Vulgata Clementina/In XII prophetas praefatio

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Hieronymi in XII prophetas præfatio

 In Danielem Ad Damasum in evangelistas 

Non est idem ordo duodecim prophetarum apud Hebræos, qui et apud nos. Unde secundum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt, Osee commaticus est, et quasi per sententias loquens. Joël planus in principiis : in fine obscurior. Et usque ad Malachiam, habent singuli proprietates suas, quem Esdram scribam, legisque doctorem Hebræi autumant. Et quia longum est nunc de omnibus dicere : hoc tantum vos o Paula et Eustochium admonitas volo, unum librum esse duodecim prophetarum : et Osee synchronon Isaiæ : Malachiam vero Aggæi et Zachariæ fuisse temporibus. In quibus autem tempus non præfertur in titulo ; sub illis eos regibus prophetasse, sub quibus et hi qui ante eos habent titulos prophetaverunt.