Vitae pontificum Romanorum

This is the stable version, checked on 12 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vitae pontificum Romanorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 127


Auctor incertus

Vitae pontificum Romanorum

Vitae pontificum Romanorum (Auctor incertus), J. P. Migne 128.1424A

Vitae pontificum Romanorum

128.1405B| Beatus PETRUS, filius Joannis, provinciae Galilaeae, vico Bethsaida, primum sedit cathedrae episcopatus in Antiochia annos VII, deinde in Roma annos XXV et menses II, dies III. Fuit temporibus Tiberii Caesaris, et Gaii, et Tiberii Claudii, et Neronis, sub quo et passus est. Hic scripsit duas Epistolas, quae canonicae nominantur, et Evangelium Marci, quia Marcus auditor ejus fuit et filius de baptismo. Post omnem quatuor Evangeliorum fontem, quae ad interrogationem Petri firmata sunt dum alius Graece, alius Hebraice, alius Latine consonet. Hic fecit ordinationes III: diaconos VII, presbyteros X, episcopos III per mensem Decembrium. Qui et sepultus est via Aurelia in templo Apollinis, juxta locum ubi crucifixus est, juxta palatium Neronianum, in Vaticano, in territorio, via Aurelia, III Kal. Julii.

II.
--LINUS, natione Italus, patre Erculano, sedit annos XII, menses III, dies XII. Fuit autem temporibus Neronis, a consulatu Saturnini et Scipionis usque ad Capitone et Rufino consulibus. Martyrio 128.1405C| coronatur. Hic, ex praecepto beati Petri, in Vaticano sepultus est IX Kal. Octobris.
III.
--CLETUS, natione Romanus, Vico Patricii, patre Aemiliano, sedit annos VII, mensem I, dies XX. Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi a Domitiano consulatu Vespasiani IX consulibus. Martyrio coronatur. Hic ex praecepto beati Petri XXV presbyteros in urbe Romae ordinavit mense Decembrio: et maxime omnes pontifices qui subsequuntur in mense Decembrio ordinationes celebraverunt; sepultusque in basilica beati Petri in Vaticano VI Kal. Maii.
IV.
--CLEMENS, natione Romanus, de regione Caelio monte, ex patre Faustino, sedit annos XI, dies X. Fuit autem temporibus Galbae et Vespasiani, a consulatu Tragali et Italici usque ad Vespasianum IX et Titum. Martyrio coronatur. Hic divisit notariis fidelibus Ecclesiae, qui gesta martyrum curiose unusquisque per regionem suam diligenter perquireret; 128.1405D| et fecit duas epistolas. Hic fecit ordinationes, presbyteros X, diaconos II, episcopos per diversa 128.1406B| loca V. Obiit martyrio temporibus Trajani. Qui sepultus est in Graecia IX Kal. Decembris; et cessavit episcopatus dies XI.
V.
--ANACLETUS, natione Graecus, de Athenis, patre Antiocho, sedit annos XII, menses X, dies VII. Fuit autem temporibus Domitiani, consulatu Domitiani X et Sabini, usque ad Domitiano XVII et Clemente consulibus. Hic memoriam beati Petri construxit; et composuit, ubi episcopi reconderentur. Ibi et ipse sepultus est Idibus Julii. Hic fecit ordinationes II: presbyteros V, diaconos III, episcopos per diversa loca VI. Cessavit episcopatus dies XVII.
VI.
--EVARISTUS, natione Graecus, Antiochenus, ex patre Judaeo, nomine Juda, de civitate Bethel, sedit annos XVII, menses VII, dies II. Fuit autem temporibus Domitiani et Nervae Trajani, a consulatu Valentis et Veteris usque ad Gallum et Braduam consules. Martyrio coronatur. Hic titulos in urbe Roma divisit presbyteris, et VII diaconos ordinavit, qui custodirent episcopum praedicantem, propter stylum 128.1406C| veritatis. Hic fecit ordinationes III, presbyteros XVII, diaconos IX, episcopos XV; sepultusque est juxta corpus beati Petri VI Kal. Novembris. Cessavit episcopatus dies XIX.
VII.
--ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput Tauri, sedit annos XII, menses VII, dies II. Fuit autem temporibus Trajani usque Aeliano et Vetere. Hic passionem Domini miscuit in praedicatione sacerdotum. Martyrio coronatur. Hic constituit aquam aspersionis cum sale benedici. Hic fecit ordinationes III: presbyteros VI, diaconos II, episcopos v. Sepultus est via Nomentana, ubi decollatus est, V Nonas Maii. Cessavit episcopatus dies XXX.
VIII.
--XYSTUS, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione via Lata, sedit annos X, menses II, diem I. Fuit autem temporibus Adriani usque ad Vero et Anniculo. Martyrio coronatur. Hic constituit ut non tangerentur ministeria sacrata nisi a ministris, 128.1406D| et quicunque episcopus devotus fuerit ad 128.1407A| sedem Romanam apostolicam, et rediens ad parochiam suam non susciperetur nisi cum formata salutationis plebis a sede apostolica. Et constituit ut intra actionem sacerdos in populo hymnum decantaret: Sanctus, sanctus, sanctus. Hic fecit ordinationes III: presbyteros XI, diaconos III, episcopos III, sepultusque est juxta corpus beati Petri VII Kal. Aprilis. Cessavit episcopatus menses II.
IX.
--TELESPHORUS, natione Graecus, ex anachorita, sedit annos XI, menses II, dies XXI. Fuit temporibus Antonini et Marci. Hic constituit ut VII hebdomadas jejunium celebraretur Paschae. Martyrio coronatur. Hic fecit ut Natali Domini nostri Jesu Christi noctu missae celebrarentur, et in ingressu sacrificii missae hymnus diceretur angelicus: Gloria in excelsis Deo, tantum noctu Natalis Domini. Hic fecit ordinationes IV: presbyteros XII, diaconos VIII, episcopos XIII. Sepultus est juxta corpus beati Petri IV Nonas Januarii; et cessavit episcopatus dies VII.128.1407B |
X.
--YGINUS, natione Graecus, ex philosopho, de Athenis, sedit annos X, menses III, dies VII. Fuit temporibus Veri et Marci, a consulatu Magni et Camerini usque ad Orfito et Camerino. Hic clerum composuit, et distribuit gradus, et fecit ordinationes III: presbyteros XV, diaconos V, episcopos VI; sepultusque est juxta corpus beati Petri III Idus Januarii. Cessavit episcopatus dies III.
XI.
--ANICITUS, natione Syrus, ex patre Joanne, vico Amisa, sedit annos IX, menses III. Fuit autem temporibus Severi et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris usque ad Praesentem et Rufinum. Hic constituit ut clerus comam non nutriat. Hic fecit ordinationes v: presbyteros VIII, diaconos IV, episcopos IX. Sepultus est juxta corpus beati Petri XII Kal. Maii. Cessavit episcopatus dies VII.
XII.
