Vos probe nostis

This is the stable version, checked on 25 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vos probe nostis
1900

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS 1887 p. 209
LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
AD EPISCOPOS ITALIAE DE SS. ROSARIO*


Venerabiles Fratres,

Vos probe nostis, his luctuosis temporibus, in praeclara Virgine, quae a Rosario nuncupatur, ad populi Christiani salutem et prosperitatem, atque Ecclesiae pacem tranquillitatemque obtinendam, quantae nobis sit spei. Equidem memores, in gravissimis quibusque Ecclesiae calamitatibus, Pastores aeque ac Fideles ad gloriosam Dei Matrem, praepotens Christianorum auxilium, in cuius manibus sunt omnium repositi thesauri gratiarum, bonae spei plenos confugere adsuevisse : itemque pro certo habentes, piam animi erga eamdem Virginem, quam Rosarii nomine invocamus, devotionem nostrorum temporum indigentiis maximopere opportunam contingere, ut haec devotio ubique magis ac magis excitantur, et largius semper in totius Catholici Orbis Fidelibus confirmaretur, et serio voluimus, et enixe curavimus.

Iam saepenumero in suadenda πράξει mensis Octobris ad Bmae Virginis honorem, quibus causis adduceremur, qua spe teneremur, qui modus esset sequendus innuimus; atque universa Ecclesia in omnibus Terrae partibus voci nostrae auscultans, hortationem nostram eximiae pietatis significationibus excepit, et etiamdum ad exsolvendum integro mense eidem SSmae Virgini quotidianum huius piae devotionis, adeo Illi gratae, tributum sese praeparat. - In eiusmodi sancto ac praeclaro piae religionis studio prosequendo non ultima Italia fuit; ubi in Virginem pietas tam altis est fixa radicibus atque adeo universaliter percepta; nec fore dubitamus, quin et hoc anno Italia sui erga praecelsam Dei Matrem amoris testimonium exhibitura sit, Nobisque novas suppeditatura laetitiae causas atque solatii.

Necessarium tamen ducimus hic ad vos, Venerabiles Fratres, specialis exhortationis verba convertere, ut novo singularique studio mensis SSmae Virgini Mariae, cui a Rosario nomen est, dicatus in omnibus Italiae Dioecesibus sanctificetur.

Quaenam peculiares rationes Nos ad id praecipiendum compellant, pernoscere facile est. Iam tum, cum Deus ad regendam in Terris Ecclesiam suam Nos vocavit, iis omnibus adminiculis, quae penes Nos esse novimus, quaeque animabus sanctificandis et Iesu Christi regno amplificando omnium aptissima visa sunt, uti studuimus. Nullam profecto nationem, nec ullum populum a nostris quotidianis curis exclusimus: probe scientes, pro omnibus divum Redemptorem in Cruce pretiosum suum Sanguinem effudisse, atque omnibus aperuisse Regnum Gratiae et Gloriae. - Nemo tamen miretur, si Nos speciali dilectione Italicum populum prosequamur. Ipsemet enim divinus Magister Iesus Christus prae omnibus Orbis regionibus Italiam, ut sui in Terris Vicarii sedes esset, elegit; atque in aeternis Providentiae suae consiliis decrevit, ut Roma Catholici Caput Orbis evaderet. Hac quidem ratione Italicus populus divinitus destinatur, ut omnium proxime magno Patri familiae Christianae consistat, eiusque cum laetitiam, tum etiam moerores omnium maxime participet. Et nimis sane in praesens gravissimae in hac ipsa Italia moeroris causae animo nostro suppetunt. Fides enim et Εθική Christiana, praeclarissima a Maioribus nostris tradita haer editas, quaeque praecipuum quovis tempore Patriae nostrae, ac tot illustrium Italorum decus extitit, vel insidiose et quasi in occulto, vel palam atque impudentissimo Κυνισμω a quorumdam hominum facilone impetuntur; qui nimirum quam ipsimet iam amiserint, Fidem atque Εθικήν ceteris adimere conantur. In qua quidem re, magis quam in alia qualibet, perduellium sectarum, atque eorum hominum, qui plus minusve docile ac versatile se praebent in eorum manibus instrumentum, operam perspicere cuique facile est. Hac vero in Urbe Roma, ubi suam Christi Vicarius Sedem habet, prae ceteris locis, horum conatus, quasi in quodam centro audacius una conferuntur, seseque tota sud indomita ferocia explicant ac manifestant eorumdem diabolica consilia.

