laudi et benedictioni divinae viderit esse dedita. Unde in Actibus apostolorum legitur de ipsis: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione (Atto I). Quod nobis est testimonium operis apostolici solerter imitandum, videlicet, ut qui coelestia promissa habemus, qui pro his accipiendis sedulo supplicare praecipimur, et omnes ad orandum conveniamus, et in oratione persistamus, et unanimi Dominum devotione precemur. Nec dubitandum est quod sic nobis orantibus pius Conditor auditum accomodare, et Spiritus sui gratiam 94.0178B| nostris quoque cordibus infundere dignabitur, quod nostros quoque beatos faciet oculos, etsi non ut apostolorum, qui commorantem in mundo Dominum, qui docentem et miracula facientem, qui post triumphum mortis resurrexisse atque ad coelos redeuntem videre meruerunt; certe ut eorum de quibus Thomae apostolo dicit: Quia vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt (Giovanna XXVIII). Cunctis etenim credentibus, sive illis qui incarnationis ejus tempora nascendo praecesserunt, sive his qui eum in carne viderunt, sive nobis qui post ejus ascensionem credimus, communis est illa piissima ejus repromissio qua dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt. V ) ).

Haec de lectione Evangelii, prout potuimus, exponendo 94.0178C| transcurrimus; sed quia in eadem lectione apertum discipulis sensum ad intelligendum Scripturas audivimus, libet de ipsis prophetarum scripturis aliqua ad memoriam reducere, gaudiumque evangelicae solemnitatis etiam propheticae assertionis accumulare ac condire praeconiis. Loquitur ergo de hac solemnitate Salmista: Ascendit Deus in jubilatione: Dominus in voce tubae (Sal. XLVI). Ascendit quippe in jubilatione, quia laetantibus de sublevationis ejus gloria discipulis, coelum petit. Ascendit et in voce tubae, quia praeconantibus angelis reditum ejus ad judicandos vivos et mortuos, sedem regni coelestis adiit. Qualiter autem Deus ascenderit, qui sempre ubique praesens de loco ad locum mutabilis non est, 94.0178D| idem alibi testatur dicens: Qui ponit nubem ascensum, qui ambulat super omnes pennas ventorum (Sal. CIII). Nubem namque dicit substantiam humanae fragilitatis qua se Sol justitiae ut ab hominibus ferri posset induit. Unde dicit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus (Isai. XIX). Super nubem quippe levem Dominus ascendit, ut ingressus Aegyptum ejus simulacra subverteret, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Giovanna I), quia immune ab omni sorde iniquitatis corpus assumpsit, in quo mundum ingrediens, idololatriae 94.0179A| ritum destrueret, nigrisque ac tenebrosis gentilium cordibus verum divinitatis lumen aperiret. Per naturae humanae nubem de loco ad locum venire dignatus est qui loco non clauditur: in hac irrisiones, et flagella, et mortem quoque voluit pati qui impassibilis sempre in divinitate permanet; per hanc resurrezione virtute coronatam ascendit in coelum qui potentia divinitatis coelum implet et terram. Hanc super pennas ventorum evexit, cum assumptam de terris non solum super universa aeris hujus spatia, sed etiam aetheris altitudinem sustollens, in majestatis paternae dextra collocavit. De hac assumptae humanitatis gloria etiam Amos ait: Qui aedificat in coelum ascensionem suam, et promissionem suam super terram fundit (Amos IX). In coelum quippe ascensionem suam aedificavit 94.0179B| qui humanam sibi carnem et animam, in qua coelum subito posset, ipse creavit. Promissionem vero suam super terram fudit, quia, misso desuper Spiritu, omnes terrarum fines gratia suae fidei, ut promiserat, implevit: cujus gratiam promissionis Psalmista et venturam in Spiritu praevidens, et citius venire desiderans, ait: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Sal. LVI). Ubi aperte significat quia priusquam Redemptor noster, assumpta mortali carne, mortis regnum dirueret, notus tantum in Giudea erat Deus, in Israele magnum nomen ejus. At ubi resurgens a mortuis coeli alta Deus homo penetravit, toto jam terrarum orbe nominis ejus gloria praedicatur et creditur.

94.0179C| Nec verbis solummodo prophetae, verum etiam gestis ejusdem Dominicae ascensionis praedicavere mysterium. Nam et septimus ab Adam Enoch translatus de mundo, et Elias in coelum sublevatus aerium, ascensuro super coelos Domino testimonium praebuerunt. Et quidem Enoch in eo quod septimus ab Adam progenitus est figuravit Dominum, non consueto mortalis naturae ordine, sed Spiritus sancti potentia concipiendum et nasciturum, Spiritus sancti gratiam omnem, quae septiformis a propheta describitur, in eo singulariter requieturam, ipsum in Spiritu sancto baptizaturum, et ejusdem Spiritus dona credentibus esse daturum. In eo autem quod trecentis sexaginta quinque annis priusquam transferretur apud homines vixit, qui est numerus dierum anni solaris, ejus 94.0179D| futuram in carne conversazioneem designavit, qui ascensurus ad coelos unicam se mundi lucem esse monstravit. Ego sum, inquiens, lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Giovanna VIII). Unde a Propheta sol mystice vocatur, quia ipse nimirum cunctas mundi partes a solis Ortu usque ad Occasum, ab Aquilone usque ad Meridiem, gratia fidei et veritatis illustrare dignatus est. Porro hoc quod Enoch, qui translatus est Dedicatio, interpretatur, significat eum qui resurgens a mortuis ascendit in coelum, et nunc ad consecranda corda fidelium pignus sui Spiritus dare, et in futuro perfectam ex omni parte Ecclesiam in gaudio resurretionis et perpetuae solemnitatis inducere dignatur.

94.0180A| At vero Elias abbondantiore miraculo figuram hujus Dominicae festivitatis praetulit. Cum enim instaret tempus quo tolleretur de mundo, venit ad Jordanem cum discipulo Eliseo, et involuto pallio suo percussit aquas: quae divisae sunt, et transierunt ambo per siccum, dixitque ad Eliseum: Postula quid vis ut faciam tibi antequam tollar a te. At ille: Obsecro, inquit, ut fiat duplex spiritus tuus in me (IV Reg. II). Cum incedentes sermocinarentur, ecce curru igneo repente raptus, Elias, ut Scriptura ait, ascendit quasi usque in coelum. Qua adjectione significatur quod Elias non in ipsum coelum ut Dominus noster, sed in alta tantum aeris hujus sublevatus est, ac deinde invisibiliter ad paradisi gaudia relatus.Levavitque Eliseus pallium Eliae quod ceciderat ei. Et veniens 94.0180B| ad Jordanem percussit eo aquas, atque invocato Deo Eliae, divisit et transiit. Notet ergo dilectio vestra, fratres mei, quam ordinate figura concinat veritati. Venit Elias ad Jordanem, et exutus pallio suo percussit aquas ac divisit. Venit Dominus ad fluvium mortis, quo genus humanum mergi consueverat, et exuens se ad tempus habitu carnis quam assumpserat, mortem moriendo percussit, ac vitae nobis iter resurgendo patefecit. Recte etenim per Jordanem fluxus nostrae mortalitatis ac faultus exprimitur, quia et Jordanis Latine Descensus eorum dicitur, et ipse fluvius in mare Mortuum influens laudabiles suas ibi perdit aquas. Transit autem Elias diviso amne per siccum, transit et Eliseus, quia resurgens a mortuis Salvator fidelibus suis quoque spem resurgendi 94.0180C| tributo. Transito Jordane, Elias dedit optionem Eliseo postulandi quae vellet; et Dominus, impleta resurretionis gloria, plenius discipulorum sensibus inseruit quod et antea promisit: Quia quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam (Giovanna. XV). Petiit Eliseus ut fieret spiritus Eliae duplex in se, et edocti a Domino discipuli promissam Spiritus gratiam accipere desiderabant: quam non uni tantum genti Judaeae, quam ipse praesens in carne docuit, sed et cunctis per orbem nationibus praedicare sufficerent. Annon duplicem Spiritus sui gratiam pollicebatur, cum ait: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Giovanna. XIV)? Sermocinantibus Elia et Eliseo subito currus et equi ignei 94.0180D| rapuerunt Eliam quasi usque ad coelum: qui profecto currus et equi angelicae sunt intelligendae virtutes, de quibus scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Sal. CXIII). Horum namque Elias subsidio, utpote homo purus, quo a terra tolli posset egebat, et Dominus cum apostolis colloquens subito videntibus illis elevatus est, etsi non angelico fultus auxilio, angelico tamen comitatus obsequio, vereque assumptus est in coelum, angelis quoque ad ipsum attestantibus, qui illis dixerunt: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum (Atto I). Sublevatus ad coelum, Elias dimisit Eliseo pallium quo erat indutus. Ascendens in coelum, Dominus sacramenta humanitatis assumptae discipulis, imo omni 94.0181A| Ecclesiae, quibus sanctificaretur et in virtute dilectionis calefieret, reliquit. Assumens Eliseus pallium Eliae percussit eo aquas Jordanis, et ubi invocavit Deum Eliae, divisae sunt, et transiit. Assumpserunt apostoli, assumpsit instituta per eos Ecclesia sacramenta sui Redemptoris, quibus spiritualiter erudita, abluta, et consecrata; ipsa quoque, invocato nomine Dei Patris, impetum mortis superare, ejusque obstaculo contempto, ad vitam transire didicit sempiternam.

Hanc ergo Dominicae ascensionis gloriam, fratres charissimi, quae prius prophetarum et dictis signabatur et gestis, et post in ipso Mediatore nostro completa est, tota devotione veneremur, et ipsi quoque ut ejus vestigia sequi, atque ad coelos mereamur ascendere, 94.0181B| interim salubriter humiliemur in terra, memores semper quia, sicut Salomon ait, Superbum sequitur ignominia, et humilem spiritu sequitur gloria (Prov. XXIX). Ecce in ascensione Redemptoris nostri, quo nostra sit omnis intentio dirigenda didicimus; ecce, ascendente ad coelos Mediatore Dei et hominum, patefactam hominibus coelestis patriae januam cognovimus. Ad hujus ergo patriae perpetuam felicitatem omni studio festinemus. In hac quia necdum corpore possumus, desiderio sempre et mente versemus. Juxta vocem egregii praedicatoris, quae sursum sunt quaeramus, ubi Christus est in dextra Dei sedens, quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram. Quaeramus illum et confirmemur spe inventoris. Quaeramus faciem ejus semper, ut cum ipse 94.0181C| qui placidus ascendit terribilis redierit, nos paratos inveniat, quos secum ad festa supernae civitatis introducat Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA X. IN DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI.

GIOVANNA. XV. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, ecc.

Ex multis sancti Evangelii locis invenimus quia discipuli ante adventum Spiritus sancti minus capaces erant ad intelligenda arcana divinae sublimitatis, 94.0181D| minus fortes ad toleranda adversa humanae pravitatis, sed eis adveniente Spiritu cum augmento divinae cognitionis, data est etiam constantia vincendae humanae persecutionis. Unde illis Dominica promissione nunc dicitur:

Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis. Notandum autem imprimis quod Dominus Spiritum veritatis, et a se mittendum esse testatur, et eumdem mox a Patre procedere subjungit, non quia idem Spiritus aliter a Patre procedit quam a Filio mittitur, aut alio tempore a Patre procedit [Al. om. quam a Filio. . . procedit], quam cum a Filio mittitur, sed ideo Filius eum a se mitti, et a Patre 94.0182A| dicit procedere, ut aliam Patris, aliam esse suam personam designet, atque ut [Al. om. ut] in eadem differencee personarum unam esse operationem, ac voluntatem suam cum Patris voluntate et operatione denuntiet. Cum enim ejusdem Spiritus gratia datur hominibus, mittitur profecto Spiritus a Patre, mittitur et a Filio; procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et ejus missio ipsa processio est qua ex Patre procedit et Filio. Venit et sua sponte, quia sicut coaequalis est Patri et Filio, ita eamdem habet voluntatem cum Patre et Filio communem. Spiritus enim ubi vult spirat (Giovanna. III).Et sicut Apostolus, enumeratis donis coelestibus, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Adveniens autem Spiritus 94.0182B| testimonium perhibuit de Domino, quia discipulorum cordibus [Al. aggiungere. pro Deo] aspirans, omnia quae de illo erant scienda mortalibus, clara illis luce revelavit: quod videlicet aequalis et consubstantialis erat Patri ante saecula, quod consubstantialis nobis factus est in fine saeculorum, quod de Virgine natus sine peccato vixit in mundo, quod quando voluit et qua voluit morte transivit de mundo, quod veraciter resurgendo mortem destruxit, quod [Al. om. quod] veram in qua passus et resurrexit carnem ad coelos ascendendo levavit atque in paternae gloriae dextera constituit, quod omnia prophetarum scripta illi testimonium perhibent, quod confessio nominis ejus usque ad fines erat propaganda terrarum, caeteraque 94.0182C| fidei illius mysteria Spiritus sancti testimonio sunt reserata discipulis. Neque illis tantummodo, sed et omnibus qui per verbum eorum credunt in Dominum, quidquid recte sapiunt, ejusdem Spiritus est munere concessum. Ille ergo, inquit, testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis, quia quae Spiritu intus docente perceperunt, haec abjecto timore pristino foris loquendo et aliis ministrabant. Ipse namque Spiritus corda eorum et scientia veritatis illustravit, et ad docenda quae nossent cuimine virtutis erexit: unde recte apud Isaiam: Spiritus idem fortitudinis et scientiae nuncupatur (Is. XI ). Est enim Spiritus scientiae, quia per ipsum quae recte agere, vel etiam cogitare debeamus, agnoscimus; est et fortitudinis, quia etiam per ipsum, ut quae bene 94.0182D| novimus operemur, accipimus, ne adversitate aliqua a bonis quae cepimus repellamur.

Et vos, inquit, testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis. Nam [ Al. , Cum] data Spiritus gratia etiam hoc fiduciam discipulorum juvit quod ab initio erant cum Domino, ideoque quae apud illum viderunt et audierunt, absque ulla ambiguitate praedicare valebant. Unde bene Petrus alium pro Juda ordinare volens apostolum, non hunc neophytum, sed probatum ex tempore curavit eligere dicens: Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis (Atto I). Hinc ipse gentibus Christum evangelizans, confidente 94.0183A| aiebat: Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis (Atto X). Sed quia crescentibus electorum meritis statim crescere solet antiqui hostis invidia, qua vel per seipsum latente, vel per homines suae malignitati subditos patenter, inchoata pietatis germina conatur obruere, recte Dominus promissa discipulis praedicandi fiducia persecutionem quoque eorum qui eidem praedicationi resistentent pariter exorturam ostendit cum subdidit :

Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Curavit namque pius magister futura discipulis pravorum bella praedicere, 94.0183B| quo minus haec eos venientia possent offendere, quia solent nimirum levius ferri adversa quae possunt ante praenosci. Nam quae imparato ac non praevidenti animo mala ingeruntur, gravius ​​hunc saepe ab integritatis suae statu dejiciunt. Unde bene Salomon admonet dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore Domini, et praepara animam tuam ad tentationem. Non solum vero discipulos Salvator a contribulium societate pellendos, sed ab eis etiam mortis pericula passuros fuisse praemonuit. Nome seguente:

Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Arbitrabantur autem obsequium se Deo praestare Judaei in eo quod ministros 94.0183C| Novi Testamenti odiis insequebantur et mortibus: quia, sicut illis testimonium perhibet Apostolus, Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X). Et de seipso [ Al. , se ipse] loquitur: Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, quod et feci Hierosolymis (Act. XXVI). Praedictis ergo pressuris adversantium repente quasi consolans discipulos adjunxit:

Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Ac si aperte dicat: Bella quidem tribulationum a contribulibus vestris estis passuri, sed eo tolerabilius haec suscipite, quo non tam odio vestri, quam divinae legis aemulatione vobis ingerentur. Cujus memor admonitionis beato 94.0183D| martire Stefano, flexis genibus pro his qui se interficiebant, pia voce supplicabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Atto VII). Arbitrabantur ergo legis aemulatores obsequium se praestare Deo, dum praeconibus gratiae neces inferrent: sed frustra legem quae per famulum data est, defendunt, qui gratiam quam ipse Filius offert, accipere renuunt. Incassum se Deo Patri placere aestimant, qui Dei Filium contemnere, imo etiam persequi ac blasphemare laborant. Sotto retta subjungitur:

Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. Quia enim Filius in Patre, et Pater est in Filio, et qui videt Filium, videt et Patrem (Giovanna. XIV), patet profecto quod quicunque Filii credulitati obstinata mente resistunt, nec Patrem nosse probantur. 94.0184A| Unde etiam idem Joannes veritatem divinae unitatis insinuans, ait: Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet (I Joan. II). Et iterum: Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo (I Giovanna. V). Verum quia discipuli, qui Patrem bene noverant et Filium, multa pro ejusdem scientiae defensione ac propalatione fuerant passuri, provida Dominus admonitione subjungit:

Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Magnopere pensandum est, quod ait, Ego dixi vobis, ego qui pro vestra vita ac salute moriturus sum, qui vos meo sanguine redempturus, qui vos in tribulatione semper adjuturus, qui aeterna vobis praemia post tribulationem 94.0184B| somma daturo. Magnum quippe certantibus levamen, magnam consolationis gratiam praestat, quando ille certamina eadem futura praedixisse reminiscitur, qui et milites suos ne vinci possent adjuvare, et ne incassum vincant immortalem post praelia solet rependere palmam. Qui enim hic horam persecutionis [Al. , iniquorum persecutionem] venturam praemonuit, ipse paulo post in eadem persecutione suum fidelibus auxilium pollicetur, dicens, In mundo pressuram habebitis; sed confidite: ego vici mundum; ipse alibi legitime certantibus coronam vitae repromittit, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Mt. V). Haec de evangelica lectione, 94.0184C| fratres charissimi, breviter explanando transcurrimus, nunc libet de ipsa, quam colimus, Quinquagesimae solemnitate subtilius aliquid loqui. Sicut enim imminentibus solemniis paschalibus Quadragesimam jejuniorum observantia celebravimus, sic eisdem peractis, Quinquagesimam non sine certi causa mysterii festa devotione agimus. Nam quia sancta Ecclesia in quibusdam suis membris adhuc pro aeterna requie laborat in terris, in quibusdam vero omni finito labore cum Christo jam regnat in coelis, in memoriam utriusque vitae constituere patres nostri gemina haec congruae religionis solemnia, Quadragesimam videlicet afflictionis et jejuniorum, instante jam Dominicae resurretionis tempore, gaudisque paschalibus, ut per eam nobis saepius ad 94.0184D| memoriam revocarent: quia per labores et continentiam, per vigilias et orationes, et per caetera, quae Apostolus commemorat (II Cor. VI), arma justitiae, ad vitae immortalis praemia debeamus attingere. Porro Quinquagesimam ab ipso Dominicae resurrezionis die inchoare, et gaudiis potius laudibusque divinis, quam jejuniis voluerunt esse celebrem, quatenus annuis ejus festis dulcius admoneremur, desiderium nostrum ad obtinenda festa, quae non sunt annua sed continua, non terrena sed coelestia, sempre accendendo fixumque tenere , quia non in tempore mortalitatis hujus, sed in aeternitate futurae incorruptionis vera nobis quaerenda felicitas, vera est invenienda solemnitas, ubi, cessantibus cunctis languoribus, tota in Dei visione ac 94.0185A| lode vita geritur. Juxta hoc quod Propheta corde pariter et carne in Deum vivum exsultans, aiebat: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Sal. LXXXIII). Unde merito Quinquagesimae diebus in memoriam hujus nostrae quietissimae ac felicissimae actionis crebrius ac festivius Alleluia canere solemus. Alleluia namque Hebraeus sermo est, et interpretatur latino: Laudate Dominum. Denique in psalmis ubi nos canimus Laudate Dominum, pro hoc verbo apud Hebraeos semper Alleluia canitur: quod evangelista Joannes in Apocalypsi sua (Cap. XIX ) coelestium agmina virtutum cantantia se audisse perhibet.Sed et venerabilis pater Tobias ex visione angelica intelligens qualis supernorum civium gloria, quanta ipsius Hierusalem 94.0185B| coelestis sit claritas, haec mystica voce dicebat: Ex lapide pretioso et mundo omnes plateae ejus sternentur, et per vicos ejus Alleluia cantabitur (Tob. XIII). Rectissime autem et pulcherrime generalis sanctae Ecclesiae mos inolevit, ut hoc divinae laudationis carmen, propter reverentiam primae auctoritatis, a cunctis per orbem fidelibus Hebraea voce cantetur. Quod ideo fit ut per talis consonantiam devotionis admoneatur Ecclesia quia et nunc in una fidei confessione ac dilectione Christi consistere debeat, et ad illam in futuro patriam festinare, in qua nulla diversitas mentium, nulla est dissonantia linguarum. Nam quomodo in Hierosolymis quondam multitudinis credentium in Dominum erat cor unum et anima una, et 94.0185C| erant illis omnia communia, ita in illa summae pacis visione multitudinis videntium Deum, erit cor unum et anima una, videlicet diligendi ac laudandi eum, cujus se gratia viderint esse salvatos: et ibi veraciter erunt omnibus omnia communia, quia sicut Apostolus ait, Erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). In cujus typum temporis ac laudabundae nostrae quietis, ultimi eidem psalmi, qui specialiter in Domini laudem canuntur, Alleluia titulo praenotantur. Septima quippe dies Sabbati, id est requiei, per legem vocari et haberi praecepta est . 94.0185D| in hac vita boni gerimus, quidquid in obsequium Redemptoris nostri lingua exsultante proferimus, quidquid pro aeternae patriae desiderio cogitamus, cuncta haec nimirum ea nobis mercede recompensantur, ut in requie sempiterna et audire vocem laudis ejus, et ipsi cum sanctis eum benedicere, gloriam regni ejus dicere, et potentiam virtutis ejus loqui mereamur. Idcirco autem plures magistri Ecclesiae decantationem Alleluia tempore Quadragesimae intermittendam esse sanxerunt, quamvis in Ecclesia nunquam a divina laude cessatur, sed aliis verbis quae id ipsum perfecte significant, ejus quotidie dona canuntur, ut nova ejus repetitio majorem gratioremque paschalibus solemniis honorificentiam reddat et splendorem. Sed et hoc in eo mysterium maxime designare voluerunt, 94.0186A| quod in hujus exsilii peregrinatione, sicut ex parte novimus, et ex parte prophetamus, ita etiam ex parte Dominum laudamus, dicentes cum Propheta: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Sal. CXXXVI. ) Cum vero nostram patriam, terram scilicet viventium, domumque regni coelestis nobis olim a Domino repromissam intrare meruerimus, tunc ut illum et perfecte intueri, sic etiam perfecte valebimus laudare, juxta illud Psalmistae: Et in templo ejus omnes dicent gloriam (Sal. XXXVIII). Unde et alibi dicit: Coeli enarrant gloriam Dei. Coelos quippe coelestis patriae cives appellat.Et quidem terrigenae gloriam Dei narrare possunt, non autem hanc enarrare nisi coeli cives sufficiunt, qui quo hanc vicinius vident, eo certius valent eloqui. Utramque sane hanc 94.0186B| solemnitatem, scilicet et Quadragesimae et Quinquagesimae, non quorumlibet hominum, sed ipsius Domini ac Salvatoris nostri prima nobis sanxit auctoritas: Quadragesimam videlicet, in eo quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit in deserto, victaque utilizzatoreris versutia, ministeriis fruebatur angelicis: ubi suo nos informavit exemplo, quia per macerationem carnis adversarii spiritualis machinas evitare, et ad angelorum debeamus pervenire consortium. Porro Quinquagesimae nobis gaudia in eo servanda monstravit, quod post resurrezionem seipsum discipulis vivum in multis argumentis per dies quadraginta praebuit, apparens eis, et loquens de regno Dei et convescens, ut in eorum Actibus legimus, 94.0186C| quia illos suae frequentia visitationis laetabundum hoc tempus habere fecit ac festivum. Sed et in coelum ascendens nequaquam eis priscae suae praesentiae dulcedinem abstulit, sed eamdem potius promisso Spiritus sancti charismate cumulavit. Denique cum promitteret eos Spiritu sancto baptizandos post dies non multos, eisque benedicens ascenderet ac ferretur in coelum, quadragesimo utique die suae resurrezionis, mox illi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Hoc quoque nobis gaudio, ac laude, et benedictione coelesti, qua Spiritus sancti praestolabantur adventum usque ad diem quinquagesimum, quem Graeci Pentecosten appellant, solemnitatis hujus laetitiam docuerunt esse protelandam. 94.0186D| Inter haec vero solertius intuendum, fratres charissimi, quod Dominus hac quadraginta [Al. , Quadragesimae] dierum conversazionee cum discipulis, non solum futuri saeculi gaudia, quae cum illo sumus habituri praesignavit, verum etiam ineffabilem circa nos suae pietatis ostendit affectum, qui, deposita jam infirmitate corporis, imo jam [Al. om. jam] finita, et per resurrezionis virtutem in coelestem gloriam commutata, dignatur tamen adhuc discipulorum interesse convivio, ut eos socios habere possit in coelo, ut praecepta, quibus ad regnum Dei perveniant, vivacius ipsa familiaritate commendet.Quid enim, fratres mei, quid sibi vult horum conjunctio verborum, qua dicitur, « Apparens eis et loquens de regno Dei, et convescens, » nisi quia patenter ostenditur 94.0187A| quod ob hoc maxime convictui sociabatur eorum cum de regno Dei loqueretur, ut terrenas inter eos sumens epulas, quibus coeleste corpus suum [Al. om. suum] monstrabat, arctius eos vinculis suae charitatis obligaret, atque illius temporis memoria roboraret, de quo eis ante passionem suam promittendo praedixerat: Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo (Luc) XXII) . Merito ergo sacrosanctis diebus his nos quoque majoribus epulis atque hymnis coelestibus vacamus, ob reverentiam nimirum Dominicae resurrezionis, ob memoriam Domini cum discipulis simul comedentis, et ob spem futurae nostrae quietis ac vitae immortalis.Sed et genu in oratione minime juxta morem flectimus, quia 94.0187B| pro certo genuum inflexio poenitentiae et luctus indicium est . De sacramento autem quinquagenarii vel quadragenarii numeri multipliciter a Patribus disputatum est . percezione laborare debeamus. Quater enim deni quadraginta sunt, et vita praesens congrue quaternario numero figuratur, vel quia quatuor annuis temporibus tota variatur, vel quia mundus ipse in quo vivimus 94.0187C| quatuor elementis subsistit, videlicet igne, aere, aqua et terra. Futurae autem vitae beatitudo denario numero non inconvenienter exprimitur. Hinc est enim quod Dominus operarios vineae denario renumeratos esse perhibet. Operarii quippe vineae cultores sunt sanctae Ecclesiae. Denarius autem vitae coelestis perfectem designat, in qua gloriam Dei, summi videlicet regis, speculantes, in eamdem imaginem transformamur, non solum in eo [Al. om. in eo] quod regis imaginem habet et inscriptionem, verum etiam in eo quod decem obolis, qui perfectus est numerus, constat, unde et nomen accepit. Recte ergo quadragenario, hoc est quater denario dierum numero, jejunium annue celebramus, ut per hoc 94.0187D| specialius admoneatur, quia quandiu vivimus in mundo, pro coelestium praemiorum adopte sempre laborare debeamus. Recte etiam quinquagenario dierum numero statum futurae nostrae beatitudinis in imagine [Al. , et imaginem] veneramur, jejunia videlicet relaxando, Alleluia canendo, stantes orando, quae sunt aptissima perpetuae quietis, resurretionis et laudis praesagia. Septies enim septem quadraginta novem faciunt. Et quidem per septem saepe requiem designari luce clarius est . 94.0188A| Quod enim ad septem septimanas monas additur, id est, ipsa dies Dominica Pentecostes, qua Spiritum sanctum accepit Ecclesia primitiva, et ita quinquagenarius numerus perfecte completur, ipsum judicii et resurretionis omnium tempus ostendit, quando sanctarum requies animarum, quae nunc in illa vita geritur, etiam corporum immortalium receptione geminabitur, et ille Apostoli sermo adimplebitur: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, convivificabit [Al. , vivificabit] et mortalia corpora vestra, per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII). Verum hoc quoque quod non statim peracta die quinquagesima genu ad adorandum curvamus, sed et illa adhuc septimana [Al.om. settimana] 94.0188B| stantes Domino supplicamus, et quamvis intermissa repetentes jejunia, tamen Alleluia quotidie personamus, nemo absque discretione apta et congrua ratione mysterii putet actitari. Quia enim Spiritus sancti septiformis est gratia, jure solemnitas adventus ejus per septem dies laude hymnorum debita, simul et missarum Celebratione colitur. Quia enim [Al. om. enim] tempore Pentecoste Ecclesia toto orbe novos semper Deo populos per aquam regenerationis aggregare consuevit, merito saluti eorum congaudentes, quousque albis induuntur stolis, et nitorem purificatae mentis splendore habitus praemonstrant, hymnum Deo devotae laudis offerimus, juxta praeceptum ipsius piissimi Pastoris ac Redemptoris nostri, quo ait: Congratulamini mihi, quia inveni 94.0188C| ovem meam quae perierat (Luc. XV). Merito ergo nunc [Al. , etiam tunc] stantes oramus, ob significantiam videlicet liberationis eorumdem, quia per donum Spiritus sancti de morte animae ad vitam resuscitari ac resurgere meruerunt; cujus donante gratia, etiam carnis immortalitate nos in novissimo die vestiendos, atque ad gaudia beatae resurrezione perducendos esse speramus, juxta hoc quod paulo ante Apostolo teste docuimus. Quod vero inter haec jejuniorum castigatio repetitur, de ipsorum apostolorum exemplo sumptum credere debemus, qui accepto Spiritu, quo perfectius nova coelestium bonorum suavitate fruebantur, eo altius mentem a memoria deliciarum abstulere terrestrium. Marmellata 94.0188D| advenerat tempus illud de quo Dominus praedixit, quia discipuli ipso secum conversante jejunare non possent, ablato autem eo jejunarent. Nam cum interrogarent eum discipuli Joannis, dicentes: quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? ait illis: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Quia ergo et ante passionem et post resurrezionem Dominicam propter ipsius Domini praesentiam lugere ac jejunare nequiverant, constat profecto quia post ablationem ejus spontaneis sese subdidere jejuniis. Namque ubi sancti Spiritus sunt acceptione ricreati, sicut a coeteris mundialibus illecebris, 94.0189A| sic et ab epularum appetitu mentem prorsus averterant: animae potius quam corporis alimonia gaudentes, et prae memoria patriae coelestis orationibus ac lacrymis insistentes salubribus. Denique Luca referente, cognovimus de illis tribus millibus virorum, qui ipso die Pentecostes, Petro praedicante, crediderunt, quam parco victu contenti fuerint, quam sobriam coelestemque in terris egerint vitam. Erant, inquit, perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fragmentis panis, et orationibus (Atto II). Et paulo post: Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et caetera hujusmodi. Ad quorum nos exemplum, vitam moresque solerter 94.0189B| aptare necesse est, quia perfectum vitae magisterium est, Ecclesiae primitivae semper actus imitari, illamque aedificii spiritualis normam ad finem usque servare quam ab ipsis apostolis in fundamento fidei liquet esse propositam. Nec dubitandum quia quorum nunc vestigia sequimur, ad eorum in futuro sumus praemia [Al. , vestigia] perventuri. Et quidem, fratres mei, pulcherrimam etiam in praesenti futurae beatitudinis figuram gerimus, de qua modo aliquanta perstrinximus: sed ita nobis vivendum est ut quae exterius in imagine colimus, ante interni arbitri oculos veraci corde servemus. Perseveremus ergo et nos in doctrina sanctorum, ut [Al. , et] videlicet discendo, et operibus exercendo quae docent, orationibus incumbamus assiduis, Dominici panis comunione 94.0189C| digni satagamus existere, unanimiter in ecclesia horis persistamus canonicis, panem indigenti proximo, vel quidquid valemus piae consolationis porrigamus [Al. aggiungere. affectu], et ita cibum corpori indulgeamus, ut memoria vivi panis potius mentis intima laetificet, simplicitatem cordis in omnibus teneamus, quod est sola intente supernae retributionis bona operari: et quod praesentia festa maxime decet, hymnum divinae laudis consona voce simul et mente personemus. Sic enim solummodo Deo nostro jucunda fit laudatio, si quod ore canimus, non impugnamus opere: si cum labiis Alleluia proferimus, a turpi et maligna cogitatione praecordia casta gestamus. Ea tamen ratione suavis erit ei 94.0189D| laudatio nostra, si non in rebus caducis et infimis, sed delectemur in Domino. Quod ipse praestare dignetur, qui tanta nobis tamque praeclara beneficiorum pignora per paschalia sacramenta praerogavit Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XI IN VIGILIA PENTECOSTE.

