Vix dum a nobis

This is the stable version, checked on 28 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vix dum a nobis
1874

editio: Acta PII IX
fons: n391

DILECTIS FILIIS S. R. E. CARDINALIBVS ET VERERABILIBIS FRATRIBYS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS IMPERII AVSTRIACI.


PIVS PP. IX.


DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES SALVETM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.


Vix dum a Nobis catholico orbi denunciata fuerat per litteras datas die 24 Novembris, anno superiori, persecutio immanis contra Ecclesiam Dei, in Borussia et Helvetia praesertim, excitata; quum nova moerori Nostro accessit sollicitudo ex allatis nunciis de aliis iniuriis impendentibus eidem Ecclesiae, quae Sponso Divino similis effecta, iam et ipsa conqueri merito potest ea prophetica voce: super dolorem vulnerum meorum addiderunt [1]. Quibus iniuriis eo gravius angimur quod a Gubernio irrogentur Au- striacae Nationis, quae iampridem maximis Christia nae reipublicae temporibus huic Sedi Apostolicae coniunclissifloa pro catholica fide strenue decertavit.

Equidem iam aliquot ab hinc annis quaedam in isto Imperio latae sunt leges et ordinationes sanctissimis Ecclesiae iuribua et sollemnibus pactis conventis plane adversae, quas in Nostra allocutione ad Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales habita die 22 Iunii anno 1868 condemnare et irritas de clarare pro officii Nostri munere debuimus. [2] Nunc vero publicis Imperii Comitiis /exponendae et ap probandae proponuntur novae leges, quae eo mani feste spectant, ut catholica Ecclesia in perniciosis simam servitutem sub arbitrio civilis auctoritatis , contra divinam Iesu Christi Domini Nostri institu tionem, omnino redigatur.

Humani enim generis Creatur et Redemptor Ec clesiam fundavit tamquam visibile suum in terris regnum, non modo supernalurali charismate infal libilis magisterii ad sacram doctrinam tradendam, et sanctissimi sacerdotii ad divinum cultum animaramr que sanctificationem sacrificio et sacramentis pro- movendamy verum etiam propria et plena regiminis potestate inBlruetum ad ferdndas leges, ad iudicia exercenda, ad salubrem coercitionem adhibendam in rebus omnibus quae ad proprium finem regni Dei in terris pertineant.

Quoniam vero supernaturalis haec regiminis ec clesiastici potestas, ex ipsa Ieso Christi institutione, diversa prorsus est atque independens ab imperia politice; idcirco ipsum regnum Dei in terris regnum est societatis perfectae > quod continetur et guber natur suis legibus, mnis iuribup» suis praepositis, qui pervigilant quasi rationctn pro animabus reddituri non civilis societatis rectoribus» sed principi pasto rum Iesu Christo» a quo dati sunt pastores et do- ctores nulli terrenae potestati in obeundo ministerio salutis obnoxii. [3](1) Quare sicut ad sacro9 Antistites munus regendi, ita ad omnes fideles, monente Apostolo, officium pertinet eisdem obediendi et subjacendi ; et proinde etiam populis catholicis sanctis simum ius est, ne in hoc officio divinitus iniuncto sequendi doctrinam, disciplinam ac leges Ecclesiae a civili gubernio impediantur.

Iamvero ipsi Nobiscum probe intelligitis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, quam gravis violatio huius divinae constitutionis Ecelesiae, quam intolerabilis subversio iurium Apostolicae Sedis, sacrorum Antistitum, populi catholici in earum legum rogatione, de quibus apud Austriaca Comitia nunc agitur, contineatur et palam promulgetur.

Nam secundum easdem leges Ecclesia Iesu Christi in omnibus fere rationibus et actionibus, quae ad regimen fidelium spectant, supremo civilis aucto ritatis imperio prorsus obnoxia et subiecta existima tur atque habetur; idque in ea Motivorum expositione, quae vim et sensura propositarum legum ex plicat,aperte veluti principii loco statuitur.Hinc etiam declaratur diserte, Gubernii civilis esse ex suprema sua potestate leges ferre quemadmodum de civili bus, ita etiam de ecclesiasticis rebus, utpote quod Ecclesiae advigilare et dominari debeat non secus ac aliis quibuscumque civium societatibus privatis mereque humanis intra Imperii fines existenlibns.