--PIUS, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia, sedit annos XV, menses IV, dies XXI. Fuit autem temporibus Antonini Pii, a consulatu Clari et Severi. Sub hujus episcopatu 128.1407C| Hermes librum scripsit, in quo mandatum continetur quod ei praecepit angelus Domini, cum venit ad eum in habitu pastoris. Praecepit ei ut sanctum Pascha die Dominico celebretur. Hic constituit a Judaeo haereticum venientem suscipi et baptizari. Hic fecit ordinationes V: presbyteros XIX, diaconos XXII, episcopos XII; sepultusque est juxta corpus beati Petri, V Idus Julii. Cessavit episcopatus dies XIV.
XIII.
--SOTER, natione Campanus, ex patre Concordio, de civitate Fundis, sedit annos VIII, menses II, dies XXI. Fuit temporibus Severi, a consulatu Rustici et Aquilini usque ad Cetego et Claro. Hic constituit ut nullus monachus pallea sacrata contingeret, nec incensum poneret intra ecclesiam. Hic fecit ordinationes III: presbyteros XIX, diaconos IX, episcopos XI; qui sepultus est juxta corpus beati Petri X Kal. Maii. Cessavit episcopatus dies XI.
XIV.
--ELEUTHERIUS, natione Graecus, patre Abundio, de oppido Nicopoli, sedit annos XV, menses III, 128.1407D| dies II. Fuit autem temporibus Antonini et Commodi usque ad Paterno et Bradua. Hic accepit epistolam a Lucio Britanniae rege, ut Christianus efficeretur per ejus mandatum; et constituit ut nulla esca usualis repudiaretur a Christianis, maxime fidelibus, quam Deus creavit, quae tamen rationabiles sunt. Hic fecit ordinationes III: presbyteros XII, diaconos VIII, episcopos XV; sepultusque est juxta corpus beati Petri IX Kal. Junii. Cessavit episcopatus dies XVI.
XV.
--VICTOR, natione Afer, patre Felice, sedit annos XV, menses III, dies X. Fuit temporibus Caesaris Augusti, a consulatu Commodi II et Glabrionis usque ad Laterano et Rufino. Hic constituit ut Pascha die Dominico celebraretur, sicut et Eleutherius. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur. Et 128.1408A| constituit ut necessitate faciente, si inventus fuisset sive in flumine, sive in mari, sive in fonte, tantum Christiana declarata credulitate, quincunque hominum ex gentili veniens, baptizaretur. Et fecit concilium de Pascha, vel de die primo, cum Theophilo episcopo Alexandriae, de luna. Hic fecit ordinationes II: presbyteros IIII, diaconos VI, episcopos XII. Qui et sepultus est juxta corpus beati Petri V Kal. Augusti. Cessavit episcopatus dies XII.
XVI.
--ZEPHYRINUS, natione Romanus, patre Abundio, sedit annos XVIII, menses III, dies X. Fuit autem temporibus Antonini et Severi, a consulatu Antonini et Gallicani usque ad Praesente et Stricato consulibus. Hic constituit ut in praesentia omnibus clericis et laicis fidelibus sive levita, sive sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de ecclesia, et patenas vitreas ante sacerdotes in ecclesia et ministros superportantes, dum episcopus missam celebraret ante se sacerdotes omnes astantes. Sic missae 128.1408B| celebrarentur, excepto quod jus episcopi inter tantum clerus sustineret, omnibus praesentibus, ex ea consecratione de manu episcopi jam coronam consecratam acciperet presbyter tradendam populo. Hic fecit ordinationes IV: presbyteros XIV, diaconos VIII, episcopos XIII. sepultusque est in coemeterio, juxta coemeterium Calisti via Appia, VIII Kal. Septembris. Cessavit episcopatus dies VI.
XVII.
--CALISTUS, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione urbe Ravennatium, sedit annos V, menses XI, dies X. Fuit autem temporibus Marini et Theodoli Obilli, a consultatu Antonini et Alexandri. Martyrio coronatur. Hic constituit jejunium Sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini, olei secundum prophetiam quarti, VII et X. Hic fecit basilicam trans Tiberim et coemeterium via Appia, quod dicitur Calisti; qui etiam sepultus est in coemeterio Calepodii, via Aurelia, milliario III, pridie Idus Octobris. Hic fecit ordinationes V: presbyteros XVI, diaconos IV, episcopos VIII. Cessavit episcopatus dies XVI.128.1408C |
XVIII.
--URBANUS, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit annos IX, mensem I, dies II. Hic ministeria sacrata argentea constituit, et patenas argenteas XXV posuit: qui etiam clare confessor temporibus Diocletiani. Hic multos convertit ad baptismum, etiam Valerianum sponsum sanctae Ceciliae. Hic fecit ordinationes V: presbyteros XIX, diaconos VII, episcopos VIII, sepultusque est in coemeterio Praetextati XIV. Kal. Junii. Cessavit episcopatus dies XXX.
XIX.
--PONTIANUS, natione Romanus, patre Calpurnio, sedit annos V, menses II, dies XXII. Martyrio coronatur. Hic fuit temporibus Alexandri, a consulatu Pompeiani et Peliniani. Eo tempore Pontianus episcopus et Hippolytus presbyter exsilio sunt deportati ab Alexandro in Sardiniam insulam Bucinam, Severo et Quintiano consulibus: ibique maceratus fustibus defunctus est VI Kal. Novembris. Hic fecit ordinationes II: presbyteros VI, diaconos V, episcopos 128.1408D| VII. Quem beatus Fabianus adduxit et sepelivit in coemeterio Catacumbarum. Cessavit episcopatus dies X.
XX.
--ANTERUS, natione Graecus, patre Romulo, sedit annos XII, menses 1, dies XIX. Martyrio coronatur temporibus Maximini et Africani consulum, Hic gesta martyrum exquisivit et in ecclesia recondidit. Propter quemdam Maximum presbyterum martyr effectus est. Hic ordinavit unum episcopum in civitate Fundis Campaniae. Sepultus est in coemeterio Calisti, III Nonas Januarii. Cessavit episcopatus dies VII.
XXI.
--FABIANUS, natione Romanus, patre Fabio, sedit annos XIII, mensem 1, dies X. Martyrio coronatur. Fuit temporibus Maximi et Africani usque ad 128.1409A| Decio II et Quadrato. Hic regiones divisit diaconibus, et fecit VII subdiaconos, qui VII notariis imminerent, ut gesta martyrum fideliter, feliciter colligerent. Et multas fabricas per coemeteria fieri praecepit. Hic fecit ordinationes V: presbyteros XXII, diaconos VIII, episcopos XIII; sepultusque est in coemeterio Calisti, XIII Kal. Februarii. Cessavit episcopatus dies VII.
XXII.
