Prologus Galeatus, sive in libros Regum | Ad Desiderium in Pentateuchum præfatio |
Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit simul et suavissimas litteras, quæ a principio amicitiarum fidem probatæ jam fidei, et veteris amicitiæ præferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non præsentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio : sed Dei timor, et Divinarum scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse : ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates, sic Plato Ægyptum, et Architam Tarentinum, eamque oram Italiæ, quæ quondam magna Græcia dicebatur, laboriosissime peragravit : ut qui Athenis magister erat, et potens, cujusque doctrinam Academiæ gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus : malens aliena verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique dum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo paruit, captivus, vinctus, et servus ; tamen quia philosophus, major emente se fuit. Ad Titum Livium lacteo eloquentiæ fonte manantem, de ultimis Hispaniæ Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus : et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa ætas inauditum omnibus sæculis, celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quærerent. Apollonius, sive ille magus, ut vulgus loquitur, sive philosophus, ut Pythagorici tradunt, intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiæ regna penetravit : et ad extremum, latissimo Phison amne transmisso, pervenit ad Brachmanas, ut Hiarcam in throno sedentem aureo, et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos de natura, de motibus siderum, ac dierum cursu audiret docentem. Inde per Ælamitas, Babylonios, Chaldæos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phœnices, Arabes, Palæstinos, reversus Alexandriam, perrexit Æthiopiam, ut Gymnosophistas, et famosissimam solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret, et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.
II
recensereQuid loquar de sæculi hominibus, cum Apostolus Paulus [Act. 9. c.] vas electionis et magister Gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur [1. Cor. 13. a, Gal. 1. d.]. An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur, Christus? post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Jerosolymam, ut videret Petrum, et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis futurus Gentium prædicator instruendus erat. Rursumque post annos quattuordecim, assumpto Barnaba, et Tito exposuerit Apostolis Evangelium, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset [Gal. 2. d.]. Habet enim nescio quid latentis ἐνεργείας, viva vox, et in aures discipuli de auctoris ore transfusa, fortius sonat. Unde et Æschynes cum Rhodi exularet, et legeretur illa Demosthenis oratio, quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait.
III
recensereQuid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem? Hæc non dico, quod sit in me aliquid tale, quod vel possis a me audire, vel velis discere: sed quod ardor tuus ac discendi studium etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile, et sine doctore, laudabile est. Non quid invenias, sed quid quæras consideramus. Mollis cera, et ad formandum facilis, etiam si artificis et plastæ cessent manus, tamen virtute totum est quidquid esse potest. Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi, et prophetas didicisse se gloriatur [Act. 22. a.], ut armatus spiritualibus telis postea diceret confidenter: "Arma nostræ militiæ, non carnalia sunt : sed potentia Deo, ad destructionem munitionum consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo, et parati subiugare cunctam inobedientiam" [2. Cor. 10. b]. Ad Timotheum scribit, ab infantia Sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis, ne negligat gratiam quæ data sit ei per impositionem manus presbyterii [2. Tim. 3. a., 1. Tim. 4. d]. Tito præcipit ut inter ceteras virtutes Episcopi, quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque in eo eligat Scripturarum: "Obtinentem", inquit, "eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem" [Tit. 1. b.] : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere".
IV
recensereSancta quippe rusticitas solum sibi prodest : et quantum ædificat ex vitæ merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus non resistat. Malachias propheta, immo per Aggæum Dominus : "Interroga, ait, sacerdotes Legem [Agg. 2. b] : in tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de Lege. Et in Deuteronomio legimus, Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, seniores tuos, et dicent tibi [Deut. 32. 2]. In Psalmo quoque centesimo decimo octavo, "Cantabiles mihi erant justificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ" [Psal. 118.]. Et in descriptione justi viri, cum eum David arbori vitæ, quæ est in paradiso compararet, inter ceteras virtutes, et hoc intulit, "In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte" [Psal. 1]. Daniel in fine sacratissimæ Visionis justos ait, fulgere sicut stellas, et intelligentes, id est doctos, quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent justa rusticitas, et docta justitia. Alii stellis, alii cælo comparantur. Quamquam juxta Hebraicam veritatem utrumque de eruditis possit intelligi. Ita enim apud eos legimus. "Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates" [Dan. 12. b.]. Cur dicitur Paulus Apostolus vas electionis ? Nempe quia legis et Scripturarum sanctarum erat armarium. Pharisæi stupent ad doctrinam Domini : et mirantur in Petro et Joanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio, et quotidiana in lege meditatio tribuere solet, illis hoc Spiritus sanctus suggerebat, et erant, juxta quod scriptum est, θεοδίδακτοι [Isai. 54. d., Joan. 6. a.]. Duodecim annos Salvator impleverat, et in Templo senes de quæstionibus legis interrogans, magis docet, dum prudenter interrogat [Luc. 2. f.]. Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Joannem, quorum uterque dicere poterat. "Etsi imperitus sermone, non tamen scientia" [2. Cor. 11. b]. Joannes rusticus, piscator, indoctus ? Et unde illa vox obsecro, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ?" [Joan. 1. a.] λόγος enim Græce multa significat; nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula quæ subsistunt. Quæ universa recte intelligimus in Christo.
