Vulgata Clementina/In Ezechielem praefatio

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Hieronymi in Ezechielem præfatio

 In libros Salomonis Ad Paulam et Eustochium in translationem Isaiæ ex Hebraica veritate præfatio 

Ezechiel propheta cum Joachim rege Judæ captivus ductus est in Babylonem : ibique iis qui cum eo capti fuerant, prophetavit, pænitentibus quòd ad Jeremiæ vaticinium se ultro adversariis tradidissent, et viderent adhuc urbem Jerosolymam stare, quam ille casuram esse prædixerat. Tricesimo autem ætatis suæ anno et captivitatis quinto exorsus est ad concaptivos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldæa, Jeremias in Judæa prophetaverunt. Sermo ejus nec satis disertus, nec admodum rusticus est : sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse fuit sicut Jeremias : principia voluminis et finem magnis habens obscuritatibus involuta. Sed et vulgata ejus editio non multum distat ab Hebraico. Unde non satis miror quid causæ extiterit, ut si eosdem in universis libris habemus interpretes : in aliis eadem, in aliis diversa transtulerint. Legite igitur et hunc juxta translationem nostram : quoniam per cola scriptus et commata, manifestiorem legentibus sensum tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quòd nemo eos compellat ut scribant. Sed vereor ne illud eis eveniat, quod Græce significantius dicitur, ut vocentur φαγολοίδοροι, quod est, manducantes sannas.