Quid faciam, que vita michi postquam omine claro
cinsit apollinea Cesar de fronde capillos,
scire cupis? Calet ingenium, me a cura libelli:
totaque cum priscis, sterilis quos despicit etas,
vivendi mens fixa viris; nec vulgus et omne 5
quod placeat populis sanctum hoc a mente revellent
propositum. Quotiens mundi laberintus et error
perculerint animum, sacrorum premia vatum
aspiciam concessa michi: mea laurea semper,
ante oculos michi Cesar erit procerumque corona 10
et que cesareo venerunt oscula ab ore,
anulus ac digito iam desponsata poesis.
In varias tamen huc illuc mens nescia curas
vertitur, unde chelim tendat calamumque liramque
temperet, ut longo vigilentur carmine noctes. 15
Nunc paces, nunc bella placent, nunc inclita regum
gesta quibus magne servando est gloria fame;
nunc nova, nunc veterum menti proponitur ordo.
Nescio quid faciam. Nova sordent; prisca, tenebris
obsita, difficile est in lucem vertere: tandem 20
huc magis inclinor, namque antiquissima facta
nec modo gesta canam: medium dabis, optima Clio,
dum meminisse velis humeris digna onera nostris
que fuerint. Ceptoque operi ne viribus impar
deficiam, tu, diva, novo succurrere vati 25
incipias et fonte sacro, dea, perlue pectus.
Caliope similesque una de stirpe sorores,
annuite: in paucos vobis hic forte futurus
est labor, et rari vos in sua regna vocabunt.
Tu modo, si cepti placeat sententia vel si 30
est aliud, nam multa vides. Melioribus utar
consiliis. Tu lora potes sive addere calcar:
miliciam ingenti quocunque in pulvere letus
experiar, seu hi dederis seu cepta probaris,
unde per ora virûm quicunque hic transeat autor. 35
Tuus ut suus Zenobius de Florentia laureatus immeritus.