GIOVANNA. XIV. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. Et ergo rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere: quia non videt eum, nec scit eum, ecc.

Quia sancti Spiritus hodie, fratres charissimi, 94.0190A| celebramus adventum, debemus ipsi congruere solemnitati quam colimus. Hoc etenim ordine tantum [Al. , tantae] festivitatis hujus digne gaudia celebramus, si nos quoque Domino opitulante aptos reddiderimus, ad quos Spiritus sanctus advenire, et in quibus habitare dignetur. Ea autem solummodo ratione adventu et illustratione sancti Spiritus apti existimus, si et corda nostra divino amore repleta, et corpora sint Dominicis mancipata praeceptis. Unde in exordio lectionis hujus Evangelicae discipulis Salvator [Al. , Veritas] ait.

Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte Paracletus vocatur, quia corda fidelium, 94.0190B| ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. Unde in Actibus apostolorum, crescente sancta Ecclesia, dicitur: Et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur (Atto IX). Quod ergo ait, Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, in ipsis quidem discipulis, quos eum vere dilexisse, vere mandatis ejus obediisse non dubitatur [Al. , qui eum. . . dubitantur], hodierna die completum est, quando illis in coenaculo orantibus, repente Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit, eosque et in ore per diversitatem linguarum docuit, et in corde per amoris sui consolationem roboravit. Habebant autem et 94.0190C| prius Paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, cujus et miraculorum dulcedine, et ope praedicationis, ne infidelium persecutione scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Verum quia ille post resurrezionem ascendens in coelum eos corporaliter deseruit, quibus tamen divinae praesentia majestatis nunquam abfuit, recte de hoc Paracleto, id est, Spiritu sancto subjunxit:

Ut maneat vobiscum in aeternum. In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita sempre invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandum perpetuo speciem suae majestatis introducit. Sed et nos, fratres charissimi, si Christum perfecte diligimus, ita ut ejusdem dilectionis veritatem 94.0190D| mandatorum ejus [Al. , munda] observatione probemus, rogabit etiam pro nobis Patrem, et alium Paracletum dabit nobis Pater. Rogabit Patrem per humanitatem, qui dabit cum Patre per divinitatem. Neque enim putandum est quia ante passionem suam tantummodo pro Ecclesia rogaverit, et non etiam nunc post ascensionem roget, cum dicat de illo Apostolus: Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII) . Habemus autem et nos Paracletum, Dominum nostrum Jesum Christum, quem etsi corporaliter videre nequimus, ea tamen quae in corpore gessit et docuit, in Evangeliis scripta tenemus. Et si his audiendis, legendis, invicem conferendis, corde et opere conservandis curam impendimus, constat nimirum quod aerumnas 94.0191A| saeculi facillime, quasi Domino nobiscum perpetuo commorante ac nos consolante, vincamus. Si ergo hunc Paracletum diligimus, ejusque mandata servamus, rogabit Patrem, et alium Paracletum dabit nobis, id est, Spiritus sui gratiam nostris cordibus clementer infundet, quae nos inter adversa praesentis exsilii, patriae coelestis exspectatione laetificet, ita ut cum Propheta possimus dicere: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo paracleses (id est consolationes) tuae, Domine, laetificaverunt animam meam (Sal. XCIII). Alium ergo, inquit, Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. E inoltre:

Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere. 94.0191B| Mundum autem appellat homines mundi hujus amori deditos, sicut e contra sancti qui coelesti desiderio flagrant coeli recte vocantur, dicente Salmista: Et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur (Sal. XXI), quod est dicere: Et annuntiabunt excelsi mente, voce, actione , doctores justitiam ejus populo, qui ad fidem veniendo nuper in illo nasci desiderat. Quisquis igitur consolationem foris in mundi rebus inquirit, hic divinae consolationis munere intus reformari non valet. Quisquis infimis delectationibus inhiat, non potest accipere Spiritum veritatis. Fugit enim Spiritus veritatis cor quod vanitati subditum cernit, solosque hos quos mandata veritatis per dilectionem operari conspicit, adventus sui luce reficit.Unde bene cum diret, 94.0191C| Quem mundus non potest accipere, mox addidit dicens:

Quia non vidit eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Dominum namque Salvatorem, et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia Dei Filius esset, quia Paracletus a Deo missus in mundum, non nisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo valebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait, Vos autem cognoscetis eum, qui apud vos manebit, et in vobis erit. Qui autem invisibiliter in 94.0191D| hac vita manet cum electis, invisibiliter utique eis gratiam suae cognitionis exhibet.

Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Videbatur in fidelibus, quia moriens cruce Dominus discipulos relinqueret orphanos: sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum [Al. om. seipsum] vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis [Al. om. apparens eis], et post dies decemsumptionis suae, hoc est hodierna die, Spiritus sancti illos de coelo charismate donavit. Ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, virtutem et operationem esse cognovit. Quod ipsum latius exsequens, quanto 94.0192A| causa illorum de gente non sancta sit discreta denuntiat.

Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Nam quia haec ad passionem iturus loquebatur, modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi nunquam videre valebant. Soli etenim justi qui morte illius erant contristati, gaudium ressurrezionis videre meruerunt. At qui visa morte ejus exsultabant, nequaquam ipsi visa ejus resurrezione laetari, sed audita conturbari ac dolere prout decebat, habebant.

Vos autem videtis me, inquit, quia ego vivo, et vos vivetis. Ego vivo praesentis temporis verbo posuit, et vos vivetis futuri, quia nimirum in proximo esse cernebat: 94.0192B| ideoque quasi praesentem nominabat horam, in qua ipse, morte destructa, in aeternam resurgeret vitam: illorum vero vitam in futurum noverat esse differendam, quos et usque ad praefinitum mortis suae tempus singulos pro ingressu vitae perennis agonizari, et usque ad finem saeculi resurretionem sui corporis exspectare oportebat. Ait ergo: Adhuc modicum, et mundus me jam non videt: vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Ac si aperte dicat: Adhuc modicum, et mundi amatores me mortalem ultra videre desistunt, resurgentem vero a mortuis cernere nequeunt: quia illam nesciunt vitam, cujus soli amatores gloriam meae resurretionis merentur intueri. Vos autem ideo me post haec videre valetis, quia et ego vivo resuscitatus a mortuis, et 94.0192C| vos digni estis meae resurrezionis exemplo confortari, qui et ipsi [Al. , quia ipsi] ad perpetuam vitam, et beatae resurrezionis estis gaudia venturi.

In illo die vos cognoscetis quia ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Noverant etiam tunc apostoli Christum esse in Patre per unitatem individuae divinitatis, noverant se esse in Christo per susceptionem fidei et sacramentorum ejus, noverant in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus. Dixit enim eis ipse: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Haec utique et tunc imbuti a Christo noverant apostoli, et nunc apostolicis imbuta litteris, novit omnis Ecclesia Christi. Sed in illo nimirum die quo veraciter 94.0192D| vivere incipiunt, longe melius ea justi cognoscunt, hoc est, in die resurretionis, quando eo perfectius cuncta quae scienda sunt sciunt, quo ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspiciunt. Quod etiam de quibusdam perfectioribus sanctis, et ante tempus resurretionis fieri dubium non est, illis videlicet, qui fiducia bonorum operum dicere cum Apostolo [Al. , Paulo] valent: Cupio dissolvi, et esse cum Christo: mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I). Haec quidem omnia Dominus quasi apostolis specialiter dicere videtur, sed ne putaremus eum illis solummodo, et non etiam nobis, si illorum exempla sequeremur, beatitudinem divinae cognitionis polliceri, generalem post haec sententiam 94.0193A| subintulit, et omnibus se diligentibus eadem suae visionis et cognitionis praemia promittit, dicens:

Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ubi omni intente considerandum quia Christum vere diligere est non ipsam dilectionem labiis profiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. Unde et Joannes admonens, ait: Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (II Joan. III). Omni gaudio amplectendum est nobis [Al. om. nobis], quia merces verae nostrae dilectionis illa erit qua esse major nulla poterit, nos scilicet a Patre et Filio diligi, nobis contemplandam perpetuo Filii Dei gloriam revelari. Non autem dubitandum 94.0193B| quia quibus gloria Filii revelabitur, eisdem quoque Patris et Spiritus sancti liceat adesse conspectui, quia quorum una est divinitas, una utique et inseparabilis visio est . Et notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: Qui autem diligit me: adjecit de futuro, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant per fidem [Al. , ex fide] quae per dilectionem operatur; tunc ad hoc diligit ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gustaverant, et pro qua ad mortem usque certaverant.Non autem frustra cum additamento ait: Et manifestabo ei meipsum. Se enim cunctis hominibus, 94.0193C| seipsum vero solis manifestabit electis. Nam et reprobi in judicio Christum videbunt, sed, sicut scriptum est, videbunt in quem transfixerunt (Giovanna XIX), soli autem regem in decore suo videbunt oculi justorum. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Haec de lectione evangelica, fraternitati vestrae, charissimi, prout Dominus dedit, exponendo diximus. Videtur autem opportunum de solemnitate adhuc hodierna [Al. , ordine] breviter aliqua disserere. Imprimis autem sciendum est quod haec solemnitas non evangelicis tantum consecrata charismatibus, verum etiam jam olim legalibus praesignata est mysteriis, ac Domino jubente, per omnes annos sacris observata caeremoniis. Hodierna etenim 94.0193D| die, ut novimus, positis in coenaculo discipulis, factus est repente de coelo sonus, et Spiritus sanctus in visione ignis apparens, scientiam illis omnium linguarum tradidit. Facta autem hac voce, convenere viri religiosi, qui de diversis nationibus Hierosolymam paschalis festivitatis gratia confluxerant, stupebantque mirantes, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes magnalia Dei. Exponentibus autem discipulis quia Spiritus sancti esset gratia, quam cernebant, olim quidem voce prophetarum promissa, tunc autem Christi munere missa, crediderunt ex eis tria millia virorum, et baptizati acceperunt etiam ipsi donum Spiritus sancti. Haec est diei hujus annua celebritas, haec gratiae coelestis sempre grata festivitas. Ob hujus memoriam fidelium cordibus arctius 94.0194A| imprimendam pulcherrimus sanctae Ecclesiae mos inolevit, ut annis singulis in ea Baptistatis mysteria celebrentur, ablutisque fonte salutari credentibus, supervenienti Spiritu sancto templum venerabile paretur. Ac per hoc non solum veteris facti recordatio, verum etiam in novos adoptis filios novus in ea Spiritus sancti celebretur adventus. Attendet ergo charitas vestra, fratres mei, qualiter huic nostrae festivitati legalis festi typus et figura concinat. Liberati de Aegyptiaca servitute filii Israel, per immolationem agni paschalis exierunt in desertum, ut venirent ad terram repromissionis, perveneruntque ad montem Sinai; et descendens Dominus in igne supermontem, comitante sonitu buccinae, tonitruis ac fulgoribus, quinquagesimo die peracti Paschae, legis decalogum 94.0194B| eis aperta voce disposuit, atque in memoriam datae legis statuit, eodem die per annos singulos sacrificium sibi novum de frugibus ejusdem anni, panes videlicet primitiarum duos ad altare deferri. Quae autem sit agni paschalis immolatio, quae Aegyptiacae servitutis absolutio, cunctis legentibus liquet, quia videlicet Pascha nostrum immolatus est Christus, et ipse verus est agnus, qui abstulit peccata mundi, qui sui sanguinis pretio nos a peccatorum servitute redemit, suae resurrectionis exemplo nobis spem vitae et perpetuae libertatis ostendit. Quinquagesimo vero die post occisionem agni data est lex, descendente Domino super montem in igne, et quinquagesima aeque die post resurrectionem nostri Redemptoris, quae est hodie, data est gratia Spiritus sancti discipulis 94.0194C| in coenaculo constitutis, quae, apparente foris igne visibili, invisibiliter eorum pectora luce scientiae irradiavit, ac inexstinguibili charitatis ardore succendit. Et hic autem altitudo coenaculi, et ibi cacumen montis, sublimitatem praeceptorum et donorum indicat coelestium; et quia nemo infimis adhuc desideriis inhaerens, vel divinis obtemperare mandatis, vel supernis possit dignus existere donis, sed hic in majoris signum perfezionationis omnes qui accipiebant Spiritum, in coenaculo erant positi; illic ad designanda infirmorum corda auditorum, populus quidem omnis infra montem stabat, at pauci seniorum montis partem conscenderant. Solus autem Moyses in ipsum ejus verticem, ubi in igne et caligine 94.0194D| divina majestas praefulgebat, ascendit; quia, nimirum, altiora et intima legis arcana perfectiores solum capere et servare noverunt: populus vero carnalis litterae superficie contentus, quasi exterius et infra positus verbi coelestis astabant auditui; at nunc data latius gratia sancti Spiritus, ad intelligenda sublimius simul et implenda perfectius sancti Evangelii dicta fidelium corda sublevantur. Ibi inter flammas ignium et micantia fulgura, fragor quoque tonitruorum, et clangor sonabat buccinae, hic cum ignearum visione linguarum sonitus pariter de coelo tanquam spiritus vehementis advenit. Sed cum in utraque dazione, et legis videlicet et gratiae, foris audiretur sonitus, hic tamen ampliori miraculo cum auditu sonitus adfuit virtus doni coelestis, quae intus sine sonitu 94.0195A| discipulorum corda doceret. Ibi, auditis legalibus edictis, respondet omnis populus una voce, dicentes: Omnia verba quae locutus est Dominus, et audiemus et faciemus (Es. XIX). Hic accepta illustratione spiritus nascentis Ecclesiae, coetus omnium nationum linguis Dei magnalia loquebatur, certe utique discretionis gratia: quia legis observatio uni tantum genti Judaeae data sit, verbum vero Evangelii cunctis per orbem gentibus praedicandum, cunctorum linguis populorum Christianae fidei essent praeconia dicenda, impleta prophetia quae dicit: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini, excelsus super omnes gentes Dominus (Sal. CXII). Sed et hoc quod in venerationem acceptae legis omnibus annis sacrificium novum Domino Dei Pentecoste 94.0195B| offerri jussum est, in nostra quoque festivitate spiritualiter agi ex acceptae gratiae tempore nunquam desiit. Novum quippe in ea sacrificium offert Ecclesia, cum sabbato incipientis sanctae Pentecostes, novum adoptis populum per battesimo Domino consecrat ritu vere decentissimo, sicut et supra monuimus, ut non solum populis Christianis veteris facti memoria innovetur, sed et in novam renatorum sobolem, nova Paracleti a Patre missiocelebretur. Novum in ea sacrificium Domino ipsi quoque apostoli, mox accepto dono Spiritus obtulerunt, cum evangelizantes his qui convenerant, plurimos converterunt ad fidem, et hos fonte Baptistatis renatos, ac Spiritus gratia sanctificatos vivas utique Novi Testamenti primitias ad comunionem Dominici 94.0195C| altaris obtulerunt. Bene autem duo panes primitiarum de novis frugibus jubebantur offerri, quia nimirum Ecclesia de utroque populo, Judaeorum scilicet et gentium colligit, quos in novam sui Redemptoris familiam consecret. Inter haec vero solerter intuendum est quod non sine magno mysterio quinquagenarius numerus in datione vel legis vel gratiae observatus est. Nam quinquagesima die Paschae, et illa in monte populo data, et haec discipulis in coenaculo missa est. , in quo recte vel legis decalogus mandatur, vel Spiritus sancti gratia datur hominibus, ut aperte monstraretur quia quicunque divinae legis jussa, juvante Spiritus 94.0195D| gratia, perficiunt, ad veram profecto requiem tendunt. Quia enim quinquagesimus annus in lege Jubilaeus, id est, dimittens sive mutatus appellari jussus est, in quo populus ab omni operatione quieceret, omnium debita laxarentur, servi liberi redirent, annus ipse majoribus solemniis ac laudibus divinis eminentior caeteris existeret, merito per hunc numerum illa summae pacis tranquillitas indicatur, quando, sicut Apostolus ait: Canente novissima tuba mortui resurgent, et nos immutabimur in gloriam (I Cor. XV); ubi cessantibus hujus saeculi laboribus et aerumnis, dimissis omnium culparum debitis, in sola divinae visionis contemplatione cunctus electorum populus in aeternum gaudebit, impleto illo desiderabili Domini ac Salvatoris nostri mandato, Vacate 94.0196A| et videte quoniam ego sum Deus. Ad quam profecto vacationem et visionem incommutabilis Veritatis, quia non nisi per observantiam praeceptorum coelestium ac Spiritus sancti donum pertingitur, recte et legem decalogi, et ejusdem Spiritus gratiam in eo dierum numero qui requiem designaret, dari decebat. Neque hoc praetereundum quod ideo numerus quinquagenarius significationi internae quietis aptatur, quia ex septem septimanis et monade perficitur. Sex quippe diebus in lege populus operari, septima quiescere; sex annis arare et metere, septimo jussus est cessare, quia et Dominus sex diebus mundi ornatum perfecerit, septimo ab opere suo cessaverit. Quibus omnibus mystice admonemur quod hi qui in hoc saeculo, quod sex aetatibus constat, 94.0196B| bonis operibus pro Domino instant, in Sabbatum in futuro, id est, in requiem a Domino inducuntur aeternam. Quod autem septem dies vel anni septies ducuntur, multiplicem ejusdem requiei abbondantiam designant, in qua praemium illud sublime datur electis, de quo Apostolus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Cujus praemii cognitionem quia in cor hominis, id est, humana adhuc sapientis, ascendere non posse testatur, aperit laterer unde hoc diligentibus Deum possit ostendi: Nobis autem, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum. Per Spiritum ergo revelatur praemii magnitudo perennis, quia dum ipse corda quae implet appetitu invisibilium inflammat, eadem 94.0196C| bona invisibilia quam sint praeclara, quam terrenis omnibus praeferenda, manifestat. Unde bene ejusdem Spiritus gratia septiformis a propheta describitur, quia nimirum et per ejus inspirationem ad requiem pervenitur, et in eius plena percezionee ac visione requies vera possidetur. Porro ipse dies vel annus quinquagesimus, qui septem septimanis superest, et majore prae caeteris erat solemnitate venerabilis, tempus futurae resurrezionis indicat, in quo illa requies qua nunc animae fruuntur electorum, corporum quoque recettoreum gloria cumulabitur. Ubi sollicitius induendum est, fratres mei, quia Spiritus sanctus non solum in futuro perfectam, sed et in praesenti maximam justis quietem tribuit, cum eorum mentes coelesti igne charitas accendit. Dicit nome 94.0196D| Apostolus: Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Et haec est vera, imo haec est sola in hac vita requies animarum, divina dilectione repleri, spe supernae retributionis prospera mundi simul et adversa contemnere, terrena a se desideria funditus exstirpare, concupiscentiis renuntiare saecularibus, illatis pro Christo contumeliis et persecutionibus gaudere, et cum Apostolo dicere posse: Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei; non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. Nam qui in rerum mundanarum delectationibus et opulentia se requiescere posse confidit, fallitur, etenim et creberrimis ejusdem mundi perturbationibus, 94.0197A| et ipso fine convincitur quia super arenam fundamentum suae quietis posuerit. At quicunque sancto afflati Spiritu, suavissimum illud Dominicae dilectionis jugum super se levaverint, atque exemplo illius mites esse et humiles corde didicerint, nonnulla etiam in praesenti futurae quietis imagine fruuntur, dum a conturbatione hominum saecularium tota mente secreti, vultum sui conditoris sempre reminisci gaudent, atque ad perfectam ejus contemplationem pertingere sitiunt, dicentes sibi cum apostolo Joanne: Scimus quia cum apparuerit, similis ei erimus, videbimus enim eum sicuti est (I Joan. III). Ad cujus praemium visionis si pervenire desideramus, oportet, fratres charissimi, ut hujus evangelicae lectionis perpetuo memores, a mundi 94.0197B| nos illecebris immunis exhibeamus, quatenus ad percipiendam Spiritus sancti gratiam, quam mundus non potest accipere, digni existere valeamus. Diligamus Christum, ejusque mandata quae habemus incipiendo, servemus perseverando. Fit enim justa mercede, ut illum diligendo diligi amplius mereamur a Patre, sed et ipse majorem dilectionis suae gratiam praestare dignabitur in futurum. Dat enim nunc diligendo nos, ut credentes speremus in eum: tunc autem ut videamus eum facie ad faciem; manifestabitque seipsum nobis, hoc est in claritate quam habuit priusquam mundus esset apud Patrem, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XII. IN OTTAVA PENTECOSTE. 94.0197C|

GIOVANNA. III. In illo tempore erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum, ecc.

 Sicut ex lectione sancti Evangelii, fratres charissimi, audistis, princeps Judaeorum venit ad Dominum nocte, cupiens secreta eius allocutione plenius discere mysteria fidei, cujus aperta ostensione signorum aliquatenus jam rudimenta perceperat. Qui quoniam prudenter ea quae ab illo fieri videbat, intelligere curavit, subtiliter [Al. , sublimiter] ea quae ab illo quaerebat investigare promeruit.
 Rabbi, inquit, scimus quia a Deo venisti magister. Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. A Deo igitur Jesum venisse ad magisterium coeleste mundo adhibendum confessus 94.0197D| est, Deum cum illo fuisse [Al. , dum cum illo eum fuisse] miraculis prodentibus intellexit, necdum tamen ipsum Deum esse cognovit. Sed quia quem magistrum noverat veritatis, studiose docendus adiit, merito ad agnitionem divinitatis ejus perfecte doctus subiit, merito utriusque nativitatis ejus, divinae scilicet et humanae, sed et passionis atque ascensionis ipsius arcana percepit: necnon etiam modum [Al. om. modum] secundae generationis, et ingressum regni coelestis, aliaque perplura doctrinae evangelicae sacramenta, Domino revelante, didicit.

Rispondi Gesù, et dixit ei: Amen amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus 94.0198A| lucet, quanto constat quia sine hujus luce fideles esse nequeunt. Quis etenim sine lavacro regenerationis remissionem peccatorum consequi, et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus, qui nocte venit ad Dominum, necdum lucis mysteria capere noverat. Nam et nox in qua venit, ipsam ejus qua premebatur ignorantiam designat. Necdum enim eorum numero sociatus erat, de [Al. om. de] quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Efes. V); sed inter eos potius remanebat, quibus loquitur Isaias: Surge, illuminare, Hierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Is. LX).

Rispondi Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suae 94.0198B| iterato introire et nasci? Quia enim secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua jam sollicitus exstiterat, necessario de una quam noverat nativitate, an posset iterari, vel quo ordine regeneratio posset impleri, quaerebat, ne hujus expers remanendo, vitae coelestis particeps esse nequiret. Notandum autem quia quod de carnali dixit, hoc etiam de spirituali est generatione sentiendum, nequaquam videlicet eam postquam semel expleta fuerit, posse repeti. Sive enim haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui ita baptizatus est a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari. Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem 94.0198C| sollicitus, quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur jam plenius discere [Al. , planius instrui], et quia secunda nativitas non carnalis, sed spiritualis sit, audire.

Rispondi namque illi Gesù: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Cujus nativitatis modum laterer exponens, prorsusque a carnali distinguens, ait:

Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Natura spiritus invisibilis, carnis visibilis est; atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur visibilibus incrementis: qui in carne nascitur, per aetatum momenta proficit, spiritualis autem regeneratio tota invisibiliter agitur. 94.0198D| Nam videtur quidem baptizandus in fontem descendere, videtur aquis intingi, videtur de aquis ascendere; quid autem in illo lavacrum regenerationis egerit, minime potest videri. Sola hoc fidelium novit pietas quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit; filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit; filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit; filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit. Sola haec Ecclesia mater quae generat novit: caeterum oculis inspicientium [Al. , insipientium] videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. Unde in fine videntes gloriam sanctorum dicent 94.0199A| gementes in tormentis: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem proverbii [Vulg. , impropriii ] (Sap. V). Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei? Et apostolus Joannes: Charissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus (I Joan. III). Quod ergo natum est ex Spiritu, spiritus est: quia qui ex aqua et Spiritu regeneratur, invisibiliter in novum hominem mutatur, et de carnali efficitur spiritualis. Qui ideo recte non solum spiritualis, sed etiam spiritus vocatur, quia sicut substantia spiritus invisibilis est nostris aspectibus, ita is qui per gratiam Dei renovatur invisibiliter, fit spiritualis et Dei filius, cum visibiliter omnibus caro et Filius hominis appareat. Seguito:

Non mireris quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. 94.0199B| Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed non scis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Spiritus ubi vult spirat, quia ipse habet in potestate illum [Al. om. illum] cujus cor gratia suae visitationis illustret. Et vocem ejus audis, cum te praesente loquitur is qui Spiritu sancto repletus est, sed non scis unde veniat, et quo vadat: quia etiamsi te praesente quempiam Spiritus ad horam impleverit, non potes videre quomodo in eum intraverit, vel quomodo redierit, qui natura est invisibile. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu.Et ipse enim invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infideles nesciant unde veniat, aut quo vadat, id est, quia a gratia regenerationis venit in adoptem filiorum Dei, et vadit in percezioneem 94.0199C| regni coelestis. Quaerente autem adhuc Nicodemo quomodo possint fieri, subjungit Dominus dicens:

Tu es magister in Israele, et haec ignoras. Non quasi insultare volens ei qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium, sed ad humilitatis illum viam provocans, sine qua janua coelestis non potest inveniri.

Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Terrena illis dixit, ut in superiori lectione invenimus, cum de passione ac resurrezione sui corporis, quod de terra assumpserat, loqueretur dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Giovanna. II). Non importa 94.0199D| credebant verbo quod dixit, sed ne hoc quidem intelligere valebant, quia non de alio quidem quam de templo corporis sui diceret. Qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus ad coelestia, id est, divinae generationis capienda mysteria sufficiunt! Addit autem adhuc Dominus et de coelestibus sacramentis, et de terrenis instruere eum, quem videt sapienter ac diligenter his quae audit intendere. Coelestis namque est ascensio ejus ad vitam sempiternam, terrena vero exaltatio ejus ad mortem temporalem. Dicit ergo de coelestibus:

Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Subjungit vero de terrenis:

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita 94.0200A| exaltari oportet Filium hominis. Merito autem quaeritur, quomodo dicatur Filius hominis vel descendisse de coelo, vel eo tempore quo haec loquebatur in terra jam fuisse in coelo. Nota est namque confessio fidei catholicae, quia descendens de coelo Filius Dei, Filium hominis in utero virginali suscepit, eumque completa dispensatione passionis suae resuscitavit a mortuis, et assumpsit in coelum. Non ergo caro Christi descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo. Et qua ratione dicitur, nemo ascendit in coelum [Al. , om. nem. asc. nel c. ] nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo, nisi quia una Christi persona est in duabus existens naturis? Atque ideo Filius hominis recte dicitur et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo, 94.0200B| quia quod in sua natura habere non potuit, hoc in Filio Dei a quo assumptus est, habuit: sicut propter eamdem unius Christi personam quae ex duabus erat [Al. , exstat] naturis, Apostolus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX). Neque enim Deus in sua substantia, sed in homine assumpto sanguinem quem pro Ecclesia funderet, habuit. Hinc etiam Psalmista dicit: Ascendit Deus in jubilatione (Sal. XLVI). Quomodo enim Deus nisi in homine assumpto ascenderet, qui in suae natura majestatis semper ubique praesens adest?Sed et hoc quaerendum quomodo dictum sit: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi veraciter confidant ascensuros se in coelum, promittente sibi Domino, 94.0200C| Quia ubi ego sum, illic et minister meus erit (Giovanna. XII). Cujus tamen nodum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum homo Christus Jesus electorum omnium caput est: itemque omnes electi ejusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo: Et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Efes. I); et rursum: Vos enim estis corpus Christi, et membra de membro (I Cor. XII). Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo, quod est aperto dicere: Nemo ascendit in coelum, nisi Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, qui in seipso quidem primum cernentibus apostolis eminentioribus nimirum membris suis ascendit, et exinde in electis 94.0200D| suis quotidie ascendens se colligit in coelum. Hinc est enim quod ipsum corpus ejus inter adversa praesentis saeculi deprehensum gloriatur et dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos (Sal. XXVI), ac si aperte dicat: Qui occisum a Judaeis Christum, caput videlicet meum suscitavit a mortuis, ac frustratis omnibus inimicorum insidiis sublevavit in coelum, spero me etiam de praesentibus periculis eruens meo capiti jungat in regno. Quia ergo nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, quisquis in coelum ascendere desiderat, ei qui descendit de coelo [Al. aggiungere. de vera], fidei dilectionisque unitate conjungat, aperte intelligens quia nullo alio ordine, nisi per eum qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum; unde alias ipse 94.0201A| dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Giovanna. XIV). Haec ideo Nicodemo et cunctis dicuntur catechumenis, ut discant ejus membris rinascendo incorporari per quem possint ascendere in regnum Dei. Et quia ascensio vel ingressus regni coelorum non potest fieri absque fide et sacramentis Dominicae passionis, recte subjungitur:

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magna magisterii coelestis arte Dominus magistrum legis Mosaicae ad spiritualem legis ejusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvezzais factam edisserens. Narrat quippe liber Numerorum quia 94.0201B| pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuraverint contra Dominum et Moysen, ideoque Dominus immiserit in illum ignitos serpentes: ad quorum plagas et mortes plurimorum, cum clamarent ad Moysen, et ille oraret pro eis, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum, et ponere pro signo: Qui percussus, inquit, aspexerit in eum, vivet, et ita factum est. Plagae igitur serpentium ignitorum venena sunt et incentiva vitiorum, quae animam quam tangunt spirituali morte perimunt. Et bene murmurans contra Dominum populus serpentium morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur. Exaltatio autem serpentis aenei quem dum percussi aspicerent, sanabantur, passio 94.0201C| nostri Redemptoris est in cruce, in cujus solum fide regnum mortis et peccati superatur. Recte etenim per serpentes peccata quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur, non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt astuti, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti. Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur, quia venit in similitudine carnis peccati, quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit ardorem veneni nocentis, quin potius percussos a serpentibus sua exaltatione sanabat: sic nimirum, sic Redemptor 94.0201D| humani generis non carnem peccati, sed similitudinem induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo credentes in se ab omni peccato et ab ipsa etiam morte liberaret. Sicut ergo Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita, inquit, oportet exaltari Filium hominis, quia sicut illi qui exaltatum pro signo serpentem aeneum aspiciebant, sanabantur ad tempus a corporali morte et plaga quam serpentium morsus intulerat, ita et qui mysterium Dominicae passionis credendo, confitendo , sinceriter imitando aspiciunt, salvantur in perpetuum ab omni morte quam peccando in animo pariter et carne contraxerant; unde recte subjungitur: Ut omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cujus quidem verbi patet sensus, quia qui credit in Christum, 94.0202A| non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit aeternam. Et hoc [Al. , homo] inter figuram distat et veritatem, quia per illam vita protelabatur corporis, per hanc vita donatur sine fine mansura. Sed curandum solerter est ut quod intellectus bene sentit, operatio condigna perficiat, quatenus confessio rectae nostrae fidei pie et sobrie conversando ad percezioneem promissae nobis vitae mereatur attingere. Verum quia haec de Filio hominis dicuntur qui exaltari in cruce, et mortem potuit pati, ne putaret Nicodemus Filium tantum hominis esse eum a quo vita esset exspectanda perpetua, curavit ei Dominus etiam divinitatis suae patefacere sacramentum, unumque et eumdem Filium Dei et Filium hominis mundi Ostendere Salvatorem. Nam 94.0202B| sequitur: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Giovanna. III). Unde notandum est quod eadem de Filio Dei unigenito replicat, quae de Filio hominis in cruce exaltato praemiserat, dicens: Ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quia profecto idem Redemptor et Conditor noster Filius Dei ante saecula existens, Filius hominis factus est in fine saeculorum, ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat, ad perfruendam vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae, nos restauraret, ad recipiendam quam perdidimus vitam , unde nobis satagendum est, fratres charissimi, ut divinis beneficiis 94.0202C| vicem rependentes, diligamus toto corde, tota anima, tota virtute, Deum Patrem, qui nos tanto amore prior dilexit, ut proprio suo Filio non parceret, sed pro nobis omnibus traderet illum. Diligamus ipsum Filium, qui cum in forma Dei esset, nostrae libertatis et vitae gratia formam servi accepit, factusque est obediens Patri [Al. om. Patri] usque ad mortem, mortem autem crucis; et sicut de eo dicit Joannes apostolus: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Ap. I). Diligamus sanctum ejusdem Patris et Filii Spiritum, cujus gratia renati, cujus unctione signati sumus in die redemptionis, qui ubi vult spirat, et ubicunque spirat, continuo flammam ejusdem divinae dilectionis accendit.Credamus ipsum Patrem, et Filium et Spiritum sanctum unum esse 94.0202D| Deum et Dominum nostrum, ac debitis laudibus exaltemus nomen ejus invicem, cui est gloria, imperium et potestas, ecc.

OMILIA XIII. IN VIGILIA SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.

LUC. I. Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam, nomine Zaccaria, ecc.

Venturus in carne Dominus et Redemptor noster multos dispensationis suae testis praemisit et nuntios, qui diversis temporibus diversis Israeliticae plebis tribubus orti, non diversa fide, sed uno eodemque per omnia sensu, ejusdem incarnationis mysterium prophetando praecinerent. Horum ultimus et quasi limes quidam legis et Evangelii, figurae et veritatis Joannes apparuit, Domino attestante qui ait: Lex 94.0203A| et prophetae usque ad Joannem, ex eo regnum Dei evangelizatur (Mt. XI). Unde etiam plus quam propheta dictus est, quia quem caeteri a longe prophetando solum praedixerant, ille et primo venturum prophetando signavit, et mox venientem ostendendo monstravit. Qui certe gratia dispensationis non solum justis, sed et de pontificali stirpe ortis parentibus natus asseritur.

Fuit enim sacerdos, sicut ex lectione evangelica audivimus, nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Erant autem justi ambo ante Dominum. Justis quippe parentibus est genitus, ut eo confidentius justitiae praecepta populis daret, quo haec ipse non quasi novitia didicisset, sed velut haereditario jure 94.0203B| un progenitoribus accepta servaret. De sacerdotali prosapia ortus est, ut eo potentius imitationem sacerdotii praeconaretur, quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret. Redemptor etenim noster in carne apparens, sicut rex nobis fieri dignatus est regnum coeleste tribuendo, ita etiam pontifex factus est semetipsum pro nobis offerendo Deo hostiam in odorem suavitatis. Unde scriptum est: Juravit Dominus et non poenitebit eum (Salmo CIX), tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Gen. XIV). Melchisedech quippe, ut legimus, sacerdos Dei summi, longe legalis sacerdotii tempora praecessit, offerens Deo panem et vinum.Et ideo Redemptor noster sacerdos esse dicitur secundum ordinem Melchisedech, quia ablatis victimis legalibus, 94.0203C| idem sacrificii genus in mysterium sui corporis et sanguinis in Novo Testamento offerendo instituit. Quis ergo congruentius translationem legalis, ut substitutionem evangelici sacerdotii, quam summi juxta legem sacerdotis filius prophetaret? Qui cum et ipse summus sacerdos secundum legem existere videretur posse, maluit docente intrinsecus incommutabili ratione veritatis novi sacerdotis praeco, quam successor et haeres existere veteris. Maluit doctus in spiritu vocatis in desertum populis Novi Testamenti sacramenta praedicare, quam ad se venientibus in templum, gloriosissimo illo tunc temporis sacerdotii veteris officio praeesse. Praetulit longam solitudinis sitim et esuriem continuis hostiarum 94.0203D| solemniis, pilis camelorum et cinctui zonae pelliceae, auro textas pontificum postposuit stolas. Ut quid enim haec, fratres mei, nisi ut is qui merito justitiae perfectioris auctoritatem sibi praedicandi asciverat, ipse etiam neglecto ordine [Al. , trascurau, om. ordine] paterni pontificatus ostenderet quia non dubie melioris pontificatus praeco et praecursor existeret? Si vero fraternitatem vestram audire delectat quis sit Abia, de cujus vice Zacharias genus duxisse perhibetur, hic temporibus David regis summus erat sacerdos. Siquidem jubente Domino per Moysen, primo unus in lege pontifex Aaron est constitutus, post cujus mortem Eleazar filius ejus sacerdotium suscepit.Et hoc quoque mortuo, Phinees filius ejus sacerdotii successor exstitit, et sic usque ad tempora 94.0204A| David per annos circiter quadringentos septuaginta, unus post unum exstitere pontificatus haeredes. At vero David cum magno fervens studio religionis templum Domino condere desiderasset, Dominus autem magis hoc per filium ejus Salomonem vellet impleri, nihilominus ipse David omnia quae ad futuram ejusdem templi constructionem vel reverentiam pertinerent, sollicitus praeparare curavit. Unde etiam cantores statuit qui tempore sacrificii quotidie psalmos cum melodia risonante, atque animos populi circumstantis ad memoriam amoremque coelestium, non solum sublimitate verborum quae dicebantur, sed etiam suavitate sonorum qua dicebantur, erigerent. Volensque ut crescente cultu et magnifico templi, decus quoque ministerii illius et ministrantium 94.0204B| cresceret coetus, convocavit omnem progeniem filiorum Aaron, et eos videlicet qui de Eleazar, et illos qui de Ithamar stirpe descenderant, divisitque hos in partes viginti quatuor, ac de his singulis singulos pontifices eligens, caeteros qui in partibus eranti sacerdoti minoris, qui nunc presbyteratus vocatur, officio fungi praecepit, ea videlicet provisione ut dum quilibet pontificum vita decederet, quicunque in ejus parte optimus putaretur, ei in pontificatu succederet. Quas videlicet partes taliter ordinavit ut singuli pontifices cum subjectis sibi sacerdotibus, per octonos dies, hoc est a sabbato usque ad sabbatum [Al. om. H. e. COME. tu. Annunci. ], ministrante.Et cum omnes gradu sacerdotali essent aequales, unus tantum [Al. , tamen] in eis qui dignior videretur, 94.0204C| speciali reverentia ac potestate praeeminens, summi sacerdotis nomen haberet. Qui autem ordo partium earumdem servari deberet, missa coram David rege et principibus familiarum sacerdotalium, et Levitarum sorte quaerebatur. In quarum distributione sortium, Abia, de cujus vice et genere Zacharias oritur, octavo loco positus invenitur. Et recte praeco Novi Testamenti, in quo gloria resurrectionis mundo declaratur, loco octavae sortis nascitur: quia et Dominus noster una sabbati, quae est a die conditionis octava, resurrexit a mortuis, et nobis post sex hujus saeculi aetates, ac septimam quietis animarum, quae est in alia vita, octava jam aetas perpetuae resurretionis in fine promittitur.

94.0204D| Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Saepe contingit ut hi qui jam perfecti hominum aestimatione judicantur, adhuc in oculis interni arbitri, minus aliquid perfezionationis habeant; et rursus evenire solet ut nonnulli quibusdam virtutum operibus immoderatius studendo, dum sine scientia Deo placere appetunt, proximorum oculos offendant. A qua utraque reprehensione parentes beati Joannis immunis esse declarantur, de quibus cum dictum esset, Erant autem justi ambo, continuo subnectitur, ante Deum; et cum adjunctum esset, Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, mox infertur, sine querela. Ac si aperte dicatur, Adeo se in actibus pariter et cogitationibus suis 94.0205A| circumspecte agebant, ut et divinis obtutibus in occulto, et humano foris judicio placerent, juxta illud Apostoli: Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII).

Et non erat illis filius, eo quod esset Elizabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Divinitus est procuratum ut sterili matre et utroque parente provectioris aetatis Joannes nasceretur, quatenus etiam ipso ortus ejus miraculo patesceret virum magnae virtutis futurum esse qui nascebatur, ubi desinente omni lascivia concupiscentiae carnalis constaret quia nulla in conceptione causa voluptatis, sed sola cogitata sit spiritualis gratia prolis . Sic Isaac filius promissionis, qui in figuram Redemptoris nostri factus est obediens patri usque ad mortem, 94.0205B| de veteranis parentibus et sterili diu matre natus est: sic Jacob et Joseph patriarchae, sic Samson fortissimus ducum, et prophetarum eximius Samuel sterilis diu corpore, sed fecundas semper virtutibus habuere genitrices, ut miraculo nativitatis, natorum dignitas nosceretur, et probarentur sublimes in vita futuri , qui in ipso vitae exortu conditionis humanae jura trascendente; quod vero sequitur:

Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zaccaria in ordine vicis ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini. Claret quidem omnibus quia jam redeunte ex ordine septimana vicis suae, quae ei de vice Abia contigerat, templum ministraturus 94.0205C| intravit; sed forte aliquibus obscurum est, quia Scriptura tacere videtur quo haec sint anni tempore gesta. Quibus intimandum quia nec hoc Scriptura praetermisit, sed ex eo quod addidit latenter innuit;

Et omnis, inquiens, multitudo erat populi orans foris hora incensi. Una etenim tantummodo per annum solemnitas erat, in qua pontifice ad orandum Sancta sanctorum intrante, nullum prorsus hominum intra fores templi remanere liceret, sed omnes tempore oblationis exterius juberentur orare. Haec autem erat statuta solemnitas septimo a Pascha [Al. , Paschae] mense, decima die mensis, quae dies propitiationis sive expiationis vocabatur, quia videlicet 94.0205D| oblatis in altari holocausti victimis, sanguis in Sancta sanctorum ad expiandum inferebatur. Nec solum sanguis ibi aspergebatur, sed et thymiama adolebatur, quod in praesenti lectione Zacharias fecisse memoratur. Dicit ergo de hac solemnitate Dominus Moysi: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque facietis opus (Levit. XVI). Expiabit autem pontifex sanctuarium, et tabernaculum testimonii, atque altare, sacerdotes quoque et universum populum: eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Et paulo superius, cum ritum ejusdem expiationis doceret, ait inter alia: Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut roget pro se, et 94.0206A| pro domo sua, et pro universo coetu Israel, donec egrediatur (Ibid. ). Longum est de singulis hujus diei caeremoniis Scripturae testimonia ponere, longius multo singula sufficienter, quomodo nunc spiritualiter in Ecclesia agantur, exponere. Unde hoc maxime libet vestrae fraternitatis auribus intimare, quam convenientier electum sit tempus, in quo praecursoris Domini nativitas, et virtus futura nuntiaretur. Septimus quippe mensis, et decima hujus dies sacratissimo huic oraculo dedicatur, quia nimirum ille nasciturus praedicabatur qui consummationem observantiae legalis, et evangelicae gratiae praedicaret initium: quia ortus monstrabatur illius, qui primus omnium et venire, et jam adesse ostenderet Dominum salvatorem, de quo scriptum est: Finis enim 94.0206B| legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Nam et septenario propter sabbatum, et denario numero propter decalogum, legis adimpletio recte figuratur. Dies haec propitiationis erat et expiationis, in qua populus omnis ab operibus vacare, et per orationes atque abstinentiam affligi et castigari praeceptus est . dabat, et convenientes ad se turbas a malis operibus abstinere, ac per poenitentiam fidemque expiari, et Christo consecrari docebat: quia tempus jam divinae propitiationis instaret, in quo cunctis pie quaerentibus regni coelestis pateret 94.0206C| ingressus. Quod autem hac die pontifex sanctuarium et tabernaculum testimonii, atque altare, sacerdotes quoque et universum populum expiare jussus est, Joannes ipse quis sit iste pontifex, quae haec expiatio manifestat, cum illo veniente ad battesimo suum loquitur, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Giovanna. I). Quae videlicet expiatio semel in anno celebrari statuta est, quia, sicut Apostolus ait, Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem (Ebr. IX) . Quod autem pontifice ad rogandum ingrediente sanctuarium, nemini hominum in tabernaculo esse licebat donec exiret, infirmitatem sanctae Ecclesiae designat, quae pro fide ejus pati necdum erat idonea. 94.0206D| Quod in ipsis patefactum est apostolis qui, inchoata eadem passione illius, omnes relicto eo fugerunt. Egrediebatur autem expleta expiatione pontifex, ut et aliis tabernaculum intrandi facultas daretur, quia perfecto suae sacrificio passionis, apparuit discipulis Christus: et data Spiritus sancti gratia, ad offerendas Deo hostias non solum devotione [ Al. , devoti] operis et orationis, sed et proprii sanguinis, eorum quoque corda roboravit. Haec de observantia festivitatis legalis latius exposuimus, ut agnosceret charitas vestra quam congruenter in ea nova gratiae praeconia sumpserint exordium, in qua tam multipliciter opus ejusdem gratiae et totius mundi redemptio significabatur.

Apparuit autem oranti Zachariae angelus, stans e 94.0207A| dextris altaris incensi. Quo notandum quod non solum virtute sermonum quos [Al. , quos vox] protulit, verum etiam statu temporis, et loci situ in quo apparuit, gratiae quam evangelizare venerat, testimonium perhibet. Tempore quippe oblationis sacerdotii apparuit, ut verum se aeternumque pontificem veram pro mundi salute hostiam venturam praedicare signaret. Stabat juxta altare incensi, ut Novi Testamenti praeconem se venisse doceret. Duo namque altaria erant in templo, quae duo Testamenta signant in Ecclesia. Primum altare holocausti aere coopertum, et ante fores templi ad offerendas victimas et sacrificia positum, quod carnales Veteris Testamenti cultores significat.Deinde altare incensi auro tectum, prope ostium Sancti sanctorum, ad 94.0207B| adolenda thymiamata erat statutum, quod interiorem perfectioremque Novi Testamenti et cultorum illius gratiam designat. Stabat etiam a dextris ejusdem altaris, ut non terrena et infima, sed gaudia coelestis et sempiternae beatitudinis, quae per dextram solent figurari, hominibus se promittere monstraret: illis maxime qui per cordis sui munditiam ipsi altare aureum effici, qui prope ingressum regni coelestis sedula cogitatione assistere, qui aromata orationum per ignem amoris Deo incendere, qui dicere possunt cum Propheta: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Salmo CXL). Quod autem ait Zaccaria:

Quia exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, non est arbitrandum quod 94.0207C| pontifex, qui pro populo oraturus intraverat, mutato repente animo, pro privatis negotiis coeperit rogare, maxime pro liberis, a quorum generatione in tantum homo senex ac decrepitus spem totam averterat, ut neque angelo promittente crederet nasci sibi filium posse. Sed hoc certissime sciendum quia pro populi salvezzae rogabat, quem et maximo peccatorum languore vexatum, et insuper alienigenae regis dominio pressum noverat. Unde angelico oraculo et se exauditum cognovit a Domino, et quo ordine salus quam quaerebat esset adventura didicit: quia videlicet nasceretur sibi filius qui propheta et doctor eximius existens, eumdem populum ad viam veritatis spemque promerendae salutis 94.0207D| converteret, et mox sequeretur ipse Salvator, qui ei [Al. om. ei] regni coelestis dona [Al. , gaudia] prestaret.

Et vocabis, inquit, nomen ejus Joannes, et erit tibi gaudium et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Magnae laudis est et virtutis indicium, virgolette in Scripturis hominibus a Deo nomen imponitur vel mutatur. Bene autem praecursor Redemptoris nostri Joannes vocari jubetur, Joannes quippe Domini gratia, sive In quo est gratia, dicitur, quia et ipse specialem prae caeteris sanctis ejusdem praecursionis gratiam accepit, et inauditam Eatus mundo coelestis ingressus gratiam praedicare advenit. Qui ergo et gratia plenus exstitit, et caeteris Dei gratiam evangelizavit, recte praeconium gratiae ipso etiam 94.0208A| suo nomine signavit. Meritoque in ejus nativitate multis exsultandum praedicitur, per quem suae regenerationis mundo auctor ostenditur.

Erit enim magnus coram Domino. Notandum quod idem laudis praeconium Joanni ab angelo quod ab evangelista parentibus fertur illius. Et illi enim justi ante Deum, et hic coram Domino magnus esse perhibetur. Quam magnus autem coram Domino fuerit, ipse qui solus virtutem magnitudinis ejus et donavit et novit, Dominus insinuat, dicens: Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista (Mt. XI ). Sed et angelus multifariam ejus coram Domino magnitudinem later exposuit:

Et vinum, inquiens, et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, et multos 94.0208B| filiorum Israele convertet ad Dominum Deum ipsorum. Siquidem in eo quod illum a vino et sicera, id est ab omni quod inebriare potest, continentiam habiturum asseruit, patenter indicavit, quia ab omnibus vitiis et mundi illecebris, quae statum mentis solent avertere [Al. , evertere], futurus esset immunis; in eo autem quod illum adhuc ex utero matris Spiritu sancto replendum esse memoravit, profecto quia natus in mundum, cunctis virtutum fructibus esset clarificandus ostendit. Quid enim viventi et conversanti inter homines poterat deesse virtutis, qui etsi ut homo in iniquitatibus conceptus est, contra morem tamen humanae conditionis non in delictis eum praevaricationis, sed in gratia remissionis mater sua peperit? Neque enim dubitandum est quia Spiritus 94.0208C| sanctus qui eum replevit etiam a peccatis omnibus absolvit. Constat quippe veridica Patrum sententia quia lege non stringitur Spiritus sancti donum. Et propterea qui Cornelium et domum ejus ante percectionem battesimi sua gratia consecravit, ipse utique Joannem non solum ante circumcisionem, sed et ante nativitatem ejusdem gratiae munere perfudit, ita ut officium suae praecursionis Domino adhuc in utero positus, quia loquendo nondum poterat, jam gratulando praeberet , quando sicut sequentia sancti Evangelii testantur, intrante beata Dei genitrice, et salutante Elizabeth, exsultavit in gaudio infans in utero ejus. Sed et in eo quod illum multos filiorum Israel ad Dominum Deum ipsorum conversurum asseverat, manifeste angelus quam magnus coram 94.0208D| Domino esset futurus indicat, quem optimo genere conversandi vitam peracturum esse declarat. Quae enim inter homines sublimior, et Deo gratior esse conversatio potest, quam eorum qui se castigant [Al. , abdicant] a vitiis, qui virtutum studiis animum subjugant, insuper etiam alios quotidiano exercitio ad auctoris sui gratiam student convertere, et crebra animarum fidelium acquisitione gaudium semper patriae coelestis augere?

Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Joannes in spiritu et virtute Eliae Dominum praecedere dicitur, quia sicut Elias in magna virtute spiritus secundum ejus adventum praeveniet, ita Joannes non minore spiritus potentia praeditus praevenit primum. 94.0209A| Sicut ille praecursor futurus est judicis, ita iste praecursor factus est Redemptoris. Nec solum adventus ordine, sed doctrinae quoque similitudine Joannes in spiritu et virtute Eliae Dominum praecessit. Nam sicut de Joanne angelus subjungit.

Ut convertat corda patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum. Ita et Dominus per prophetam non disparem de Eliae praedicatione sententiam protulit, dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, ut convertat [Al. , et convertet] corda patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum (Malach. IV). Unum igitur atque idem utriusque opus est, fidem scilicet atque intellectum, quem habuere patres, filiorum mentibus 94.0209B| predicando infundere. Nam patres et justi appellantur veteres sancti, de quibus Salvator ait discipulis: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Filii vero et incredibiles illius aevi homines, quo vel Elias praedicaturus est, vel Joannes praedicabat, vocantur. Convertit autem Joannes corda patrum in filios, quia sapientiam quam habuerunt patres Christum credentes ac desiderantes in carne venire, transfudit in filios docendo eos credere et gaudere, Christum in carne venisse.Convertit incredibiles ad prudentiam justorum, quia eos quos sine fide Christi invenit de operibus legis frustra gloriantes, docuit credere in Christum, ejusque se gratiae tota intenzionie submittere, ac praecedentium justorum imitari prudentiam, qui et legem perficere diligentissime 94.0209C| studebant, et nihilominus in gratia Domini Jesu, non autem in operum suorum justitia, salutem sperare didicerant. Hinc namque unus ex eis dicit, Justus autem ex fide vivit; unde et aperte subjungitur:

Parare Domino plebem perfectam. Haec etenim pulcherrima Dominicae plebis perfectio est, quam et Joannes suo tempore praedicando parabat, et nunc Dominus ipse donando per orbem latius adimplet, cum nos evangelicis et verbis instituti et imbuti mysteriis eamdem fidem ac dilectionem habere discimus, quam legalibus praeceptis edocti patres habuisse probantur. Hoc perfectissimum sanctae Ecclesiae decus est, cum ad eadem quae illos intrasse constat supernae 94.0209D| pacis gaudia suspiramus, atque ut haec etiam nos intrare mereamur, coelestem in terris exercere vitam contendimus, cum eorum exemplo nulla quae facimus vel percipimus bona nostris meritis ascribimus, sed ad auctoris nostri per omnia gratiam respicimus. De quo illorum quoque testimoniis edocemur, quia ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos, non solum scilicet ut homines simus, verum etiam ut sancti et beati homines simus. Cujus dona gratiae si puro semper et infatigabili corde sectamur, ipse juxta eorumdem patrum promissa propitius sit omnibus iniquitatibus nostris, ipse satiet in bonis desiderium nostrum, ipse non in operibus justitiae quae ex nobis habere potuimus, sed in miseratione et misericordia quam ipse donavit, nos in vitam corona 94.0210A| aeternam qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, ecc.

OMILIA XIV. IN NATIVITATE SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.

LUC. I. In illo tempore, Elisabetta impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei, ecc.

Praecursoris Domini nativitas sicut sacratissima lectionis evangelicae prodit historia, multa miraculorum sublimitate refulget: quia nimirum decebat ut ille quo major inter natos mulierum nemo surrexit, majore prae caeteris sanctis in ipso mox ortu virtutum jubare claresceret. Senes ac diu infecundi parentes dono nobilissimae prolis exsultant, ipsi patri quem 94.0210B| incredulitas mutum reddiderat, ad salutandum novae praeconem gratiae os et lingua reseratur. Nec solum facultas Deum benedicendi restituitur, sed de eo etiam prophetandi virtus augetur. Excitati fama facti omnes vicini admiratione ac metu percelluntur, omnium qui audiere, circumquaque ad adventum novi prophetae corda praeparantur. Unde merito sancta per orbem Ecclesia, quae tot beatorum martyrum victorias, quibus ingressum regni coelestis meruere frequentat, hujus tantummodo post Dominum etiam nativitatis diem celebrare consuevit. Quod nullatenus sine evangelica auctoritate in consuetudinem venisse credendum est: sed attentius animo recondendum quia sicut nato Domino pastoribus apparens angelus 94.0210C| ait: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus: ita etiam angelus nasciturum Zachariae praedicans Joannem, Et erit, inquit, gaudium tibi et exsultatio, et multi innativitate ejus gaudebunt. Erit enim magnus coram Domino. Jure igitur utriusque nativitas festa devotione celebratur, sed in illius tanquam in Christi Domini, tanquam in Salvatoris mundi, tanquam in Filii Dei omnipotentis, tanquam in solis justitiae nativitate, omni populo gaudium evangelizatur. In hujus autem tanquam in praecursoris Domini, in servi Dei eximii, in lucernae ardentis et lucentis exortu multi gavisuri [Al. aggiungere. esse] promemoria.Iste magnus coram Domino esse narratur: de illo Propheta testatur: Quoniam magnus 94.0210D| Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non erit finis (Salmo XLVII). Iste, peccatorum consortia declinans, ab omni quod inebriari [Al. , inebriare] potest abstinebat; ille inter peccatores conversatus peccati omnis immunis permansit. Hic adhuc ex utero matris Spiritu sancto repletus est, in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, quam [Al. , qui] dono sui Spiritus sedem sibi uteri virginalis in quo carnem susciperet, ipse consecravit. Iste multos filiorum Israel ad Dominum suo tempore praedicando convertit; ille multos quotidie de universis per orbem nationibus ad suam fidem et charitatem interius illustrando convertere non desistit.Hic in spiritu et virtute Eliae praecessit ante illum, ut plebem ejus aqua baptizans ad suscipiendum eum, ubi appareret, 94.0211A| doceret esse perfectam; huic successit ille in spiritu et virtute Dei Patris, ut plebem suam Spiritu sancto et igni baptizans ad videndam faciem Patris sui donaret esse perfectam. Joanne nato congratulabantur vicini et cognati genitrici illius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa; Domino autem nato congratulabantur Ecclesiae, quia venit tempus miserandi ejus, spiritus angelici qui sunt vicini ejus et cognati, cives videlicet ejusdem patriae coelestis, quam et ipsa exspectat [Al. , ipsi exspectant] qui hymnum gloriae Deo canendo quid illa per orbem esset actura, priores ipsi de coelis admonebant. Recte igitur nativitas celebratur illius qui talis potentia magnitudinis Dominicis propinquabat operibus. Recte ortus illius solemnitas colitur, cujus 94.0211B| tanta est vitae sublimitas, ut quidquid illo sublimius est, hoc jam hominis naturam interactere dubium non sit. Siquidem Dominus cum majorem eo neminem in natis mulierum esse dixisset, mox subdidit dicens, Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo, seipsum videlicet insinuans, qui humana nativitate posterior Joanne, sed coelestis regni esset apice praestantior. Nec vacat a mysterio quod Joannis nativitas cum dies decrescere, Domini autem cum dies crescere inchoant [Al. , inchoat], facta memoratur. Hujus etenim secretum distantiae revelat ipse Joannes, qui cum prae magnitudine virtutum Christus crederetur a turbis, Dominus autem prae infirmitate carnis a quibusdam non Christus, sed esse propheta putaretur, Illum, inquit, oportet crescere, 94.0211C| io autem minui. Crevit quippe Dominus, quia per totum orbem fidelibus quod Christus esset, qui propheta credebatur, innotuit. Decrevit ac minoratus est Joannes, quia qui Christus aestimabatur, quod non Christus ipse, sed praeco Christi esset apparuit. Ideoque jure nato Joanne lux diurna minorari incipit, cujus fama divinitatis desitura, et battesimo [Al. , battesimo] in brevi erat finem accepturus [Al. , accetturum]. Jure etiam nascente Domino abbreviata dies ad incrementum luminis redit [Al. , rediit], quia ille nimirum apparuit qui lucem suae cognitionis, quam prius solet [ Al., sola] Giudea, et hoc ex parte habebat, cunctis gentibus aperiret, suae calorem dilectionis in totam mundi latitudinem diffunderet. 94.0211D| Notandum autem quod haec eadem beati Joannis nativitas nonnullam habet similitudinem adventus Dominici, et gratiae quam praedicare veniebat. Nam et congruum valde est ut cui omnes prophetae priores et patriarchae, vel nascendo, vel moriendo, vel vivendo, vel praedicando testimonium perhibuerunt, hunc multo amplius praecursor suus, qui plus quam propheta exstitit, non tantum in vita et passione, sed in ipsa quoque sua nativitate designet. Quid est enim quod veteranis parentibus natus est Joannes, nisi quia illius mox secutura nativitas signabatur, qui spiritualia Novi Testamenti proferens arcana, carnalem legis et sacerdotii veteris observantiam jam terminandam esse doceret? Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est.Quid quod muto patre, 94.0212A| principe videlicet tunc sacerdotum, ortus est praecursor Domini, nisi quia, ipso apparente Domino, lingua jam sacerdotii veteris magna ex parte a doctrina sensus spiritualis obmutuerat, solam litterae custodiam curantibus ac docentibus scribis et legisperitis, imo et ipsam litteram plerisque in locis per suas traditiones corrumpentibus, juxta quod eis Dominus in Evangelio saepius impropriare probatur? Et quid quod diu sterili genitrice nascitur, nisi quia lex, quae auxilio sacerdotalis officii spiritualem Deo sobolem gignere jussa est, neminem ad perfectum adduxit, quia nimirum suis cultoribus regni coelestis januas aperire non potuit? Sed factus sub lege auctor ipse legis sterilitatis opprobrium legi abstulit, qui hanc spiritualiter intelligendam monstravit, et supernae 94.0212B| beatitudinis gratiam, quae in Evangelio nunc apertissime lucet, in ea jam olim praefiguratam et quasi conceptam fuisse docuit.