Hoc doctus Plato nescivit, hoc Demosthenes eloquens ignoravit. "Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo" [1. Cor. 1. c., Abd. 1. c., Isa. 29. c.]. Vera sapientia perdet falsam sapientiam ; et quanquam stultitia prædicationis in cruce sit, tamen Paulus "sapientiam loquitur inter perfectos : sapientiam autem non sæculi hujus, nec principum sæculi istius, qui destruuntur; sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam prædestinavit Deus ante sæcula". Dei sapientia Christus est. "Christus enim, Dei virtus, et Dei sapientia" [1. Cor. 1. c., 2. Cor. 1. b.]. Hæc sapientia, in mysterio abscondita est : de qua et noni Psalmi titulus prænotatur. Pro occultis filii, "in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi" [Coloss. 2. a.]. Et qui in mysterio absconditus erat, prædestinatus est ante sæcula : prædestinatus autem, et præfiguratus, in Lege et Prophetis. Unde et Prophetæ appellabantur videntes: quia videbant eum, quem ceteri non videbant. "Abraham vidit diem ejus, et lætatus est" [Joan. 8. g.]. Aperiebantur cæli Ezechieli, qui populo peccatori erant [Ezec. 1. a.]. "Revela, inquit David, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua" [Psal. 118.].
Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur [Rom. 7. c.], ac revelata facie Dei gloriam contemplemur. [2. Cor. 3. d.] Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur : quem si dederis homini scienti litteras ut legat, respondebit tibi. Non possum : signatus est enim [Apoc. 5. a., Isai. 29. d.]. Quanti hodie putant se nosse litteras, et tenent signatum librum, nec aperire possunt, nisi ille reseraverit "qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit; claudit et nemo aperit ?" [Apoc. 3. b.] In Actis Apostolorum sanctus Eunuchus, immo vir (sic enim eum Scriptura cognominat) cum legeret Isaiam prophetam, interrogatus a Philippo, "Putasne intelligis quæ legis ?" respondit, "Quomodo possum, nisi aliquis me docuerit?" [Act. 8. c.] Ego ( ut de me loquar interim ) nec sanctior sum hoc Eunucho, nec studiosior, qui de Æthiopia, id est de extremis mundi finibus venit ad templum, reliquit aulam regiam : et tantus amator Legis divinæque scientiæ fuit, ut etiam in vehiculo sacras legeret litteras factas. Et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Jesum, qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus ! eadem hora credit Eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus est, ac magister de discipulo, plus in deserto fonte Ecclesiæ, quàm in aurato synagogæ templo reperit. Hæc a me perstricta sunt breviter ( neque enim Epistularis angustia evagari longius patiebatur ) ut intelligeres te in Scripturis sanctis sine prævio, et monstrante semitam non posse ingredi.
VI
recensereTaceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomis, astrologis, medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, τό δὸγμα, τὴν μέθοδον, τὴν ἐμπειριαν. Ad minores artes veniam, et quæ non tam lingua, quàm manu administrantur. Agricolæ, cæmentarii, fabri metalorum, lignorumque cæsores, lanarii quoque et fullones, et ceteri qui variam supellectilem, et vilia opuscula fabricantur, absque doctore esse non possunt quod cupiunt. "Quod Medicorum est", "promittunt Medici, tractant fabrilia fabri".
Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. "Scribimus indocti, doctique poemata passim". Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi præsumunt, lacerant, docent antequàm discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, pro pudor, a feminis, quod viros doceant, et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis quod ipsi non intellegunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas post sæculares litteras venerint, et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant : nec scire dignantur quid Prophetæ, quid Apostoli senserint, sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia : quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legerimus Homerocentonas, et Virgiliocentonas : ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, quia scripserit: "Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Jam nova progenies cælo demittitur alto". Et patrem loquentem ad filium, "Nate meæ vires, mea magna potentia solus". Et post verba Salvatoris in cruce. "Talia perstabat memorans, fixusque manebat." Puerilia sunt hæc, et circulatorum ludo similia, docere quod ignores : immo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.
