Zanitonella red. Cipadensis
§ 1
de amore
Forte caleffabit gens me citadina Tonellum,
Quod modo Zanninae bruser amore meae
Et quod, usatus ego stallas purgare ledamo,
Ducar amorosas dicere vene brigas;
Ac si non etiam pania veschientur amoris 5
Qui menant pastos ad beverare boves,
Qui mungunt vaccas, pegoras qui forfice tosant,
Qui pascunt asinos gramine, fronde capras,
Quique sciunt grassos ad giandas ducere porcos,
Quique sciunt cultis tradere semen agris. 10
Nemo super terram mangiat, mihi credite, panem,
Cui non mortali panza foretur acu.
Sit contadinus quisquam, sit natus in urbe,
Trat semel in trapolam quemque Cupido sua
Ipse veretones tirat huc, tirat improbus illuc, 15
Qui volat ut smerlus, caecus et absque braga.
Ergo, licet mea sit qua scribo penna badilus
Et faciat drussas vanga sgurenta manus,
Non tamen, oyde, malum potui scampare brusorem,
Quo sforzata fuit cedere zappa pivae. 20
ad Zoanninam
Tempus erat quando flores primavera galantos
Spantegat et freddam scolat Apollo brinam,
Sancta facit saltare foras Agnesa lusertas
Serpaque scorzato corpore bella godit,
Capra petit caprum revocatque cavalla cavallum 25
Picaque compagnum quaerit alegra suum,
Stalladizza novas armenta biolcus ad herbas
Menat et ad torum calda vedella fugit,
Boschicolae frifolat rosignolae gorga per umbras
Ac sua sub trabibus rondina sora canit; 30
Ante meos oculos tunc te desgratia duxit,
O Zannina, gulae corda gaiarda meae.
Vix et apena tuum vidi gregnare bochinum,
Illico ballestram discaricavit Amor.
Discaricavit Amor talem, mihi crede, verettam, 35
Ut pro te veluti pegola nigra bruser.
Sola, precor, mea sis, mea sis tu sola morosa,
Sic tuus aeterno tempore schiavus ero.
Omnibus in rebus contentor habere fradellum,
O compagnum dulci non in amore volo. 40
Si molesina tuo fueris, Zannina, Tonello,
Non mitriam summi ferre bramabo papae.
Deh, per amore Dei, si te amo, dic mihi verum:
Num migolam pro me dulcis amoris habes?
Fallor, habes, quoniam mater Natura comandat: 45
"O brigata, volo quisquis amatur amet".
ad Cupidinem
Solus solettus stabam colegatus in umbra
Pascebamque meas virda per arva capras;
Nulla travaiabant vodam pensiria mentem
Nullaque cogebat cura gratare caput; 50
Cum mihi bolzoniger cor, oyme, Cupido, forasti,
Nec tuus in fallum dardus alhora dedit;
Immo fracassasti rationis moenia, quae tunc
Circa coradellam bastio fortis erant.
Nonne disarmatum me tunc, bastarde, catasti? 55
Nonne fuit rocchae guarda neguna meae?
More valenthominis schenam deretro feristi:
O bellas provas quas, traditore, facis!
Crede mihi, pocum guadagnat miles honorem,
Bottinum poveram qui trahit extra casam. 60
Sed precor almancum: si sic tractare bonhomum
Te iuvat, ah, doiae sit medicina meae:
Numquid habes unum pro me tantummodo stralem?
Si bene per pharetram quaeris, un alter erit:
Sentiat hunc etiam mediis Zannina budellis, 65
Pendeat ut nostrae iusta balanza somae,
Si caricas asinum neque par sit utrique galono
Sarcina, non illam bestia pigra feret.
Omnia sunt semper drittis iustanda misuris:
Sic cosa per versum vadit ogn'hora suum. 70
de bellezzis Zanninae
Stella diana mihi se monstrat nonne politam,
Cum tirat occhiadas bella Zanina suas?
Sol damatina mihi caviatam nonne palesat,
Cum scoprit trezzas bella Zanina suas?
Stirps Marchesca suum sparpagnat nonne tesorum, 75
Cum ringit dentes bella Zanina suos?
Tullius in pergol chiachiaronus nonne ragionat,
Cum parlat nymphae bella bochina meae?