--CORNELIUS, natione Romanus, sedit annos II, menses III, dies X. Martyrio coronatur. Sub hujus episcopatu Novatus Novatianum extra Ecclesiam et in Africa Nicostratum. Hoc facto, confessores, qui se a Cornelio separaverunt cum Maximo presbytero, qui cum Moyse fuit, ad Ecclesiam sunt reversi fideles. Post hoc Cornelius episcopus Centumcellas pulsus est, et ibidem scriptam epistolam de sua confirmatione martyrii, missam a Cypriano accepit, quam Cyprianus in carcere scripsit, et de Celerino lectore. Hic temporibus suis, rogatus a quadam matrona, corpora apostolorum Petri et Pauli de Catacumbis levavit noctu. Primumque corpus beati Pauli acceptum 128.1409B| beati Lucina posuit in praedio suo, via Ostiensi, juxta locum ubi decollatus est. Beati Petri corpus accepit Cornelius episcopus, et posuit juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templo Apollinis in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani III Kal. Julii. Fecit autem ordinationem unam, presbyteros VIII. Post hoc ambulavit noctu Centumcellas. Eo tempore audivit Decius eo quod epistolam accepisset a beato Cypriano Carthaginensi episcopo. Centumcellis eum exire fecit; jussitque noctu sibi praesentari: dicensque ei: Sic definisti, ut nec deos consideres, nec praecepta majorum, nec nostras minas timeas, ut contra Rempublicam litteras accipias et dirigas? Cornelius respondit: Ego de corona Domini litteras accepi, non contra Rempublicam. Tunc Decius jussit os ejus cum plumbatis caedi, et duci eum ad templum Martis, ut adoraret, aut capite truncaretur: quod et factum est. Corpus vero ejus beata Lucina sepelivit juxta coemeterium 128.1409C| Calisti, in praedio suo, XVIII Kal. Octobris. Cessavit episcopatus dies LXVI.
XXIII.
--LUCIUS, natione Romanus, patre Porphyrio, sedit annos III, menses VIII, dies X. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Galli et Volusiani usque ad Valerianum III et Gallicanum. Ab exsilio nutu Dei ad Ecclesiam incolumis reversus est. Hic praecepit ut duo presbyteri et tres diaconi in omni loco episcopum non desererent propter testimonium. Hic a Valeriano capite truncatur, IV Nonas Martii. Hic, dum ad passionem pergeret, potestatem dedit Stephano archidiacono Ecclesiae suae. Fecit ordinationes II: presbyteros IV, diaconos VII, episcopos VII; sepultusque est in coemeterio Calisti VIII Kal. Septembris. Cessavit episcopatus dies XXXV.
XXIV.
--STEPHANUS, natione Romanus, ex patre Jobio, sedit annos VI, menses II, dies V. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Gallicani et Maximi usque ad Valerianum III et Gallicanum II. Hic 128.1409D| constituit sacerdotes et levitas vestes sacratas in usu quotidiano non uti nisi in ecclesia. Hic fecit ordinationes II: presbyteros VI, diaconos V, episcopos II; sepultusque est in caemeterio Calisti via Appia IV Nonas Augusti. Cessavit episcopatus dies XXII.
XXV.
--XYSTUS, natione Romanus, ex philosopho, sedit annum I, menses X, dies XXII. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani, a consulatu Maximi et Glabrionis II usque Tusci et Bassi, usque XIII Kal. Augusti, quo tempore fuit magna persecutio sub Decio; et post passionem ejusdem beati Xysti die IV passus est Laurentius ejus archidiaconus. Hic fecit ordinationes II: presbyteros IV, diaconos VII, episcopos II. Qui etiam sepultus est in coemeterio Calisti, via Appia. Cessavit episcopatus annos II.
XXVI.
--DIONYSIUS, ex monacho, cujus generatio incognita habetur, sedit annos VIII, menses V, dies IV. 128.1410A| Fuit temporibus Gallieni, ex die XI Kal. Augusti, Aemiliano et Basso consulibus, usque VII Kal. Januarii a consulatu Claudii et Paterni. Hic presbyteris ecclesias divisit et caemeteria; et parochias dioeceses constituit. Hic fecit episcopos VII; sepultusque est in coemeterio Calisti V Kal. Januarii.
XXVII.
--FELIX, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit annos IV, mensem I, dies XXV. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Claudii et Paterni usque ad consulatum Aureliani III et consulatum Capitolini. Hic constituit super sepulcra martyrum missas celebrari. Hic fecit ordinationes II: presbyteros VIII, diaconos III, episcopos XI. Qui et sepultus est in coemeterio suo, vita Aurelia, III Kal. Junii.
XXVIII.
--EUTYCHIANUS, natione Tuscus, ex patre Marino, de civitate Lunae, sedit annum I, mensem I, dies II. Fuit autem temporibus Aureliani, a consulatu Aureliani III et Marcellini, usque in diem Id. Decembris, 128.1410B| Caro II et Marino consulibus. Hic constituit ut fruges super altare, tantum fabae et uvae benedicantur. Hic temporibus suis per diversa loca CCCXLII martyres manu sua sepelivit. Fecit ordinationes V: presbyteros XIIII, diaconos VI, episcopos IX; sepultusque est in coemeterio Calisti VIII Kal. Augusti. Cessavit episcopatus dies VIII.
XXIX.
--GAIUS, natione Dalmatinus, ex genere Diocletiani imperatoris, ex patre Gaio, sedit annos XI, menses IV, dies IX. Fuit autem temporibus Cari et Carini, ex die XVI Kal. Januarii, a consulatu Cari II et Carini usque in diem XV Kal. Maii, Diocletiano VI et Constantio II. Hic constituit ut si quis episcopus esse mereretur, ab ostiario per unumquemque gradum paulatim ad majora conscenderet. Hic divisit regiones diaconibus. Hic fugiens persecutionem Diocletiani, in cryptis habitans, confessor quievit. Hic fecit ordinationes IV: presbyteros XVI, diaconos novem, episcopos VI. Qui etiam sepultus est in coemeterio 128.1410C| Calisti X Kal. Maii; et cessavit episcopatus dies XI.
XXX.
--MARCELLINUS, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annos VIII, menses II, dies XVI. Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani, ex die X Kal. Julii, a consulatu Diocletiani et Constantii II usque Diocletiano VIIII et Maximiano VIII. Quo tempore fuit persecutio magna, ut intra XXX dies XVII millia hominum martyrio coronarentur. De qua re et ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est, ut thurificaret: quod et fecit, et post paucos dies, poenitentia ductus, ab eodem Diocletiano capite truncatur; et jacuit corpus ejus in platea una cum aliis martyribus, ad exemplum Christianorum, dies XXVI. Tunc Marcellus presbyter collegit noctu corpora, et sepelivit in via Salaria, in coemeterio Priscillae, VII Kal. Maii. Hic fecit ordinationes II: presbyteros IV, diaconos II, episcopos V. Cessavit episcopatus annos VII, menses VI, dies XXV, persequente Diocletiano Christianos.128.1410D |
XXXI.
--MARCELLUS, natione Romanus, patre Marcello, sedit annos V, menses VII, dies XXI. Fuit temporibus Maxentii, a consulatu Maxentii IV et Maximi usque post consulatum. Hic fecit coemeterium via Salaria; et XXV titulos Romae constituit, quasi dioeceses, propter baptismum, et poenitentiam, et sepulturas martyrum. Hic ordinavit presbyteros XXV, diaconos II, episcopos XXI. Qui etiam sepultus est in coemeterio Priscillae XIII Kal. Februarii. Cessavit episcopatus dies XXI.