Itaque civile Gubernium sibi arrogat tum indicium ac proinde magisterium de constitutione et iuribus Ecclesiae catholicae, tum supremum einsdem regimen, quod partim per se ipsum suis legibus sua que actione, partim per ecclesiasticos viros sibi mancipatos exerceat. Quo fit, ut potestati sacrae ad re gendam Ecclesiam, ad opus ministerii atque ad aedi ficationem corporis Christi divinitus institutae arbitrium et vis subrogetur terreni imperii. Contra huiusmodi sacrorum usurpationes pro iurc et veritate catholica respondet magnus Ambrosius : « Alle gatur, imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: noli te gravare ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod ius babere. Noli te extollere, sed esto Deo subditus. Scriptum est: quae Dei, Deo; quae Caesaris, Caesari. Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae » [4]

Quod vero ad ipsas leges attinet, quibus me morata Motivoru expositio praefigitur, licet eae speciem aliquam moderationis praeseferre fortasse videantur, si cum novissimis Borussicis legibus comparentur, re tamen vera eiusdem rationis et indolis sunt, eamdemque Catholicae Ecclesiae in Austriaca ditione parant perniciem.

Nolumus singula carumdem legum capita prosequi ; verum silentio praeterire nullo modo possumus gravissimam iniuriam, quae ipsa barum legum propositione infertur Nobis ipsis et huic Apostolicae Sedi, nec minus vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, ac toti populo Catholico istius imperii. Conventit nimirum inter Nos et serenissimum Imperatorem anno 1855 inita [5](1) ac ab eodem catholico principe solemni sponsione munita totique Imperio instar publicae legis promulgata, nunc Imperii Comitiis declaranda proponitur tanquam omni prorsus ex parte 'abrogata et irrita , idque nulla cum hac Apostolica Sede tractatione praegressa, imo et iustissimis Nostris expostulationibus plane contemptis. Haec profecto iis temporibus , quibus Udes publica adhuc valuit, ne tentari quidem potuissent; nunc vero in hac tristissima rerum conditione et tentantur et perficiuntur. Contra hanc sollemnis pacti conventi violationem coram vobis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, iterum protestamur, multo vero magis intimo animi Nostri dolore denunciamus ac reprobamus iniuriam illam toti Ecclesiae illatam, dum et huius Concordati abrogationis et ceterarum connexarum legum causa et excusatio audacter refertur ad definitiones revelatae doctrinae ab Oecumenico Vaticano Concilio editas , atque haec ipsa catholica dogmata impie appellantur innovationes et commutationes doctrinae fidei et Constitutionis Ecclesiae catholicae [6](2). Equidem si qui sunt in Austriaca ditione qui nefariis eiusmodi commentis catholicam fidem abiicianl, eam retinet ac profitetur cum gloriosis Avis suis totaque imperiali domo augustissimus Princeps, eam retinet ac profitetur longe maxima pars populi, cui leges feruntur talibus commentis innixae.

Ha Nobis insciis et invitis rescissa Conventione solemni, quam cum serenissimo Imperatore celebra vimus , ut animarum saluti simul et civilis reipublicae commodis prospiceretur» nova quaedam forma iuris obtenditur, et nova facultas civili Gubernio vindicatur, ut marte proprio de spiritualibus et ecclesiasticis negotiis quidquid visum fuerit, constituat atque decernat.

Id eo valet, ut iis, quae modo rogantur legibus, inviolabilis ecclesiae Ubertas in animarum curatione, in regimine fidelium, in rel.giosa institutione populi et cleri ipsius, io vita ad evangelicam perfectionem exigenda , in administratione et proprietate in ipsa bonorum importunis nexibus implicetur atque praepediatur; perversio inducatur catholicae disciplinae, foveatur ab Ecclesia defectio, sectarumque coaliti» et conspiratio contra veram Christi fidem legum praesidio communiatur.

