EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Xiphias
Carmen
1845
editio: incognita
fons: incognitus


Arma canant alii et saevi discrimina Martis
Sublimi certent ad sidera tollere cantu:
Ast ego, non ausus sanctos recludere fontes
Castalios, tenui carmen meditabor avena,
       5Scyllaeas inter cautes, prope littoris undam,
Callida fluctivagi referens certamina piscis,
Nautarumque dolos et non lacrymabile bellum.

Vere novo, spirant Zephyri quum mollius aurae,
Quum mare stat placidum ventis atque omnia rident,
       10Frigida despiciens Euxini littora ponti
Immanis Xiphias, magno mucrone timendus,
Continuo Italiae felices advenit oras:
Qui, simul accelerans Aegaeum proscidit aequor,
Ad Siculos properat fines et saxa Pachyni,
       15Qua saepe Aetnaeos nivibus canescere montes
Cernimus et rapidas evolvere vertice flammas.
Iamque sinus, Messana, tuos et littora Graiis
Culta viris petit et piscosi moenia Rhegi.
Mirantur molem atque immensa volumine terga
       20Numina cuncta freti, quotquot Neptunia passim
Regna colunt; quotquot Siculis in fluctibus uda
Doridos antra tenent, visu mirabile quando
Advena Trinacriis monstrum versatur in undis,
Perque salum incedit, roremque adspergit amarum.
       25Interea nautae, Scyllaeae robora pubis,
Adventum Xiphiae exspectant, qui tempore certo
Infames soleat scopulos lustrare quotannis.
Ilicet incumbunt pelago: cava remige cymba
Instruitur: validos passim de more tridentes
       30Et duro arripiunt praefixa hastilia ferro.
Hunc videas remos tortosque aptare rudentes,
Illum alto e scopulo, fluctus unde arduus omnes
Adspectat, signum nautis dare, quando marinae
Sit tempus pugnae, parvaque ubi currere puppi
       35Expediat, lapsu tacito ne transeat undas
Piscis et horrendis canibus resonantia saxa.
Ast alius medium lintris conscendere malum
Sole sub ardenti praefert piscator et omnem
Inde fluentisoni prospectans littoris oram
       40Errabunda ferae propius vestigia servat.
Nec mora, nec requies. Audin? ferit aethera clamor.
Piscis adest: colles circum clamore resultant:
Piscis adest, socii: nunc nunc incumbite remis!
Quid cessatis adhuc? date tela, impellite marmor!
       45Pinnifer interea sensit delapsus in hostes,
Obsessumque dolis iter, insidiaeque patescunt
Nautarum. Quid nunc misero, quid denique restat?
Mille fugit, refugitque vias, nec segnius ipsam
Aut rostro terebrare ratem contendit acuto,
       50Aequora conturbans cauda, fluctusque lacessens,
Aut se lympharum spumoso gurgite condit;
Tela timens, summasque iterum perlabitur undas.
Illi alternantes multa vi spicula librant,
Clamoremque cient, telisque sequentibus instant.
       55Ac velut effusus crepitantis grandinis imber
Tecta simul frugesque ferit, dum rustica pubes
Ingemit incassum et crudelia numina dicit:
Ille furens populatur agros, atque omnia vastat:
In piscem sic tela volant, sic dura natantis
       60Membra petunt nautae. Sed contra audentior iste
Verberat adsurgens undas, fremit ore minaci
Et magnos saltu passim sinuatur in arcus.
Non tamen infelix poterit depellere mortem!
Namque aliquis, cernens Scylleia templa, precatur:
       65Da nunc, Scylla parens, telo, quod missile libro,
Fortunam: exuvias magni tu piscis habebis,
Ipsiusque tuo pendebunt rostra sacello.
Tuque, Charybdis, ades, colui si semper honores,
Diva, tuos, parva facilem veneratus acerra.
       70Haec fatus celsa in puppi, dextraque tridentem
Sustulit et piscem longa ferit eminus hasta,
Quae cadit, at lateri pendet suspensa phaseli.
Saevit inops mediisque diu bacchatur in undis
Bellua, lethiferum grandi si corpore ferrum
       75Excussisse queat: stat fixus vulnere mucro!
Iam lecti iuvenes morituro linea laxant
Vincula squamigero. Laxis decurrere habenis
Cernere erit piscem. At defectis viribus aeger
Substitit et vitam multo cum sanguine fundit.
       80Tum vero exsiliunt Nereia numina ponto
Exanimumque manu monstrum contingere gaudent.
Ludunt Nympharum simplex chorus: illa leonem,
Haec celerem delphina premit: pulcherrima Doris
Et Thetis et Melite ludunt, Panopeaque: et ipsa
       85Molle caput pelago vaga protulit Amphitrite.

Quum etiam roseis distincta coloribus ora,
Mamerti quae stagna colit, MORGANIA FATA
Saepe hanc algoso pugnam speculatur ab antro.
Antra Deae medio lympharum effinxerat alveo,
       90Ipsa parens Natura: tamen secreverat undis,
Externoque tribus diviserat aequore valvis.
Has super imposuit numerosa corallia, saxis
Adfixa et centum distinxit limina conchis.
Ulic, quot Tyrio conchylia picta colore,
       95Ostrea quot pelagus servat, niveosque lapillos
Discolor extremo congesserat aequore Nympha.
Adventante Dea Zephyrus levioribus auris
Mulcet aquas et stagna silent: mille unda vapores
Exhalat: densatur opus. Iam vitrea pendet
       100Tela, Italos inter, montesque obducta Sicano!
Adsurgunt turres, adsurgunt moenia ponto
E medio, tectisque super pendentia tecta,
Ac nitet Ausoniae diffuso lumine coelum.
Miratur radios, miratur quisque colores
       105Et rura et viridi ridentes gramine ripas,
Atque una pro cymba, unoque in littore pisce
Centum oculis pisces, centumque occurrere cymbas.

Interea socii puppim de more coronant
Et captam sicco deponunt littore praedam.
       110Nauticus inde oritur clamor. Cerne! ordine longo
Incedunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem,
Quam Graiae posuere manus, ubi figere dona
Servati ex undis cupiunt. En, carmina fundunt.
En, pedibus festas certant agitare choreas.
       115Vndique, io! valles et concava saxa loquuntur.

(videas fontem)