XXXII.
--EUSEBIUS, natione Graecus, ex medico, sedit annos V, mensem I, dies III. Fuit temporibus Constantini. Tunc inventa est crux Domini. Hic haereticos Romae invenit. Hic fecit ordinationes III: presbyteros XIII, diaconos III, episcopos XIV; sepultusque est in coemeterio Calisti, V Nonas Octobris. Cessavit episcopatus dies VII.128.1411A |
XXXIII.
--MELCHIADES, natione. Afer, sedit annos IV, a consulatu Maximini IX usque ad Maxentium II, Volusiano et Rufino consulibus. Hic constituit nulla ratione die Dominica, aut quinta feria, jejunium quis fidelium ageret, quia hos dies Pagani quasi sacrum jejunium celebrabant, et Manichaei inventi sunt in Urbe. Ab eodem die fecit ut oblationes consecratae per ecclesias ex consecratu episcopi dirigerentur, quod declaratur fermentum. Hic fecit ordinationem I: presbyteros IV, diaconos IV, episcopos XI: sepultusque est in coemeterio Calisti, IV Idus Septembris. Cessavit episcopatus XVI.
XXXIV.
--SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit annos XXII, menses X, dies XI. Fuit autem temporibus Constantini et Volusiani, ex die Kalendarum Februarii usque in diem Kalendarum Januarii, Constantio et Volusiano consulibus. Hic in exsilio fuit in monte Soracte, persecutione Constantini concussus, et post rediens cum gloria baptizavit Constantinum Augustum. Hic fecit constitutum de 128.1411B| omni Ecclesia: factumque est concilium cum ejus consensu in Nicaea Bithyniae cum CCCXVIII episcopis, et quorum chirographus cucurrit, alii imbecilles CCVIII. Qui exposuerunt fidem integram, et damnaverunt Arium, Fotinum et Sabellium. In urbe Roma congregavit episcopos CCLXXVII, et damnavit Calistum, Arium et Fotinum: constituitque chrisma ab episcopis confici; et privilegium episcopis, ut baptizatum consignent propter haereticam suasionem; et nullus laicus crimen clerico inferret. Hic, ut diaconi dalmatica uterentur, ut sacrificium altaris non in serico, neque in panno tincto celebraretur, sed in lino, sicut corpus Domini in sindone sepultum est. Hic constituit, si quis desideraret in ecclesia militare, ut esset lector annos XXX, exorcista dies XXX, acolythus annos V, subdiaconus annos V, diaconus annos VII, presbyter annos III, probatus ex omni parte: et sic ad episcopatum ascendere; nullum majorem, vel prioris locum invadere; et nullum clericum, vel 128.1411C| fidelem contradicentem. Hic ordinationes fecit VI per mensem Decembris: presbyteros XLII, diaconos XXXVI, episcopos LXV. Hujus temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam Constantinianam, et alias, quas ordinavit; ubi posuit dona, cameram ex auro: deditque ibidem tam in vasis sanctuarii quam diversis speciebus auri libras CCCCLXXX, argenti libras VII. DCXXVI, candelabra ex aurichalco VII, ex argento interclusa, pensantia singula libras CCC, aromata annis singulis libras CLI: constituitque ibi in luminaribus territoria praestantia per singulos annos solidos I. D. In fonte vero, ubi baptizatus est Constantinus Augustus a sancto Silvestro, qui est ex metallo porphyretico, posuit ibi ornamenta, aurum libras LXXXII, argentum libras III. DCCCXIII, thimiamaterium aureum cum gemmis prasinis XLVIII, balsamum ad lumen diebus Paschae libras CC, territoria in luminaribus ad ipsum fontem praestantia annis singulis solidos VII. CXXII. Hujus temporibus 128.1411D| fecit Augustus Constantinus ex rogatu Silvestri episcopi basilicam beato Petro, cujus loculum, cum corpus sancti Petri ita recondidit, ex undique de aere conclusit ex omni parte pedes V, et ornavit superius ex columnis porphyreticis et aliis vitreis, quas de Graecia perduxit. Fecit autem et cameram basilicae extremam ex auro fulgente, et super corpus aes, quod clausit. Fecit crucem ex auro pensantem libr. CL, in mensura loci, ubi scriptum est: Constantinus Augustus, et Helena Augusta hanc domum regalem simili fulgore coruscans aula, scriptum ex litteris puris nigellis in cruce ipsa. Fecit candelabra VII ex aurichalco argento clausa, quae pensant singula libras CCC. Item in domum, quod obtulit Constantinus Augustus beato Petro per dioecesim Orientis praestantem per annos singulos 128.1412A| solidos III DCCLXXXVIII. triante balsamum libr. CCXV, oleum nardum libras DCCC, oleum ciprinum libras C, aromata lib. DCL, piper Medemnos L, cariofolum libr. L, crocum libr. C, linum fusum C, cartas decadas M.XXII, papyri racanas M.
  Eodem tempore fecit Constantinus basilicam beato Paulo, cujus corpus ita recondidit, sicut et beati Petri: cui basilicae donum hoc obtulit. Omnia vasa aurea vel argentea et aerea, et crucem auream super locum ita posuit, sicut in basilica beati Petri. Praedia vero praestantia annis singulis solidos IV, LXX, balsamum libr. I, oleum nardum libr. CC, aromata lib. CLXX, cassam libr. I, storacen lib. XXX, stacten lib. CL, papyri racanas D, lini saccos CCC. Eo tempore fecit beatus Constantinus Augustus basilicam in palatio Sessoriano, ubi de ligno sanctae crucis ex auro et gemmis conclusit. Ibi et nomen dedicavit Hierusalem; construxitque et alias quamplures ecclesias sanctorum. Hae sunt ecclesiae, sancti Joannis martyris, basilica Sancto Laurentio martyri, basilica 128.1412B| beatis martyribus Marcellino presbytero et Petro exorcistae inter duas lauros, ubi et mater ipsius Helena Augusta est sepulta; in civitate Ostia basilica beato Joanni Raptistae: fecitque et basilicam, in civitate Albanensi intra urbem Capuam basilicam quam et cognominavit Constantinianam; fecitque et in urbe Neapoli basilicam. Omnes has basilicas, quas construxit Constantinus Augustus ornavit auro argentoque plurimum, ditavitque eas possessionibus in diversis provinciis non parvis; ordinavitque beatus Silvester episcopus per mensem Decembris presbyteros XLIV, diaconos XXVI, episcopos per diversa tempora et loca LXV; sepultusque est via Salaria, in coemeterio Priscillae, milliario ab urbe Roma III pridie Kal. Januarii. Cessavit episcopatus dies VIII.