Et factum est, inquit, in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris ejus Zachariam. Et respondens mater ejus dixit, Nequaquam, sed vocabitur Joannes. Joannes interpretatur Domini gratia, sive In quo est gratia. Quo nomine et totam evangelicae dispensationis gratiam quam praedicat, et ipsum specialiter Dominum signat, per quem eadem gratia mundo donata est . eum potius consueta sacerdotii veteris edicta praedicare. 94.0212C| Unde bene Zacharias Memor Domini interpretatur, quia videlicet memoriam antiquae observationis, quae utique a Domino data est, figurate denuntiat. Contendebant ergo de nomine nati prophetae hi qui convenerant, et Zachariam hunc vocari satagebant: at contra mater verbis, et pater scriptis, quia Joannes magis appellandus est, astruebant. Quia fuere nonnulli coelestium sacramentorum minus periti, qui in primordiis Evangelii coruscantis carnalia adhuc legalis sacerdotii statuta simul observanda esse decernerent, quos profecto ipsa legis doctrina de suscipienda gratia Christi, quasi Elizabeth de nomine Joannis viva voce confirmat dicendo per legislatorem: Prophetam vobis suscitabit Deus vester de fratribus vestris; 94.0212D| tanquam meipsum audietis, juxta omnia quaecunque locutus fuerit vobis (Deut. XVIII). Ipsum quoque legale sacerdotium tacitis caeremoniarum suarum typis, quasi mutis litterarum figuris, Zacharias eidem gratiae nascenti testimonium perhibet, quia nihil prorsus in omnibus sacerdotii veteris osservatibus actum vel dictum esse credendum est, quod non Evangelii gratiam, si recte intelligatur, expresserit. Quod autem declarato postmodum et confirmato nomine Joannis apertum est os Zachariae, et loquebatur benedicens Deum, patet utique quia manifestata per apostolos gratia Novi Testamenti, multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei, relictaque taciturnitate nociva, ad confitenda, laudanda et praedicanda sui dona Redemptoris se devota sendtebat. Et quidem 94.0213A| in die circumcisionis Joannis, quando et nomen accepit:

Factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec. Porro in tempore Dominicae resurretionis, ubi misso desuper Spiritu gloria nominis ejus per apostolos mundo innotuit, timor continuo saluberrimus non solum Judaeorum qui erant vicini vel situ videlicet loci, vel scientia legis, sed et exterarum usque ad fines terrae gentium corda concussit. Nec tantum montana cuncta Judaeae, verum etiam omnia mundani regni mundanaeque sapientiae culmina virtutis ejus fama neglectit, ita ut relicta ubique cultura ac vita priori ad percipienda fidei illius sacramenta confluente. Recte etenim circumcisionis dies [Al. , circoncisione] 94.0213B| Dominicae resurretionis imaginem praefert, quia et haec octava die, hoc est post sabbatum, facta est; et sicut illa a reatu perpetuae mortis absolvere solebat, ita ista perfectam vitae immortalis novitatem et in auctore nostro exhibuit, et in nobis sperandam monstravit. Quod vero inter haec Zacharias impletur Spiritu sancto, ac de Redemptore nostro simul et nostra redenzione prophetat, significat mystice quia multi de stirpe sacerdotali, qui a confessione Christi diutius ora continuerant, postmodum per susceptionem fidei illius Spiritus sancti virtute replendi, dono prophetiae sublimandi, et magisterii pastoralis officio populis essent praeferendi. Quamvis eadem acceptione spiritus et prophetia Zachariae hoc quoque conveniente figurari credendum est, quia tunc instaret tempus 94.0213C| quo fidelibus panderetur omnes legalis sacerdotii ritus et caeremonias spirituali intus scientia et profeticis exuberare mysteriis, quae mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi vel dispensatione [Al. , dispensationi] temporariae vel aeternae divinitati testimonium ferrent, juxta quod ipse Judaeorum duritiam increpans, dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit (Giovanna. V). Quid autem prophetans, et benedicens Deum Zacharias dixerit, audiamus.

Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. In quibus profecto verbis notandum quia beato Zaccaria quod inchoatum et proxime futurum in spiritu praeviderat, profetico 94.0213D| more quasi jam factum esse narrabat. Visitavit enim nos apparens in carne Dominus, quasi longius a se recedentes, quos in peccatis positos quaerere et justificare curavit. Visitavit quasi medicus aegrotos, qui ut inveteratum superbiae nostrae languorem sanaret, novum nobis suae humilitatis exemplum adhibuit. Fecit redemptionem plebis suae, qui nos venundatos sub peccato, et antiqui hostis servitio addictos, dato sui sanguinis pretio liberavit. Unde benigne nos hortatur Apostolus, dicens: Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI). Plebis autem suae dicit, non utique quam veniens plebem suam reperit, sed quam visitando et redimendo suam fecit.Vultis etenim audire, fratres mei, qualem invenerit eam, qualem reddiderit. Finis cantici 94.0214A| hujus, quod ob notitiam simul et prolixitatem sui totum charitati vestrae recensere et explanare longum duximus, aperta denuntiat, dicens:

Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Invenit ergo nos sedentes in tenebris et in umbra mortis, hoc est, longa peccatorum et ignorantiae caecitate depressos, atque hostis antiqui fraude deceptos obsessosque erroribus. Ipse etenim recte mors et mendacium, sicut e contra Dominus veritas vocatur et vita. Attulit autem nobis veram cognitionis suae lucem, exclusisque errorum tenebris certum nobis iter patriae coelestis aperuit: direxit gressus operum nostrorum, quatenus per viam veritatis, quam monstravit incedere, atque ad 94.0214B| mansionem perpetuae pacis possimus intrare, quam promisit. Haec igitur dona, fratres charissimi, supernae bonitatis, haec aeternorum donorum promissa habentes, benedicamus et nos Dominum in omni tempore, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Sempre laus ejus in ore nostro versetur, sempre ejus et memoriam retineamus, et in invicem annuntiemus virtutes [Al. aggiungere. ejus], qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum. Ejus continue flagitemus auxilium, ut lucem scientiae quam contulit in nobis ipse conservet, atque ad perfectum usque diem perducat. Et ut digni simus exaudiri precantes, abjiciamus ipsi opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis.Sic etenim supplicantes concite quae desideramus accipimus, quia nimirum verba divinae orationis 94.0214C| adjuvat manus piae operationis. Et quia beati praecursoris hodie natalitia celebramus, oportet ut quem salutis aeternae praeconem suscepimus, hunc etiam nostrae orationis adjutorem quaeramus; ipsum itaque intercedendo rogemus impetrare, ut ad eum cui testimonium perhibuit, lucem, vitam et veritatem pervenire mereamur Jesum Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, ecc.

OMILIA XV. IN VIGILIA BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.

GIOVANNA. XXI. In illo tempore dixit Jesus Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? eccetera.

Virtutem nobis perfectae dilectionis praesens sancti 94.0214D| Evangelii lectio commendat. Perfecta etenim dilectio est, qua Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum autem tanquam nosmetipsos diligere jubemur. Et neutra harum dilectio sine altera valet esse perfecta, quia nec Deus vere sine proximo, nec sine Deo vere potest proximus amari. Unde Dominus toties interrogato Petro, an se diligeret, et illo respondente, quod eum ipso teste diligeret, adjungebat per singula, ita concludens: Pasce oves meas, sive [Al. aggiungere. Pasce] agnos meos. Ac si aperte diceret: Haec sola et vera est probatio integri in Deum amoris, si erga fratres studueris curam solliciti exercere laboris.Nam quicunque fratri opus pietatis quod valet impendere negligit, minus justo se Conditorem 94.0215A| diligere ostendit, cujus mandatum in sustentanda proximi necessitate contemnit. Quae profecto charitas, quoniam sine divinae gratia inspirationis minime possit haberi, tacite quodammodo Dominus insinuat, qui Petrum de illa interrogans, Simonem eum Joannis, quod nusquam alias, cognominat. Simon, indaga, Joannis, diligis me più il suo? Ubi quamvis simpliciter mentio facta terreni parentis ejus possit intelligi, non tamen ab re est si quis nomine Joannis domum supernae generationis mystyce indicatum velit accipere, de quo apostolus Joannes admonendo testatur: Charissimi, diligamus invicem, quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum (I Joan. IV). Simon namque Obediens, Joannes dicitur Dei 94.0215B| grazia. Et propterea recte primus apostolorum, cum de amore suo requiritur, Simon Joannis, id est, Obediens Dei gratiae [Al. , gratia] vocatur, ut liquido cunctis ostendatur hoc quod majore prae caeteris obedientia Domini jussis obsequitur, quod ardentiori illum charitate amplectitur, non humani meriti, sed muneris esse divini. Unde et apostolus Paulus eadem gratia confortatus aiebat: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Qui ergo caeteris flagrantius Dominum amare probatur, filius Joannis cognominatur, quia nimirum virtus ejusdem amoris non nisi per gratiam Spiritus percipitur.Qui tamen ipse (notandum) quam caute et circumspecte testimonium reddat suo amatori, cum, Domino sciscitante 94.0215C| an se plus aliis diligeret, non est ausus respondere, Tu scis quia amo te plus his, sed temperata ac simplici voce, Etiam, inquit, Domine, tu scis quia amo te. Quod est aperte dicere: Scio quidem, quia ipse te, ut tu melius nosti, integro corde diligo: quanto vero te alii diligant, mihi quidem ignotum, sed tibi omnia sunt nota. Cujus cautela responsionis nostrae profecto est institutio locutionis simul et cogitationis, ut videlicet ejus exemplo discamus minus de nostrae conscientiae puritate praesumere, minus temere de fraternae conscientiae occultis judicare, in dubiis maxime rebus, et [Al. om. et] quae quae intenzione vel necessitate gerantur, inspicere nequimus. Nam de apertis fratrum erratibus, 94.0215D| non solum potestatem, sed et praeceptum judicandi ut corrigantur habemus, dicente Domino: Si peccaverit frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi (Mt. XVIII) . Ambigua autem eorum gesta, et quae in quamlibet partem interpretari possunt, divino potius examin reservare jubemur. Dicit namque Apostolus: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV). Siquidem et ipse Petrus idcirco se in hac Dominica interrogatione cautius respondendo cohibebat, quia meminit se pridem imminente ejus passione plus sibi constantiae tribuisse quam haberet, spondendo videlicet se esse paratum et in carcerem et in mortem ire cum illo, qui necdum erat 94.0216A| idoneus instante periculo saltem confiteri quia nosset illum vel quia fuisset aliquando cum illo. Instructus ergo periculo priore cautius loqui cum Domino, quem bene didicerat humanae conscientiae statum melius nosse quam ipsa se conscientia ullatenus nosse sufficieret. De fraterni quidem cordis occultis nil prorsus audet definire; de sui autem amoris integritate non suimet solius, sed et ipsius qui interrogabat Domini testimonium pandit etiam inquiens: Domine, tu scis quia amo te. O quam felix, et pura conscientia, quae Conditori suo, cujus nuda oculis et aperta omnia novit, dicere non metuit, Domine, tu scis quia amo te! Quam casta et sancta anima, quae et suam cogitationem Domino patere non dubitat, et se nil aliud quam ea quae Dominus approbat cogitare non ignorat! Sotto 94.0216B| bene in Apocalypsi sanctorum corda phialis aureis comparantur, dicente Joanne: Et habebant singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Citharas quippe aureas habent electi, quia omnis eorum sermo, omne quod de illorum actibus ad notitiam proximorum fama vulgante personuerit, purae dilectionis luce rutilum apparet. Phialas quoque habent aureas, quae sunt vasa patula amplitudine diffusa, quia corda sua quo verius solo ejusdem dilectionis sentiunt igne splendescere, eo latius haec divinis gaudent pandere conspectibus. Unde recte subjungitur: Plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Phialae namque aureae odoramentorum plenitudine ridondante, cum fulgida charitate justorum praecordia, 94.0216C| virtutum quoque spiritualium opinioni proximis innotescunt. Et pulchre ipse qui haec videbat Joannes interpretando subdidit, Quae sunt orationes sanctorum. Odoramenta etenim phialarum sunt orationes sanctorum, quia quidquid boni operantur aut dicunt, qui simplici intenzioni Deo deserviunt, totum hoc profecto vicem pro eis orationis adimplet, quando devotionem mentis eorum divinis commendat aspectibus. Neque aliter vero apostolicum illud praeceptum quo ait: Sine intermissione orate, perficere valeamus [Al. , valemus], nisi omnes actus, sermones, cogitatus, ipsa etiam silentia nostra ita Domino donante dirigamus, ut singula haec cum timoris illius respectu temperentur, cuncta perpetuae nostrae saluti 94.0216D| proficua [Al. , perspicua] reddantur. Provida autem pietate Dominus, tertio Petrum an se diligat interrogat, ut ipsa trina confessione vincula quae illum ter negando ligaverant, absolvat: et quoties territus ejus passione, quod eum nosset, negaverat, toties ejus resurrezione recreatus, quod illum toto amet corde testetur. Provida dispensatione tertio confitenti amorem, tertio aeque pascendas suas oves commendat, quia decebat ut quoties in pastoris fide titubaverat, toties cum renovata fide pastoris membra quoque ejusdem pastoris jubeatur curare. Quod enim hic dicit ei, Pasce oves meas; hoc est utique quod ei ante passionem apertius dixerat: Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII ). 94.0217A| Pascere ergo oves Christi est credentes Christo, ne a fide deficiant, confirmare, et ut in fide magis magisque proficiant instanter operam dare. Quamvis solertius intuendum quod eadem pastio gregis Dominici non uniformi, sed multimoda est sollicitudine gerenda. Nam et terrena subsidia necesse est ut subditis rector ne desint diligenter praevideat, et exempla virtutis simul cum verbo praedicationis eisdem sollicitus impendat; et si quos aut spiritualibus, aut etiam communibus eorum commodis adversantes deprehenderit, horum violentiae quantum valet obsistat: ipsos quoque cum forte erraverint subjectos, juxta Psalmistae vocem: Corripiat justus in misericordia et increpet, neque oleo noxiae consensionis eorum corda demulceat (Salmo CXL ) . Et hoc 94.0217B| enim ad pii pastoris officium pertinet. Nam qui subditorum errata corrigere, et vulnera in eis peccatorum in quantum sufficit curare neglexerit, inter pastores ovilium [Al. , ovium] Christi qua fronte se annumerare praesumit? Sed et hoc pastori est fixo corde tenendum ut eos quibus praeest non quasi suos proprios, sed ut Domini sui gregem tractare meminerit, juxta illud quod Petro dicitur: Si diligis me, pasce oves meas (Giovanna XXI). Meas, inquit, non tuas. Meas tibi oves commendatas scito, et has quasi meas regere, si me perfecte amas, recole: ut meam videlicet in eis gloriam, meum dominium, mea lucra, non tua propria quaeras. Sunt enim qui oves Christi non amore Christi, sed suae vel gloriae, vel dominationis, vel quaestus gratia pascunt.Quorum multitudinem 94.0217C| dolens apostolus Paulus, ait Philippensibus: Spero autem in Domino Jesu Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affettie pro vobis sollicitus sit. Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Filipp. II). Unde Dominus in Evangelio tales non pastores, sed mercenarios potius vocat dicens, quia, lupo veniente, mercenarius fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus (Giovanna X). Veri autem pastoris, et cui sincera est cura de ovibus evidens ac speciale indicium est, cum quisquis [Al. , quisque] non solum commodis omnibus vitae temporalis carere, sed ipsam quoque vitam pro grege Christi ponere in promptu habet.Unde nunc ipse postquam 94.0217D| pascendas oves suas Petro, hoc est, plebes docendas gubernandasque, commisit, laterer addidit, dicens: Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis (Giovanna XXI). In extensione etenim manuum positionem membrorum ejus, qua cruci erat aptandus, insinuat; in cinctione alterius, impositionem vinculorum quibus a persecutione [Al. , persecutore] arcendus erat, exprimit; in ductu quo nollet, ipsam mortis ac passionis acerbitatem indicat, quam corporalis ejus infirmitas horrebat, cujus animi firmitas spiritualis etiam adversa pro Domino laetabatur cuncta patirre. Neque enim voluntatem 94.0218A| suam, sed voluntatem quaerebat ejus qui misit eum, Christi. Praemissa igitur Dominus ovium suarum pastione, adjungit mox eidem primo pastorum [Al. , pastori] etiam passionis suae triumphum. Extendes, inquiens, manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non vis. Ac si patenter dicat: Quanta me charitate diligas, hinc liquido probabis, cum pro parvulorum meorum vita usque ad mortem certando perveneris; et ut illi in corpore possint pariter et mente salvari, ipse tormenta corporis omnia quae adversarium infligere libet forti mentis constantia toleraveris. Quod ipse quoque evangelista laterer insinuat cum ait:

Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Clarificavit quippe Petrus morte sua 94.0218B| Deum, quando hoc indicio cunctis quantum Deus esset colendus amandusque monstravit, dum ipse data optione mallet crucis subisca tormentum quam a coelestis verbi praedicatione cessare. Qui notandum quod non solum morte, sed et vita sua et passionibus quae mortem praecesserant, Deum clarificavit. Clarificavit namque vita Deum, qui per omnia quae gessit non suam propriam, sed Conditoris sui voluntatem laudesque quaerebat. Clarificavit et passionibus quem a propositis superni amoris obsequiis nulla persequentium valuit revocare pressura. Verum quia cum memoria beati Petri etiam coapostoli ejus Pauli hodie natalitia celebramus, videamus, fratres charissimi, utrum et ipse vel vita, vel passionibus, vel morte clarificaverit Deum. Clarificavit utique et ipse. 94.0218C| Testatur enim Lucas evangelista, qui librum Actuum apostolorum maxima ex parte, agones ipsius et labores pro Christo describendo complevit: testatur hoc et ipse qui opus scriptorum suorum quod quatuordecim Epistolis conclusit, solo, ut ita dixerim, Christi odore respersit. Quidquid enim ibi legeris, aut fidei arcana revelat, aut bonorum operum fructus ostendit, aut coelestis regni gaudia promittit, aut quod [Al. , quid] ipse tribulationum hic praedicans sustinuerit pandit, aut quod [ Al. , quid] inter tribulationes divinae consolationis acceperit, refert; aut generali exhortatione, quod omnibus qui pie volunt vivere in Christo, persecutiones deesse non possunt, insinuat.Testatur quanto vita sua Deum clarificaverit, cum in vinculis positus, et appropinquans 94.0218D| passioni, Timotheo per Epistolam exemplum sui operis proponit, dicens: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV). Monstravit quali morte clarificaturus esset Deum cum praemisit, Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. O quam pretiosa in conspectu Domini mors sancti illius, qui apertissime noverat, qui libera voce praedixerat, se occidi pro Domino, non aliud esse quam gratissimam Deo mundissimamque hostiam offerri. Clarificavit ergo et Paulus Deum, clarificaverunt et caeteri apostoli, quia et ipsi puro corde Christum diligebant, ipsi sincera intenzioni oves Christi curabant. Quod enim Petro dictum est, Pasce oves meas, omnibus utique dictum est. 94.0219A| Hoc namque erant caeteri apostoli quod fuit Petrus, sed primatus Petro datur, ut unitas Ecclesiae commendetur. Pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui et ab apostolis omnibus tunc unanimi consensione pascebatur, et deinceps a successoribus eorum communi cura pascitur: quorum plurimi Conditorem suum morte, omnes autem vita sua clarificare probantur. Non solum autem maxima illa Ecclesiae luminaria, sed et reliqua electorum turba, vel vivere, vel moriendo Deum suo quique tempore clarificat. Quorum vestigia nos quoque, fratres mei, nostro tempore sequi oportet, et vitae videlicet nostrae ordinem ad exempla bonorum dirigendo, et in proposita vitae rettitudine ad mortem usque persistendo, ut socii conversazioniis eorum 94.0219B| esistentes, socii etiam remunerationis mereamur effici. Hoc autem ita perficiemus, si juxta hujus sacratissimae lectionism tenorem, et Redemptorem nostrum debito affectu complectimur, et erga proximorum salutem fraterna sollicitudine vigilamus, ipso opitulante qui haec et nos facere jubet, et se facta remunerare pollicetur, Jesu Christo Domino nostro qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XVI. IN NATALE BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.

MATT. XVI, MARCO. VIII, LUC. IX. In illo tempore venit Gesù in partes Caesareae Philippi, et interrogavit discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? eccetera.

94.0219C| Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audistis, tanto intentius cogitanda, ac sine oblivione est jugiter retinenda, quanto constat quia magnam nobis fidei perfezionamento commendat, magnum ejusdem perfectae fidei contra omnia tentamenta robur aeque demonstrat. Si enim scire volumus quomodo in Christum credi oporteat, quid ludicius eo quod ait ad eum Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Rursus, si audire delectat quantum haec fides valeat, quid apertius eo quod ait Dominus de Ecclesia quae super eum aedificanda erat, Et portae inferi non praevalebunt adversus eam? Sed haec suis in locis plenius exponentur. Nunc autem revertentes ad explanandam ex ordine lectionem Dominicam, primo videamus de loco 94.0219D| in quo habita memoriatur.

Venit, inquit, Gesù in partes Caesareae Philippi. Philippus, ut Lucas testatur (Cap. III), erat tetrarcha Ituriae et Traconitidis regionis. Hic ergo statuens civitatem in loco ubi Jordanis ad radices oritur Libani montis, et est terminus Judaeae contra septentrionem, appellavit eam Caesaream Philippi, in memoriam videlicet sui nominis, pariterque honorem Tiberii Caesaris, sub quo ipse regnabat.

In cujus partes veniens Gesù, interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Non autem quasi nesciens sententiam de se, vel discipulorum, vel extraneorum inquirit, sed ideo discipulos quid de se sentiant interrogat, ut confessionem rectae fidei illorum digna mercede 94.0220A| compenso. Nam sicut interrogatis generaliter omnibus Petrus respondit unus pro omnibus, ita quod Petro Dominus respondit, in Petro omnibus respondit. Ideo quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis primo sententiis errautinm, discipuli probarentur veritatem suae confessionis non de opinioni vulgata, sed de ipso percepisse Dominicae rivelationis arcano. Quem, inquit, dicunt homines esse Filium hominis? Pulchre homines appellat eos qui de Filio hominis tantum loqui noverant, quia divinitatis ejus arcana nesciebant.Nam qui divinitatis ejus mysteria capere norunt, merito supra homines esse dicuntur, Apostolo attestante, qui ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II; Isa. LXIV ) . 94.0220B| Qui cum haec de hominibus [Al. , hominis], hoc est, humana solum sapientibus [Al. , sapientis] corde, aure et oculo praemitteret, mox de se ac de suis similibus, qui generalem humanitatis scientiam trascenderant, aggettivo: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum (Ibid.) . Cui simile est quod hic Dominus, cum interrogasset discipulos quem eum dicerent homines esse, et illi diversas diversorum opiniones praemisissent, dicit illis:

Vos autem quem me esse dicitis? Quasi ab hominum generalitate illos sequestrans, et deos ac Dei filios peradoptionem factos insinuans, juxta illud Psalmistae: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Sal. LXXXI).

Risponde Simon Petrus, dixit: Tu es Christus 94.0220C| Filius Dei vivi. Deum vivum appellat ad differenceem falsorum deorum, quos vario delusa errore gentilitas, vel de mortuis sibi hominibus instituit, vel majore dementia de insensibili materia quos adoraret, creavit, de qualibus canitur in Psalmo: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, ecc. (Sal. CXV). Notet autem dilectio vestra quam miranda distintivo sit factum ut cum de utraque ejusdem Domini et Salvatoris nostri natura ab ipso Domino et a fideli ejus discipulo esset proferenda sententia, Dominus ipse humilitatem assumptae humanitatis profiteatur, discipulus excellentiam divinae aeternitatis ostendit. Dominus de se quod meno est, 94.0220D| discipulus de Domino intimat quod majus est. Dominus de se quod factus est propter nos, discipulus declarat de Domino quia ipse est qui fecit nos. Sic et in Evangelio Dominus multo crebrius se Filium hominis quam Filium Dei appellare consuevit ut nos admoneat dispensationis quam pro nobis suscepit. Sed nos necesse est tanto humilius divinitatis ejus alta venerari, quanto illum meminimus pro nostra exaltatione ad humanitatis infirma descendisse. Si enim inter sacramenta incarnationis ejus quibus redempti sumus, potentiam divinitatis qua creati sumus, pia semper mente recolimus, fit ut ipsi quoque cum Petro supernae beatitudinis mercede donemur. Nam confitente illo Christum Filium Dei vivi, videamus quid sequitur:

94.0221A| Respondens autem Jesus, dixit: Beatus es, Simon Bar Jona. Constat ergo quia post veram Christi confessionem, vera beatitudinis praemia restant. Sed intueamur attente, quale quantumve sit nomen illud, quo [Al. , quod] perfectum sui nominis confessorem glorificat: ut hujus etiam nos veraciter eum confitendo mereamur esse consortes. Beatus es, inquit, Simon Bar Jona. Bar Jona Syriace, latino dicitur filius columbae.Filius autem columbae recte vocatur apostolus Petrus, quia videlicet columba multum simplex est animal, et ipse prudenti ac pia simplicitate Dominum sequebatur, memor illius praecepti quod cum suis condiscipulis ab eodem magistro simplicitatis ac veritatis accepit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae ( Matteo X). Vel certe, 94.0221B| quia Spiritus sanctus super Dominum in columbae specie descendit, recte filius columbae nuncupatur, qui spirituali gratia plenus exstitisse monstratur. Et justa laude dilectorem confessoremque suum Dominus remunerat, cum eum sancti Spiritus filium esse testatur a quo ipse Filius Dei vivi asseveratur, quamvis hoc ipsum multum dissimiliter fieri nullus fidelium dubitat. Dominus enim Christus Filius Dei per naturam, Petrus, sicut et caeteri electi, filius est sancti Spiritus per gratiam. Christus Filius Dei vivi, quia de ipso natus est; Petrus filius Spiritus sancti, quia de ipso renatus est. Christus filius Dei ante tempora, ipse est enim Dei virtus et Dei sapientia quae dicit: Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio 94.0221C| (Prov.VIII ). Petrus filius Spiritus sancti ex eo tempore quo ab ipso illuminatus gratiam divinae cognitionis accepit. Et quia una voluntas, eadem est operatio sanctae Trinitatis, recte cum dixisset, Beatus es, Simon Bar Jona, id est, filius gratiae spiritualis, protinus adjunxit:

Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est . Dicit namque de Patre Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV). Dicit ipse Filius de Spiritu sancto: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis 94.0221D| un Patre (Giovanna. XV). Dicit de Spiritu sancto Apostolus: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Pater ergo mittit Spiritum, Filius mittit Spiritum: Spiritus ipse ubi vult, spirat: quia profecto ut diximus, una est voluntas et operatio Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et propterea convenienter dicitur quia Pater qui in coelis est revelaverit Filio columbae mysterium fidei, quod ei caro et sanguis revelare nequibat. Caro autem et sanguis recte intelliguntur homines sapientia carnis inflati, columbinae simplicitatis nescii, ideoque a sapientia Spiritus omnimodis aversi.De quibus supra dictum est, quia Christum non intelligentes, alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis [Al. aggiungere. 94.0222A| eum] esse dicerent; de qualibus dicit Apostolus: Carnalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II). Seguito:

Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Petrus qui Simon antea dicebatur, ob fortitudinem fidei et confessionis suae constantiam, a Domino Petri nomen accepit, quia videlicet illi firma ac tenaci mente adhaesit de quo scriptum est: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Et supra hanc petram, id est super Dominum Salvatorem, qui fideli suo cognitori, amatori, confessori participium sui nominis donavit, ut videlicet a petra Petrus vocaretur: supra quam [Al. om. supra quam] aedificatur Ecclesia, quia non nisi per fidem et dilectionem Christi, per susceptionem sacramentorum 94.0222B| Christi, per observantiam mandatorum Christi, ad sortem electorum et aeternam pertingitur vitam, Apostolo attestante, qui ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (II Cor. III).

Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Portae inferi doctrinae sunt nequam, quae seducendo imprudentes ad inferos trahunt. Portae quoque inferi et tormenta et blandimenta sunt persecutorum, quae infirmos quosque deterrendo vel emolliendo a stabilitate fidei introitum eis aeternae mortis aperiunt. Sed et prava fidelium [Al. , infidelium] opera ineptaque colloquia portae utique sunt inferi, in quanto suis vel fautoribus vel sequacibus iter perditionis ostendunt. Nam et fides si non habeat opera, mortua est in 94.0222C| semetipsa (Giacobbe II); et: Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV). Multae sunt itaque portae inferi, sed harum nulla Ecclesiae quae supra petram fundata est, praevalet, quia qui fidem Christi intimo cordis amore perceperit, omne quidquid exterius periculi tentantis ingruerit, facillime contemnit. At quicunque credentium fidem vel opere vel negatione depravatus prodiderit, non hic supra petram Domino cooperante domum suae professionis aedificasse, sed juxta alterius loci parabolam (Mt. VII), super arenam sine fundamento posuisse credendus est, hoc est, non simplici ac veratentione Christum sequi, sed terrenam quamlibet fragilemque ob causam habitum praetendisse Christiani. Seguito: Et tibi dabo claves regni coelorum. Qui regem coelorum 94.0222D| majori prae caeteris devotione confessus est, merito prae caeteris ipse collatis clavibus regni coelestis donatus est, ut constaret omnibus quia absque ea confessione et fide regnum coelorum nullus posset intrare. Claves autem regni coelorum ipsam discernendi scientiam potentiamque nominat, qua dignos ricettare in regnum, indignos secludere deberet a regno. Sotto manifesto subjungit: Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quae solvendi atque ligandi potestas, quamvis soli Petro videatur a Domino data, absque ulla tamen dubietate noscendum est quia et caeteris apostolis datur ipso teste qui post passionis 94.0223A| resurrezionisque suae triumphum, apparens eis insufflavit, et dixit eis [Al. , omnibus]: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt (Giovanna XX). Necnon etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni Ecclesiae officium idem committitur, ut videlicet agnitis peccantium causis, quoscunque humiles ac vere poenitentes aspexerit, hos jam a timore perpetuae mortis miserans absolvat; quos vero in peccatis quae egerint persistere cognoverit, illos perennibus suppliciis obligandos insinuet. Unde alias Dominus de correpto semel et iterum, ac tertio, sed non poenitente fratre praecipit, dicens: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Mt. XVIII) .Et ne leve quisquam putaret Ecclesiae judicio 94.0223B| condannari, mox terribiliter adjunxit: Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Omni igitur electorum Ecclesiae juxta modum culparum vel poenitentiae ligandi ac solvendi datur auctoritas. Sed ideo beatus Petrus qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum judiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicunque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec januam possint regni coelestis ingredi. Unde nos necesse est totatentione, fratres charissimi, et fidei quam docuit, sacramenta discere, et 94.0223C| congruentia fidei opera demonstrare. Necesse est omni vigilantia multiplices subtilesque portarum inferi cavere insidias, quatenus juxta Psalmistae vocem, de his adjuvante Domino eripi, atque ad annuntiandas ejus laudes, portas filiae Sion, hoc est gaudia supernae civitatis mereamur intrare. Nec sufficiere nobis ad salutem arbitremur, si turbis negligentium, vel quorumlibet indoctorum fide vel actibus adaequamur, quibus in litteris sacris unica est credendi pariter et vivendi regula praescripta; sed quotiescunque nobis errantium ingeruntur exempla, nos confestim avertentes oculos mentis nostrae ne videant vanitatem, magis quid veritas ipsa decernit, sedulo corde scrutemur, sequentes exemplum beati Petri qui, spretis errantium sectis, verae fidei arcanum 94.0223D| quod cognoverat, indubia oris confessione protulit, insuperabili cordis cura servavit. Nam de fiducia confessionis hoc loco cognovimus, de virtute autem unicae in Christum dilectionis ipse alibi testatur, qui cum discederent ab eo quidam discipulorum ejus, diceretque ille ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? respondit ei Petrus, dicens: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos cognovimus et credidimus quia tu es Christus Filius Dei (Giovanna. VI). Hujus ergo, fratres mei, pro modulo nostro exemplum si imitari satagimus, et nos cum illo beati et appellari et esse valebimus: nobis quoque Simonis, hoc est obedientis Christo, nomen congruet, nosque propter simplicitatem fidei non fictae, acceptamque a Domino 94.0224A| gratiam, virtutum filii columbae vocabimur, congaudensque ipse spiritualibus animae nostrae profectibus dicet: Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es, oculi tui columbarum (Cant. IV)! Sicque fit ut nobis supra petram fidei, aurum, argentum, lapides pretiosos, hoc est perfecta virtutum opera construentibus, nil tribulationum ignis detrimenti afferat, nulli tentationum turbines praevaleant: quin potius adversitatibus probati, accipiamus coronam vitae quam ipse nobis ante saecula promisit, qui vivit et regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XVII. IN NATALE SANCTI BENEDICTI EPISCOPI.

94.0224B| MATT. XIX, LUC. XVIII, MARCO. X. In illo tempore dixit Simon Petrus ad Jesum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? eccetera.

Audiens a Domino Petrus quia dives difficile intraret in regnum coelorum, sciensque secum suis condiscipulis ad integrum mundi falltis sprevisse delicias, voluit agnoscere quid vel ipsi, vel caeteri mundi contemptores pro majore mentis virtute majoris praemii sperare deberent. E risponde Domino ait:

Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Ubi solerter intuendum quod non solum se omnia reliquisse, sed et Dominum sequi gloriatur: quia stultum profecto est, juxta Platonem et Diogenem, et quosdam alios philosophos, vitae quidem hujus divitias 94.0224C| calcare, et non haec pro aeterna adipiscenda vita, sed pro inani agere mortalium laude captanda: stultum praesentes labores ultro, absque spe futurae subito quietis et pacis. Perfectus autem ille est qui abiens vendit omnia quae habet, et dat pauperibus, ac veniens sequitur Christum. Habebit enim thesaurum non deficientem in coelis. Unde bene interrogante Petro, dixit talibus Jesus:

Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. In hac quippe vita pro ejus nomine laborantes, in alia praemium sperare docuit, id est in regeneratione, cum videlicet in vitam immortalem fuerimus resurgendo regenerati, 94.0224D| qui in vitam caducam mortaliter eramus geniti. Et justa prorsus retributio ut qui hic pro Christo humanae gloriam celsitudinis neglexerunt, illic a Christo judices glorificati singulariter cum eo humanae conversazioniis assideant; et qui a sequendis ejus vestigiis nulla ratione poterant avelli, usque ad fastigium judiciariae potestatis illum sequendo perveniant. Nemo autem putet duodecim tantum apostolos, quia pro Juda praevaricante Matthias electus est, tunc esse judicaturos, sicut nec duodecim solae sunt tribus Israel judicandae. Alioquin tribus Levi, quae tertia decima est, injudicata recedit; et Paulus qui tertius decimus est apostolus, quia pro Juda praevaricante Matthias electus est, judicandi sorte 94.0225A| privabitur, cum ipse dicat: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia? (I Cor. VI. ) Sciendum namque est, omnes qui ad exemplum apostolorum sua reliquerunt omnia, et secuti sunt Christum, judices cum eo venturos, sicut etiam omne mortalium genus esse judicandum. Quia enim duodenario saepe numero solet in Scripturis universitas designari, per duodecim sedes apostolorum omnium numerositas judicantium, et per duodecim tribus Israel universitas eorum qui judicandi sunt, ostenditur. Unde notandum quod duo sunt ordines electorum in judicio futuri: unus judicantium cum Domino, de quibus hoc loco memorat, qui reliquerunt omnia, et secuti sunt illum; alius judicatorum a Domino qui non quidem omnia sua pariter reliquerunt, 94.0225B| sed de his tamen quae habebant quotidianas dare eleemosynas Christi pauperibus curabant. Unde et audituri sunt in judicio: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Mt. XXV), et caetera, quorum et in superioribus hujus lectionis Dominus meminit, cum principe quodam interrogante, quid boni faciendo vitam possideret aeternam [Al. , possit habere perpetuam]: Si vis, inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non furtum [Al. , non adulterabis, non facies furtum], non falsum testimonium dices: vel honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum 94.0225C| sicut teipsum (Mt. XIX). Ergo qui mandata Domini servat, ad vitam ingreditur aeternam: qui autem non solum mandata servat, verum etiam consilium Domini, quod pro [Al. , de] contemnendis divitiis mundi a [ Al. , ac] luxibus tribuit, sequitur, non tantum vitam ipse percipiet, sed etiam de vita aliorum cum Domino judicabit: atque ita fit ut in judicio, ut diximus, duo sint ordines bonorum. Sed et reproborum duos ibi futuros ordines Domino narrante comperimus: unum eorum qui fidei Christianae mysteriis initiati, opera fidei exercere contemnunt, quibus [Al. aggiungere. dicendum] in judicio testatur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus.Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et caetera (Mt. 94.0225D| XXIV). Alterum eorum qui fidem et mysteria Christi vel nunquam suscepere, vel susceptam per apostasiam deseruere, de quibus dicit: Qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Giovanna. III). Qui quoniam nec verbo tenus Christum colere voluerunt, nec verba saltem ejus quibus coarguantur [Al. aggiungere. in] judicio, merentur audire. sed ad hoc tantum veniunt in judicium, ut cum eis qui judicantur peccatoribus, in damnationem mittantur aeternam. Verum his cum timore et pavore debite [Al. , debito] paulisper commemoratis, ad laetissima potius Domini et Salvatoris nostri promissa convertamus auditum. Videamus quae tantae gratiae [Al., videamusque quantae gratia] pietatis, non aeternae tantummodo vitae praemia suis 94.0226A| sequacibus, sed et praesentis munera pollicetur eximia.

Et omnis, inquit, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Qui enim terrenis affectibus sive possessionibus pro Christi discipulatu renuntiaverit, quo plus in ejus amorem [Al. , amore] profecerit, eo plures inveniet qui se interno suscipere affectu, et suis gaudeant sustentare substantiis: ejus nimirum professionibus vitaeque consortes, qui se pro Christo pauperem factum in suis domibus agrisque ricettare, et majore prorsus quam uxor, parens, frater, aut filius carnalis devotione charitatis refovere delectentur. Centuplum 94.0226B| namque quod ait, non numerum amantium in Christo, et servientium pro Christo fidelibus, sed universitatem perfezioneemque qua per charitatem invicem serviunt, ostenditur. Cujus rei et in nobis ipsis, fratres charissimi, saepe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes cuncta nobis monasteriorum habitacula, quasi propria, patere cognovimus, cunctos in nostrum obsequium sincerissima devotione pronos aspeximus, et maxime in beatae memoriae Patre nostro beato Benedicto, cujus hodie venerandamsumptionis diem debita solemnitate recolimus, totum lectionis hujus tenorem videmus perfectissime compleri. Derelictis enim omnibus secutus est Christum, quando spretis eis quae in monasterio regali acquisierat vel 94.0226C| Acquirere valebat, cum esset nobilis natu, ad beatorum apostolorum limina [Al. aggiungere. Romam] peregrinaturus advolavit, ut quia rudis adhuc in gente Anglorum fides et Ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam vivendi formam sumeret ubi per summos Christi apostolos totius Ecclesiae caput eminet eximium. Ibi ergo eruditus in Christo, illis in partibus attonsus, ibi est monasterialibus imbutus institutis: ibidem totum vitae suae tempus erat exacturus, si non apostolica Domini papae prohibuisset [Al. , prohiberet] auctoritas, qui eum propter ducendum in [Al. om. in] Britanniam sanctae recordationis archiepiscopum Theodorum in patriam redire praecepit. Nec longo post tempore etiam reges [Al., per reges] saeculi, cognito virtutum ejus studio, locum 94.0226D| eis [Al. , ei; al. , ejus] construendi monasterii non ab aliqua minorum personarum ablatum, sed de suis propriis donatum dare [Al. om. osare] curabant. Quem ille acceptum mox perfectissime juxta regularem disciplinam interius exteriusque instituit, non pro suo captu decreta nobis statuens, sed antiquorum statuta certissima monasteriorum, quae in peregrinatione didicerat, sibi suisque observanda proponens. Nec cuilibet vestrum, fratres, grave debet videri, si nota loquamur, sed delectabile potius aestimare, quia vera loquimur, quando Patris nostri spiritualia gesta narramus, cui manifesto miraculo Dominus, quod fidelibus suis promisit, adimplevit: quia omnis qui reliquerit domum, vel fratres , aut 94.0227A| sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. Reliquit quippe cognatos, quando patriam deseruit: accepit vero centuplum, quia non solum a cunctis in hac terra pro virtutum industria meritatione habitus est, sed et in Gallia atque Italia, Romae atque in maris insulis, ab omnibus qui eum nosse potuerunt dilectus, adeo ut ipse papa apostolicus ad profectum monasterii hujus quod illum nuper fundasse gaudebat, Joannem illi abbatem atque archicantorem Romanae Ecclesiae, sicut charitas vestra bene meminit, in Britanniam a Roma deducendum praestaret, per quem idem monasterium morem canendi ac ministrandi canonicum 94.0227B| juxta ritum sanctae Romanae atque apostolicae Ecclesiae perciperet. Reliquit domos et agros quos habuerat, pro Christo, de [Al. , a] quo agrum semper virentis paradisi, et domum non manufactam, sed aeternam in coelis se accipere sperabat. Reliquit uxorem et filios, non quidem uxorem acceptam, et filios ex ea carne natos, sed uxorem prorsus accipere, ex qua filios habere posset, castitatis amore contempsit, malens ad illa centum quadraginta quatuor millia electorum pertinere, qui cantant canticum novum ante sedem Dei et Agni, quod nemo potest dicere nisi illi: Hi enim sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocunque abierit (Ap. XIV). Et accepit centuplum, quando non nel suo solummodo, sed et in transmarinis 94.0227C| eum partibus plurimi in domos suas ricettare viantem, suorum fructibus agrorum reficere desiderabant, quando matronae perplures illi, quando viri Deo devoti pro animi constantis excellentia, non minori quam conjugibus aut parentibus propriis, dilectionis instantia serviebant. Accepit centuplum domus et agros, quando loca haec in quibus monasteria construeret, adeptus est . Filios, quos carnaliter habere despexit, centuplum accipere meruit spirituales. Centenario quippe numerus, 94.0227D| ut saepe dictum est, perfectem figurate significat. Nos namque sumus filii ejus, quos in hanc monachicae devotionis domum pius provisor induxit: nos sumus filii ejus [Al. om. ejus], si iter virtutum ejus imitando tenemus; nos sumus filii ejus, quos diversis carnaliter editos parentibus in unam sanctae professionis familiam spiritualiter fecit aggregari; nos sumus filii ejus, si non a semita regulari, quam docuit, torpendo deflectimus. Meminimus namque, fratres, qui illum nosse potuimus; didicere crebro auditu, quos post obitum illius in nostrae fraternitatis consortium pietas superna congregavit, quia quandiu sospes erat corpore, pro gloria sanctae Dei Ecclesiae, et maxime pro hujus monasterii pace, honore et quiete sempre laborare perstabat: 94.0228A| toties mari transiit, nunquam, ut est consuetudinis quibusdam, vacuus et inutilis rediit, sed nunc librorum copiam sanctorum, nunc reliquiarum beatorum martyrum Christi, munus venerabile detulit, nunc architectos ecclesiae fabricandae, nunc vitrifactores ad fenestras ejus decorandas ac muniendas, nunc cantandi, et in ecclesia per totum annum ministrandi secum magistros adduxit, nunc epistolam privilegii a domino papa missam, qua nostra libertas ab omni extrinseca incursione tutaretur, apportavit, nunc picturas sanctarum historiarum, quae non ad ornatum solummodo ecclesiae, verum etiam ad instructionem intuentium proponerentur, advexit, videlicet ut qui litterarum lectione non possent opera Domini et Salvatoris nostri, per ipsarum contuitum 94.0228B| immaginazione discreta. Qui nel suo et in hujusmodi rebus ideo tam plura laborare studuit, ne nobis sic laborandi remaneret necessitas: ideo toties transmarina loca adiit, ut nos omnibus scientiae salutaris dapibus abbondanties, intra monasterii claustra quiescere, et cum secura libertate Christo servire queamus. Qui etiam cum corporis infirmitate corriperetur premereturque acerbius, sempre inter Deo debitas gratiarum actiones de monasteriorum quas didicerat docueratque regulis servandis, sempre de ecclesiasticis osservatibus, quas per omnes civitates et maxime Romae viderat, sempre de locis sanctis, quae se lustrasse juvenem meminit, loqui et iterare delectabile habebat. Sic longis virtutum studiis exercitatus, longo insuper animo sempre 94.0228C| [ Al. , annosae] infirmitatis martyrio excoctus, post centupla gratiae praesentis munera ad vitam transivit aeternam. Unde necesse est, fratres charissimi, ut tanquam boni filii et tanto parente digni, exempla ac praecepta illius in omnibus servare curemus, neque ulla nos a vestigiis tanti ductoris [Al. , doctoris] sequendis animae vel carnis illecebra revocet; quatenus et ipsi qui carnales affectus substantiamque reliquimus terrenam, qui uxores ducere ac filios carnaliter procreare angelicae conversazioneis amore fastidivimus, augescente spiritualium virtutum merito, et in praesenti centuplum accipere de societate sanctorum, et in saeculo venturo vitam possidere mereamur aeternam, praestante gratia Redemptoris nostri, qui vivit et regnat cum Patre in 94.0228D| unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XVIII. IN NATALE SANCTI JACOBI APOSTOLI.

MATT. XX, MARCO. X. In illo tempore accessit ad Jesum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans, et petens aliquid ab eo, etc.

Dominus Jesus Christus conditor ac redemptor noster, vulnera superbiae nostrae sanare desiderans, et ipse cum in forma Dei esset, forma hominis assumpta, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem: et nos quoque, si culmen verae sublimitatis conscendere volumus, iter humilitatis 94.0229A| arripere praemonet; nos, si veram vitam videre cupimus, et adversa quaeque praesentis saeculi, et ipsam quoque mortem patienter ferre praecepit. Promisit nobis dona gloriae, sed praemisit certamina pugnae. Dixit promittens: Erit merces vestra magna, et erites filii Altissimi (Luc. VI); sed praedixit jubens, Diligite inimicos vestros, benefacite, [Al. aggiungere. et] mutuum date, nihil inde sperantes. Ita igitur praemia pollicetur electis, ut et digna praemiis merita praemonstret: sic vitam donat aeternam, ut per angustam portam, et arctam viam ad hanc perveniendum esse decernat; unde ait: Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII).Contesione etenim non parva opus est, si quis ad alta velit ascendere. Nam cum tanto sudore vertici montium subeamus, 94.0229B| quanto necesse est conari ut conversazioniem in coelis habere et in monte sancto Domini, de quo canit Psalmista, mereamur quiescere. Unde etiam in hodierna Evangelii sancti lectione cum filii Zebedaei ab eo sedes regni peterent, confestim illos ad bibendum calicem suum, hoc est, ad imitandum passionis suae agonem revocat, ut meminissent quia coelestium summa petere non nisi per abjecta et aspera terrestrium deberent. Accessit, inquit, ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans, et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dextram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Nemo autem aestimet matrem haec pro filiis absque illorum consensu ac voto petisse, sed 94.0229C| potius intelligat unanimi omnium consilio eorum fuisse dispositum ut per matrem quam maxime dilectam Domino noverant, suum illi desiderium discipuli patefacerent. Unde haec referens evangelista Marcus, tacito matris interventu, discipulorum vero solummodo, quorum cordis appetitum sciebat, facit menzionem. Et accedunt, inquit, ad eum Jacobus et Joannes, filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcunque petierimus, facias nobis. At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dextram tuam, et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua (Marc. X). Illos ergo tantum accedere [Al. , ascendere] ad Dominum, et eum rogare asserit, quorum voluntatem in rogando potiorem 94.0229D| conspicit, et quorum hortatu matrem ad rogandum novit esse commonitam [Al. , commotam]. Credendum est autem quod illa maxime causa, vel muliebrem matris affectum, vel carnales adhuc discipulorum animos ad haec postulanda concitaverit, quia meminissent sermonis Domini, quem ait: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Mt. XIX), nossentque se inter discipulos specialius a Domino diligi, se specialitus cum beato Petro conscios saepe factos arcanorum, quae ignorarent caeteri, quod frequens sancti Evangelii textus indicat. Hinc est enim quod ipsis quoque, quomodo Petro, novum ab illo nomen imponitur, ut sicut ille qui prius Simon dicebatur, per [Al. , professionista] 94.0230A| fortitudinem [Al. , fortitudine] ac stabilitatem [Al. , stabilitate] fidei impugnabilis vocabulum Petri meruit, ita et isti Boanerges, hoc est filii tonitrui, vocarentur: quia videlicet et vocem Patris super Dominum in monte clarificatum una cum Petro audirent, et plura aliis discipulis mysteriorum secreta cognoscerent: quodque ad rem plurimum pertinebat, se integro corde Domino adhaerere, et maxima illum dilectione sentiebant amplecti. Ideoque non discredebant fieri posse ut circa eum vicinius ipsi in regno sederent, praesertim cum viderent Joannem pro singulari puritate mentis et corporis tanto amore habitum, ut in coena in sinu ipsius recumberet. Sed quid eis dignitatem sedium quaerentibus ipse cognitor meritorum ac sedium 94.0230B| distributore responderit, audiamus. Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis? Nesciebant etenim quid peterent, qui in regno coelestis patriae quemquam ad sinistram Christi sessurum esse putabant, cum in illa discrezionee novissimi examinis omnes electi ad dextram summi regis ac judicis legantur esse statuendi. Nil quippe sinistrum vita illa, nil habet felicitas aeterna reprobum, nil pax sempiterna recipit caducum. Sinistra autem Christi cum in bono accipitur, praesens sanctae Ecclesiae vita intelligitur, unde scriptum est: Longitudo dierum in dextra ejus, in sinistra ejus divitiae et gloria (Proverbio III). Longitudo quippe dierum in dextra, sapientia videlicet nostri Redemptoris est, quia in illa supernae habitationis patria electis, 94.0230C| et angelis, et hominibus, lux indefectiva donatur. In sinistra illius divitiae et gloria, quia et in hujus exsilio peregrinationis divitiis virtutum et gloria fidei, donec ad aeterna perveniamus, reficimur. De qua videlicet gloria dicit Apostolus: Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus (Rom. V). De quibus item divitiis: Quia in omnibus, inquit, divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia (I Cor. I). Nesciebant quid peterent, quia autumabant humano arbitrio praeelegi [Al. , praelegi] posse, quibus quisque sedibus in futuro, qua retributione donetur.Et potius Dominum precabantur ut fiduciam et gloriam spei quam habebant usque ad finem firmum bene merendo perducerent, scientes quia quidquid boni 94.0230D| agerent, ipse inaestimabili mercede remuneraret. Et quidem laude digna est pia simplicitas eorum, qui fiducia devotae mentis sedere in regno circa Dominum poscebant, sed multo dignius laudabitur prudens humilitas ejus, qui conscientia [Al. , conscius] propriae fragilitatis aiebat, Elegi abjectus esse in domo Dei mei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Nesciebant quid peterent, qui sublimitatem potius praemiorum a Domino, quam operum perfectem quaerebant. Sed coelestis eos magister quid primo quaerendum esset insinuans, revocat ad viam laboris qua ad bravium pertingere possint retributionis.Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibiturus 94.0231A| somma? Calicem suum dicit amaritudinem passionis, quae infidelium acerbitate crebro justis offertur. Nam hanc quisquis humiliter, patienter, gaudenter pro Christo suscipit, merito cum illo sublimiter regnabit. Quia ergo filii Zebedaei dum illo sedere desiderabant, admonet eos primo passionis suae sequi exempla, et ita demum aptare [Al. , optare] majestatis culmen appetere. Quem vivendi ordinem cunctis fidelibus sequendum docet Apostolus, dicens: Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul etiam et resurrezionis ejus erimus (Rom. VI). Dicunt illi: Possumus. Mentem quidem devotionemque suam, qualis in praesenti erat, simpliciter Domino pandebant, dum se calicem ejus bibere 94.0231B| posse testabantur: qui tamen quantae infirmitatis adhuc essent, postmodum patenter ostendebant, dum adveniente tempore quo ipse Dominus eumdem calicem biberet, etiam illi cum caeteris discipulis ejus relicto [Al. aggiungere. eo] fugerunt. Sed non diu metus idem bibendi calicis eorum corda premebat, quin potius qui passuro Domino fugerunt, eo resurgente ocius redierunt: et quia passionis turbine terrente trepidaverunt [Al. , trepidaverant], fulgente resurrezionis ejus triumpho confirmati [Al. , castigati] sunt: ​​atque accepta sancti Spiritus gratia firmum de reliquo pectus ad bibendum Domini calicem tenebant, quia ad patiendum moriendumque pro illo jam invincibiles esse coeperunt, impleta ejus promissione qua dixit eos calicem suum 94.0231C| esse bibituros. Nam sequitur. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dextram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Sedet ad dextram Salvatoris, qui in superna beatitudine de praesenti ejus visione laetatur; sedet ad sinistram, qui in hac peregrinatione sanctae ejus Ecclesiae sacerdotali regimine praesidet. Sed intuendum solertius quomodo se petentibus discipulis dicat verax magister, Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, cum alibi dixerit ipse: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Mt. XI), ideoque constet quia quaecunque Pater dederit , vel paraverit dona fidelibus, haec eadem una cum eo Filium parare sive 94.0231D| osare. Nam et rursum dicit de Patre Dominus: Quaecunque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit (Giovanna V). Si ergo omnia quaecunque Pater fecerit, haec et Filius similiter facit, quomodo dicit Filius, Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, nisi quia idem Filius et Deus et homo est? Ideoque per Evangelium suum aliquando ex voce divinae majestatis, quae aequalis est Patri, aliquando ex voce loquitur humanaesumptionis, qua aequalis factus est nobis. In hac autem lectione quia humilitatis formam erat praebiturus hominibus, cuncta maxime ex assumpti [Al. , assumpta] hominis natura loquitur.Nam et in principiis, ut mater ad eum cum filiis petitura advenit, quaesivit ad ea quid vellet, interrogans quasi homo, quasi nescius occultorum, 94.0232A| quasi ignarus futurorum, qui in aeternitate divinae potentiae omnia novit antequam fiant. Et quia illa in precibus humanitatis ejus, potius quam divinitatis memoriam praetulit, postulans sedem filiis a dextris ejus et sinistris, qui in habitu corporeo dextram habuit et sinistram, sed in divina majestate nulla membrorum est compositione formatus, followinger et ipse tacita impassibilis gloria deitatis memoriam passionis, quam humanitus erat suscepturus, in medium protulit, atque hanc discipulis imitandam proposuit, cum devotam eorum sponsionem sua etiam attestatione confirmasset, dicens: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dextram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Ac si aperte diceret: Passionem quidem quam secundum 94.0232B| carnem subeo, vos patiendo estis secuturi: sed non est meum secundum ipsam in qua patior humanae fragilitatis substantiam, donorum coelestium vobis munera dare, quae dignis quibusque ad percipiendum sunt a Patre parata, me pariter cum illo in divinitate cum illo parante ac dante, quia omnia quaecunque ille fecerit, haec et ipse per divinitatem [Al. , per divinae unitatem vaso. ] potentiae similiter facio. Quia vero iidem filii Zebedaei promptum gerebant animum ad bibendum calicem Domini, constat eos cum caeteris apostolis dignitatem sedium, quam quaerebant, accepisse: non tamen [Al. , tantum] ea distintie qua [ Al. , quam] petebant, ut unus a dextris in regno ejus, alter sederet a sinistris, sed juxta quod supra exposuimus, ambo prius ad sinistram 94.0232C| ejus ad tempus, ambo nunc ad dextram ejus sedere perpetuo meruerunt. A sinistris quippe Christi sedebant, cum regendis in hac vita fidelium populis apostolico jure praesiderent, illo nimirum in regno, de quo ipse ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII ). Sedent a dextris [Al. aggiungere. ejus] nunc in illa, quae mortem nescit, vita, judices mundi cum illo, utramque hanc sedem illis ipso Filio cum Patre parante. Neque enim largitio donorum in eis separari potest, in quibus unitas naturae semper inseparabilis manet, eodem Filio attestante qui ait: Ego et Pater unum sumus (Giovanna X). Neque enim hoc sine considerement transeundum quomodo dixerit Dominus indifferenter filios Zebedaei calicem suum 94.0232D| bibituros, cum noverimus unum ex suo, Jacobum scilicet, per effusionem sanguinis vitam finisse; alium vero, id est, Joannem, in pace Ecclesiae quievisse. Nam de Jacobi martyrio Lucas apre testatur, quia misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia, occidit [Al. aggiungere. autem] Jacobum Joannis fratrem gladio. De cujus passione etiam historia ecclesiastica (Euseb. II, 9) rem quamdam dignam memoria refert. Quandoquidem, inquit, et ei [Al. , is] qui obtulerat eum judici ad martyrium, Jacobum scilicet, motus etiam ipse confessus est se esse Christianum, ducti sunt, inquit, ambo pariter ad supplicium. Et dum ducerentur in via, rogavit Jacobum dare sibi remissionem.At ille parumper deliberans, Pax tibi, inquit, et osculatus est eum. Ed è ambone 94.0233A| simul capite plexi sunt. Porro de Joanne narrant historiae fideles quia cum sciret sibi supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descenderit in defossum sepulturae suae locum, et facta oratione positus sit ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam a corruzione carnis invenitur alienus. Quomodo ergo calicem Domini bibere dictus est, de quo constat quia nequaquam per mortem passionis de corpore exivit; nisi quia duobus modis idem calix bibitur, uno videlicet cum a persecutore illata mors patienter suscipitur; alio, cum mens ad passionem prompta habetur, cum vita martyrio digna geritur? Nam et Joannes ipse quoniam [Al. , quam] sit paratus ad 94.0233B| potandum pro Domino mortis calicem docuit, quando cum caeteris apostolis, sicut in Actibus eorum legimus, carcerem et verbera gaudenti animo tolerabat, quando propter verbum Dei et testimonium Jesu in Pathmos insulam exsilio relegatus est, quando, sicut historia ecclesiastica narrat, a Domiziano principe missus est in ferventis olei dolium, de quo tamen propitio Domino tam sospes et mundus exstitit [Al. , exivit], quam fuerat mente et vita castissimus: et in exsilium ab eodem missus [Al. , exsilio perstante ipso], quo magis humano solatio destitutus esse videbatur, eo ampliori supernorum civium meruit frequentia consolari. Unde ipse quoque veraciter calicem Domini cum fratre Jacobo, qui occisus est gladio, bibisse intelligitur, quia qui tanta pro veritate sustinuit, 94.0233C| quam promptus etiam ipsam mortem si offerretur, exciperet ostendit. Sed et nos, fratres charissimi, etiamsi nil tale perpetiamur, si non vincula, non verbera, non carceres, non supplicia corporis alia, non ullam hominum persecutionem, propter justitiam toleremus, calicem tamen salutaris accipere, et martyrii palmam obtinere valemus, si castigare corpus nostrum et servituti subjicere curamus, si in spiritu humilitatis et animo contrito Domino supplicare assuescimus, si illatas a proximo contumelias placida mente suscipere satagimus, si et eos qui nos odio habent, qui injurias nobis inferunt, diligere, his bene facere, pro horum vita et sospitate studemus exorare, si cum virtute patientiae bonorum quoque operum fructibus adornari contendimus. Taliter 94.0233D| enim conservantibus nobis, et corpora nostra, juxta Apostoli vocem, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibentibus, Domino largiente dabitur, ut communi cum eis qui membra sua in mortem pro Christo dederunt gloria remuneremur: quia sicut mors illorum, sic et vita nostra pretiosa fit in conspectu Domini, diruptisque vinculis carnis, et ipsi atria supernae civitatis intrare, atque inter choros beatorum martyrum vota gratiarum Redemptori nostro reddere merebimur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XIX. IN DOMINICA XII POST PENTECOSTENE. 94.0234A|