Gens citadina sonat schitarinos nonne tricordes,
Cum cantat nymphae bella bochina meae? 80
Capra legera mihi saltando nonne videtur,
Cum ballat nymphae gamba iutenta meae?
Testa, manus, gambae, venter, pes, coppa Zaninae,
Seu stet, seu sedeat, sive lavoret agros,
Seu parlet, cantet, mangiet, faciatque coellum, 85
Sunt id, quod, ni sit, nil valet esse boni;
Sunt sol, luna, Venus, mundus mediusque Milanus,
Sunt, ut concludam, tota Cipada mihi.
ad Zaninam
O Zannina meo plus stralusenta badilo,
Cur sguardaduris me, traditora, feris? 90
Sunt mihi tot forchae medio ventrone ficatae,
Occhiadas quoties das mihi saepe tuas.
Quales barberi video splendere bacinos
Aut qualis longo zappa labore nitet,
Sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat 95
Quisquis mostazzum vult doniare tuum.
Quando tibi miror guanzas rossore galantas,
"Deh, giandussa - crido -, stella diana venit".
Esse tuos digitos penso bis quinque cavecchios,
Ad tornum factos quos Michelangel habet. 100
In teneram posses ferrum voltare povinam,
Seu Tortorellam, seu Titalora canas.
Est verghetta mihi de fino facta piombo:
Hanc tibi donabo, sis molesina tamen.
de se ipso
Phoebus abandonat mundum vaditque sotacquam 105
Vultque super lectum se colegare suum.
Zappator lassat zappam, bovarus aratrum,
Vangaque villani tornat alegra casam.
Cuncta reposatum redeunt: gallina polarum,
Porcus porcillum, vacca petit stabulum. 110
Fabri martellos ponunt pennamque nodari,
Installatque asinos medda Gianola suos.
Quisque suum cercat Phoebo scampante ripossum,
Ast ego sub tota nocte travaio miser.
eccloga lyrica
Tonellus
Dum stravacatae pegorae marezzant 115
Dumque passutas coprit umbra vaccas, 116
Ecce sub gianda locus umbriosus, 117
Barba Garille. 118
Garillus
Cancar, est verum, reposemus ambo. 119
Quam bonus ventus sofiat sub istis 120
Frondibus, dum sol nimio sboientat 121
Rura calore. 122
Tonellus
Sentin ut multae cicigant cigalae, 123
Quae mihi rumpunt cicigando testam? 124
Excitant voias hominum bibendi 125
Omnibus horis. 126
Ergo taccatum quod habes galono 127
Da mihi fiascum: sitio, Garille, 128
Atque brusatas habeo ganassas, 129
Spudo biaccam. 130
Tu prius buso remove cocaium, 131
En bibo, "clo clo" resonat botazzus; 132
Est bonum vinum, sed habet saporem, 133
Oybo, barilli. 134
Sum refrescatus maduitque milza, 135
Sicca pro caldo nimio corada 136
Sorbuit vinum veluti quadrellus 137
Igne recoctus. 138
Sentio sub me validum fiatum, 139
Vox mihi salda est: quid erit, Garille, 140
Si meae laudes canimus Zaninae? 141
Accipe pivam. 142
Dum cano, plenis sofia ganassis. 143
Garillus
"Lilili blirum", male stoppo busos, 144
At prius nasum sine me mocare, 145
Iamque comenza. 146
Tonellus
Debeo grossum facere an sutilum? 147
Sum refredatus, faciam sutilum, 148
Quod tuam vecchiam somiabo vaccam 149
Nomine Moram. 150
"O, me li blirum, Zoanina, blirum, 151
Huc veni, lirum, mea, bili lirum..." 152
Sed quid a longe video venire? 153
Ecce Pedralus. 154
Pedralus
O Toni, quare dubitas nigottam 155
Et tuas capras retines chiloyum 156
Et facit boscos resonare charam 157
Piva Zaninam? 158
Nos Todescorum furiam scapamus, 159
Qui greges robbant, casamenta brusant, 160
Feminas sforzant, vacuant botazzos, 161
Cuncta ruinant. 162