Magna profecto Nobis copia memorandi foret, quid et quantum malorum, si leges huiusmodi perferantur, metuendum sit; at vero prudentiam vestram, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, id neque fallere nec praeterire potest. Scilicet officia fere omnia et beneficia eoclesiaslica, imo et exercitium pastoralium munerum ita civili potestati fient obnoxia, ut sacri Antistites, si novis iuribos (quod absit) acquiescerent, regimen dioecesium, pro quo districte rationem Deo sunt reddituri, non amplius iuxta saluberrima Ecclesiae praescripta retinere, sed ad nutum et arbitrium eorum qui reipu- blieae praefuerint, tractare et moderari cogerentur. Quid porro ex iis rogationibus expeclandum erit, quae de agnitione religiosorum ordinum inscribuntur? E aram sane noxia vis et mena inimica tam aperta est» ni nemo non intelligat, eas ad eorraptionem et perniciem religiosarum familiarum exeo gitatas esse et comparatas. Jeropofalium denique bonorum iactura, qnae imminet, tanta est» Ut a manifesta publicatione et direptione vix differat. Ea bona siquidem post infensas leges probatas » civile Gubernium in potestatem suam erit redactorum» si-r bique ius et fas esse dueet ea dividere, conferre' et vectigalibus impositis sic extenuare, Ut misera quae dabitur possessio et usus, non ad Ecclesiae decus, sed ad eius ludibrium et ad velamentum inmstitiae relicta haud immerito existimetur.

Quum hae sint leges^ de quibus in publiois Auelriaci imperii oomitiis disceptatur, et iis, quae demonstravimus, principiis nitantur, perspecta vobis plane sunt, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, praesentia pericula, quae gregibus vigilantiae vestrae concreditis impendunt. Unitas namque et pax Ecclesiae in discrimen vocatur, illudqUe agitur ut ei libertas adimatur, quam S. Thomas Cantuariensis scienter dixit; « animam esse Ecclesiae, sine qua nee viget neo valet adversus eoe qui'quaerunt hereditate sanctuarium Dei possidere [7]. Quam seu teotlam iam antea defensor alter eiusdem libertatis invietus, S. Anselmus verbis hisce Explicaverat: « Nihil magis diligit Deus in hoc mundo quam li bertatem Ecclesiae suae; qui ei volrtnt non tam prodesse quam dominari, procul dubio Deo probantur adversari: liberam vult esse Deus sponsam suam, non ancillam » [8]. Quapropter pastoralem sollicitudinem vestram» et zelum quo flagratis pro domo Dei, magis magisqne excitamus et incendimus, ut periculum quod instat, contendatis amovere. Magnos sumite animos, quibus dignum virtute vestra certamen obeatis. Certam namque Nobis, nihil vos fore animis -neque virtute minores iis Venerabilibus Fratribus , qui alibi inter vexationes acerbissimas pro hac ipsa libertate Ecclesiae opprobriis et tribulatio nibus spectaculum facti non modo rapinam bonorum suorum cum gaudio suscipiunt, sed etiam in vinculis certamen sustinent passionum [9](2).