  XXXV,--MARCUS, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit annos II, menses VIII, dies XX. Fuit autem temporibus Constantini et Nepotiani et Fecundi consulum ex die Kal. Februarii. Hic constituit 128.1412C| ut episcopus pallio uteretur, et ab eodem episcopo urbis Romae consecraretur. Hic fecit ordinationes II: presbyteros XXV, diaconos VI, episcopos XVII; sepultusque est in coemeterio Balbinae pridie Nonas . . . . . Cessavit episcopatus dies XX.

  XXXVI:--JULIUS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit annos XV, menses II, dies VII. Fuit autem temporibus Constantini et Feliciani et Maximi. Hic constituit ut nullus clericus causam in publicum ageret. Hic fecit ordinationes III: presbyteros XVIII, diaconos IIII, episcopos VIIII, sepultusque est Calepodii. Cessavit episcopatus dies XXV.

XXXVII.
--LIBERIUS, natione Romanus, ex patre Augusto, sedit annos VI, menses IIII, dies VIII. Fuit autem temporibus Constantii. Hic exsilio deputatur a Constantio, eo quod noluisset haeresi Arianae consentire; fecitque ibi annos III. Tunc cum consilio sacerdotum ordinavit in loco suo Felicem presbyterum episcopum. Tunc supradictus in concilio suo 128.1412D| una cum XLVIII episcopis damnavit duos presbyteros Ursatium et Valentem, eo quod consentirent Constantio in haeresi. Post paucos dies zelo ducti Ursatius et Valens rogaverunt Constantium Augustum ut revocaret Liberium de exsilio, et unam tantum communionem participaret, excepto rebaptizari. Qui Liberius consensit; et revocato eo de exsilio habitavit in coemeterio sanctae Agnetis apud germanam Constantii Augusti, ut quasi per ejus rogatum rediret in civitatem; sed ipsa pro eo rogare noluit, quia fidelis erat in Christo. Tunc Constantius cum Ursatio et Valente, et aliis qui ex faece Ariana erant, revocaverunt Liberium Romam; factoque concilio cum haereticis, ejecerunt Felicem de episcopatu. Habitavit in praediolo suo, ubi et requievit in pace IIII Kal. Augusti. Ingressus Urbem IV 128.1413A| Nonas Augusti consentit Constantio haeretico, haeretico, non tamen rebaptizatus Liberius. Tunc persecutio magna fuit Romae, ita ut catholici clerici in ecclesias vel balnea non haberent introitum. Omnes itaque anni Felicis in hujus ordine dinumerantur; fecitque ordinationes II: presbyteros XVIII, diaconos V, episcopos VIII; qui etiam sepultus est in coemeterio Priscillae V Idus Septembris. Cessavit episcopatus dies VI.
XXXVIII.
--FELIX, natione Romanus, patre Anastasio, sedit annum I, menses III, dies II. Hic declaravit Constantium haereticum et rebaptizatum. Hic martyrio coronatur: fecitque basilicam via Aurelia, ubi et requiescit. Fecit ordinationem I: presbyteros XXI, diaconos V, episcopos XVIII; sepultusque est XVII. Kal. Decembris. Cessavit episcopatus dies XVII.
XXXIX.
--DAMASUS, natione Hispanus, ex patre Antonio, sedit annos XVIII, menses III, dies XI. Fuit autem temporibus Juliani. Hic dedicavit Platoniam 128.1413B| in Catacumbis, ubi corpora Petri et Pauli apostolorum jacuerunt, quam et versibus ornavit. Hic criminatur de adulterio, et facta synodo purgatur a CCXVIIII episcopis, qui etiam damnaverunt Concordium et Calistum diaconos accusatores, et jactaverunt de Ecclesia. Hic fecit ordinationes V: presbyteros XXXI, diaconos XI, episcopos XLI. Qui etiam sepultus est via Adriana in basilica, quam ipse fecit III Idus Decembris. Cessavit episcopatus dies XXVI.
XL.
--SIRICIUS, natione Romanus, ex patre Tiburtio, sedit annos XV. Hic constitutum fecit de Ecclesia, et direxit per provincias et constituit ut nisi consecratum episcopi loci cuilibet presbytero non liceret consecrare. Hic constituit haereticum sub manus impositione reconciliari. Hic fecit ordinationes V: presbyteros XXXI, diaconos XVI, episcopos XXXII. Qui etiam sepultus est in coemeterio Priscillae VIII Kal. Martias: et cessavit episcopatus dies XX.128.1413C |
XLI.
--ANASTASIUS, natione Romanus, patre Maximo, sedit annos III, dies XXIIII. Hic constituit ut cum Evangelia recitantur sacerdotes non sederent, sed curvi starent, et constituit ut nullus clericus transmarinus susciperetur, nisi V episcoporum designaret chirographum, propter Manichaeos. Hic fecit ordinationes II: presbyteros VIIII, diaconos V, episcopos XI; sepultusque est ad Ursum pileatum V Kal Maii. Cessavit episcopatus dies XXI.
XLII.
--INNOCENTIUS, natione Albanensis, ex patre Innocentio, sedit annos XV, menses II, dies XXII. Hic constituit Sabbato jejunium celebrari, quia Sabbato Dominus in sepulcro positus est, et discipuli jejunaverunt. Hic fecit ordinationes IIII: presbyteros XXX, diaconos XII, episcopos LIIII; sepultusque est ad Ursum pileatum, V Kal Julii. Cessavit episcopatus dies XXII.
XLIII.
--ZOSIMUS, natione Graecus, ex patre Abramio sedit annos VII, menses VIIII, dies XXIIII. 128.1413D| Fecit constitutum ut-Diaconi laevas tectas haberent de palliis linostimis: et per parochias ut cera benedicatur, et ut nullus clericus in poculum publicum propinaretur, nisi tantum in cellis fidelium, maxime clericorum. Hic fecit ordinationem I: presbyteros X, diaconos III, episcopos VIIII; sepultusque est juxta corpus beati Laurentii Martyris VII Kal. Januarias: et cessavit episcopatus dies XI.
XLIV.
--BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Jocundo presbytero, sedit annos III, menses VIII, dies VI. Hic sub intentione cum Eulalio ordinatur: et fuit dissensio in clero menses IIII et dies XV et facta synodo deponitur Eulalius a CCLII presbyteris, quia injuste fuerat ordinatus. Et ex consensu omnium sedit Bonifacius praesul, et constituitur Eulalius in civitate Nepissana episcopus. Hic constituit 128.1414A| ut nulla feminarum pallam sacratam contingeret, aut incensum poneret in Ecclesia, nisi minister: nec servum clericum fieri, nec obnoxium vel cujuslibet rei. Hic fecit ordinationem I: presbyteros XIII, diaconos III, episcopos XXXVI; qui etiam sepultus est in coemeterio Sanctae Felicitatis VIII Kal Novembris. Cessavit episcopatus dies VIIII.
XLV.