VII
recensereGenesis
recensereVidelicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura mundi, de exordio generis humani, de divisione terræ, de confusione linguarum et gentium, usque ad exitum scribitur Hebræorum.
Exodus
recenserePatet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque præceptis.
Leviticus
recensereIn promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, immo singulæ pene syllabæ, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus spirant cælestia sacramenta.
Numeri
recensereNumeri vero nonne totius arithmeticæ et prophetiæ Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent ?
Deuteron.
recensereDeuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicæ legis præfiguratio, nonne sic ea habet quæ priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Moyses, hucusque Pentateuchus, quibus quinque verbis loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur [1. Cor. 14. d.].
Job
recensereJob exemplar patientiæ, quæ non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur : omnesque leges dialecticæ, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba, plena sunt sensibus. Et ( ut de ceteris sileam ) resurrectionem corporum sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit. "Scio" inquit, "quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum : et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hæc spes mea in sinu meo".
Josue, sive Jesus Nave
recensereVeniam ad Jesum Nave, qui typum Domini non solum gestis, verum etiam nomine præfert, transit Jordanem, hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos montes, flumina, torrentes atque confinia, Ecclesiæ cælestisque Jerusalem spiritualia regna describit.
Lib. Judicum
recensereIn Judicum libro, quot principes populi, tot figuræ sunt.
Ruth
recensereRuth Moabitis, Isaiæ explet vaticinium dicentis, "Emitte agnu Domine Dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion" [Isaiæ 16. a.].
Reg. I. & II.
recensereSamuel in Heli mortuo, et in occiso Saul, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi sacerdotii, novique imperii sacramenta testatur.
Reg. III. & IIII.
recensereMelachim, id est tertius et quartus Regum liber, a Salomone usque ad Jechoniam, et a Jeroboam filio Nabat usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israël. Si historiam respicias, verba simplicia sunt : si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiæ paucitas, et hæreticorum contra Ecclesiam bella narrantur.
Duodecim Prophetæ in unius voluminis angustias coartati, multo aliud, quàm sonant in littera, præfigurant.
Osee
recensereOsee crebro nominat Ephraim, Samariam, Joseph, Jezrahel, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum præstolari.
Joël
recensereJoël filius Phathuel, describit terram duodecim tribuum, eruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam : et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina, qui effusum iri in cenaculo Sion : qui centum viginti ab uno usque ad quindecim paulatim, et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in psalterio mystice continentur [Act. 2. c.].
Amos
recensereAmos pastor, et rusticus, et ruborum mora distringens, paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria aut quattuor scelera Damasci, et Gazæ, et Tyri, et Idumeæ, et filiorum Ammon et Moab ; et in septimo et octavo gradu Judæ et Israël ? Hic loquitur ad vaccas pingues, quæ sunt in Samariæ monte, et ruituram domum majorem, minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustæ, et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram ; non famem panis, nec sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei.
Abdias
recensereAbdias qui interpretatur "servus Dei", pertonat contra Edom sanguineum, terrenumque hominem, fratris quoque Jacob semper æmulum, hasta percutit spirituali.
Jonas
recensereJonas "columba" pulcherrima naufragio suo passionem Domini præfigurans, mundum ad pœnitentiam revocat : et sub nomine Ninive, Gentibus salutem nuntiat.
Michæas
recensereMichæas de Morasthi, "cohæres" Christi, vastationem annuntiat filiæ latronis, et obsidionem ponit contra eam : quia maxillam percusserit judicis Israël.
Nahum
recensereNahum "consolator" orbis increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur : "Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem".
Habacuc
recensereHabacuc "luctator" fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: "Operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit : cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus".
Sophonias
recensereSophonias "speculator", et arcanorum Dei cognitor, audit clamorem a Porta piscium, et ejulatum a Secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pilæ : quia conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt universi, qui involuti erant argento.
Aggæus
recensereAggæus "festivus" et lætus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum templum ædificat, Deumque patrem inducit loquentem, "Adhuc unum modicum, et ego commovebo cælum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus".
Zacharias
recensereZacharias "memor Domini sui", multiplex in prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem : candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis : duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit, et dextris : ut post equos nigros, rufos, albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem vaticinetur et prædicet, sedentem super pullum filium asinæ subjugalis.