Tu tamen cantas velut ociosus 163
Et tuam curas potius Zaninam, 164
Quam, Todescorum veniente stolo, 165
Perdere vaccas. 166
Tonellus
Mantuae princeps Federicus ille 167
Ocium nobis dedit hoc, Pedrale, 168
Deque camporum stopiis suorum 169
Pascolo capras. 170
Semper illius volo schiavus esse, 171
Tres cui dono pegoras quotannis, 172
Caseos octo, totidem ricottas, 173
Quinque cagiadas. 174
Sit meus semper duca vel signorus 175
Mantuae princeps Federicus iste, 176
Quem meus "lu lu" frifolans canellus 177
Cantet ogn'horam. 178
Quattuor nigras habet hic osellas, 179
Nomen illarum male me ricordor, 180
Esse cornacchias tamen et mulacchias 181
Zambo putavit; 182
Caelicos istae pratigant paesos 183
Hasque reginas vocitant oselli, 184
Quae fretum, terram, baratrum spavent 185
Tempore guerrae. 186
Pedralus
Non mihi certe tua sors noiosa est, 187
Quam tibi fecit duca Mantuanus, 188
Sed Todescorum potius canaia 189
Tanta recressit. 190
En ego scazzor proprio paeso 191
Et viam tristes fugio caprettas, 192
De mala voia fugiensque lasso 193
Dulce terenum. 194
En duos agnos modo parturitos 195
Vix guido mecum, pecoris speranzam. 196
Rei mihi, qualis code sella balzat 197
Nos pegoraros! 198
Saepe cornacchiae faciendo "cra cra" 199
Et super tezzas, super et pioppas 200
Nonne dixerunt mala tanta nobis 201
Totque malannos? 202
Sed, Toni, dicas mihi iam rasonem, 203
Et quis est princeps Federicus iste, 204
Et quid et quare tot in angonais 205
Mantua godit. 206
Tonellus
Mantua est cunctis melior citadis, 207
Mantuae gens est bona, liberalis, 208
Mantuam semper squaquarare sentis, 209
Barba Pedrale. 210
Ista primaros generat poetas, 211
Excitat pronos iuvenes ad arma, 212
Ricca frumento, pegoris, olivis, 213
Piscibus, uvis. 214
Semper in ballis godit et moreschis, 215
Hic strepunt pivae, cifoli, canelli, 216
Hicve zamporgnae, pifari, rubebae 217
Cagaque cymbay. 218
Non ibi proles gibilina plus quam 219
Ghelpha guardatur, sed amant vicissim, 220
Prandeunt, cenant, caciant, osellant, 221
Carmina dicunt. 222
Non ibi cartae, tavolerus atque, 223
Non ibi taroch, crica, sbarainus, 224
Cum quibus ludis iuvenes sedendo 225
Corpora guastant; 226
Ut super montem male barca possat, 227
Ut natat currus pelagi per undas, 228
Hoc idem parent iuvenes sedendo 229
Ludere cartis. 230
Mantuae ludunt cugolis rotundis, 231
Quas vocat Bressae populus borellas, 232
Quando per ferri spatium balotta 233
Itque reditque; 234
Gonfias ballas veluti vesigas 235
Sole sub caldo scanulis balanzant: 236
Hic batit - signat caciam sed alter -, 237
Ille rebattit. 238
Giostrulae, scrimmae, caciae, palaestrae 239
Sunt iuventutis bona Mantuanae, 240
Brixiae nec non, sibi quam sorellam 241
Mantua fecit. 242
Pedralus
Ah, Toni, qualem tua verba doiam 243
Dant mihi, Bressam quoniam ricordas, 244
Quae tot infelix patitur malannos 245
Semper in armis. 246
Angelus quisnam, deus aut diavol 247
Huic semel quemquam dederit ripossum? 248
Non, Toni, plus est ut erat davantum 249
Brixia felix. 250
Qualis est inter Paduae vilanos 251
Franciae miles, magis aut Todescus, 252
Quando se incappat fugiens in illos 253
Tempore guerrae, 254
Talis est inter varias canaias 255
Militum Bressae populus tapinae, 256
Inter et centum sedet illa semper 257
Artelarias.