--CAELESTINUS, natione Campanus, ex patre Prisco, sedit annos VIIII, menses X, dies XVII. Hic constituit ut Psalmi CL ante sacrificium psallerentur, quod ante non fiebat: nisi tantum recitabatur epistola Pauli apostoli, et sanctum Evangelium, et fiebant missae. Hic fecit ordinationes III: presbyteros XXXII, diaconos XII, episcopos XLVI; sepultusque est in coemeterio Priscillae VIII Idus Aprilis: et cessavit episcopatus dies XXI.
XLVI.
--SIXTUS, natione Romanus, ex patre Sixto, sedit annos VIII, dies XVIIII. Hic a quodam Basso incriminatur, et ex praecepto Valentiniani Augusti cum magna examinatione, facta synodo, purgatur a 128.1414B| CCLVI episcopis, et ejecerunt Bassum a communione. Hic fecit basilicam Sanctae Mariae juxta macellum Liviae, et confessionem beati Petri apostoli exornavit de argento. Hujus temporibus Valentinianus Augustus ornavit basilicas beatorum Petri et Pauli ex auro argentoque plurimum, et in Constantiniana basilica fecit fastigium argenteum, quod a barbaris sublatum fuerat: et in alias quamplures basilicas Romanas multa dona obtulit Valentinianus Augustus; fecitque Sixtus episcopus ordinationes III: presbyteros XXVIII, diaconos XII, episcopos LII. Qui etiam sepultus est via Tiburtina ad Sanctum Laurentium: et cessavit episcopatus dies XXII.
XLVII.
--LEO, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit annos XXI, mensem I, dies XIII. Hic ministeria Romanae Ecclesiae post bellum Vandalicum renovavit. Hic cum multis episcopis exposuit fidem catholicam rectam, quae hodie archivo Ecclesiae Romanae tenetur, propter haeresim Eutychii et Nestorii, 128.1414C| qui ejus temporibus damnantur. Hic fecit ordinationes VII: presbyteros LXXII, diaconos XXX, episcopos CLXXV. Hic renovavit basilicas beati Petri et beati Pauli apostolorum post ignem divinum: fecit et multas basilicas. Hic propter nomen Romanorum ambulavit ad regem Hunnorum Attilam, et liberavit totam Italiam. Hic constituit monasterium apud beatum Petrum apostolum. Hic constituit ut intra actionem diceretur sanctum sacrificium, et caetera. Hic constituit ut monacha non acciperet velaminis capitis benedictionem, nisi probata fuerit in virginitate XL annos. Hic constituit super sepulcrum custodes, qui dicuntur cubicularii. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri III Idus Aprilis. Cessavit episcopatus dies VII.
XLVIII.
--HILARUS, natione Sardus, ex patre Piniano, sedit annos III, menses III, dies X. Hic fecit multa vasa, et diversa ornamenta apostolorum Petri et Pauli; et in Constantiana, et Sancto Laurentio, 128.1414D| et sancta Maria ornavit. Hic fecit ordinationem I: presbyteros XXV, diaconos VI, episcopos XXII. Qui etiam sepultus est ad Sanctum Laurentium, juxta corpus sancti Sixti: et cessavit episcopatus dies X.
XLIX.
--SIMPLICIUS, natione Tiburtinus, ex patre Castino, sedit annos XV, mensem I, dies VII. Hic constituit ad Sanctum Petrum, et ad Sanctum Paulum, et ad Sanctum Laurentium hebdomadas, ut presbyteri manerent propter baptismum et poenitentiam petentes: de regione tertia ad Sanctum Laurentium: de regione prima ad Sanctum Paulum: De regione VII, ad Sanctum Petrum. Hic fecit ordinationes III: presbyteros LVIII, diaconos XI, episcopos LXXXII; sepultusque est ad Beatum Petrum VI Nonas Martii. Cessavit episcopatus dies VI.
L.
--FELIX, natione Romanus, ex patre Felice 128.1415A| presbytero, sedit annos VIII, menses XI, dies XVII. Hic fecit ordinationes II: presbyteros XXVIII, diaconos V, episcopos XXXI: sepultusque est apud Beatum Paulum.
LI.
--GELASIUS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit annos IIII, menses VIII. Fuit autem temporibus Regis Theodorici et Zenonis Augusti. Hic fecit V libros adversus Nestorium et Eutychen: fecit et hymnos in modum beati Ambrosii, et fecit duos libros adversus Arium; fecit autem sacramentorum praefationes cauto sermone. Hic fecit ordinationes II: presbyteros XXXII, diaconos II, episcopos LXVII; qui etiam sepultus est apud Beatum Petrum XI Kal. Decembris. Cessavit episcopatus dies VII.
LII.
--ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Petro, sedit annum I, menses XI, dies XXIIII. Hic fecit confessionem beati Laurentii. Hic clerus et presbyteri multi se erexerunt a communione, eo quod communicasset sine consilio eorum diacono Thessalonicensi, nomine Fotino. Hic fecit ordinationem I: 128.1415B| presbyteros XI, episcopos VIII; sepultusque est ad Beatum Petrum XIII Kal. Decembris. Cessavit episcopatus dies VI.
LIII.
--SYMMACHUS, natione Sardus, ex patre Fortunato, sedit annos XV, menses VI, dies XXVII. Hic fuit temporibus Theodorici haeretici et Anastasii Augusti. Hic amavit clerum et pauperes: et cum eo ordinatur Laurentius sub intentione episcopatus; et facta intentione hoc constituerunt, ut ambo Ravennam pergerent ad judicium regis Theodorici; qui cum pervenissent, hoc judicium aequitatis invenerunt, ut qui prior ordinatus fuisset, vel ubi pars maxima consentiretur, ipse sederet in sede apostolica, quod tamen aequitas in Symmachum invenit. Tunc beatus Symmachus papa constituit Laurentium episcopum in Nucheria civitate intuitu misericordiae. Post annos IIII, zelo ducti aliqui ex clero, et aliqui ex senatu incriminant Symmachum. Miserunt ad regem Theodoricum haereticum accusantes beatum 128.1415C| Symmachum, et occulte revocant Laurentium Romam, et fecerunt schisma, et separaverunt se pars aliqua a communione Symmachi, petentes a rege haeretico visitatorem Petrum Altinatem. Tunc beatus Symmachus congregavit episcopos CXV, et facta synodo purgatur a crimine falso, et damnatur Petrus Altinas, et Laurentius Nucherinus. Symmachus vero cum magno honore sedit in sede sua. Tunc Festus patricius coepit intra Urbem caedes facere in clero, qui communicabat beato Symmacho; et ponens mulieres sanctimoniales de habitaculis suis, denudans sexum femineum, caedens fustibus, ibique multos sacerdotes occidit. Fuit autem beatus Symmachus a consulatu Paulini usque ad consulatum Senatoris, a X Kal. Decembris usque XIII Kal. Augusti. Hic fecit basilicam Sancti Andreae apostoli ad Sanctum Petrum, et ornavit tam eas quam alias plures ex auro argentoque plurimo. Hic fuit constructor ecclesiarum: ampliavit clerum, et donum presbyterii triplicavit, et pauperibus vestes et alimoniam 128.1415D| triplicavit et multa alia bona, quae enarrare longum est. Fecit ordinationes IIII: Presbyteros XCVIII, diaconos XVI, episcopos CXVIIII: qui etiam sepultus est apud Beatum Petrum IIII Kal. Augusti. Cessavit episcopatus dies VI.