Haud equidem Nobis opus est vobis, Venerabiles Fratres, patefacere quanto animus noster moerore afficiatur, quum tot Nobis carissimorum filiorum animas tam gravibus periculis obnoxias conspiciamus. Qui quidem animi nostri maeror eo magis excrescit, quod Nos ipsos omnino praepeditos videmus, quominus ea qua percuperemus, quaeque Nobis iure merito competit, salutari efficacia hisce praegrandibus malis Nosmet ut murum pro domo Israël opponamus. Vobis enim, Venerabiles Fratres, compertae sunt vitae conditiones, in quibus adacti versamur. His igitur de causis maiorem necessitatem Nobis esse persentimus magnae Virginis Deiparae auxilium ac praesidium implorandi. - Quiqui sunt ergo probi Itali pro suis errantibus fratribus enixe adprecentur; itemque pro universali omnium Patre, Romano Pontifice, ut Deus pro infinita sua misericordia communia filiorum et Patris vota excipiat, exaudiat. Atque etiam, quod ad id assequendum attinet, vividior quaeque ac firmior spes nostra in gloriosissima Rosarii Regina innititur; quae quidem iam tum, cum hoc nomine vocari coepta est, illico Ecclesiae et Christiano populo quibuslibet in indigentiis benignissimam Auxiliatricem se exhibuit. - Iam alias huiusmodi decora, atque insignes contra Albigenses, et alios praepotentes hostes Christiani nominis obtentus actosque triumphos meminimus, decora, profecto ac triumphus, quae non modo in Ecclesiae vehementer oppugnatae atque afflictae utilitatem cedunt, verum etiam in populorum ac nationum, quam praesenti aevo iis habere licet, prosperitatem. Nimirum quid ni et in praesentibus Ecclesiae calamitatibus eadem potentiae et bonitatis prodigia a Magna Virgine pro Ecclesia ipsa, eiusque Capite ac toto christiano Orbe iterum perpetrari possint, si quidem Fideles populi praeclara pietatis exempla in iisdem rerum adiunctis a maioribus nostris exhibita renovare satagant ?

Id igitur in causa est, cur Nobis, ut propitiam christiano populo hanc potentissimam Reginam habeamus, mens sit ac propositum Eam maiori semper honore sub Rosarii nomine prosequendi, eiusque augendi cultum. Proinde ab anno, qui nunc decurrit ac deinceps, Rosarii solemnitatem ritu duplici secundae classis, ut aiunt, in universa Ecclesia celebrandam esse decrevimus. Atque eamdem ob causam exoptamus, ut catholicus Italicus populus tum quovis tempore, tum praesertim proximo mense Octobri, speciali devotionis affectu ad hanc praecelsam Virginem se convertat, ac materno Eius Cordi dulcem suavemque vim inferat, Eamdem exorans pro Ecclesiae atque Apostolicae Sedis exaltatione, pro Iesu Christi in terris Vicarii libertate, pro publica demum pace ac prosperitate. Et quoniam eo maior et certior est precum effectus, quo melior est in praesenti moralis dispositio precantis, idcirco Vos, Venerabiles Fratres, vehementer adhortamur, ut omnibus pii ac religiosi animi vestri viribus robustam, vividam atque operosam in populis vestrae curae commissis Fidem excire, eosque per poenitentiam in Dei gratiam et ad omnia Religionis officia fideliter adimplendo revocare adnitamini. In quibus, habita temporum, quibus vivimus, ratione, uti omnium maxime praecipuum, ingenua et sincera Fidei atque Εθικης christianae professio recensenda est, qua quidem omnis ad humana iudicia respectus evincatur, atque omni alii cuique rei, ea quae ad Religionem attinent, et animarum aeterna salus praeferantur.

Nec enim dissimulare fas est quamvis Dei Misericordia, Religionis sensus in Italiae populo adhuc vigeat, lateque explicetur; tamen etiam in eiusdem Italiae sinu, malefico quodam sive hominum, sive temporum influxu, serpere coepit irreligiosa (quam vocant) Indifferentia, seu Sanctorum Δογματων contemptus, cuius causa pedetentim minuitur practica illa reverentia, ac filialis ille in Ecclesiam amor, quae olim Maiorum decus et gloria extiterunt.

Per vos igitur, Venerabiles Fratres, fieri contingat, ut validus in populis curae vestrae commissis, Christianus sensus, rei Catholicae studium, in Virginis praesidium fiducia, Spiritus denique precum excitetur. Dubitandum enimvero non est, quin haec invictissima Regina a tot filiis, tam bene animo comparatis, invocata, eorum votis benigne respondeat, afflictum animum nostrum soletur et erigat, piosque conatus pro Ecclesia atque Italia, melioribus utrique temporibus reductis, obsecundet. His animi nostri sensibus Vobis, Venerabiles Fratres, Clero populoque cuiusque vestrum curis commisso apostolicam benedictionem, selectissimorum bonorum et coelestium munerum pignus, impertimus.


LEO PAPA XIII

  • ASS, vol. XX (1887), pp. 209-213.