Malachias
recensereMalachias aperte, et in fine omnium prophetarum, de abiectione Israël, et vocatione Gentium, "Non est mihi", ait, "voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda".
Isaias
recensereIsaiam, Jeremiam, Ezechielem, et Danielem quis possit vel intelligere, vel exponere ? Quorum primus non Prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium.
Jeremias
recensereSecundus virgam nuceam, et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus, et quadruplex diversis metris nectit alphabetum.
Ezechiel
recensereTertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebræos istæ partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur.
Daniel
recensereQuartus vero qui et extremus inter quattuor prophetas temporum conscius, et totius mundi φιλοΐστωρ lapidem præcisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat.
David
recensereDavid, Simonides noster, Pindarus et Alcæus, Flaccus quoque, Catullus, atque Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio, ab inferis suscitat resurgentem.
Proverbia, Ecclesiast., Canticum
recensereSalomon, pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit, et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.
Esther
recensereEsther in Ecclesiæ typo populum liberat de periculo, et interfecto Aman, qui interpretatur "iniquitas," partes convivii, et diem celebrem mittit in posteros.
Paralip.
recensereParalipomenon liber, id est instrumenti veteris ἑπιτομὴ, tantus ac talis est, ut absque illo, siquis scientiam scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, juncturasque verborum, et prætermissæ in Regum libris tanguntur historiæ, et innumerabiles explicantur Evangelii quæstiones.
Esdras et Nehemias
recensereEsdras et Neemias, "adiutor" videlicet et "consolator a Domino" in unum volumen coarctantur, instaurant templum, muros extruunt civitatis : omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio sacerdotum, levitarum, Israëlis, proselytorum, ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice præferunt, aliud retinent in medulla. Cernis me Scripturarum amore raptum, excessisse modum epistulæ, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere, "Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore" [Psal. 118. c.]. Ceterum illud Socraticum impletur in nobis, "Hoc tantum scio, quod nescio".
Tangam et novum breviter testamentum.
Matthæus, Marcus, Lucas, Joannes
recensereMatthæus, Marcus, Lucas, et Joannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur "scientiæ multitudo", per totum corpus oculati sunt, scintillæ emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos, et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia, tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Spiritus sancti perduxerit [Ezec. 1].
Paulus apostolus
recenserePaulus Apostolus ad septem scribit ecclesias, octava enim ad Hebræos, a plerisque extra numerum ponitur. Timotheum instruit, ac Titum, Philemonem pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo tacere melius puto, quàm pauca scribere.
Actus Apostolorum
recensereActus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiæ infantiam texere : sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertemus pariter omnia verba illius, animæ languentis esse medicinam [2. Cor. 3.].
Jacobus, Petrus, Joannes, Judas
recensereJacobus, Petrus, Joannes, Judas, septem epistulas ediderunt tam mysticas, quàm succinctas, et breves pariter ac longas : breves in verbis, longas in sententiis : ut rarus sit, qui non in earum lectione cæcutiat.
Apocalypsis
recensereApocalypsis Joannis tot habet sacramenta, quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Oro te frater carissime, inter hæc vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quærere. Nonne tibi videtur jam hic in terris terris regni cælestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quæ vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, ut rusticam concionem facilius instruerent, et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans, et hebes, ut hæc me nosse pollicear, et eorum fructus capere, quorum radices in cælo fixæ sunt : sed velle fateor. Sedenti me præfero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur, quærens invenit [Matt. 7. a., Luc. 11. b.]. Discamus in terris, quorum scientia nobis perseveret in cælo. Obviis te manibus excipiam, et ( ut inepte aliquid, ac de Hermagoræ tumiditate effutiam ) quidquid quæsieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum sæculi, fidem amicitiæ, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo ipsa Epistula præferebat. Festina, quæso te, et hærentis in salo naviculæ funem magis præcide, quàm solve.
VIII
recensereNemo renunciaturus sæculo bene potest vendere, quæ contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est, "Avaro tam deest quod habet, quàm quod non habet". Credenti totus mundus divitiarum est : infidelis autem etiam obolo indiget [Prover. 17]. Sic vivamus tanquam nihil habentes, et omnia possidentes [2. Cor. 6. b.]. Victus et vestitus divitiæ Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende : si non habes, projice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est [Matth. 5. g.]. Scilicet nisi tu, semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt [Matth. 4. c., Marc. 12. d.], vidua duo æra misit in gazophylacium, et præfertur Crœsi divitiis [Luc. 11. a.]. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.