Hanc enim caeli monitu ruinam 259
Vidimus, quando Mirabella turris, 260
Iuncta quae Rocchae lateri sedebat, 261
Fracta volavit. 262
Ipsa bombardae Stigium tenebat 263
Pulverem, dico Stigium quod ipsum, 264
Si, Toni, nescis, genuere mundo 265
Trenta diavoy; 266
Hanc focus caeli rapuit tonantis: 267
O puta qualis crepitus sonavit! 268
Saxa de centum pesiis volarunt 269
Mille miaros. 270
Post eum casum sequiere tanta 271
Bella cum Gallis, Italis, Spagnolis, 272
Cum Capelletis, Sguiceris, Todeschis, 273
Cum Brisighellis. 274
Non eas Manto patitur bataias; 275
Ergo si godit, stupeo pochinum; 276
Haec tamen nostrae fuit una Bressae 277
Mantua portus. 278
Nox sed en giorni rapuit lusorem: 279
Vado; sta sanus, pegorare felix, 280
Ac meis stallis, modo quas relinquo, 281
Utere liber. 282
Tonellus
Vade, sed noctem remane per istam 283
Staque nobiscum, bone mi Pedrale: 284
Poma, castagnas habeo nucesque. 285
Pedralus
Nolo, valete. 286
Tonellus de se ipso
Vado per hunc boscum solus chiamando Zaninam,
Ut chiamat vitulum vacca smarita suum,
Quae ruit huc illuc nescitque trovare quietem,
Smergolat echisonis per nemus omne cridis 290
Fert altam caudam, longas distendit orecchias
Audiat ut puerum forte boare suum;
Sed plangens aliquam finaliter iritroit umbram
Ac ibi non dormit, non bibit estque nihil.
Me rursus trasportat amor de more cavalli, 295
Cuius mostazzum nulla cavezza ligat:
Praecipitat, nitrit, sofiat per utrumque canalem
Et loca fert gambas per dubiosa suas;
Dicere nil prodest "Sta! Sta! " monstrando crevellum,
Hunc firmare tamen sola cavalla potest. 300
Scorrozzata quidem stetit uno mense Zanina
Et causam sdegni non ait illa mihi,
Me non ascoltat plorantem more putini,
Cui perdonanzam sic peto sicve crido:
"Oyme, Zanina, tuum spresias, ingrata, morosum, 305
O plus calcagnis dura Zanina meis.
Qualem terrenum glaciali tempore vango,
Quando nil campos vanga forare potest,
Talem, surda, tuum reputo, giandussa, magonem,
Nec piat orecchias ulla preghera tuas. 310
Nocte levo media, sono pivam, canto Rosinam
Cantoque "Para foras, belle Gianole, capras";
Tu tamen incagas canzonibus et matinadis.
Heu, libertatis venditor omnis amans".
Quomodo supportat Veneris fraschetta Cupido 315
Ut braga sit capiti saepe beretta meo?
Ad corpus sanctae - volo biastemare - Nephissae,
Non est affanno doia paranda meo.
Hanc amo poltronam, nec amo, sed more botiri
Scolor et ad guisam sulphuris igne coquor. 320
Ipsa tamen vecchio plus ostinata muletto
Calcibus hinc saevit, morsibus inde furit.
matinata
Quis meam casu reperit coradam? 323
Ola, non audis, Zoanina surda? 324
Dic, meam quisnam rapuit coradam 325
Ventre forato. 326
Sentio meme smagonare flatum, 327
Nam coradellam mihi sustulerunt, 328
Non coradellam bovis aut cavalli, 329
Dico, nec asni, 330
Sed meam, oyme, propriam coradam 331
Cum tuis sguardis oculisque bellis, 332
O meae lusor Zoanina vitae, 333
Nempe robasti. 334
Cum piva multas venio fiatas 335
Et matinadas facio galantas, 336
Nec tibi duram, manigolda, testam 337
Rumpere possum. 338
Nunc matarellum sono, nunc pavana 339
Nil tamen curas sonamenta pivae, 340
Quae schitarinos superaret omnes 341
Citadinorum.