MARCI VII. In illo tempore, exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. E reliqua. Surdus ille et mutus, quem mirabiliter curatum a Domino modo cum Evangelium legeretur, audivimus, genus designat humanum, nel suo qui ab errore diabolicae deceptionis divina merentur gratia liberari. Obsurduit namque homo ab audiendo vitae verbo, postquam mortifera serpentis verba contra Deum tumidus audivit: mutus a laude Conditoris effectus est, ex quo cum seductore colloquium habere praesumpsit. Et merito clausit aures ab audienda inter angelos laude Creatoris, quas ad audiendam ejusdem Creatoris vituperationem sermonibus hostis incautus 94.0234B| aperitivo. Merito clausit os a praedicanda cum angelis laude Creatoris, quod velut ad meliorandum ejusdem opus Creatoris, cibi vetiti praevaricatione superbus implevit. Et heu miser generis humani defectus! quod in radice vitiosum germinavit, vitiosius multo dilatari coepit in propagine ramorum, ita ut veniente in carne Domino,exceptis paucis de Judaea fidelibus, totus pene mundus ab agnitione et confessione veritatis surdus erraret et mutus! Sed ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Venit namque Dominus ad mare Galilaeae, ubi noverat aegrotare quem sanaret. Venit suae gratia pietatis ad tumentia, turbida et instabilia gentium corda, in quibus noverat esse qui ad suam gratiam pertinerent.Et bene inter medios fines Decapoleos ad mare Galilaeae, ubi 94.0234C| aegrotum sanaret, venisse perhibetur, quia relicto ob perfidiam populo, qui decalogi mandata acceperat, exteras venit ad gentes, ut, sicut Joannes ait, filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Et adducunt, inquit, ei surdum et mutum, et deprecantur eum, ut imponat illi manum. Quia ipse surdus Salvatorem agnoscere, mutus rogare nequibat, adducunt eum amici, et pro ejus salute Domino supplicant. Sic nimirum, sic in spirituali necesse est curatione geratur, ut si quis humana industria ad auditum confessionemque veritatis converti non potest, divinae pietatis offeratur aspectibus, atque ad sanandum eum supernae manus flagitetur auxilium. Nec tardat coelestis misericordia medici, si intenta 94.0234D| precantum non haesitat, nec deficit oratio, unde statim subinfertur: Quia apprehendens aegrotum Jesus de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus, et exspuens tetigit linguam ejus. Digitos quippe surdo [ Al. , surdis] in auriculas mittit ut audiat [Al. , audiant], cum per dona gratiae spiritualis diu non credentes ad auditum sui verbi convertit. Exspuens, linguam muti, ut loqui valeat, tangit, cum per ministerium praedicationis rationem fidei, quam confiteri debeat, praestat. Per digitos namque Domini Spiritus sancti dona significari et ipse docet dicens: Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI); quod alius evangelista manifestius ponit, Si ego in Spiritu Dei ejicio daemones (Mt. XII); et Psalmista ubi ait: Quoniam videbo 94.0235A| coelos opera digitorum tuorum (Sal. VIII), id est, videbo sanctos non suae merito virtutis, sed tui munere spiritus a terrenis suspensos, et coelesti factos conversazionee sublimi. Sputum quoque capitis et oris Domini verbum est Evangelii, quod ex invisibili divinitatis arcano sumptum, visibiliter mundo ut sanari posset, ministrare dignatus est . Prima namque salutis spes est, quemlibet assuetos vitiorum tumultus turbasque deserere, et sic ad suscipienda sanitatis munera humiliter caput inclinare. Neque ullatenus salvari posse [Al. om. , posse) putandus est, quandiu quis inordinatis moribus adhaerere, supervacuis 94.0235B| verbis delectari, turbulentis cogitationibus non timet devastari [Al. , devastari, ut]. At qui miserante et adjuvante jam Domino turbidam priscae conversazioneis vitam mutavit, qui inspirationem divinae gratiae corde concepit, qui verbo doctrinae coelestis confessionem verae didicit fidei, restat ut confestim optata sanitatis gaudia consequatur. Unde bene postquam de turba segregat infirmum Dominus, postquam mittit digitos in auriculas, postquam sputo tangit linguam illius, continuo [Al. om. continuo] subfertur: Suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi, Ephpheta, quod est adaperire: et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus. Et recte sanaturus aegrotum Dominus suspicit in coelum et ingemuit, 94.0235C| ut ubi nobis speranda salus, et qua compunctionis vel lacrymarum sit devotione quaerenda, ac petenda significante. Suspiciens in coelum ingemuit, quia nos quos ad coelestia possidenda creavit, longe in terrestria deijectos esse doluit. Suspiciens in coelum ingemuit, ut nobis qui a coelestibus gaudiis per terrena oblectamenta discessimus, ad haec per gemitus et suspiria insinuaret esse redeundum. Quod autem ait Ephpheta, id est, adaperire, propter aures dicit sanandas, quas surditas diutina clauserat, sed ad audiendum jam tactus patefecit ipsius; unde credo mos increbuerit Ecclesiae, ut sacerdotes illius his quos percipiendis Baptisti sacramentis praeparant prius inter caetera consecrationis exordia de saliva 94.0235D| oris sui nares tangant et aures, dicentes Ephpheta: Per [ Al. om. per] salivam quidem oris sui, gustum quo initiandi sunt supernae sapientiae designantes; per tactum vero narium, ut, abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectantur odorem, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II), et ut meminerint se juxta exemplum beati Job, Donec superest nalitus in eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loqui iniquitatem labiis, nec lingua mendacium meditari debere. Porro per tactum aurium, ut relicto auditu linguae nequam, audiant verba Christi et faciant ea, similis viro prudenti qui aedificavit domum suam supra petram.Et unusquisque nostrum, fratres charissimi, qui battesima Christi rite suscepit, hoc ordine 94.0236A| consecratus est. Omnes quidem qui salutare lavacrum vel proximo hoc paschae tempore, vel aliquando alias rito suscepturi sunt, ipso sunt ordine consecrandi. Unde multum necesse est ut quod Dominus in nobis propitius abluere et sanctificare dignatus est, ipsi passim contaminare, et pro nihilo profanare timeamus. Sed etsi qui in coenum nequitiae sordidantis incidimus, festinemus rursum lacrymarum et poenitentiae fonte mundari. Renovemus aurium puritatem, quam nobis auditu fidei divinitus constat fuisse collatam, caventes illud Apostoli, quod quibusdam exprobrans, ait: Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV). Cohibeamus linguam a malo, quae confessione fidei sanctificata est; timeamus in ipsa, in 94.0236B| [ Al. om. in] qua benedicimus Deum, et Patrem, maledicere homines, qui ad imaginem Dei facti sunt. Qui enim putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam, hujus vana est religio. Ecce enim dicitur quia apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Qui ergo recte loqui battezzatis nostri tempore didicimus, corde credendo ad justitiam, ore autem confessionem faciendo ad salutem, curandum summopere est ne post battesimo ad injusta et noxia verba declinomus. Si enim, ipso judice attestante, omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii, quid putamus fieri de illis, qui non solum otiosa, sed et criminosa loquuntur, qui impudicitiae, jactantiae, blasphemiae, et quod 94.0236C| maxime miseros libet detractionum sermonibus servire non timent, qui proferunt mendacia, testis fallaces, qui seminant inter fratres discordia? Non solum autem a malis aures linguamque satis est castigare loquelis, si non etiam justa Psalmistam inclinemus aurem nostram in verba ( Al. , verbo ] oris Dei, si non os nostrum loquatur sapientiam, et meditatio cordis nostri prudentiam. Sed et cunctos simul interioris exteriorisque hominis nostri sensus, quia cuncti in battesimo abluti sunt, oportet mundos ac bonis operibus servemus [Al. add. insuper] semper ornatos.Curato autem surdo et muto, videamus quid sequitur: Et praecepit, inquit, illis, ne cui dicerent. Quanto 94.0236D| autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. Quare, fratres charissimi, haec acta credamus? Nunquid nam [ Al. , non] aestimandum est quod unigenitus Dei Filius signum faciens, et abscondi hoc voluerit, et contra voluntatem illius sit patefactum in turbas, nec potuerit silentio signum tegere si vellet quod potuit facere cum voluit? An forte nobis exemplum dare voluit, ut virtutum opera facientes, vitium jactantiae per omnia gloriamque vitemus humanam, ne bona nostra actio per inanem vulgi favorem supernae retributionis munere privetur.Et tamen sciamus opera nostra, si digna imitatione sunt, nullatenus posse celari, sed ad utilitatem fraternae corretionis 94.0237A| ipso dispensante patefieri, qui dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita (Mt. V). Et alibi: Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur (Luc. XII). Et revera ita omnimode, ita intelligenda est dominici dispensatio praecepti. Quod non ita tamen dictum quis aestimet, quasi bona facientes fraternos cavere debeamus aspectus, cum Dominus dicat: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Mt. V) ; sed ut per opera quae fratribus ostendimus, non laudem ab illis, sed profectum quaeramus, hoc est enim quod sequitur: Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Nam qui ea intente bona ostendunt opera, ut ipsi solum laudentur, non autem ut laudantes in bono proficiant, neque ut Pater, qui in coelis est, glorificetur, 94.0237B| tales sunt nimirum illa terribili increpatione plectendi, qua dicitur: Amen, amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Mt. VI). Sed et hoc dicendum quia si illi virtutes dominicas tacere nequeunt, qui tacendi praeceptum acceperunt, multo amplius sit nobis divinae gratiae praeconiis semper insistendum, qui quotidianis invicem nos verbis ac coelestibus alimoniis reficere praecipimur, dicente apostolo Joanne: Qui audit dicat, Veni (Ap. XXII), id est, qui gratiam supernae aspirationis mente concepit, qui verbum exhortationis, quo utiliter proximum confortare valeat, dicit, nequaquam quod novit silentio abscondat, sed seipsum protinus fratribus aperiendo communicet. Si enim ea quae novimus benigne proximis dicere bona non negligimus, aderit 94.0237C| ille in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Colos. XX), et quod nunc ex parte cognovimus, ad perfectum nobis lumen veritatis intimare dignabitur Jesus Christus, Dominus noster, unigenitus Patris, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XX. IN DECOLLATIONE SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.

MATT. XIV, MARCO. VI, LUC. IX. In illo tempore, audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista, etc.

Natalem, fratres charissimi, beati Joannis diem celebrantes, oportet ut non solum constantiam passionis illius pia devotione recolamus, sed et eorum 94.0237D| a quibus passus est malitiam nobis in arma vertamus salutis. Tunc etenim Scripturis sanctis utiliter animum intendimus, cum non solum in eis virtutes ac praemia justorum, verum etiam vitia, vindictamque reproborum ad incitamentum nobis bene agendi proponimus. Hoc siquidem et ipsius Domini docemur exemplo, qui ut humanae superbiae cervicem frangat, ac sublime nobis humilitatis jugum imponat, non suae tantum humilitatis formam quam sequamur, insinuat dicens: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Mt. XI) , sed etiam angelicae superbiae dejectionem, quam caveamus ad memoriam nobis revocat, dicens: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X), quatenus non solo [Al. , non solum] nos suae divinae bonitatis, sed et daemoniacae 94.0238A| pravitatis exemplo ad observantiam summae virtutis accendat.

Audivit ergo Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Qui bene intellexit mortuum posse hominem resuscitari ad vitam, bene de resurrezionis gloria sensit, qui justos post resurrezionem majoris potentiae quos [Al. , quam] mortalis fragilitas capit, futuros esse perspexit: sed misere desipuit, qui quod de homine puro sponte credere potuit, hoc de Deo homine credere tot miraculis attestantibus, tantis praedicatorum praeconiis consonantibus, nulla ratione consensit. Quare hoc, fratres charissimi, nisi ut nos aperte intelligamus, non incredibile resurrezioni miraculum, sed pravorum 94.0238B| animos a credendi gratia peccatis obstantibus esse praepeditos, majoresque illi gratias referamus, qui nostris cordibus, ablato erroris velamine, lucem veritatis aperire dignatus est.

Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem, propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Impletum videmus in Joanne quod de illo angelus Zachariae priusquam nasceretur, praedixit: quia praecederet ante Dominum in spiritu et virtute Eliae. Ambo namque continenter viventes, ambo habitu inculti, ambo in solitudine degentes, ambo praecones veritatis, ambo regis et reginae persecutionem propter justitiam perpessi sunt: ​​ille Achab et Jezabel, iste Herodis et Herodiadis. Ille ne ab impiis occideretur, 94.0238C| igneo curru est raptus in coelum; iste ne ab impiis vinceretur, perfecto martyrii certamine spiritu coelestia regna petivit, angelorum utique subvectus auxilio, de quibus scriptum est: Currus Dei decem millia multiplex millia laetantium, Dominus in illis (Sal. LXVIII). Et iterum: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Sal. CIII). Sed quaerit forte aliquis quis sit iste Herodes, quive frater ejus, quae etiam Herodias, de quibus sermo iste? Herodes iste qui et Joannem decollavit, et in passionem Redemptoris nostri Pilato assensum praebuit, filius est Herodis illius sub quo Dominus natus est: qui cum post nativitatem dominicam pauco tempore regnaret, sicut evangelica testatur historia, 94.0238D| Archelaus ejus filius successit in regnum; quo cum vix decem annis potiretur, accusantibus insolentiam ejus Judaeis (Mt. II), pulsus est regno ab Augusto ac perpetuo damnatus exsilio. Deinde Augustus, ut regni Judaici minueret potentiam, divisa in quatuor partes provincia, quatuor fratres Archelai eidem regendae praefecit, qui singuli a principatu quartae partis Graeco sermone sunt tetrarchae vocati. E quibus Philippus Herodiadem, filiam Arethae regis Arabum, accepit uxorem, quam idem Aretha postmodum ablatam ab eo dedit Herodi, eo quod ipse esset majoris potestatis et famae, factumque est adulterium publicum. Sicut perfidis causa est pereundi, ita fidelissimo praeconi nostrae redemptionis materia triumphandi, qui prohibendo regis injusti scelera, 94.0239A| morte quidem injusta meruit plecti, sed post mortis gustum a rege justitiae cui testimonium perhibebat, justam vitae perennis coronam accepit. Dicebat ergo illi Joannes:

Non licet tibi habere eam. Et volens, inquit, illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. Non populus tantum, sed ipse etiam Herodes Joannem sicut prophetam habebat, teste evangelista Marco, qui dicit: Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum, et custodiebat eum (Marc. VI). Et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. Sed vicit amor mulieris, eumque in illum quem sanctum esse noverat et justum manus mittere coegit. Qui quoniam noluit cohibere luxuriam, ad homicidii reatum prolapsus est, minusque 94.0239B| illi peccatum majoris erat causa peccati: cui districto Dei judicio contigit ut propter appetitum adulterae quam detestandam sciebat, sanguinem funderet prophetae, quem Deo acceptum esse cognoverat. Haec namque est illa divini dispensatio examinis, de qua dicitur: Qui nocet, nobeat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Ap. XXII ). At contra quod sequitur, Et sanctus sanctificetur adhuc, ad beati Joannis personam convenienter aptatur, qui sanctus existens sanctificabatur adhuc, dum per officium evangelizandi ad martyrii palmam pervenit.

Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcunque postulasset ab eo. Tria pariter impiorum scelera audivimus: Celebrationem 94.0239C| natalis infaustam, saltationem puellae lascivam, juramentum regis temerarium, quibus singulis oportet nos, ne talia geramus, instrui. Non enim festis diem nostri natalis in memoriam revocare, non ullum tempus illecebris indulgere carnalibus, sed diem potius exitus nostri debemus lacrymis, precibus, crebrisque praevenire jejuniis, hinc etenim vir sapiens admonet, dicens: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII). Sed nec membra nostra quae marmellata Domino consecrata sunt, lusibus atque ineptis dare motibus decet. Dicit namque Apostolus: Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI)? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. 94.0239D| Unde et alibi obsecrat per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Quantum vero temeritatem jurandi vitare debeamus, et ipse in Evangelio Dominus (Mt. V), et Jacobus in Epistola sua docet, dicens: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, Est est, Non non, ut non sub judicio decidatis (Jacob. V); illo videlicet judicio sub quo decid Erode, ut vel pejerare, vel ob perjurium cavendum aliud necesse haberet patrare flagitium.At si aliquid incautius forte nos jurasse contigerit, quod observatum scilicet pejorem vergat in exitum, libere illud consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante 94.0240A| necessitate pejerandum nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius ​​esse divertendum: Denique juravit David per Dominum occidere Nabal virum stultum et impium, atque omnia quae ad illum pertinent demoliri: sed ad primam intercessionem Abigail feminae prudentis, mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, neque aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit (I Reg. XXV). Juravit Herodes dare saltatrici quodcunque postulasset ab eo, et ne perjurus diceretur a convivis, ipsum convivium sanguine polluit, dum prophetae mortem saltationis praemium fecit. Non solum [Al. , aggiungere. autem] in jurando, sed in omni quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo 94.0240B| sine aliquo peccati contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus in quo minus periculi nos perpessuros esse cernimus: juxta exemplum eorum qui hostilibus clausi muris, dum evadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi necesse est desiliendi locum eligant ubi muro esistente breviore minimi periculi cadentes incurrant. Seguito:

At illa, praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae: et contristatus est rex. Tristitia regis non absolutio est, sed confessio sceleris. Haec etenim est superni justitia judicii, ut plerumque reprobi et agnoscant se, et fateantur errasse, certamque erroris sui poenitudinem gerant, nec tamen ab errore quiescant, quatenus eadem 94.0240C| confessione ac poenitentia contra se ipsi testimonium dent: quia non nescii delinquunt, dum a peccato quod culpant prohibere [Al. , prohiberi] detrectant, eoque justius pereant quo foveam perditionis quam praevidere valuerant declinare neglexerant [Al. , trascurare]. Talis quippe est tristitia Herodis, qualis poenitentia Pharaonis et Judae: quorum quisque facinora sua postquam accusante conscientia invitus prodidit, vecors augmentavit. Itaque Herodes caput Joannis petitus, tristitiam quidem praetendebat in vultu, qua se ipse damnaret, ostendendo cunctis liquide quia insontem et sanctum noverat quem erat neci daturus. Verum si diligentius corn nefandum inspicimus, laetabatur occulte quod ea petebantur 94.0240D| quae et antea facere, si excusabiliter posset, disponebat. Qui si caput Herodiadis peteretur, nulli dubium quoniam illud dare veraciter tristis abnueret.

Propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari: misitque, et decollavit Joannem in carcere, et allatum est caput ejus in disco. Indignum quidem natali suo rex spectaculum praebuit, qui convocatis ad epulas principibus, tribunis ac ducibus gentis, spectandum in disco caput occisi protulit. Indignique convivae, an [Al. , ac] potius invitatori suo condigni, e quibus nullus inventus est qui hominem inter festa discumbentium puniri, qui ab adulteris justum, qui judicem a reis capite plecti vetaret: praesertim cum rex assumpta specie moestitiae, coactum se hoc facere protestaretur, essetque 94.0241A| opportunum quod hortatu convivantium a promisso scelere revocari deberet, si non illum haec de industria praestruxisse cognoscerent, imo ipsos quoque par ejusdem sceleris amor irretiret. Sed dignam supernis aspectibus virtutem sui certaminis beato praecursor dominicae nativitatis, praedicationis et mortis ostendit, qui ut Scriptura ait: Et si coram hominibus tormenta passus est, spes illius immortalitate plena est (Sap. III). Cujus diem natalis merito festa celebritate repetimus, quem ipse propria passione nobis solemnem reddidit, quem roseo sanguinis sui fulgore decoravit: merito memoriam illius cum spirituali gaudio veneramur, qui testimonium quod [Al. aggiungere. pro] Domino perhibuit, martyrii signaculo conclusit. Neque enim dubitandum est 94.0241B| quia beato Joannes pro Redemptoris nostri, quem praecurrebat, testimonio, carcerem et vincula sustinuit, pro ipso et animam posuit: cui non est dictum a persecutore ut Christum negaret, sed ut veritatem reticeret, et tamen pro Christo occubuit. Quia enim Christus ipse ait: Ego sum veritas (Giovanna. XIV), ideo utique pro Christo, quia pro veritate sanguinem fudit: et cui nascituro, praedicaturo, baptizaturo, prius nascendo, praedicando ac baptizando testimonium perhibebat, hunc etiam passurum prior ipse patiendo signavit . Quorum tamen passiones diverso ordine consummari, certa supernae pro visionis dispensatione gestum est: ut videlicet Redemptor noster extra portam civitatis cuncto assistente populo, sublevaretur in crucem; praecursor vero ejus 94.0241C| collectis in domum convivii magistratibus atque optimatibus plebis, misso tantum spiculatore, in abdito carceris, capite truncaretur. Et quidem congruum videbatur ut mysterium dominicae crucis crucifixus praefiguraret Joannes; sed quia idem Joannes testimonium Domino perhibens aiebat: Illum oportet crescere, me autem minui, hoc est, illum quem prophetam magnum esse miramini, Christum Dominum, ac Deum verum oportet intelligi, me autem quem Christum esse arbitramini, non Christum, sed esse prophetam Christi patebit [Al. aggiungere. et], disparem utriusque qualitatem, dispar modus passionis insinuat, non in carnificum potestate constitutus, sed coelesti ratione provisus. Quia enim iterum dicit idem 94.0241D| Joannes: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur: qui autem de coelo venit, super omnes est (Ibid. ), praefatam minorationem ejus qui de terra est, decollatio illa in carcere et in obscuro patrata capitis ablatio designat. Porro crementum ejus qui de coelo venit, et supra omnes est, illa in cruce exaltatio quae sub divo et omni spectante populo facta est, aperta denuntiat. Exaltatus quippe in cruce, caput erectum ad coelos tenuit, manus super terras ad aquilonem tetendit et austrum, ut et coeli se esse Dominum, et universam terram omnesque potestates aereas suae ditioni subditas ipso etiam corporis situ figuraret. Infima crucis ipsius terrae abdita penetrabant, ut inferorum regnum passione illius transfixum ac destructum esse signaretur.Regem hunc esse 94.0242A| credendum scripto in cruce titulo, astantes Hebraei, Graeci et Romani legebant, ut videlicet ejus imperium appareret per omnes gentes esse dilatandum. Quae cuncta Apostolus breviter una sententia complectitur, dicens: Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et inferorum: et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Decollato autem Joanne, et allato capite ejus in disco, sequitur:

Et datum est puellae, et detulit matri suae. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud. Et hoc ad minorationem praecursoris Domini 94.0242B| pertinet, quod corpus ejus sepulturae absque capite datur. Namque ut in ecclesiasticis invenimus historiis (Giuseppe , Ant. , XVIII, 10; Eus. I, 13), corpus ejus in civitate Samaria, quae nunc Sebaste vocatur, caput autem in Hierosolymis humatum est: decollatus vero est in castello quodam Arabiae quod Candidato Macherunta. In quibus videlicet historiis hoc quoque reperimus quod caput ejus sanctissimum, longo post decollationem tempore, ab ipso revelatum sit duobus monachis Orientalibus, qui orationis gratia venerant Hierosolymam, atque inde in Edessam [Al. , Emessam] Phoeniciae civitatem perlatum, debito fidelium sit honore frequentatum.At vero ossa ejus, tempore procedente, de Samaria Hierosolymam translata, ac mox Alexandriam missa, nunc ibidem in ecclesia 94.0242C| quae nominis ipsius est honore consecrata, servantur. Quod divina providentia constat actum, ut scilicet per plura loca deportatis beati martyris reliquiis plura virtutum signa fierent, pluresque per memoriam doctrinae et vitae illius ad fidem ac dilectionem ejus quem praedicabat, confluente. Inter haec sane considerandum est, et attentius memoriae commendandum quomodo omnipotens Deus electos dilectosque suos famulos, quos ad vitam regnumque praedestinavit aeternum, in tantum in hac vita pravorum patitur persecutione conteri, tot ac tantis poenarum mortiumque generibus consumi, quatenus perspectis perfectorum virorum passionibus, minus de his quae nobis forte adversa contigerint, doleamus, 94.0242D| ac potius discamus omne gaudium existimare, cum in tentationes varias inciderimus: memoria retintes quia quem diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. Nam etsi principali sententia constat quia in multis offendimus omnes, quis tamen nostrum dicere audeat beatum Joannem in actu, vel dicto, vel habitu, vel victu peccasse? cujus austeritatem indumenti, cujus parcimoniam alimenti evangelica laudat historia, cujus omne quod loquitur, aut veritati testimonium reddit, aut eos qui contradicunt redarguit, cujus opera justitiae etiam qui non amabant venerationi habebant? Quis in eis [Al. , ejus] praecordiis peccato poterat esse locus, quae [Al. , quem] et ante nativitatem Spiritus sancti consecravit adventus?Quando saltem humanae conversazioneis 94.0243A| intuitu valuit a virtutis via vel ad modicum deflecti, qui totam ab ineunte pueritia vitam solitarius peregit? Et tamen talis ac tantus vir praesentis vitae terminum post longam vinculorum afflictionem sanguinis effusionem [Al. , effusione] suscepit. Ille qui libertatem supernae pacis evangelizabat, ab impiis in vincula conjicitur; clauditur obscuritate carceris, qui venit testimonium perhibere de lumine: quique ab ipsa luce, quae Christus est, lucerna ardens et lucens appellari meruit, quo in natis mulierum major nemo est, ad petitionem mulierum turpissimarum capite plectitur: et ipse proprio cruore baptizatur, cui redemptorem mundi baptizare, cui vocem Patris super illum audire, cui Spiritus sancti gratiam in eum descendentis videre donatum est. 94.0243B| Sed non erat grave, imo leve ac desiderabile erat talibus tormenta pro veritate temporalia perpeti, quae perpetuis noverant remuneranda gaudiis. Optabile habebat mortem quae naturae necessitate inevitabilis imminebat, confesso Christi nomine cum palma vitae perennis excipere. Unde bene dicit Apostolus: Quia vobis donatum est a Christo, non solum ut in eo credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Filippo I). Qui ideo donum esse dicit Christi, ut pro illo patiantur electi, quia sicut idem dicit: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII) .Cum ergo tam eximios regni coelestis haeredes tanta in hujus exsilio mortalitatis pati viderimus quid nobis inter haec, fratres charissimi, restat agendum, nisi ut tanto 94.0243C| magis humiliemur in conspectu pii Conditoris et Redemptoris nostri, quanto nos patenter animadvertimus eos, nec vitae imitatione sequi posse, nec mortis? Itaque juxta vocem primi pastoris, humiliemur sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore visitationis: humiliemur cum Joanne, jejunemus et obsecrationes faciamus assiduas: exsultemus minui coram hominibus, exerceamur et deficiat paulisper spiritus noster utique [Al. , spiritus, noster utique], id est carnalis et superbus, qui solebat inflari, ut bonae actionis perfectibus ante illum crescere, et cum illo exaltari valeamus, qui de coelo ad terras venire dignatus est, ut nos qui de terra sumus sublevaret ad coelos Jesus Christus Dominus noster, qui vivit 94.0243D| et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XXI. IN DEDICAZIONE ECCLESIAE.

GIOVANNA. X. In illo tempore, facta sunt encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis, ecc.

Audivimus ex lectione evangelica, fratres charissimi, quia facta sunt encaenia in Hierosolymis. Encaenia autem vocabantur solemnia dedicates templi, quae populus Dei ex antiqua Patrum traditione per annos singulos celebrare consueverat. Quorum vestigia nos hodie juxta morem Christiani orbis sequentes, annuam dedicais ecclesiae nostrae diem divinis laudibus et vigiliis studuimus agere solemnem. 94.0244A| Et hanc nos festivitatem eo majore devotione celebrare oportet, quo eam Redemptori nostro gratissimam esse cognovimus, adeo ut in illa ipse templum ingredi, et sermonem facere ad populum, ac divinitatis suae sacramenta pandere dignatus sit.