LIV.
--HORMISDA, natione Campanus, ex patre Justo, de civitate Frisinone sedit annos IX, dies XVII. Hic habuit certamina per epistolas suas contra Anastasium imperatorem haereticum. Inter alia multa quae Anastasius ei direxit, haec scripsit, dicens: Nos jubere volumus, non nos juberi. Percussus divino ictu fulminis interiit. Sumpsit itaque imperium Justinus orthodoxus, et misit ad sedem apostolicam. Fecit autem papa Hormisda in Ecclesia Romana per 128.1416A| multas basilicas diversa ornamenta ex auro argentoque. Fecit et ordinatione presbyteros et episcopos per diversa loca. Qui etiam sepultus est apud Beatum Petrum VIII Idus Augusti consulatu Maximi Jun. Et cessavit episcopatus dies VI.
LV.
--JOANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit annos II, menses IV, dies XV, a consulatu Maximi, usque ad consulatum Olibrii Jun. Hunc Theodoricus rex rogans misit in legationem ad Justinum imperatorem, quia Justinus summo amore religionis Christianae voluit haereticos perdere. Et exinde iratus rex Theodoricus Christianos voluit Italiae perdere. Tunc Joannes papa cum fletu, et viri religiosi et consules hoc accipientes in mandatum legationis, ut redderentur ecclesiae suae haereticis in partes Graeciarum. Si ita non fuerit factum, omnem Italiam ad gladium perderet rex Theodoricus. Qui dum introissent om. sis. cum Joanne papa Constantinopolim, occurrerunt eis a milliario XII in honorem apostolorum, desiderantes post beatum Silvestrum papam a 128.1416B| temporibus Constantini meruisse in partibus Graeciae vicarium sancti Petri suscipere. Et Justinus Augustus adoravit beatum Joannem, de cujus manibus coronatus est. Tunc Theodorus, vir illustris, cum aliis nobilibus qui cum beato Joanne papa venerant, concessit petitiones, et propter sanguinem Romanorum reddidit haereticis ecclesias suas. Dum vero Joannes episcopus una cum viris illustribus positus esset Constantinopoli, rex Theodoricus tenuit duos senatores Boetium et Symmachum patricium, quos gladio interfecit et abscondi praecepit. Veniens Joannes papa cum supradictis viris illustribus, suscepti a Theodorico in dolo, voluit eos gladio ponere; sed metuens Justinum Augustum, tamen in custodia omnes cremavit; ita ut beatus Joannes in custodia maceratus moreretur Ravennae XV Kal. Junii. Tunc post XCVIII dies Theodoricus rex fulmine percussus interiit. Attulit autem beatus Joannes de Graecia aurum. Gemmis argentoque exornavit basilicas multas. 128.1416C| Fecit ordinationes episcoporum per diversa loca: et cessavit episcopatus dies LVIII.
LVI.
--FELIX, natione Samnius, ex patre Castorio, sedit annos IV, menses II, dies XIII, a consulatu Maburti usque in consulatum Lampadii et Orestis, a die IV Idus Julii, usque in IV Idus Octobris: qui etiam ordinatus est ex jussu Theodorici regis, et obiit tempore Athalarici regis sub die IV Idus Octobris Con ss uu . . . Qui sepultus est ad beatum Petrum. Cessavit episcopatus dies III. Hic fecit orditiones II: presbyteros LII, diaconos IIII per mensem Februarium, episcopos XXIX.
LVII.
--BONIFACIUS, natione Romanus, sedit annos II, dies XXVI. Fuit temporibus Athalarici. Hic cum Dioscoro ordinatur sub intentione. Qui Dioscorus ordinatur in basilica Constantiniana. Bonifacius vero in basilica Julii: et fuit dissensio in clero et senatu dies XXVIII. Eo tempore defunctus est Dioscorus. Tunc Bonifacius zelo et dolo ductus cum grande 128.1416D| amaritudine sub vinculo anathematis chyrographo reconciliavit clerum, quem chyrographum archivo Ecclesiae retrudit, quasi damnans Dioscorum. Hic congregavit synodum in basilica beati Petri, et fecit constitutum, ut sibi successorem ordinaret cum chyrographis sacerdotum, et jusjurando ante confessionem. Eodem tempore facta iterum synodo censuerunt sacerdotes propter reverentiam sanctae sedis, quia contra canones facta fuerat, et ipse Bonifacius papa reum se confessus est, quod in diacono Vigilium sua subscriptione firmasset. Tunc ipsum constitutum in praesentia sacerdotum et senatus incendio consumpsit. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri XV Kal. Novembris, Lampadio et Oreste consulibus. Cessavit episcopatus menses II, dies XV.128.1417A |
LVIII.
--JOANNES junior, natione Romanus, sedit annos II, menses IV. Fuit autem temporibus Athalarici regis et Justiniani Augusti catholici. Ipse misit sedem suam scripto chirographo proprio ad sedem apostolicam una cum magnis donis. Fecit autem Joannes papa ordinationem I, presbyteros XV, episcopos XXI: sepultusque est in basilica beati Petri, VI Kal. Junii. Cessavit episcopatus dies VI.
LIX.
--AGAPITUS, natione Romanus, ex patre Gordiano presbytero, sedit menses XI, dies XVIII. Hic missus est a Theodato in legationem ad Justinianum Augustum Constantinopolim, ibique mortuus est X Kal. Maii: cujus corpus in loculum plumbeum translatum est Romam in basilica beati Petri apostoli; ubi et sepultus est XII Kal. Octobris. Hic fecit ordinationes in urbe Roma diaconos IV, episcopos . . . Cessavit episcopatus dies XXVIII.
LX.
--SILVERIUS, natione Campanus, ex patre Hormisda, episcopo Romano, sedit annum I, menses V, dies XI. Hic levatus est a Tyranno Theodato 128.1417B| sine deliberatione decreti, quod quidem sacerdotes non subscripserunt in eum, secundum morem. Jam ordinato sub vi et metu propter adunationem Ecclesiae se subscripserunt. Post menses vero duos nutu divino exstinguitur Theodatus Tyrannus. Hic fecit ordinationem I, presbyteros XIV, diaconos V, episcopos XVIII. Et cessavit episcopatus . . .
LXI.
