EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Volumen tertium
1886
editio: incognita
fons: incognitus

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII

AD EMINENTISSIMOS CARDINALES IOANNEM SIMEONI
ET THOMAM ZIGLIARA QUOAD VOL. III IN LUCEM

PRODITUM EX OPERIBUS S. THOMAE*

LEO PP. XIII

Dilecti Filii Nostri, salutem et Apostolicam Benedictionem


Volumen tertium ex operibus sancti Thomae Aquinatis, quod novissimo tempore prodiit curis vestris in lucem, perspeximus laboriosa adornatum industria et exquisito iudicio, prorsus ut non minoris esse pretii quam duo illa priora videatur. Qua de re meritas debitasque laudes libenti animo tribuimus tum vobis, tum iis ex Ordine Dominicano sodalibus, qui eodem in incepto constanter non minus quam scienter vobiscum elaborant: ac simul confidimus, non defuturam vobis illud vehementer optabile maximeque dignum doctis laboribus praemium, sapientum approbationem. Porro accurandae editionis rationem, quam instituistis, institutam intelligenter esse, res loquitur ipsa: conficiendoque operi, quod habetis in manibus, consentaneum est tantum vos sumere temporis, quantum necesse intellexeritis esse.

Verumtamen inter ceterorum voluminum apparatum, cui longior est opera necessaria, valde cupimus utriusque Summae editio maturetur. Quod fieri celerius videtur posse, quia sunt illa quidem ex operibus sancti Thomae maxime cognita et saepenumero formis litterarum impressa, et multis eruditorum virorum laboribus explanata. Ex altera parte cogitatione permovemur assidui usus: nam quicumque in philosophia theologiaque serio versantur et aliquid volunt dignum iis disciplinis attingere, nihil habere solent utraque Summa familiarius. Itaque quanto citius illas nitide et emendate, quod est diligentiae facultatisque vestrae, publicaveritis, tanto magis utilitatem properabitis iis omnibus qui eiusmodi studiorum dediti sunt generi. Nobis autem tam gratum feceritis, quam quod maxime: neque enim estis nescii quam vehementer et quibus de caussis optemus, ut sapientia Angeli Doctoris late propagetur. Quamobrem voluntati ingenioque vestro rem omnem commendamus: intereaque auspicem caelestium donorum et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis et adiutoribus vestris Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud s. Petrum die II Octobris An. MDCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri Nono.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XIX (1886), p. 257.