Orpheus primus sonatorus orbis, 343
Si lyram gratans pegoras, osellos, 344
Haspides, dragos, lapides tirabat 345
Ad melodiam, 346
Non ego mancum facio daverum: 347
Vix pivae flatu repleo botazzum 348
Et "lili blirum" digitis comenzo, 349
Omnia saltant: 350
Per domum ballant tabulae, cadreghae, 351
Spadolae, secchiae, gramolae, badili, 352
Roca cum fuso, gratarola, zappae, 353
Mille pignattae. 354
Saepe dum canto gelidis sub umbris, 355
Cum lupis agni, canibus capretti, 356
Vulpibus galli pariter comenzant 357
Fare morescam. 358
Dura sed plus es, Zoanina, saxis 359
Ac habes testam similem giarono; 360
Porto calcagnos ego plus tenellos 361
Quam tua voia. 362
Curo super lectos alii repossant, 363
Solus intornum lachrymans camino; 364
Non habes de me, traditora, doiam, 365
Immo caleffas. 366
Ayme, cur tantas renui morosas? 367
Nonne Bertazzam, Toniam, Simonam? 368
Nonne Gelminam? Cagalocchius, ergo 369
Sis molesina. 370
ad Zaninam
O Zannina, mei solazzum grande figati,
Dulcior est muso nulla recotta tuo.
Potta meae matris, quam sum modo factus alegrus,
Me quia Gelminam credis amare gosam.
Es zelosa tui numquid, mea gioia, Tonelli? 375
Martellum nimii numquid amoris habes?
Hei mihi, quam tundus, quam sum legnamine
Si ducar chiachiaris credere dragma tuis.
Tu me bertezzas, dubito, me, zaccara, burlas;
Non est soiandi causa veruna tamen. 380
Siccine te fidum semper truffare morosum?
Siccine menchionus sum tibi, semper ero?
Haec sunt poma, nuces, castagnae, gucchiapiroli,
Quas tibi ricchezzas munere, ladra, dedi?
Talia num scordas? Veniat tibi cancar adunca! 385
Meme spazzata menter amazza tuum.
Sum tuus, unde tuis de rebus facve refacve
Sicut cervelli ducitur orma tui.
Aut simul ingrata es, simul aut cum pane tracannas,
Quae tibi Tonelli longa leanza facit. 390
Nonne da parte mea specchiettum Galla ritondum
Attulit et nitidi quinque dotonis acus?
Nonne duas stringas? Tamen es ingrata Tonello:
Quoque magis dono, tu magis aspra venis.
Te Brothen et Stroppi fecit nudusque Pirazzus, 395
Namque mihi durum pectus azalis habes.
Pectus azalis habes mihi tantum, pectus ofellae
Bertolo tenerae, perfida, semper habes.
Tune mihi praefers Bertolum? Tune Righettum?
Cederene ingenium posset utrique meum? 400
Si nos doctrina paragonas, doctior illis
Sum tibi, si meritis, rex fieri merito.
Ergo velis, Zannina, tuum cognoscere tortum
Et me, quem stizzus brusat amoris, ama.
alphabetus
Ayme, quo, dulcis, properas, Zanina? 405
Ayme, cur schenam, traditora, voltas? 406
Ayme, sta mecum, precor, et hunc bellum 407
Accipe pomum. 408
Barbaros vincis feritate Moros, 409
Bistones, Turcos, Sguiceros, Todescos, 410
Bestias omnes, animas diabli 411
Belzebubelli.
Curre planinum, tibi saxa mangiant 413
Cruda scarparum sparamenta, solas; 414
Cancar ortighis veniat, quod ipsae 415
Crura cruentant. 416
Deh, quid indarnum sequor hanc ribaldam? 417
Deh, quid unius sub amore ladrae 418
Ducor ad forcam? Mihi iamque lazzum 419
Doia paravit. 420
Ecce nam longe video cavallam: 421
Est sibi pro me misero cavezza; 422
Ergo cornacchis laqueo picatus 423
Esca manebo. 424
Forca sit nostrae medicina poenae, 425
Forca tot guaios penitus levabit, 426
Forca me picchet pariterque cagnam 427
Forca Zaninam. 428
Gratias reddo, quod ego catavi 429
Gaudium, cum quo fugient afanni, 430
Grata seu contra quod ero ladrones 431
Guardia campis. 432
Haec salix, aut haec erit apta quercus 433
Hanc meae mortis satiare voiam. 434
Heu, quid expecto magis? Est adessum 435
Hora picandi. 436
Ito nunc, ito, Zoanina vacca, 437
Ito: qui semet fogat est Tonellus, 438
Ibis ad stuam sine quo, nimisque 439
Indusiasti.
