Constitutio Clementis VIII | Liber Genesis |
Præfatio ad lectorem (ex editione vaticana anni 1592)
recensereIn multis magnisque beneficiis, quæ per sacram Tridentinam Synodum Ecclesiæ suæ Deus contulit, id in primis numerandum videtur, quod inter tot latinas editiones divinarum Scripturarum, solam veterem ac Vulgatam, quæ longo tot sæculorum usu in Ecclesia probata fuerat, gravissimo Decreto authenticam declaravit. Nam, ut illud omittamus, quod ex recentibus editionibus non paucæ ad hæreses hujus temporis confirmandas licenter detortæ videbantur : ipsa certe tanta versionum varietas, atque diversitas magnam in Ecclesia Dei confusionem parere potuisset. Jam enim hac nostra ætate illud fere evenisse constat, quod sanctus Hieronymus tempore suo accidisse testatus est, tot scilicet fuisse exemplaria, quot codices ; cum unusquisque pro arbitrio suo adderet, vel detraheret.
Hujus autem veteris ac Vulgatæ editionis tanta semper fuit auctoritas, tamque excellens præstantia, ut eam ceteris omnibus latinis editionibus longe anteferendam esse, apud æquos judices in dubium revocari non posset. Qui namque in ea libri continentur (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) partim ex sancti Hieronymi translatione, vel emendatione suscepti sunt ; partim retenti ex antiquissima quadam editione latina, quam sanctus Hieronymus communem et Vulgatam, sanctus Augustinus Italam, sanctus Gregorius Veterem translationem appellat.
Ac de Veteris quidem hujus, sive Italæ editionis sinceritate atque præ stantia præclarum sancti Augustini testimonium exstat in secundo libro De doctrina christiana, ubi latinis omnibus editionibus, quæ tunc plurimæ circumferebantur, Italam præferendam censuit, quod esset, ut ipse loquitur, verborum tenacior cum perspicuitate sententiæ. De sancto vero Hieronymo multa exstant veterum Patrum egregia testimonia : eum enim sanctus Augustinus hominem doctissimum, ac trium linguarum peritissimum vocat, atque ejus translationem ipsorum quoque hebræorum testimonio veracem esse confirmat. Eumdem sanctus Gregorius ita prædicat, ut ejus translationem, quam novam appellat, ex hebræo eloquio cuncta verius transfudisse dicat : atque idcirco dignissimam esse, cui fides in omnibus habeatur. Sanctus autem Isidorus non uno in loco Hieronymianam versionem ceteris omnibus anteponit, eamque ab ecclesiis christianis communiter recipi ac probari affirmat, quod sit in verbis clarior, et veracior in sententiis. Sophronius quoque, vir eruditissimus, sancti Hieronymi translationem non latinis modo, sed etiam græcis valde probari animadvertens, tanti eam fecit, ut psalterium et prophetas ex Hieronymi versione in græcum eleganti sermone transtulerit. Porro qui secuti sunt, viri doctissimi, Remigius, Beda, Rabanus, Haymo, Anselmus, Petrus Damiani, Richardus, Hugo, Bernardus, Rupertus, Petrus Lombardus, Alexander, Albertus, Thomas, Bonaventura, ceterique omnes, qui his nongentis annis in Ecclesia floruerunt, sancti Hieronymi versione ita sunt usi, ut ceteræ, quæ pene innumerabiles erant, quasi lapsæ de manibus theologorum, penitus obsoleverint. Quare non immerito catholica Ecclesia sanctum Hieronymum doctorem maximum, atque ad Scripturas sacras interpretandas divinitus excitatum ita celebrat, ut jam difficile non sit illorum omnium damnare judicium, qui vel tam eximii doctoris lucubrationibus non acquiescunt, vel etiam meliora, aut certe paria præstare se posse confidunt.
Ceterum ne tam fidelis translatio, tamque in omnes partes Ecclesiæ utilis, vel injuria temporum, vel impressorum incuria, vel temere emendantium audacia, ulla ex parte corrumperetur, eadem sacrosancta Synodus Tridentina illud Decreto suo sapienter adjecit, ut hæc ipsa vetus ac Vulgata editio emendatissime, quoad fieri posset, imprimeretur : neque ulli liceret eam sine facultate et approbatione superiorum excudere. Quo Decreto simul typographorum temeritati ac licentiæ modum imposuit, et pastorum Ecclesiæ in tanto bono quam diligentissime retinendo, et conservando, vigilantiam, atque industriam excitavit.
