Vulgata Clementina/Ex catalogo scriptorum Ecclesiasticorum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Hieronymi ex catalogo scriptorum Ecclesiasticorum

 Ad Damasum in evangelistas præfatio De apocryphis libris 

Paulus Apostolus, qui ante Saulus, extra numerum duodecim Apostolorum, de tribu Benjamin et oppido Judææ Gischalis fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Ciliciæ commigravit, a quibus ob studia legis missus Jerosolymæ, a Gamaliel viro doctissimo cujus Lucas meminit, eruditus est. Cum autem interfuisset neci martyris Stephani, et acceptis a pontifice templi epistolis, ad persequendos eos qui Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione compulsus ad fidem, quæ in Actibus Apostolorum scribitur, in vas electionis de persecutore translatus est. Cumque primum ad prædicationem ejus Sergius Paulus Proconsul Cypri credidisset, ab eo, quòd eum Christi fidei subegerat, sortitus est nomen Paulus : et juncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertensque Jerosolymam, a Petro, Jacoboque et Joanne, Gentium apostolus ordinatur. Et quia in Actibus Apostolorum plenissime de ejus conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est secundo Neronis, eo tempore quo Festus procurator Judææ successit Felici, Romam vinctus mittitur ; et biennium in libera manens custodia, adversus Judæos de Adventu Christi quotidie disputavit. Sciendum autem in prima satisfactione, (necdum Neronis imperio roborato, nec in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant historiæ) Paulum a Nerone dimissum, ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus prædicaret, sicut ipse scribit in secunda epistola ad Timotheum (eo tempore quo et passus est, de vinculis dictat epistolam,) In prima mea satisfactione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non eis imputetur. Dominus autem mihi affuit, et confortavit me, ut per me prædicatio compleretur, et audirent omnes Gentes ; et liberatus sum de ore leonis. Manifestissime leonem propter crudelitatem, Neronem significans. Et in sequentibus, Liberatus sum de ore leonis. Et statim, Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvavit me in regnum suum cælestte, quòd scilicet præsens sibi sentiret imminere martyrium. Nam et in eadem Epistola præmiserat, Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meæ instat. Hic ergo decimo quarto Neronis anno, eodem die quo Petrus, Romæ pro Christo capite truncatus, sepultusque est in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo septimo. Scripsit autem novem ad septem Ecclesias epistolas, ad Romanos unam, ad Corinthios duas, ad Galatas unam, ad Ephesios unam, ad Philippenses unam, ad Colossenses unam, ad Thessalonicenses duas. Præterea ad discipulos suos, Timotheo duas, Tito unam, Philemoni unam. Epistola autem quæ fertur ad Hebræos, non ejus creditur, propter styli sermonisque dissonantiam : sed vel Barnabæ juxta Tertullianum, vel Lucæ Evangelistæ, juxta quosdam: vel Clementis Romanæ postea Ecclesiæ Episcopi, quem ajunt ipsi adjunctum sententias Pauli proprio ordinasse, et ornasse sermone : vel certe quia Paulus scribebat ad Hebræos, et propter invidiam sui apud eos nominis, titulum in principio salutationis amputaverit, scripserat ut Hebræus Hebræis Hebraice, id est suo eloquio disertissime, ut ea quæ eloquenter scripta fuerant in Hebræo, eloquentius verterentur in Græcum, et hanc causam esse, quòd a cæteris Pauli epistolis discrepare videatur. Legunt quidam et ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur.

Jacobus, qui appellatur frater Domini, cognomento Justus, ut nonnulli existimant, Joseph, ex alia uxore ; ut autem mihi videtur, Mariæ sororis matris Domini, cujus Joannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini, statim ab Apostolis Jerosolymorum Episcopus ordinatus, unam tantum scripsit epistolam, quæ de septem catholicis est : quæ et ipsæ ab alio quodam sub nomine ejus edita asseritur. Licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem. Egesippus vicinus Apostolicorum temporum, in quinto commentariorum libro de Jacobo narrans, ait, Suscepit ecclesiam Jerosolymæ, post Apostolos frater Domini Jacobus, cognomento Justus. Multi siquidem Jacobi vocabantur. Hic de utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, numquam attonsus est, nec unctus unguento, nec usus balneo. Huic soli licitum erat ingredi Sancta sanctorum : siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur templum : et fixis genibus, pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiem traxisse ejus genua crederentur. Dicit et alia multa, quæ enumerare longum est. Sed et Josephus in vicesimo libro Antiquitatum refert, et Clemens in septimo ὑποτυπώσεων, mortuo Festo, qui Judæam regebat, missum a Nerone esse successorem ejus Albinum : qui cum necdum ad provinciam pervenisset, Ananus, inquit, pontifex adolescens, Anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione ἀναρχίας concilium congregavit, et compellens publice Jacobum ut Christum Dei filium denegaret, corradicentem lapidari jussit. Qui cum præcipitatus de pinna templi, confractis cruribus adhuc semivivus tendens ad cælum manus diceret, Domine ignosce eis : quod enim faciunt, nesciunt : fullonis fuste quo udæ vestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit. Tradit item Josephus tantæ eum sanctitatis fuisse, et celebritatis in populo, ut propter ejus necem creditum sit subversam esse Jerosolymam. Hic est de quo Paulus Apostolus scribit ad Galatas, alium autem Apostolorum viri neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Et Apostolorum super hoc crebrius acta testantur. Evangelium quoque quod appellatur secundum Hebræos, et a me nuper in Græcum, Latinumque sermonem translatum est, quod et Origenes sæpe utitur, post resurrectionem Salvatoris refert : Dominus autem cum dedisset sindonem servo sacerdotis, ivit ad Jacobum, et apparuit ei. Juraverat enim Jacobus se non comesturum panem ab illa hora, qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a mortuis. Rursusque post apululum, Afferte, ait Dominus, mensam et panem. Statimque additur, Tulit panem, et benedixit, ac fregit, et dedit Jacobo Justo, et dixit ei, frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit filius hominis a dormientibus. Triginta itaque annos Jerosolymis rexit Ecclesiam, id est usque ad septimum Neronis annum, et juxta templum, ubi et præcipitatus fuerat, sepultus est. Titulum usque ad obsidionem Titi et ultimam Hadriani notissimum habuit. Quidam e nostris in Monte oliveti cum conditum putant : sed falsa eorum opinio est.

Simon Petrus filius Jonæ, provinciæ Galilææ, vico Bethsaida, frater Andreæ Apostoli, et princeps Apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesiæ, et prædicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii imperatoris anno, ad expugnandum Simonem magum Romam pergit, ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, id est decimum quartum. A quo et affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum qui sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas epistolas, quæ Catholicæ nominantur : quarum secunda, a plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et Evangelium juxta Marcum, qui auditor ejus et interpres fuit, hujus dicitur. Libri autem e quibus unus actorum ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius prædicationis, quartus Apocalypsis, quintus judicii, inter apocryphas scripturas reputantur. Sepultus Romæ in Vaticano juxta viam triumphalem, totius orbis veneratione celebratur.

Judas frater Jacobi parvam quidem, quæ de septem catholicis est, epistolam reliquit. Et quia de libro Enoch, qui apocryphus est, in ea assumit testimonium, a plerisque rejicitur : tamen auctoritatem vetustate jam et usu meruit, et inter sanctas scripturas computatur.