Laude mancabis, mea stracca namque 441
Lingua non umquam veniebat, ut te 442
Laeta cantaret faceretque piva 443
"Lilili blirum". 444
Muta tu semper precibus fuisti, 445
Matta quapropter reputaris esse, 446
Mortus at postquam fuero, pianges 447
Maesta Tonellum. 448
Non dabo non plus tibi poma, figos, 449
Non rosas, brognas, pyra, fragra, moras, 450
Non dabo non plus lepores, palumbes, 451
Non dabo non plus. 452
O mihi giornus maledictus ille, 453
Ossa cum per te mihi tota sensi 454
Obrui dardis ab Amore iactis, 455
O furor, o mors! 456
Possit ad bassum rigolare caelum, 457
Possit et tellus fieri baratrum, 458
Prestiter mundus bruset, astra, nubes, 459
Pontus et aer; 460
Qualiter cunctae pereant puellae, 461
Qualiter femnae moriantur omnes: 462
Quaeque poltrona est, similanda cagnae 463
Quaeque Zaninae. 464
Rumor et lites veniunt ab istis, 465
Rixa cum femnis pariter creatur, 466
Ricus est orbis diavolabus istis, 467
Richior Orcus. 468
Semen hoc mendax muliebre, vanum, 469
Semen ingratum, petulans, malignum, 470
Sordidum, pravum, fatuum, superbum 471
Semper habetur. 472
Tota per Laenam iacuit bagassam 473
Troia, quam iudex malus agrafavit, 474
Tuque per femnam, miser o Tonelle, 475
Torque colengum. 476
Vado piccari, locus iste non est 477
Vistus: en collo laqueum tacavi, 478
Vado iam supra salicem... Sed, ah, quis 479
Volgitur istuc? 480
eccloga
Salvignus
Quo, quo tam celeri passu? Sentisne, Tonelle? 481
Cui dico? Pru, sta! Faciam de more somari. 482
Tonellus
Deh, Salvigne, meum noli sturbare viaggium; 483
Lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum. 484
Salvignus
Nec tibi vestitum, nec ego lassabo gabanum, 485
Ni mihi doiosi dicas pensiria cordis. 486
Tonellus
Ast ego dico tibi, nisi me sinis ire, corozzor. 487
Ad corpus lanchi, mistatem ruppero nostram 488
Atque super nasum pugni stampabo medaiam. 489
Salvignus
Ah, Tonelle meus, multum es boriosus adessum; 490
Quid facias hosti, qui scorrozzaris amico? 491
Scire tuos guaios nunc cerco daboque socorsum, 492
Et vis ad primam mihi nasum rumpere provam? 493
Omnia sunt charo semper dicenda sodali: 494
Nonne meus grandem tortum compagnus habebit, 495
Causas doiarum nisi dixerit ipse suarum? 496
Tonellus
Oyde, quid in mundum veni stentare tapinus? 497
Oyde, quid indarnum me mater Gnesa latavit? 498
Mancum nonne malum staggione fuisset in illa 499
Ex asini tepido fieri pissamine fungus, 500
Vel petra, vel zoccus, vel - quod volo dicere - stronzus, 501
Quam saguratus ego sic matris ventre cagari? 502
Salvignus
Ah, quid afannaris? Quo desperatio tanta? 503
Non desperatae plagae medicina catatur. 504
Cum fortuna suos dat nobis prava travaios, 505
Conseium charis ab amighis torre tenemur 506
Atque in carnerum deponere verba rasonis, 507
Sunt quia cordoios bastevola tollere nostros. 508
Tonellus
Sola meum mors, oyme miser, leviaret afannum. 509
Salvignus
O bene pazzus homo, qui calzos ferre legeros 510
Nescit fortunae, nisi mortis chiamet aiuttum. 511
Visne, Tonelle, mori? Qua morte? Rasona coellum. 512
Tonellus
Ecce meae mecum cavezzam porto cavallae. 513
Salvignus
Cerno quod hanc tecum portas, sed nescio quare. 514
Tonellus
Quare? Quod volo me stessum suspendere forchis. 515
Salvignus
O cermisonem, temet piccare cavezza? 516
Tu bene piccares alios, tibi parcere nolens. 517
Nil dubium, quoniam est amentis amantis usanza 518
Nolle salutiferum compagni audire ricordum. 519
Fer causam: numquid borsam tibi ladro robavit? 520
Tonellus
Non, vermocanus, sic est, quia perdere vellem 521
Sexcentum borsas, pegoras, casamenta, cavallas, 522
Plus prestum quam te, quam te... - nil dice re possum, 523
Sanglottus stoppat sorramen namque fiati -, 524
Plus prestum quam te, mea spes, mea vita, Zanina, 525
Quam te, garofolum pomumque et bella rosina. 526
Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina, 527
Sola Zanina meum posset smorzare brusorem, 528
Sola Zanina suis me snembolavit ochiadis; 529
Hanc amo, nec redamat; brusor, nec porca movetur, 530
Immo bertezzat, soiat truffatque tapinum. 531
Sola iutare potest et quod sit sola spiavit, 532
Unde superba venit nostrisque altaera cadenis 533
Elatam portat cristam beccumque levatum, 534
Ut gallina solet cum grossum fecerit ovum. 535
Dic, Salvigne meus: crudelis nonne vocanda 536
IlIa potens non vult medio succurrere morto. 537
Salvignus
Doh, codesella, ergo cruciaris amore Zaninae? 538
Tonellus
Est ita; mo cancar, paret tibi cosa novella? 539
Salvignus
Cosa novella quidem: fuit haec parlatio prima 540
Estne Zanina Petri Gambonis filia? Scisne? 541
Tonellus
Est, est; ayme, suum me tantum nomen amazzat. 542
Salvignus
Maraviliabam quod eras sic fronte striatus. 543
Deh, poverelle, rogo, noli te credere fomnis, 544
Noli post ipsas cervellum perdere ladras, 545
Noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum. 546
Ille cavestrellus faciet tibi rumpere collum, 547
Ille orbesinus totum sfrantummat honorem; 548
Est amor angoscae speties mentisque diavol, 549
Est amor errorum capitanius estque bagassae 550
Filius, est proprii domenticatio senni, 551
Estque pudicitiae contrarius estque maligna 552
Pestis et a nulla morbus sanabilis herba, 553
Per quem perdit homo robbam, ius seque medemum. 554
Fac sennum matti lassaque, Tonelle, talopram, 555
Nam secchiam merdae tandem urtabis in unam. 556
Noscere vin causam cur non habet ille mudandam 557
Vel cur mostazzum portat bindamine stuffum? 558
Est quia vergognae clausit bastardulus occhios. 559
Noscere vin quare puer est numquamve senescit? 560
Nam facere impresas pueriles cogit amantes. 561
Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus? 562
Hic exempla tui solum statuamus avantum. 563
Si, Tonelle meus, zuras mihi dicere verum, 564
Est tibi nulla modo vaccarum cura tuarum: 565
Primum sicca illis garlettos merda boazzat, 566
Nam velut usabas numquam tua stalla netatur; 567
Si mungis, mungis si non fastidia nolunt, 568
Quae tibi cervellum rapuerunt propter amorem. 569
Cessant mascherpae, cessat cagiada, botirus, 570
Humida formaium corrumpit muffa levatum; 571
Itque in malhoram pecoris speranza torellus 572
Inque malum punctum substantia tota ruinat: 573
Vigna tui broli sine palis, obruta spinis, 574
Clamat de longe zappas ottanta mearos; 575
Ad sguazzum campi vadunt, lacus arva covertat, 576
Nam velut usus erat numquam fossata cavantur: 577
Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus, 578
Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis. 579
Hic est acquistus qui fitur amare puellas, 580
Hunc mullazzus Amor facit, o Tonelle, guadagnum. 581
Perdis amicitiam multorum, perdis honorem 582
Et patri matrique tuae das, improbe, guaios. 583
Hunc de cervello tostum, precor, excute grillum, 584
Ne bovis accipiat formam bustumque gigantis 585
Et modicus fiat grandis montagna fasolus. 586
Tonellus
Ista meam rupit circumparlatio testam, 587
Per dextramque intrans laevam passavit ore 588
Das vento calces, umbram, Salvigne, misuras 589
Scribis et in giazzam scaldantis solis ad ignem. 590
Plus tostum caschet mundus caelumque roversum, 591
Plus tostum mulos asinosque volare videbis 592
Cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas, 593
Plus tostum nascat talis verzonus in horto, 594
Quod minor ad totam Bressam det foia mene 595
Quam cesset may may Tonellus amare Zaninam 596
Et licet hanc vellem, non possem linquere femnam, 597
Et licet hanc possem, non vellem linquere nympham. 598
Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ista. 599
Salvignus
O sine cervello zentaia vel absque governo: 600