Et quamvis insignium Academiarum Theologi in editione Vulgata pristino suo nitori restituenda magna cum laude laboraverint ; quia tamen in tanta re nulla potest esse nimia diligentia, et codices manuscripti complures et vetustiores Summi Pontificis jussu conquisiti, atque in Urbem advecti erant ; et demum, quoniam executio generalium Conciliorum, et ipsa Scripturarum integritas ac puritas ad curam Apostolicæ Sedis potissimum pertinere cognoscitur ; ideo Pius IV Pontifex Maximus pro sua in omnes Ecclesiæ partes incredibili vigilantia, lectissimis aliquot sanctæ romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, aliisque tum Sacrarum litterarum, tum variarum linguarum peritissimis viris, eam provinciam demandavit, ut Vulgatam editionem latinam, adhibitis antiquissimis codicibus manuscriptis, inspectis quoque hebraicis, græcisque bibliorum fontibus ; consultis denique veterum Patrum commentariis, accuratissime castigarent. Quod itidem institutum Pius V prosecutus est. Verum conventum illum ob varias, gravissimasque Sedis Apostolicæ occupationes jamdudum intermissum, Sixtus V divina providentia ad summum Sacerdotium evocatus, ardentissimo studio revocavit, et opus tandem confectum typis mandari jussit. Quod cum jam esset excusum, et ut in lucem emitteretur, idem Pontifex operam daret, animadvertens non pauca in sacra Biblia præli vitio irrepsisse, quæ iterata diligentia indigere viderentur, totum opus sub incudem revocandum censuit atque decrevit. Id vero cum morte præventus præ stare non potuisset, Gregorius XIV qui, post Urbani VII duodecim dierum Pontificatum, Sixto successerat, ejus animi intentionem executus perficere aggressus est, amplissimis aliquot Cardinalibus, aliisque doctissimis viris ad hoc iterum deputatis. Sed eo quoque, et qui illi successit, Innocentio IX brevissimo tempore de hac luce subtractis ; tandem sub initium Pontificatus Clementis VIII qui nunc Ecclesiæ universæ gubernacula tenet, opus, in quod Sixtus V intenderat, Deo bene juvante perfectum est.
Accipe igitur, christiane lector, eodem Clemente Summo Pontifice annuente, ex Vaticana typographia veterem ac Vulgatam sacræ Scripturæ editionem, quanta fieri potuit diligentia castigatam : quam quidem sicut omnibus numeris absolutam, pro humana imbecillitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus, quæ ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem, purioremque esse, minime dubitandum. Et vero quamvis in hac Bibliorum recognitione in codicibus manuscriptis, hebræis, græcisque fontibus, et ipsis veterum Patrum commentariis conferendis non mediocre studium adhibitum fuerit ; in hac tamen pervulgata lectione sicut nonnulla consulto mutata, ita etiam alia, quæ mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt ; tum quod ita faciendum esse ad offensionem populorum vitandam sanctus Hieronymus non semel admonuit : tum quod facile fieri posse credendum est, ut majores nostri, qui ex hebræis, et græcis latina fecerunt, copiam meliorum, et emendatiorum librorum habuerint, quam ii, qui post illorum ætatem ad nos pervenerunt, qui fortasse tam longo tempore identidem describendo minus puri, atque integri evaserunt ; tum denique quia sacræ Congregationi amplissimorum Cardinalium, aliisque eruditissimis viris ad hoc opus a Sede Apostolica delectis propositum non fuit, novam aliquam editionem cudere, vel antiquum interpretem ulla ex parte corrigere, vel emendare ; sed ipsam veterem, ac Vulgatam editionem latinam a mendis veterum librariorum, necnon pravarum emendationum erroribus repurgatam, suæ pristinæ integritati, ac puritati, quoad ejus fieri potuit, restituere ; eaque restituta, ut quam emendatissime imprimeretur juxta Concilii œcumenici Decretum pro viribus operam dare.
Porro in hac editione nihil non canonicum, nihil ascititium, nihil extraneum apponere visum est : atque ea causa fuit, cur liber tertius et quartus Esdræ inscripti, quos inter canonicos libros sacra Tridentina Synodus non annumeravit, ipsa etiam Manassæ regis Oratio, quæ neque hebraice, neque græce quidem exstat, neque in manuscriptis antiquioribus invenitur, neque pars est ullius canonici libri, extra canonicæ Scripturæ seriem posita sint : et nullæ ad marginem concordantiæ (quæ posthac inibi apponi non prohibentur), nullæ notæ, nullæ variæ lectiones, nullæ denique præfationes, nulla argumenta ad librorum initia conspiciantur.
Sed sicut Apostolica Sedes industriam eorum non damnat, qui concordantias locorum, varias lectiones, præfationes sancti Hieronymi, et alia id genus in aliis editionibus inseruerunt ; ita quoque non prohibet, quin alio genere caracteris in hac ipsa Vaticana editione ejusmodi adjumenta pro studiosorum commoditate, atque utilitate in posterum adjiciantur ; ita tamen, ut lectiones variæ ad marginem ipsius textus minime annotentur.