Ceterum non in viribus nostris sed in virtnte Dei spes omnis posita est; Dei namque causa agitur, qui oraculo nunquam defecturo nos ita praemonuit et erexit : In-mundo pressuram habebitis, sed confidite , ego vici mundum [10](3). Nos itaque, qui pro munere Nostro Apostolico in hoc bello tam vario et atroci contra Ecclesiam indicto, divina gratia infirmitatem Nostram rqborante, duces constituti sumus, ea vobis renuneiamus ac spondemus, quae S. Martyr Cantuariensis verbis olim expressit huic aetati et perioulo apprime congruentibus: « Causa quam contra nos exercent- inimici Ecclesiae, inter ipsos et Deum est, quia nos nihil aliud ab eis quaerimus, nisi quod Ecclesiae suae aeterno testamento pro ea in susqepta carne immortalis reliquit Deus. In fide ergo et charitate Christi exurgatis Nobiscum in auxilium Ecclesiae, et auctoritate et prudentia vobis eollata occurrite hominibus, quibus nullorum eessuum copia sufficit, si Ecclesia. Dei gaudet libertate. Confidimus in vobis abundantias, praesertim id causa Dei. De Nobis autem pro certo tenete, quia satius ducimus mortem incurrere temporalem, quam miserae servitutis angustias perpetuare. Nam huius controversiae exitus trahetur ad consequentiam lemporum futurorum, ut Ecclesia aut perpetuis,, quod absit, aerumnis lugeat, aut perenni gaudeat Ubertatte » [11](1).

Quum aotem vobis interea adnitendum sit, ut quae instant pericula, auctoritate, prudentia et studiis vestris praecaveatis, nihil utilius atque .opportunius fore intelligitis, quam ut oollatis consiliis disquiratis ao deliberetis quaenam rationes viaeque aptiores suppetant, quo certius atque effleaoius propositum finem assequamini. Dum Ecclesiae iupa impetuntur , vestrum est ut adseendeates ex adverso murum opponatis pro tlomD Israel; solidius vero propugnaculum erit et defensio validior, quq magfe concors et in unum conspirans siugulomuri «pena et conatus, erit; et quo diligentius praevisa et constituta fuerit agendi ratio pro varia necessitate" rorum quae forle.ceciderint, adhibenda. Quare vos etiam atque etiam hortamur, jlU quamprimum conveniatis in- unum, et communicatis' ronsiliis normam consti tuatis certam omoibusque probatam, qua/pro. offici i vestri ratione propulsetis unanimes mala ingruentia, et Ecclesiae libertatem TdrViidt'[tueamini. Haec ideo vos a Nobis moneri par erat, ne officio Nostro in tanta rei gravitate deesse videremur. Nam persuasam Nabis esi, vos etiam citra hortationes Nostras haee ultro fuisse effecturos. Aiioquin nondum spem omnem abiecimus fore ut eas, quae portenduntur, calamitates, alio tramite Deus avertat. Nos enim movet ad bene sperandum pietas et religio Carissimi in Christo Filii Nostri Francisei IoBephi Imperatoris et Regis r quem Nos novis litteris hodierna die ad ipsum datis enixe obsecravimus, ne unquam committere velit, ut in amplissima ditione sua inhonestae servituti tradatur Ecclesia, et catholici cives eius imperio subieeti in summas angustias adducantur.

Quoniam vero multi adversus Ecclesiam connituntur et mora quaevis plena semper periculo est, vos minime oportet desides conquieseere. Praesit Deus consiliis vestris, et potenti praesidio suo vos adiuvflt, ut quae ad decus Nominis Eius in anima rum salutem maxime pertinent constituere et perficere feliciter valeatis. In auspicium autem caelestis huius praesidii et praecipuae benevolentiae Nostrae testimonium Aposiolieam Benedictionem vobis universis et singulis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, nec non Clero et fidelibus vigilantiae vestrae commissis peramanter impertimus.

• Datum Romae apud S. Petrum die VII Martii anno Demini MDCCCLXXIV. Pontificatus Nostri vigesimosesto.

PIVS PP. IX.

  1. Psalm. 68,27.
  2. Actor. Vol. IV. pag. 407.
  3. Cf. Hebr. 13,17. Eph. 4,11. I Petr.5.2.
  4. S. Ambr. ep. 20, n. 19.
  5. Actor. Vol. 11. pag. 459.
  6. Motivorum Expos. p. 25.
  7. S. Thom. Cantuar. ep 75. ad EpigQ, Aagliaq.
  8. S. Anselm. Epist. 9 ad Balduinum regem.
  9. Heb. 10,32 seq.
  10. Io. 16; 33.
  11. S. Thom. Cant. ep. 33.