Se cruciant quod amant et amorem sponte sequuntur. 601
Tolle foras istam de sensu, matte, paciam 602
Teque tibi stesso savia cum mente ritorna. 603
Tu capra eque tuae andabitis ad sparaverum: 604
Hic amor ad stuam mandat finaliter omnes. 605
Tonellus
Mentiris quod amor sit eorum causa malorum. 606
Nonne quis est similis zocco similisve quadrello, 607
Quem non guidat amor, quem non trahit ulla puella? 608
Dic, codesella: quid est virtus nisi germen amoris? 609
Virtutem sborravit amor, sborravit amorem 610
Sola dei beltas, quae corpora nostra galantat 611
Inque Zoaninam venit bellasque putinas. 612
Numquid ego potius merlottus amabo cavallam 613
Quam bellam fomnam sensuque rasoneque plenam? 614
Salvignus
Potta meae - quod nunc volo biastemare - madregnae, 615
Argumenta facis magno bastantia Scotto. 616
Sum contentus: ama, quia quosque bisognat amare; 617
Sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem. 618
Tonellus
Deh, diavol, amor non est subiectus et inde 619
Debet amor potius rationem flectere quo vult. 620
Nonne vetus proverbol habes "Amor omnia vincit"? 621
Salvignus
Heu, bene parlasti, sagurate, quod omnia vincit, 622
Namque tibi robbam, nomen tulit, inde cerebrum, 623
Plusque Zoaninam curas quam mungere vaccas. 624
Tonellus
Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem; 625
Numquid Zaninae vis me praeponere vaccas? 626
Salvignus
Non, sed ama pariter vaccas vaccamque Zaninam. 627
Tonellus
O veniat cancar tibi nunc, manigolde vilane: 628
Tu ne Zoaninam praesumis dicere vaccam? 629
Salvignus
Perdonanza, precor, nolique cridare, Tonelle, 630
Nam meus incauto dictus muzzavit ab ore. 631
Immo Zoaninam stellam chiamabo dianam, 632
Dummodo non voias te desperare per illam; 633
Nam si desperas et vis te tradere forchae, 634
Non illam vaccam, sed ego clamabo putanam 635
Et semper dicam quod amor tibi colla tiravit. 636
Tonellus
Numquid amor boia est, quia dicis "colla tiravit"? 637
Salvignus
Ut quid habes manibus pro te appicare soghettum? 638
Tonellus
Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina 639
Me quasi forzavit contradam perdere drittam. 640
Salvignus
Ut quid amas illam, si te sdegnosa refudat? 641
Tonellus
Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam. 642
Salvignus
Ergo troppus amor te vult piccare bonhomum; 643
Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris. 644
Tonellus
Crimen amoris enim non est, at culpa puellae, 645
Troppus amor non esse potest, at troppa superbit. 646
Salvignus
Dissimula fingeque aliam doniare morosam. 647
Tonellus
Dissimulare nequit vel fingere quisquis amator. 648
Salvignus
Heu, quia vicisti: cedo, Tonelle, nec ultra 649
Disputo, nam tua me sententia docta ligavit. 650
Non de Bolognae celsis venit ista cadreghis, 651
Non savio nostri processit ab ore Peretti; 652
Talia non donant zappae, nec aratra, badili, 653
Solus amor docuit, potis est qui ferre biolcos 654
De pecudum stabulis ad summae culmina mitrae. 655
Victor es et speciem, formam quoque noscis amoris. 656
Est gentilis amor, vult cor gentile, galantum, 657
Dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa. 658
Ergo vade casam cordamque retorna cavallae, 659
Undique nam nox est grillique per arva tricantant. 660
conclusio Tonelli
Magna bachioccheries orbum seguitare cinaedum,
Cuius vergognam nulla mudanda tegit.
Quid maruffus ego sequor hanc sine laude ribaldam?
Non sua pregheras audit orecchia meas.
Me video a cunctis compagnis esse relictum 665
Nec sine scaldata vado tapinus aqua.
Haec barbera mihi barbam tulit absque rasoro,
Quae scit castrones attrapolare viros.
Proh, vergognazzas quantas hucusque reporto:
Haec mihi perpetuo tempore scornus erit. 670
Vos ergo, quoscumque tenet busa gabia mundi,
Ante oculos specchium semper habete meum.