Facta sunt, inquit, encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. Si ergo voluit in templo ambulare, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit. Si perambulare non despexit porticum, in quo rex quondam mortalis ac terrenus, quamvis potentissimus et sapientissimus, ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum invisere atque 94.0244B| illustrare desiderat, si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum quod est initium sapientiae habere perspexerit! Neque enim putandum est quia domus solummodo, ad quam [Al. , in qua] ad orandum, vel ad mysteria celebranda convenimus, templum sit Domini, et non ipsi qui in nomine Domini convenimus, multo amplius templum ejus et appellemur, et simus, cum manifeste dicat Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi (II Cor. . VI), sicut dicit Deus, Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo (Levit. XXVI). Si ergo templum Dei sumus, curemus solerter, et bonis actibus satagamus, ut in eodem suo templo saepius ipse et venire, et mansionem facere dignetur. Caveamus hiemis exemplum, ne, videlicet, corda nostra 94.0244C| Dominus adveniens a charitatis ardore torpentia reperiat, et ideo ea citius aversatus relinquat. Quid enim pertinuit ad Evangelistam hiemis tempus commemorare, nisi quia duritiam perfidiae Judaeorum per asperitatem aurarum voluit designare brumalium; et quia plurimis eorum quos tunc in templo invenit, congruebat sermo quem dixit: Quoniam abundavit [Al. , abundabit] iniquitas, refrigescet charitas multorum (Mt. XXIV)? Sicut etiam laterer aperte denuntiat, dicens:

Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non enim haec veritatem fidei quaerendo, sed illi quem interrogabant insidiando, et calumniam struendo dicebant. Christum namque, 94.0244D| quem fides orthodoxa verum Deum, verum confitetur et hominem, illi purum tantummodo hominem futurum, non autem et Deum esse credebant: memores, videlicet, quia de humanitate illius juravit Dominus David de fructu ventris ejus sedere super sedem suam; sed obliti quod ipse de divinitate sua per eumdem David cecinit dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu (Sal. II). Credebant ergo Christum de stirpe David nasciturum, et regem caeteris omnibus excellentiorem esse venturum; qua etiam dementia posteri eorum usque in praesens tempus, et donec Antichristum pro Christo suscipiant, errare non cessant. Et si se Dominus Jesus Christum esse responderet, cogitabant eum tradere potestati praesidis puniendum, quasi contra Augustum 94.0245A| repugnans, illicitum sibi usurparet imperium. Sed ipse nostrae saluti consulens, propter quos haec scribenda erant, ita responsum temperavit suum, ut et calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est fidelibus aperta voce proderet. Illi enim de homine Christo quaerebant, ipse autem divinitatis suae qua aequalis est Patri, palam mysteria narrat. Circumdemus ergo et nos eum, charissimi, non sicut Judaei insidiis appetendo, sed ut fidelissima domus ejus placidam illi in nobis sedem parando, de quibus merito dicatur: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, Deus in medio ejus non commovebitur (Sal. XLV). Petamus eum non ut illi insaniendo, [Al. aggiungere. , qui dicunt:] Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam (quid enim 94.0245B| vesanius quam ut Magistrum veritatis ideo sibi animam tolleret, quaererent [Al. , tollere quererentur], quia non eis incredulis et contradicentibus aperte suae majestatis arcana reseravit); sed, ut Scriptura admonet, sentiendo de illo in bonitate et [Al. aggiungere. , in] simplicitate cordis quaerendo illum; quoniam invenitur ab his qui non tentant eum, apparet autem illis qui fidem habent in illum. Dicamus ei supplices, quia tu es Christus, te Filium unigenitum Dei, Patri et Spiritui sancto coaeternum esse, et consubstantialem in divinitate [Al. aggiungere. , te] nostrae substantiae participem, ex tempore factum esse cognovimus, da ut quod interim pia fide veneramur, plena in futuro visione speculemur.Haec est etenim unica animae nostrae salus et vita, tuum perpetuum vultum, 94.0245C| tuam cernere lucem. Nec dubitandum quia rogantes exaudiet nos, quando quod ipse praecepit rogamus: quod dare ipse desiderat, intenta mente poscimus. Quomodo enim pie supplicantibus famulis negare credendus est bona [Al. , dona], quae etiam rebellibus ultra quam petebant, aperire non renuit? Qui cum illum an homo, an Christus esset, interrogarent, ipse non hominem tantum, sed etiam Deum Christum, et Dei Filium se esse non tacuit. Rispondi enim eis, dicens:

Loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Qui ergo se in nomine Patris opera sua facere 94.0245D| testatur, profecto quia Filius Dei sit, credendus insinuat. Sed illi duplici reatu tenentur obnoxii, qui nec verbis quae locutus est, nec factis, quibus veritatem verborum astruebat, ad fidem poterant invitari. Meritoque ex ovibus ejus non esse dicuntur, quia non ovina simplicitate pastorem bonum sequi, sed ferina potius rabie satagebant persequi. Verum, quia sunt nonnulli, qui fidem verbo tenus servant, et habitu ovium belluina corda praetexunt, laterer ipse pastor, quae ovium suarum vita, quae sit merces edocet:

Oves meae vocem meam audiunt, et ego agnosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum. Quicunque ergo aeternum declinare interitum, ac vitam desiderat videre perpetuam, 94.0246A| vocem Christi necesse est non solum audiendo et credendo, sed et bene vivendo sequatur. Quod autem se oves suas cognoscere dicit, eligere utique, et ad regnum coeleste praedestinare significat. Unde Salomon ait: Vias quae a dextris sunt, novit Dominus (Prov. IV). Et e contrario de reprobis Apostolus: Qui autem ignorat, inquit, ignorabitur (I Cor. XIV). Pulchre autem de his qui audirent vocem ejus, et sequerentur, ait: Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum (Sap. III).Visi sunt namque martyres oculis insipientium mori, visi sunt perire, cum mortalem vitam diversis poenarum generibus subacti amitterent: sed non peribant in aeternum, non videbant mortem in aeternum: qui mox soluti carcere carnis, debita suo certamini praemia sortiuntur; 94.0246B| de quibus adhuc aperte subditur:

Non rapiet eas quisquam de manu mea. Nitebantur quippe persecutores impii rapere pios Christi confessores de manu ejus, quando vel eos ad negandam fidem tormentis cogebant, ut animas eorum alienas redderent a Christo, vel a morientibus victi nihilominus exanima eorum corpora, aut in aquas dissolvenda, aut in ignem comburenda, jactabant, ut quasi Christo resuscitandi ea facultatem tollerent. Sed nemo rapiebat eas de manu ejus, cui sicut ipse alibi ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre (Mt. XI), quia et certantes ut vincant adjuvat, et victores ut perpetuo regnent coronat, et eisdem etiam carnem in qua certaverunt, immortalem suo tempore reddet. Quibus verbis eorum quoque temeritatem, qui sibi 94.0246C| laqueos mortis parabant redarguit: manifeste insinuans quia stultissime de ejus perditione dolis agerent, qui vitam dare posset immortalem, cui nemo raperet aliquem de his quos suos esse ante saecula praenosset. Sed ne haec loquendo suam videretur gloriam quaerere, totam suam potentiam ad Patris gloriam refert, cum subjungit:

Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est . Quam videlicet aequalitatem ipse Dominus in divinitate habuit, priusquam mundus esset apud 94.0246D| Patrem, nec [Al. , ipse] in humanitate ex tempore incarnationis accepit.

Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Supra de ovibus suis dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea; et nunc subjungit: Et nemo potest rapere de manu Patris mei; aperte dans intelligi unam atque indissimilem esse manum, hoc est, virtutem suam et Patris, atque ideo Christum se fore [Al. , esse] credendum, qui non sicut caeteri sanctificatus per gratiam ex tempore, sed verus semper exstiterit Dei Filius. Quod etiam sequenti sententia luce clarius aperit, dicens:

Ego et Pater unum sumus. Unum, inquit, sumus, una nobis substantia, una divinitas, una aeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Quibus profetto 94.0247A| verbis non praesentem solummodo Judaeorum quaestionem, quia an ipse esset Christus interrogabant, explicavit; sed etiam haereticorum perfidiam, quam futuram praevidit, quanto sit exsecranda monstravit. Fotino [Al. , Fotino] enim dicit: Christus homo est tantum, Deus non est. At cum ipse dicat: Ego et Pater unum sumus; manifeste patet quia unum cum Deo Patre sostanzialiiter homo purus esse non potest. Et quia Christus idem quod Pater est, cavenda haeresis Fotini, qui hunc credi Deum prohibet. Arius autem: Christus, inquit, factus a Deo, non ex Deo natus est; et ideo minor Patre credendus est. Cui contradicens ipse: Ego, inquit, et Pater unum sumus. Quis enim non facile viderit quia nulla creatura unum cum illo qui omnia 94.0247B| creavit naturaliter esistere possit? Et quia naturaliter Christus unum cum Patre est, damnanda est Arii pervicacia, qui illum creaturam affermat. Porro Sabellius: Non sunt, inquit, duae personae Patris et Filii confitendae, sed ipse Pater quando vult, Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est, ipse tamen unus est . Constat enim quia ego et Pater de una persona dici non potuit, sumus de uno dici non congruit. Quapropter etiam Sabellii errore cum caeteris abjecto, sequenda nobis est apostolica beati Petri fides, qua Dominum confessus ait: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Mt. XVI).Haec de lectione evangelica, prout Dominus donavit, explanando transcurrimus, sed libet adhuc 94.0247C| de encaeniorum solemnitate, quam et tunc Hierosolymitae, et nos hodie celebramus, fraternitati vestrae latius disserere. Hoc autem in primis notandum est, quod encaenia, quae in lectione evangelica facta cognovimus, non ad primam dedicatem templi, sed ad ultimam pertinent, quod ex eo facile colligitur, quia hieme facta referuntur. Prima siquidem ejus dedicao a Salomone, tempore autumni; media a Zorobabel, et a Jesu sacerdote, tempore veris; ultima a Juda Machabaeo, tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur, ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus revocaretur officiis, juxta quod ad tempus dominicae incarnationis observatum fuisse, modo cum legeretur Evangelium, audivimus. Haec autem 94.0247D| fuit causa secundae et tertiae dedicates, quia Salomon quidem templi opus, quod Domino Deo condidit, septem annis perfecit; octavo autem anno, hoc est, decima die mensis septimi, qui a nobis ottobre appellatur, in magna regni gloria dedicavit: quae, videlicet, dies et antea per legem erat statuta solemnis, ita ut in ea tabernaculum omne per singulos annos majoribus hostiis expiari deberet . Denique Zacharias pater beati Joannis Baptistae, eisdem expiationibus ad altare deserviens, adveniente angelo de dominicae mysterio nativitatis gaudioque humanaesalvezzais instruitur. Sed templum hoc post annos quadringentos triginta incenderunt 94.0248A| Chaldaei, et, Hierosolymorum urbe destructa, populum Israel in Babyloniam adduxere captivum: qui post annos septuaginta, regnantibus Persis, in patriam remissus, rursusque aedificatum est templum per annos quadraginta sex, et tertia die mensis duodecimi, quem nos Martium vocamus, opus ad finem usque perductum. Cui, videlicet, tunc operi praefuerunt duces plebis strenuissimi, ut diximus, Zorobabel de regio genere, et Jesus sacerdos magnus; sed et prophetae Aggaeus et Zacharias adjuvantes eos, atque adversus insidias hostium opus impedientium cor populi roborantes. Inde post annos fere trecentos et quinquaginta sex, rex Graecorum nefandissimus Antiochus, fraude capta Hierusalem, templum idem sordibus idolorum profanavit, 94.0248B| auferens inde et confringens altare Domini aureum, mensam propositionis, candelabrum luminis, et caetera templi vasa aurea, quae invenire potuit; sed et in templo Jovis simulacrum statuens, populumque tormentis ad sacrificandum idolis cogens. Qua persecutione multi de populo pro divinae legis custodia trucidati sunt, inter quos et mater illa septem filiorum merito famosa nobilissimam pro Domino cum sobole martyrii meruit coronam. Sed Judas Machabaeus cum de genere esset sacerdotali (II Mac. VII), collecto exercitu Justorum adversus Antiochi duces, arma arripiens, eosque de Judaea expellens (I Mac. IV) persecutioni gravissimae finem imposuit, ac templum ab idolorum imaginibus emundans, nova rursus altaria , et caetera vasa, vel ornamenta faciens, 94.0248C| atque in templo imponens dedicavit ea simul cum templo quod purificavit, et renovavit vicesima quinta die mensis noni, qui apud nos vocatur dicembre, et ad hiemem pertinere nulli dubium constat; statuitque decretum, ut praediximus, annis singulis diem Encaeniorum, id est, innovationis dedicais templi festa devotione celebrari. Quae profecto omnia, sicut Apostolus docet, in figura facta sunt nostri (I Cor. X), et propter nos utique scripta, ideoque nobis solertius spiritali ratione discutienda. Salomon quippe rex, qui interpretatur pacificus, ipsum Redemptorem nostrum typice designat, de quo Isaias ait: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isai. IX ). Templum quod aedificavit, cattolica 94.0248D| ejus Ecclesia est, quam de universis per orbem credentibus, quasi de vivis lapidibus in unam suae fidei et charitatis compaginem aggregat. Quod autem septem annis aedificatum est templum significat; quia per totum hujus saeculi tempus, quod septem diebus volvitur, sanctae structura ecclesiae crescere nunquam desinit. Quod autem octavo anno dedicatum est, et celeberrima illa ac maxima solemnitas a Salomone rege cunctis filiis Israel tempore completae dedicateis exhibition, insinuat mystice quia, perfecto in fine mundi numero electorum, diu desideratae immortalitatis est futura festivitas; et peracto universalis resurrezionis miraculo, mox omnes qui ad pacifici Regis verissimi Salomonis regnum 94.0249A| pertinente, aeterna cum Deo gaudia patriae coelestis intrabunt

OMILIA XXII. IN NATALE SANCTI MATTHAEI APOSTOLI.

MATT. IX. MARCO. II. LUCAE V. In illo tempore, cum transiret Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum, ecc.

Legimus, Apostolo dicente: Quia omnes peccaverunt 94.0250A| et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius. Qui et iterum inaestimabilem ejusdem gratiae magnitudinem commendans, ait: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V); quia nimirum quanto graviorem Dominus in electis suis peccatorum languorem curavit, tanto ampliorem cunctis gratiae medentis potentiam monstravit. Unde et ex lectione evangelica audivimus quia sedentem 94.0251A| in telonio Matthaeum, ac temporalibus curis intentum, repente miseratus Dominus vocavit, et de publicano justum, de telonario discipulum fecit: quem etiam proficientibus ejusdem gratiae incrementis, de communi discipulorum numero ad apotolatus gradum promovit, nec solum praedicandi, verum etiam scribendi Evangelium illi ministerium commisit, ut qui curam terrestrium omiserat negotiorum, coelestium talentorum dispensator esse inciperet. Quod ob id utique providentia superna fieri disposuit, ut nullum enormitas peccatorum suorum, nullum numerositas scelerum, a speranda venia revocaret, cum hunc tantis mundi nexibus absolutum, tam coelestem factum conspiceret, ut, communicato cum angelicis spiritibus vocabulo, evangelista nominaretur et esset.

94.0251B| Vidit, inquit, Jesus hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Vidit autem non tam corporei intuitus, quam internae miserationis aspectibus, quibus et Petrum negantem ut reatum suum cognoscere ac deflere posset, respicere dignatus est: quibus populum suum Aegyptia servitute depressum, ut eriperet aspexit, dicens ad Moysen: Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare eum (Exod. III). Vidit ergo hominem et miseratus est eum qui, humanis tantum studiis deditus, necdum angelico nomine dignus exstiterat. Vidit sedentem in telonio, pertinaci, videlicet, animo temporalibus lucris inhiantem, Matthaeum, inquit, nomine. Matthaeus Hebraice, Latine dicitur donatus: quod 94.0251C| profecto nomen illi apte congruit qui tantum gratiae supernae munus accepit. Nec praetereundum est quod idem Matthaeus erat binomius, nam et Levi vocabatur, quod etiam nomen eidem gratiae, qua donatus est, testimonium perhibet. Interpretatur enim additus, sive assumptus, significans quia assumptus est per electionem a Domino, et additus ad numerum gradus apostolici. Hoc autem illum nomine Marcus et Lucas in hac electione magis appellare voluerunt, ne consortem operis evangelici de prisca conversatione palam notabilem redderent. At vero ubi ad describendum duodecim apostolorum catalogum pervenerunt, tacito Levi vocabulo, Matthaeum illum aperte nuncupaverunt. Porro ipse Matthaeus, juxta hoc quod scriptum est, justus prior accusator est sui, 94.0251D| venit amicus ejus et investigavit eum, vulgato se nomine vocat, cum de telonio vocatum narrat. Sed et in decalogo [ Al., catalogo] apostolorum cum additamento se publicanum cognominat. Thomas, inquit, et Matthaeus publicanus, quatenus majorem per hoc publicanis et peccatoribus adipiscendae salutis confidentiam praebeat. Quam docendi formulam Paulus quoque secutus, ait: Quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad exemplum eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I). Vidit ergo Jesus publicanum, et quia miserando atque eligendo vidit, ait illi, 94.0252A| Sequestrami. Sequere autem dixit imitare. Sequere dixit non tam incessu pedum, quam executione morum. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare: quod est non ambire terrena, non caduca lucra sectari, fugere honores, contemptum mundi omnem pro coelesti gloria libenter amplecti, cunctis prodesse, amare, injurias nulli inferre, at sibi illatas patienter patire, sed et inferentibus a Domino veniam postulare, nonnunquam [Al. , nunquam] suam, sed Conditoris semper gloriam quaerere, quotquot valet secum ad amorem supernorum erigere. Haec est hujusmodi gerere, Christi est vestigia sequi.

Et surgens, inquit, secutus est eum. Non est mirandum quod publicanus ad primam jubentis Domini 94.0252B| vocem terrena quae curabat lucra reliquerit, opibusque neglectis, illius comitatui, quem nil divitiarum habere cernebat, adhaeserit. Ipse enim Dominus, qui eum foris verbo vocavit, intus invisibili instinctu ut sequeretur edocuit, infundens menti illius lumen gratiae spiritualis, qua intelligeret, quia is a temporalibus vocabat [Al. , vacabat] in terris, incorruptibiles in coelis dare thesauros valeret. Surgens, inquit, secutus est eum. Surrexit, ut sequeretur; dimisit caduca quae gerebat, ut consequeretur aeterna, ad quae illum veritas invitabat, quale est illud Ephes. V [Al. , Isaiae]: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Et factum est discumbente eo in domo, ecce [Al. 94.0252C| aggiungere. multi] publicani et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. Unius publicani conversio multis exemplum poenitentiae ac indulgentiae publicanis et peccatoribus tribuit. Non enim dubitandum quia publicani ac peccatores esse desierant, qui cum Jesu et discipulis ejus discumbebant; nec si in peccatis perseverare decernerent, ei qui sine peccato est, convesci auderent. Publicani quippe vocantur, qui vel publice sceleribus foedantur, vel publicis implicantur negotiis, quae sine peccato aut vix aut nullatenus valent administrari.Et pulchro satis praesagio, qui Apostolus et doctor gentium erat futurus, in prima sua conversione peccantium post se gregem trahit ad salutem, officiumque evangelizandi, quod proficiente merito virtutum erat expleturus, a 94.0252D| primis jam fidei suae rudimentis incipit. Neque enim solum qui fratrem verbo erudit, sed etiam qui exemplo ad meliora convertit, ministerium gerit doctoris. Denique iidem publicani non tunc solummodo cum Domino discumbebant, verum et deinceps, abjectis saecularibus negotiis, ad imitationem Matthaei illum sequi gaudebant, teste evangelista Marco, qui dicit: Multi publicani et peccatores discumbebant cum Jesu et discipulis ejus (Marc. II). Erant enim multi qui et sequebantur eum. Notandum autem quod Lucas haec referens dicit quia Dominus in domo ejusdem Matthaei cum publicanis discubuerit, et quia ipse convivium illi magnum paraverit.Qui quidem Matthaeus, quantum ad generale judicium respicit, congruam beneficiis coelestibus vicem rependit, ut a quo perennia 94.0253A| bona sperabat, illi sua temporalia commodaret, eumque corporalibus epulis reficeret, quo ipse donante gustum spiritualis acceperat suavitatis. Porro si altiore intellectu, quae gesta sunt indagare cupimus, non tantum in domo sua terrestri convivium Domino corporale exhibuit, sed multo gratius illi convivium in domo pectoris sui per fidem ac dilectionem paravit, ipso attestante qui ait: Ecce ego sto ad ostium, et pulso (Apoc. III). Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Stat quippe ad ostium Dominus et pulsat, cum memoriam suae voluntatis vel per os docentis hominis, vel per suam intus inspirationem nostro cordi infundit. Audita autem voce ejus, januam ut recipiatur aperimus, quando 94.0253B| illius sive secretis sive apertis admonitionibus libenter assensum praebemus, et his perficiendis quae facienda cognovimus operam damus. Intrat vero, ut et ille nobiscum, et nos cum illo coenemus, quia in cordibus electorum per amoris sui gratiam habitat, ut et et ea sempre luce suae praesentiae reficiat, quatenus ad superna desideria magis magisque proficiant, et studiis eorum coelestibus quasi gratissimis dapibus ipse pascatur . Seguito:

Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: quare cum peccatoribus et publicanis manducat magister vester? Duplici errore tenebantur Pharisaei, cum magistro veritatis de susceptione peccatorum detrahebant [Al. , derogabant]: quia et se justos arbitrabantur, qui superbiae fastu a justitia longe discesserant; 94.0253C| et eos criminabantur injustos, qui resipiscendo a peccatis non parum jam justitiae propinquabant. Invidia namque fraternae salutis obcaecati recolebant, quia publicanus erat Matthaeus, publicani et peccatores erant multi alii, qui cum Domino discumbebant, sed meminisse nolebant quia idem Matthaeus, sicut Lucas scribit, relictis omnibus quae gerebat, secutus est eum. Sed et alii publicani ac peccatores eo animo cum illo discumbebant, quod illi deinceps adhaerere disponebant. Errabant ergo Pharisaei, qui nec aliena, nec sua saltem corda noverant. Sed qui novit occulta cordis, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat, et eos quos jam poenitentes susceperat, amplius in fide confortat, et eos quos adhuc superbos tolerat et impios, ad humilitatis gratiam 94.0253D| ac pietatis provocat; nam sequitur:

[Al. add.: At Jesus audiens ait:] Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. In eo etenim quod male habentibus medicum se advenisse testatur, auget spem obtinendae sanitatis et vitae eis qui, de peccatorum suorum languore turbati, Salvatoris ac vivificatoris magisterium jam sequi coeperant. In eo autem quod valentibus non opus esse medico dicit, illorum temeritatem redarguit qui, de sua justitia praesumentes, gratiae coelestis auxilium quaerere detrectabant. Quia namque justus esse poterit, ut divina opitulatione non egeat, cum ille, quo in natis mulierum major nemo est, de se Joannes apertissime dicat: Non potest homo a se accipere quidquam, 94.0254A| nisi ei datum fuerit de coelo (Joan. III)? Dum vero subjungit:

Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium? Iisdem Pharisaeis de falsa justitia tumentibus etiam consilium correctionis ostendit. Admonet namque eos ut per opera misericordiae sibimet ipsis supernae misericordiae praesidia conquirant, et, non contemptis pauperum necessitatibus, per oblationem se sacrificiorum Dominum placare confidant. Proposuit autem eis testimonium de propheta, et hoc illos euntes discere jussit: euntes videlicet a temeritate stultae vituperationis, ad diligentiorem Scripturae sanctae meditationem, ut qui eum peccatores suscipientem contra Scripturarum decreta facere calumniabantur, ipsi se potius 94.0254B| intelligerent, quae essent Dei praecepta nescisse, vel agnita non fecisse. Qui enim quotidianis in templo oblationibus instantes, nulla delinquentibus compassione miserabantur, patet profecto quia contra sermonem propheticum sacrificium potius quam misericordiam quaerebant. At vero Dominus, qui, sicut scriptum est, petransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, et quoties templum intravit, magis verbo [ Al., inibi] languentes curare, erudire nescios, contumaces redarguere, vel etiam foras deturbare, quam victimas studuit offerre, liquet utique quia voluntatis divinae, quam propheta monebat, jussa perfecit, misericordiae, scilicet, opus exsequendo, et non sacrificium celebrando. Qui etiam reprehensoribus suis quare cum publicanis et peccatoribus 94.0254C| manducaret, rationem reddere non despexit, ut vel sic eos a supervacua murmuratione cohiberet, atque ad sequenda suae pietatis dona provocaret. Non enim, inquit, veni vocare justos, sed peccatores. Idcirco igitur peccatorum convivia frequentabat, ut insidiatores suos docendo coelestes invitaret ad epulas. Sed movet forte aliquem quomodo Dominus dixerit non se venisse ad justos, sed magis ad peccatores vocandos, cum cunctis legentibus constet quod etiam illos quos secundum Mosaicae legis instituta justos invenit, ad evangelicae perfectionis culmen plurimos vocavit. Si enim solos peccatores, et non etiam justos vocaret, nequaquam Nathanael discipulatus illius consors existeret, quem ad se primo venientem tanta laude dignum putavit, ut diceret: 94.0254D| Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Si non justos vocaret, Petrum et Andream in apostolatus arce non haberet, qui quanto amore justitiae flagraverint, docuerunt cum ad testimonium praecursoris continuo Dominum videre et audire gavisi sunt. Quomodo ergo non venit vocare justos, sed peccatores, nisi quia, sicut Lucas haec referens apertius dicit, Non veni vocare jussos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V)? Omnes namque electos ad regnum coeleste Dominus vocat, sed illos solum ad poenitentiam vocat, quos peccatis gravioribus involutos invenit. Quos vero justitiae operibus deditos reperit, non eos ad poenitentiam praeteritae conversationis, sed ad profectum magis vitae perfectioris invitat. Vocat peccatores, 94.0255A| ut per poenitentiam corrigantur; vocat justos, ut magis magisque justificentur. Quamvis et ita recte possit intelligi quod ait: Non veni vocare justos, sed peccatores, quia non illos vocaverit qui, suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, sed eos potius qui fragilitatis suae conscii non erubescunt profiteri, quia in multis offendimus omnes. Si quos autem et de illis qui fallaciter sunt justi correctos vocat ad veniam, etiam in illis implebitur ejus sermo, quia non venerit vocare justos, sed peccatores, id est, non elatos, sed humiles; non de sua justitia inflatos, sed ei qui justificat impium devota mente substratos. Nam et tales ubi convertuntur, nequaquam se justos, sed peccatores necesse est sincero corde testentur. Libet autem meminisse, 94.0255B| fratres charissimi, ad quantam Dominus arcem justitiae Matthaeum, quem de publicanis actibus elegit, ut spem remissionis peccatoribus ampliaret, advexerit. Qualis namque sit factus, ipse apostolorum numerus cui insertus est, docet: docet et ipsa gens Aethiopum, quam de finibus terrae ultimis ad sanctae Ecclesiae societatem praedicando convertit, ablutamque fonte baptismatis, de fusca formosam reddidit, quia vitiorum nigredinem exuit, ac virtutum decoravit ornatu: docet ipsum Evangelium, in quo scribendo Novi Testamenti consecravit exordium, cui speciali privilegio donatum est ut dominicae incarnationis mysteria, quae cuncti a saeculo prophetae futura praecinebant, ipse primus omnium jam facta descripserit, et credentibus legenda transmiserit. Quod, 94.0255C| videlicet, Evangelium ad aedificandam fidem Ecclesiae primitivae, quae ex Hebraeorum maxime populo collecta est, Hebraeo sermone composuit. Dilatata autem per orbem Ecclesia, et Graecis ac Barbaris in ejusdem fidei unitatem confluentibus, curaverunt praesules fidelium, ut idem etiam [ Al. add. in] Graecum, Latinumque transferretur eloquium: quomodo etiam Marci, Lucae et Joannis Evangelia, quae deinceps Graeca lingua ediderunt, mox in Latinum transfudere sermonem, quatenus haec omnes per orbem nationes legere et intelligere possent. Testatur et Ezechiel propheta, quantum idem Matthaeus inter praecipua sanctae Ecclesiae membra effulserit, dum sub figura quatuor animalium admirabiles omnium 94.0255D| Evangelistarum virtutes, quas coelesti visione didicerat, plenissimo sermone describit. Sed et Joannes Apostolus, qui erat unus ex eis, et ipse visione doctus spirituali, inter prima ecclesiae sacramenta eorumdem evangelistarum facit mentionem. Tantae quippe erant dignitatis illi qui Redemptoris nostri facta et dicta scribendo memoriae tradiderunt, ut non solum prophetico, sed et apostolico essent testimonio commendandi. Tantae erant dignitatis, ut utriusque Testamenti Scriptura eis merito testimonium daret, eorumque gloriam coeli cives non ante exortum tantummodo eorum, verum etiam post inchoatum vel expletum sanctissimi munus operis, hominibus ad memoriam referret, et quanti apud Deum habeantur ostenderent. Multa ergo de illis Ezechiel, 94.0256A| multa eximius ipsorum commemoravit Joannes; sed nos in praesenti, quia sermo claudendus est, unum Joannis testimonium commemorare sufficiat: Et cum darent, inquit, quatuor animalia gloriam et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum. Oportet namque ut quoties Regis aeterni magnificentiam in sanctis Evangeliorum libris praedicari cognoverimus, procidamus humiles ante illius misericordiam, et devotis precibus imploremus, et quidquid boni operis habere possumus, non nostris hoc meritis, sed ejus gratiae semper tribuamus qui sedens in throno Patris una cum Spiritu sancto 94.0256B| vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXIII. IN NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI

JOAN. I. In illo tempore, stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo; et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei: et audierunt eum duo discipuli loquentem, et seculi sunt Jesum. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dixit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, quod dicitur interpretatum MAGISTER, ubi habitas? etc.

Tanta ac talis est divinae Scripturae sublimitas, ut non solum verba, quae a sanctis vel ab ipso Domino 94.0256C| dicta referuntur, sed etiam circumstantia rerum, quae simpliciter posita videntur, spiritualibus sint plena mysteriis. Ecce enim, narrante evangelista, fratres charissimi, audivimus, quia stabat Joannes, et discipuli ejus duo, et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei, statimque cognovimus, imo jam notum ad memoriam revocavimus, quare Jesum praecursor suus Agnum Dei vocaverit; quia, videlicet, eum prae caeteris mortalibus singulariter innocentem, hoc est, ab omni peccato mundum novit, quia nos sanguine suo redempturum (quia dona sui velleris sponte largiturum, ex quo vestem nobis nuptialem facere possimus, id est, exempla vivendi nobis relicturum) praevidit, quibus in dilectione calefieri deberemus. Hoc est ergo testimonium praecursoris 94.0256D| Domini, quia facile patet fidelibus cum amoris intimi fomitem audientium cordibus infundit. Sed non est putandum quia sine certi ratione mysterii hoc relaturus evangelista praemiserit, stetisse Joannem cum discipulis, Jesum vero ambulasse, et illo utique ambulasse, ubi sequentibus se discipulis Joannis mansionem in qua habitabat ostenderet; caeteraque hujusmodi, quae sequentia lectionis evangelicae commemorant, si enucleatius discutiatur, inveniemus coelestibus redundare mysteriis. Stabat enim Joannes, et respexit Jesum, quia in magno jam culmine perfectionis animi gressum fixerat, unde jure celsitudinem divinae Majestatis mereretur intueri. Stabat, quia illam virtutum arcem conscenderat, a qua nullis tentationum posset improbitatibus 94.0257A| dejici. Stabant cum illo et discipuli, quia magisterium ejus corde sequebantur immobili.

Et respiciens, inquit, Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei. Ambulatio Jesu dispensationem incarnationis, qua ad nos venire, ac nobis exempla vivendi praebere, dignatus est, insinuat; sicut mansio ejus aeternitatem divinitatis, in qua semper est Patri aequalis, aptissime designat. Respiciens ergo Jesum ambulantem Joannes dicit: Ecce Agnus Dei, quia videns eum inter homines conversantem, profectumque illis vitae coelestis et factis demonstrantem, et verbis aperte pronuntiabat, quia non ipse, ut putabant, sed ille esset, qui ad redemptionem generis humani a Deo Patre missus esset in mundum, ille qui formam innocentiae et patientiae in se credentibus 94.0257B| esset daturus, de quo in carne venturo praecinens propheta dicebat: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se sine voce sic obmutescet (Isai. LIII). Et iterum: Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et livore ejus sanati sumus.

Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Testimonium perhibente Joanne, quia Jesus esset Agnus Dei, secuti sunt illum duo discipuli, magis desiderantes ab ipso Jesu, quam a praecursore illius verbum gratiae percipere, quo et ipsi mererentur in agnorum Dei sorte computari. Bene autem duo discipuli sunt inventi, qui Dominum primi sequerentur, ut etiam mystice designarent 94.0257C| omnes qui illum perfecte sequerentur, gemina dilectione devotos esse debere, hoc est, et ejusdem sui Redemptoris et fratrum simul amore flagrantes.

Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Non potuit ignorare Dominus, quid sequentes se discipuli Joannis quaererent, sed in eo quod ad illos se sequentes convertitur, quod ipse prior quid quaererent interrogat, quod dat eis fiduciam quaeque [ Al., quaecunque] vellent rogandi, manifeste innotuit, quantum bonis nostris studiis delectetur, quam libenter iter veritatis inchoantibus ipse auxilium laturus occurrat.

Qui dixerunt ei: Rabbi, quod dicitur interpretatatum MAGISTER, ubi habitas? Nolebant transitorie 94.0257D| magisterio veritatis perfrui, sed mansionem potius, in qua habitaret, inquirebant; quaetenus et tunc liberius in secreto verbis illius imbui, et exinde saepius eum possent visitare plenius instruendi. Unde et ipse, quia illos bene petentes, quaerentes, pulsantes vidit, libens eis secretarium sui reseravit arcani, eosque introducens veritatis evangelicae rudimentis, quae desiderabant illustravit. Nam sequitur:

Dicit eis: Venite et videte. Statimque subjungitur: Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo. Quod si altiore sensu libet inspicere, quid nobis agendum insinuent discipuli in eo quod ad Dominum quidem ambulantem venerunt; sed locum continuo ubi habitaret inquirebant, admonent 94.0258A| utique nos, ut quoties incarnationis ejus transitum ad mentem reducimus, sollicito semper eum corde rogemus, ut habitationem nobis aeternae suae mansionis, quae est apud Patrem, ostendere dignetur, dicentes cum Moyse: Domine, ostende nobis gloriam tuam (Exod. XXXIII). Quia autem ipse discipulos venire, et ubi maneret videre praecipit, virtutum profecto studium, quibus ad aeterna gaudia perveniamus, subeundum nobis ostendit. Venire etenim post Jesum est, ut mansionem ejus videre possimus, bonis operibus quae ipse praemonstravit insistere, horumque quotidianis profectibus ad celsitudinem divinae visionis attingere.

Venerunt, inquit, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. 94.0258B| Quia lex in decem praeceptis data est, solet in denario numero perfectio legis indicari. Bene ergo decima hora venerunt discipuli, ut mansionem Jesu viderent, quia nimirum necesse est, ut qui Deum videre desiderat, Dei se mandatis humiliter subdat; quique luce divinae contemplationis postmodum frui appetit, prius, adjuvante Domino, decalogum legis per opera lucis, quasi decem horas diei sole illustrante, compleat. Et illi quidem die illo manentes apud Dominum, felicissima veritatis speculatione vesperam exspectabant. At vero omnes electi post operum bonorum perfectionem, post impleta legis Dei praecepta, perpetuum et nulli fini obnoxium diem sunt cum illo acturi, illum, videlicet, quem videre 94.0258C| desiderans propheta cantabat: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum CHRISTUS. Et adduxit eum ad Jesum. Andreas Dominum quem invenit, etiam fratri Simoni sequendum evangelizat, quia hoc est vere Dominum invenire, vera [ Al., vere] illius dilectione fervere, fraternae quoque salutis curam gerere. Ille enim perfecte Conditoris sui ducatum sequitur, qui etiam proximi, quantum valet, habere comitatum nititur. Invenimus, inquit, Messiam, quod est interpretatum CHRISTUS. Messias idem est quod Christus; sed Messias Hebraeo sermone, 94.0258D| Christus dicitur Graeco, Latine autem unctus interpretatur. Unde et chrisma Graece, Latine unctio dicitur. Christus autem, id est, unctus, appellatur Dominus, quia, sicut Petrus ait, Unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X). Unde etiam Psalmista in ejus laude loquitur: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Consortes autem ejus nos vocat, qui ad accipiendam Spiritus sancti gratiam in baptismo etiam chrismate visibili perungimur, et a Christi nomine Christiani vocamur. Sed ille prae consortibus unctus est, cui, sicut Joannes Baptista testatur, non ad mensuram dat Deus spiritum, sed omnia dedit in manu ejus Nam de consortibus ejusdem unctionis dicit Apostolus: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum 94.0259A| mensuram donationis Christi (Ephes. IV). Vocabantur autem Christi, et sacerdotes in lege et reges, in figuram nimirum ejusdem viri [ Al., veri] regis, et pontificis magni, Domini ac Salvatoris, in cujus typo etiam materiali liniebantur oleo. Non solum autem illi, sed et nostri temporis fideles, ut a Christo Christiani, ita etiam ab ipsa sacri chrismatis unctione, et ab ipsa Spiritus sancti gratia, qua consecrantur, Christi recte nuncupantur, propheta teste qui ait: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos (Habac. III). Exiit quippe in salutem populi tui, ut salvos faciat [ Al., faceret] christos suos, qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est, ut [ Al. add. nos] spirituali gratia perunctos ac sanatos 94.0259B| suis ancti nominis donaret esse participes. Sequitur: Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Joanna. Intuitus est Simonem Jesus, non exterioribus solum oculis, sed et interno divinitatis intuitu, juxta illud beati Samuelis: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI). Vidit cordis ejus simplicitatem, vidit animi sublimitatem, cujus merito cunctae esset praeferendus Ecclesiae. Vidit quia, vocante Andrea, fervente ad se amore pervola verit; ideoque venientem mox familiari affatur eloquio: Tu es, inquiens, Simon filius Joanna. Nec magnum est Domino vocabulum cujuslibet hominis vel patris ejus dicere, qui omnium sanctorum nomina scripta tenet in coelo; sed positurus discipulo nomen meriti sublimioris, 94.0259C| ditaturus vocabulo [ Al., daturus vocabulum], quod totius Ecclesiae praesuli congrueret, primo voluit ostendere quia quod a parentibus acceperat nomen etiam ipsum significatione virtutis non careret. Simon ergo obediens Joanna dicitur Domini gratia. Tu es Simon filius Joanna, tu es obediens filius gratiae Dei. Et merito ille obedientis nomine censetur, qui et prius, invitante Andrea, mox Dominum videre curavit; et postmodum cum ipse Dominus eum ad discipulatum vocaret, statim cum eodem Andrea, quem pariter vocavit, relictis retibus quorum usu vivebat, eum sequi non distulit. Unde et Andreae quoque nomen veram mentis ejus imaginem praefert. Andreas namque Graece, Latine dicitur virilis. Et illi [ Al., ille] libenter Dominum vel ad praedicationem Joannis, 94.0259D| vel ad ipsius Domini jussionem sequendo ad eorum se sortem pertinere docet, qui temporalia quae possident fortiter aeternorum amore contemnunt: qui credentes videre bona Domini in terra viventium, donec haec percipiant, exspectare Dominum cum Psalmista, et viriliter agere, ac cor suum confortare contendunt. Quod autem Simon filius fuit Joanna, id est, gratiae Dei, aperte demonstrat, quia quidquid devotae obeditionis Domino impendit, quidquid merito obedientiae praemii perennis a Domino recepit, totum hoc nimirum praeveniente se gratia supernae pietatis, ut habere posset, accepit. Ecce audistis, fratres charissimi, quare primus Apostolorum prius Simon dictus, quo mysterio filius sit Joanna; restat 94.0260A| perscrutari quid arcani contineat nomen, quo eum denuo Salvator appellavit. Tu, inquit, vocaberis Cephas, quod interpretatur PETRUS. Neque vero Petri vocabulo, quasi Hebraeo vel Syro, aliam interpretationem quaerere oportet, sed pro certo nosce quia idem Graece et Latine Petrus quod Syriace Cephas significat, et in utraque lingua nomen a petra derivatum est. Vocatur autem Petrus ob firmitatem fidei; vocatur Petrus ob invincibile robur mentis; vocatur Petrus, quia illi solidissimae petrae, de qua Apostolus ait: Petra autem erat Christus (I Cor. X), unica devotione adhaesit. Hinc est enim, quod eadem petra, videlicet Christus, cum interrogaret discipulos suos quem eum dicerent esse, ac Petrus responderet, dicens: Tu es Christus, 94.0260B| Filius Dei vivi (Matth. XVI), continuo puram ejus confessionem juxta utriusque nominis significantiam digna remuneratione donavit; sed et ipsa Petri appellatio quid in se sacramenti gestaret aperuit. Primo namque ait de Simone: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est; ac deinde subjunxit de Petro: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; tu es Petrus, et super hanc petram, a qua tu nomen accepisti, hoc est, super meipsum, aedificabo Ecclesiam meam; super hanc fidei perfectionem, quam tu confessus es, aedificabo Ecclesiam meam, a cujus societate confessionis quisque [ Al., quisquis] deviaverit, 94.0260C| quamvis sibi magna videatur agere, ad aedificium Ecclesiae meae non pertinet. Petrus igitur a firma petra, videlicet Christo, quem ardenter amavit, nomen accepit. Christus etenim vocatur petra, quia inexpugnabile ad se confugientibus praesidium tribuit, quoniam sperantes in se ab antiqui hostis insidiis munitos reddit et tutos. Nec praetereundum est quod ob hoc quoque Dominus petra vocatur, quia spiritualium nobis charismatum fluenta ministrat, quia sacrosancta nos sui sanguinis communione purificat. Quod facilius intelligitur, et jucundius forte retinebitur, si ad memoriam revocetur, quae sit juxta historiam petra de qua Apostolus mystice quia Christum significaret exponit (I Cor. X). Liberatus namque [ Al., add. de] Aegyptia servitute populus, per 94.0260D| mare Rubrum venit in desertum, in quo per annos XL, donec ad terram repromissionis veniret, iter agebat. Quid quodam tempore fame ac siti fatigatus, in eremo clamavit ad Moysen. At Dominus, orante Moyse, sicut scriptum est, pluit illis manna, manducare panem coeli dedit eis. Rursus quoque praecepit Moysi, ut percuteret virga petram. Quod dum faceret, exiit aqua, et bibit populus. Unde dicit [ Al., dicitur] in Psalmis: Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae (Psal. LXXVII). Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus populus Dei, quia [ Al., qui] Aegyptiae servitutis jugum per mare Rubrum liberati evasimus, quia [ Al., qui] per aquam baptismi remissionem peccatorum, quae nos premebant, accepimus, 94.0261A| nos qui inter aerumnas vitae praesentis, quasi in siccitate eremi, promissum nobis patriae coelestis exspectamus ingressum, in qua, videlicet, eremo siti periclitamur, et fame spirituali deficimus, si non Redemptoris nostri nos dona confirment, si non incarnationis ejus sacramenta renovet [ Al., renovent]. Ipse est enim manna quae nos victu coelesti, ne in hujus saeculi itinere deficiamus, recreat; ipse petra, quae spiritualibus nos donis inebriat, quae ligno crucis percussa, poculum nobis vitae suo de latere manavit. Unde dicit in Evangelio: Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam (Joan. VI). Et congruenti satis figurarum ordine primo populus per mare salvatus est, ac sic ad cibum mannae atque ad petram mystici potus 94.0261B| pervenit, quia primum quidem aqua nos regenerationis abluit, ac deinde ad participationem sacri altaris, ubi Redemptoris nostri carni ac sanguini communicemus, transmittit. Haec de mysterio petrae spiritualis, a qua primus pastor Ecclesiae nomen accepit, et in qua totius sanctae Ecclesiae fabrica immobilis et inconcussa persistit, et per quam ipsa Ecclesia nascitur ac nutritur, latius exponendo dicere libuit, quia solent arctius multo et aliquando dulcius inhaerere cordibus audientium ea quae, figurarum antiquitate praemissa, sic demum nova spiritualiter explanatione dilucidantur, quam quae sine ullis figurarum exemplis simplici tantum narratione credenda vel agenda monentur. Curemus autem, fratres charissimi, ut hujus petrae praesidio semper adhaerentes 94.0261C| nulla labentium rerum contrarietate terrente, nulla blandiente serenitate, a fidei firmitate divellamur. Neglectis deliciis temporalibus, sola nos in praesenti Redemptoris nostri dona coelestia delectent, sola inter aerumnas saeculi spes visionis illius consoletur. Recolamus seduli egregium David prophetae et regis exemplum, qui cum in tantis regni affluentiis, honoribus ac divitiis, nullum animae suae solatium posset invenire, tandem ad superna desideria, erecto mentis intuitu, memor fuit Dei, et delectatus est (Psal. LXXVI). Utque ad eamdem ejus visionem pervenire mereamur, obstacula vitiorum, quae hanc impedire solent, satagamus a nostro et corpore et mente excludere. Neque enim ad eum nisi rectis operum 94.0261D| gressibus pervenitur, neque facies ejus munda nisi a mundis corde videtur. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Quod ipse nobis praestare dignetur, qui promittere dignatus est Jesus Christus, Deus et Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXIV.

JOAN. I. In illo tempore, voluit Jesus exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit illi Jesus: Sequere me.

Audivimus ex lectione Evangelii, fratres charissimi, benignam Redemptoris nostri gratiam, quia non solum nos misericorditer ad se sequendum vocare, 94.0262A| sed et venientes grate suscipere, atque ad cognoscendam divinitatis suae claritatem pie consuevit provehere. Audivimus devotam discipulorum fidem, charitatem et operationem, quibus nimirum tribus vitae coelestis virtutibus tota praesentis Ecclesiae perfectio consistit, quia et sine fide impossibile est placere Deo, et fides sine operibus otiosa est; et quibuslibet quis sit praeditus virtutibus, quantalibet fide profecerit, si charitatem non habuerit, nihil illi prodest. Quod enim vocantem se Jesum Philippus non tantum ipse sequitur, verum etiam Nathanaeli sequendum praedicat, fides profecto est quae per dilectionem operatur; fides, videlicet, quia in Jesum credere non distulit, quem Christum esse cognovit: opus autem dilectionis, quia quantum diligeret quem 94.0262B| cognovit, mox sequendo patefecit; quantum etiam proximi amore flagraret, eidem evangelizando perdocuit. Ipse quoque proximus ejus Nathanael quantum curae ac dilectionis erga magistrum veritatis haberet ostendit. Ad quem mox vocatus venire non tardavit, quantum ejus magnitudinem fidei perfectione caperet intimavit: quem continuo Filium Dei et Regem Israel, id est, Christum, aperta voce confessus est. Verum quia ista breviter praelibavimus, libet ab exordio repetentes totam evangelicae lectionis seriem latius scrutando percurrere.

Voluit Jesus, inquit, exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei: Sequere me. Jam patet ex superioribus unde voluerit Jesus exire in Galilaeam, videlicet, a Judaea, ubi erat Joannes baptizans, et 94.0262C| testimonium illi perhibens quod esset Agnus Dei. Duos ex discipulis suis ad eum sequendum provocavit, e quibus unus Andreas ad illum etiam fratrem Petrum adduxit. Patet juxta sensum spiritualem, et crebra expositione vestrae fraternitati jam cognitum est quid sit Dominum sequi. Sequitur namque Dominum, qui imitatur; sequitur Dominum, qui, quantum fragilitas humana patitur, ea quae in homine monstravit Filius Dei humilitatis exempla non deserit; sequitur, qui, socius passionum existendo, ad consortium resurrectionis ejus et ascensionis pertingere sedulus exoptat. Sed non sine certi ratione mysterii refertur quod dicturus Philippo Jesus Sequere me, voluit exire in Galilaeam. Galilaea namque transmigratio 94.0262D| facta dicitur, profectum fidelium designans, quo vel de vitiis ad virtutum celsitudinem transmigrare, vel in ipsius virtutibus paulatim proficere, ac de minoribus ad majora quotidie subire contendunt, quousque de hac valle lacrymarum ad arcem laetitiae coelestis, Domino auxiliante, perveniant. In eo autem quod revelationem sonat, ipsam vitae aeternae beatitudinem, pro qua in praesenti laborant insinuans, cujus utramque interpretationem nominis Psalmista uno versiculo comprehendit, ubi ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Haec namque visio de qua dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam tanquam a Domini Spiritu (II Cor. 94.0263A| III). Bene ergo vocaturus ad sequendum se discipulum voluit exire in Galilaeam, id est, in transmigrationem factam, sive revelationem, ut, videlicet, sicut ipse, teste Evangelio, proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines, sicut passus est et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam; sic etiam suos sequaces ostenderet proficere virtutibus, ac per passiones transitorias ad aeternorum dona gaudiorum transmigrare debere.

Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri. Non est putandus evangelista fortuitu et absque ratione mystica nomen civitatis de qua esset Philippus, et quod eadem Andreae quoque et Petri esset voluisse monstrare; sed per nomen civitatis typice qualis tunc animo Philippus, qualis officio 94.0263B| esset futurus, qualis etiam Petrus et Andreas ostenderet curasse. Bethsaida quippe domus venatorum dicitur, et venatores utique erant qui audiebant a Domino: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV). Venator et ille qui et antequam ad praedicationis officium ordinaretur a Domino, quantum capiendis ad vitam animabus esset intentus, mox sponte praedicando monstravit. Invenit enim Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum a Nazareth. Videamus quantum rete fidei, quam capacibus devotae praedicationis maculis intextum invento fratri circumdet, quem ad aeternam cupit providus captare salutem. Illum dicit inventum quem Moyses et prophetae venturum suis scriptis signaverint, ut 94.0263C| eo cunctis sequentibus intelligatur, quod ipse sit cujus adventui praeconando universa veterum scripta servierint. Ideo nuncupat, quod nomen Christi futurum prophetarum oracula concinebant. Dicit namque Habacuc per gratiam ejus salvari desiderans: Ego autem in Domino gloriabor, gaudebo in Deo Jesu meo (Habac. III). Sed et Zacharias tentationis in qua diabolum vicit mentionem faciens: Et ostendit, inquit, mihi Jesum sacerdotem magnum, et stabat coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei (Zach. III). Item Jacob patriarcha mysterium Incarnationis ejus a longe salutans, et exspectans: Salutare tuum, inquit, exspectabo, Domine (Gen. XLVIII). Quod enim hebraice Jesu, Latine dicitur Salutaris, sive Salvator. Item 94.0263D| Psalmista aeternam ejus visionem fidelium populo promittens, dicit ex persona Dei Patris: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi Salutare meum (Psal. XC). Simeon quoque venerabilis ille senex ac Novi Testamenti propheta, cum eum parvum corpore in manibus acciperet, sed magnum divinitate mente sentiret, eodem Spiritu instructus, ita gratias egit: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei Salutare tuum (Luc. II). Filium Joseph appellat, non ut hunc ex conjunctione maris et feminae 94.0264A| natum asseveret, quem de Virgine nasciturum in prophetis didicerat, sed de domo ac familia David unde noverat Joseph ortum, secundum vaticinia prophetarum eum venisse doceret. Neque enim mirandum si Philippus eum filium Joseph quem intemeratae genitricis illius virum noverat vocet, cum ipsa genitrix intemerata semper Virgo, consuetudinem vulgi sequens, sic locuta legatur: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc. II). Addit et patriam a Nazareth, ut ipsum esse signaret de quo legerant in prophetis: Quoniam Nazaraeus vocabitur. Non ergo mirum si mox ad consensum credendi ac veniendi ad Christum captavit Philippus Nathanael, cui tantos undique veritatis casses praetendit: quem scripsit Moyses in 94.0264B| lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Neque immerito Bethsaida, id est, domo venatorum oriundus asseritur, qui tantam Deo dilectae venationis curam pariter et gratiam accepisse monstratur. Nam sequitur:

Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Nazareth munditiae, sive flos ejus, aut separata, interpretatur. Annuens ergo verbis evangelizantis sibi Philippi Nathanael: A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse. Ac si aperte dicat: Potest fieri ut a civitate tanti nominis aliquid summae gratiae nobis oriatur. Vel ipse, videlicet, mundi Salvator Dominus qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, quique 94.0264C| loquitur in Canticis canticorum: Ego flos campi et lilium convallium (Cant. II); et de quo propheta: Exiet, inquit, virga de radice Jesse, et Nazaraeus, id est, flos de radice ejus, ascendet (Isai. XI), vel certe aliquis doctor eximius, qui florem nobis virtutum munditiamque sanctitatis praedicare sit missus. Possumus hunc locum et ita recte intelligere, quod, dicente Philippo: quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum, filium Joseph a Nazareth, Nathanael bene intellexerit, miratus sit autem quomodo a Nazareth Christum venisse dixerit, quem de domo David et de Bethlehem civitate, ubi erat David, venturum prophetae canebant; ideoque admirando responderit a Nazareth; sed continuo reminiscens quantum etiam vocabulum Nazareth mysteriis 94.0264D| Christi congrueret, caute assenserit praedicanti: potest, inquit, aliquid boni esse. Utrique sensui potest convenire quod sequitur: Dicit et Philippus: Veni et vide. Ipsum namque venire et videre monebat, ut si quid ei ad verba praedicantis ambigui in corde resedisset, totum hoc visio et allocutio praesens ejus quem praedicabat abstergeret. Nec distulit pius auditor praedicatum sibi lumen veritatis sollicite quaerendo ac pie pulsando, ut percipere mereretur insistere; unde mox Dominus satiare in bonis desiderium ejus accelerans, salutaria 94.0265A| ejus coepta provida laudatione remunerat, ut hunc paulatim ad altiora quaerenda simul et capienda provehat.

Vidit namque eum venientem ad se, et dixit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Ubi notandum quod laudans hominem qui novit corda Deus, non eum absque peccato, sed absque dolo exstitisse confirmat. Non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet: multi autem sine dolo incessisse, id est, simplici et mundo corde conversati esse leguntur; imo cuncti fideles taliter vivere docentur, dicente Scriptura: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I). Et ipse Dominus: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). 94.0265B| Talis erat exemplar patientiae Job, de quo scriptum est: Erat autem vir ille simplex et rectus (Job I). Talis Jacob patriarcha, de quo dictum est: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis (Gen. XXV); qui quoniam puritate conscientiae simplicis Deum videre meruit, etiam Israel, id est vir videns Deum appellatus est. Talis iste Nathanael quem Dominus, ob parilitatem innoxiae conversationis, ejusdem patriarchae meritis simul et nomine dignum ducit: Ecce, inquiens, vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Ecce qui vere a patriarcha Deum vidente genus ducit, cui sicut et ipsi patriarchae doli duplicitas nulla inesse probatur. O quam pulchrum auspicium venienti ad Deum et videre illum cupienti: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Beati mundo 94.0265C| corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V)! Et hic videre Deum desiderans, non ab alio, sed ab ipso qui scrutatur renes et corda Deo, mundus corde laudatur et Israelita, hoc est, a viro Deum vidente generatus astruitur. O quam magna nobis quoque, qui de gentibus ad fidem venimus, in hac sententia nostri Redemptoris spes aperitur salutis! Si enim vere Israelita est qui doli nescius incedit, jam perdidere Judaei nomen Israelitarum, quamvis carnaliter nati de Israel quotquot doloso corde a simplicitate patriarchae sui degeneraverunt, et asciti sumus ipsi in semen Israelitarum, qui quamlibet aliis de nationibus genus carnis habentes, fide tamen veritatis et munditia mentis ac corporis vestigia sequimur Israel, juxta illud Apostoli: Non enim omnes qui 94.0265D| ex Israel, hi sunt Israelitae. Neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX, 6), id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt repromissionis aestimantur in semine. Sequitur:

Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quia cognovit Nathanael vidisse et nosse Dominum quae alio in loco gererentur, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, cum ipse ibi corporaliter non esset, divinae hic majestatis intuitum considerans, protinus eum non solum Rabbi, id est magistrum, 94.0266A| sed et Filium Dei ac Regem Israel, id est Christum confessus est. Et libet intueri quam prudens laudanti Domino confessio respondet servi. Ille vere hunc Israelitam, id est, virum qui Deum videre posset, eo quod dolum minime habet, astruxit; iste eum non magistrum tantummodo qui utilia praeciperet, verum etiam Filium Dei qui coelestia dona tribueret, et Regem Israel, id est, populi Deum videntis religiosa devotione fatetur, ut hac confessione suum quoque hunc Regem, et se ejus regni militem significet. Potest autem haec Domini sententia, qua dixit se Nathanael, priusquam vocaretur a Philippo cum esset sub ficu, vidisse, super electionem spiritualis Israel, id est, populi Christiani mystice intelligi, quem Dominus necdum se videntem, necdum per 94.0266B| apostolos ejus ad fidei gratiam vocatum, sed sub tegmine adhuc peccati prementis abditum misericorditer videre dignatus est, Paulo attestante, qui ait: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate (Ephes. I). Et quidem fici arbor aliquando in Scripturis dulcedinem supernae dilectionis insinuat, unde scriptum est: Qui servat ficum, comedit fructum ejus; et qui custos est Domini sui, glorificabitur (Prov. XXVII); sed quia primi parentes nostri, reatu praevaricationis confusi, de fici sibi foliis succinctoria fecerunt, potest arbor fici non incongrue male dulcoratam generi humano consuetudinem peccandi signare, sub qua positos 94.0266C| electos suos adhuc, sed necdum electionis suae gratiam cognoscentes, quasi sub ficu constitutum, nec se jam videntem Dominus videt Nathanael. Novit enim Dominus qui sunt ejus; quorum salvationi ipsum quoque nomen Nathanael aptissime convenit. Nathanael namque donum Dei interpretatur, et nisi dono Dei quisque vocatus, nunquam reatum primae transgressionis, nunquam male blandientia algescentium quotidie peccatorum umbracula evadit, nunquam salvandus venire meretur ad Christum; unde dicit Apostolus: Gratia enim salvati estis per fidem (Ephes. I). Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Sequitur:

94.0266D| Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis. Majus his videbis. Quid sit majus de quo dicit, ipse subsequenter aperit, futuram credentibus spondendo apertionem regni coelestis, et praedicandam mundo utramque unius suae naturam personae, quod revera multo excellentius est arcanum, quam quod nos in peccati adhuc umbra positos a se illuminandos praevidit. Majus est enim quod nos salvatos gratia suae cognitionis imbuit, quod coeli nobis gaudia pandit, quod praedicatores suae fidei in mundo dispersit, quam quod nos salvandos potentia suae majestatis ante saecula praescivit.

Amen amen, inquit, dico vobis, videbitis coelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Jam completum cernimus 94.0267A| promissi hujus effectum; vidimus etenim coelum apertum, quia postquam coelum Deus homo penetravit, etiam nobis in nomine ejus credentibus supernae patriae patefactum cognoscimus ingressum. Videmus angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis, quia praedicatores sanctos novimus sublimitatem divinitatis Christi simul et humanitatis ejus infirma nuntiare. Ascendunt supra Filium hominis angeli, cum docent doctores quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Descendunt super Filium hominis angeli, cum adjungunt iidem quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Neque immerito praedicatores sancti typice angeli vocantur, quibus consuete derivatum ab angelis nomen evangelistarum 94.0267B| conceditur, ut sicut hi nuntii, ita et illi propter idem summae praedicationis officium boni nuntii cognominentur. Et notandum quod Dominus seipsum Filium hominis nuncupat, Nathanael eumdem Filium Dei praedicat. Cui simile est quod apud alios evangelistas ipse discipulos interrogat, quem eum dicant esse homines Filium hominis; responditque Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Et quidem justo dispensationis moderamine actum est ut cum utraque ejusdem mediatoris Dei et Domini nostri vel ab ipso Domino, vel ab homine puro esset commemoranda substantia, Deus homo fragilitatem assumptae a se humanitatis, purus homo virtutem aeternae in eo divinitatis astrueret; ipse suam humilitatem, ille ejus fateretur altitudinem. Notandum etiam quod 94.0267C| Dominus qui beatum Nathanael vere Israelitam nuncupat, in hoc quoque verbo quod ait: Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis (Joan. I), visionem Jacob patriarchae qui per benedictionem vocatus est Israel ad memoriam reducit. Is namque cum volens in quodam loco requiescere, lapidem capiti suo subposuisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam et Dominum innixum scalae, dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; surgensque mane et debito cum pavore laudes Domino reddens, tulit lapidem ipsum, et erexit in titulum fundens oleum desuper. Hujus ergo loci Dominus facit mentionem, 94.0267D| et de se ac suis fidelibus figuratum manifestissime testatur. Scala quippe quam vidit, Ecclesia est, nativitatem de terra, sed conversationem habens in coelis, per quam ascendunt et descendunt angeli, cum evangelistae nunc perfectis auditoribus 94.0268A| supereminentia divinitatis ejus arcana, nunc rudibus adhuc humanitatis ejus infirma denuntiant. Vel certe ascendunt cum ipsi ad coelestia contemplanda mente transeunt. Descendunt vero cum auditores suos qualiter in terris vivere debeant instruunt. Lapis sub capite Jacob Dominus est, in quo tanto magis omni intentione debemus inniti, quanto nobis certum liquet, quia sine ipso nihil facere possumus. Unxit lapidem Jacob et erexit in titulum, quia verus Israelita intelligit Redemptorem nostrum unctum a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis: a qua unctione, id est, chrismate, Christus nomen accipit, cujus mysterium Incarnationis nostrae profecto est titulus redemptionis. Et bene cum lapis in terra ungitur, atque in titulum erigitur, Dominus in coelo 94.0268B| revelatur, quia nimirum ipse in tempore apparuit inter homines homo, qui aeternus permanet apud Patrem Deus: qui morte devicta ascendit super coelos coelorum ad Orientem, ipse in titulum nostrae salvationis manet nobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, corpus quidem assumptum de terra coelo transferens, sed praesentia divinitatis terram pariter complectens et coelos. Igitur Dominus veterem nobis exponens historiam in Israel simplicitatem populi fidelis, cujus membrum erat Nathanael, figuratam demonstrat; in lapide super quem angeli ascendebant et descendebant, se significatum revelat, cujus utramque naturam vicissim magistri spirituales annuntiant. Nam quasi lapidem ungit Israel oleo, cum confitetur Nathanael 94.0268C| quomodo unxit Jesum Deus Spiritu sancto et virtute dicens: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel (Joan. I). Patet jam exposita lectione sancti Evangelii, fratres mei, quod non sine ratione magni mysterii in capite ipsius praedictum sit, quia voluerit Jesus exire in Galilaeam, ac deinde subjunctum quomodo vel Philippum ipse vocaverit, vel vocatum ab eo Nathanael susceperit, ac luce veritatis instruxerit. Galilaea namque, ut diximus, transfiguratio facta vel revelatio interpretatur. Et recte in Galilaeam voluisse exire dictus est, cum sacramenta suae majestatis fidelibus revelare dignatus est: ad quorum perfectam cognitionem, quae est sola hominis vita beata, tanto tunc sublimius ascendemus, quanto nunc instantius de terrenis ad coelestia transmigrare, ac per gradus 94.0268D| virtutum proficere curamus, adjuvante ipso qui bonorum desideria ascendere, provehere, et coronare consuevit, Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.