--VIGILIUS, natione Romanus, ex patre Joanne consule, sedit annos XVII, menses VI, dies XXVI. Eodem tempore accusatus est ad Justinianum imperatorem et ad Theodoram Augustam. Tunc miserunt Anthemum scribonem Romam dicendo, nisi in basilica Sancti Petri ei parci. Invenit eum in basilica Sanctae Caeciliae die natalis ejus, qui tenens eum, duxit Constantinopolim. Per biennium enim fuerunt intentiones de Anthemo patriarcha, quod promisisset eum in ordinem suum revocare. Qui Vigilius dixit eum non revocare, quia sanctissimi antecessores mei Agapitus et Silverius eum damnaverunt. 128.1417C| Et nunc video, non me fecerunt venire ad se Justinianus et Theodora; sed hodie scio, quod Diocletianum et Eleutheriam inveni: facite ut vultis: digna enim factis recipio. Tunc dedit ei alapam in faciem quidam dicens: Homicida, nescis quibus loquaris? Nescis quia Silverium papam occidisti. Hoc autem dicens, quia a Romanis taliter est accusatus dicentibus taliter eum versum in furore, ut daret alapam notario suo et mox ad pedes ejus cadens expirasset, et filium mulieris viduae ad calces et fustibus interfecisset, et quod consilio suo Silverius papa depositus fuisset. Tunc fugiens in basilicam Sanctae Euphemiae tenuit cornu altaris: qui tractus ab ea missus est in custodiam; et clerus, qui cum eo erat, missus est in exsilium. Eodem tempore misit Justinianus Narsetem eunuchum suum in Italiam, quem facta pugna cum Gothis victoria comitatur: et interfectus est rex Gothorum Totila. Tunc Romani rogaverunt Narsetem, ut una cum ejus rogatu suggererent 128.1417D| imperatori privilegium, qui et impetraverunt: qui rediens Vigilius venit Siciliam, et ex multa afflictione ibi defunctus est. Cujus corpus ductum est Romam, et sepultum est ad Sanctum Marcellum. Hic fecit ordinationes II, presbyteros XLVI, diaconos XVI, episcopos LXXXI.
LXII.
--PELAGIUS, natione Romanus, ex patre Joanne, sedit annos IIII, menses X, dies XVIII. Et dum non esset episcopus, qui eum ordinaret, inventi sunt duo episcopi, Joannes de Perusia et Bonus de Ferentino, et Andreas presbyter de Hostis, et ordinaverunt eum pontificem. Tunc non erant in clero qui poterant promovere, quia multitudo religiosorum subduxerant se a communione ejus, dicentes, quia in morte Vigilii papae se immiscuit. Eodem tempore, data Litania, Pelagius papa a Sancto Pancratio ad 128.1418A| Sanctum Petrum, tenens Evangelia et crucem Domini super caput suum, ascendens in ambonem satisfecit populo, quia nullum malum egit contra Vigilium. Et adjecit: Peto vos, ut si quis ille est, qui promovendus in sancta Ecclesia dignus invenitur per nulla proficiat: quia simoniacum est. Eodem tempore initiata est basilica apostolorum Philippi et Jacobi. Interim mortuus est et sepultus in basilica Sancti Petri: fecitque ordinationes II, presbyteros XXVI, diaconos VIIII, episcopos XLVIIII. Cessavit episcopatus menses II, dies XXV.
LXIII.
--JOANNES, natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit annos XII, menses XI, dies XXVI. Hic restauravit coemeteria Sanctorum Martyrum, et constituit ut oblationes et amulae vel luminaria in eisdem coemeteriis per omnes Dominicas de Lateranis ministrarentur. Hic perfecit ecclesiam Philippi et Jacobi. Qui sepultus est in basilica beati Petri. Hic fecit ordinationes II: presbyteros XXXVII, diaconos 128.1418B| XIII, episcopos LXI. Cessavit episcopatus menses X, dies XIII.
LXIV.
--BENEDICTUS, natione Romanus, de patre Bonifacio, sedit annos IIII, mensem I, dies XXVIII. Eodem tempore gens Longobardorum invasit Italiam. Et dum cognovisset Justinus imperator quia Romani periclitarentur fame, misit in Aegyptum, et oneratas naves frumento transmisit Romam. In qua afflictione laborans beatus Benedictus mortuus est et sepultus in basilica Sancti Petri in secretario. Hic fecit ordinationem unam: presbyteros XV, diaconos III, episcopos XXI. Cessavit episcopatus menses III, dies X.
LXV.
--PELAGIUS, natione Romanus, ex patre Unigido, sedit annos X, menses II, dies X. Hic ordinatur absque jussione principis, eo quod Longobardi obsiderent civitatem. Hic vestivit corpus beatri Petri tabulis argenteis deauratis. Ibique in ipsa basilica est sepultus. Fecitque ordinationes II: presbyteros XXVIII, diaconos VIII, episcopos XLVIII. Cessavit episcopatus 128.1418C| menses VI, dies XXV.
LXVI.
--GREGORIUS, natione Romanus, patre Gordiano, sedit annos XIII, menses VI, dies X. Hic exposuit in Evangelia homilias XL, exposuitque libros in Job XXXV, in Ezechielem hom. XX, Pastoralem, Dialogorum libros IIII et multa alia. Et misit servos Dei Mellitum, Augustinum et Joannem praedicare genti Anglorum. Hic augmentavit in precatione canonis, Diesque nostros in tua pace dispone, et caetera. Et fecit beati Petri ciborium cum columnis argenteis IIII. Hic fecit super corpore beati Petri et Pauli missas celebrare. Eo tempore dedicavit ecclesiam Gothorum in Suburra in nomine Beatae Agathae. Et domum suam constituit monasterium. Sepultus est in basilica Sancti Petri ante secretarium. Hic fecit ordinationes II, unam in Quadragesima in mense Februarii, et aliam mense septimo; presbyteros XXXVIIII, diaconos V, episcopos LXII. Et cessavit episcopatus menses V, dies XVIIII.128.1418D |
LXVII.
--SABINIANUS, natione Tuscus, patre Bono, sedit annum I, menses VI, dies XVIII. Eodem tempore fuit fames gravis. Facta autem pace cum Longobardis, jussit venundari per solidos tritici modios XXX. Hic in ecclesia Beati Petri luminaria addidit, ibique sepultus est. Hic fecit episcopos XXVI. Cessavit episcopatus menses X, dies XXVI.
LXVIII.
--BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Joanne, sedit menses VIII, dies XXII. Hic obtinuit apud Phocatem principem, ut Sedes beati Petri apostoli caput esset omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium scribebat. Hic constituit una cum episcopis et clero sub anathemate ut nullus, pontifice moriente, aut episcopo civitatis suae, praesumat quemlibet loqui aut partes sibi facere, nisi tertio die depositionis ejus, adunato clero electio fiat. Qui defunctus sepultus est 128.1419A| in basilica Beati Petri. Hic fecit episcopos XXI. Et cessavit episcopatus menses X, dies VI.
LXVIX.
--BONIFACIUS, natione Marsorum, de civitate Valeria, ex patre Joanne medico, sedit annos VI, menses VIII, dies XIII. Hic petiit a Phocate principe templum, quod appellatur Pantheon, in quo fecit ecclesiam Beatae Mariae, in qua ecclesia princeps dona multa obtulit. Hic domum suam monasterium fecit. Qui defunctus sepultus est ad Beatum Petrum. Hic fecit ordinationes II: diaconos VIII, episcopos XXXVI. Et cessavit episcopatus menses VI, dies XXV.
LXX.
--DEUSDEDIT, natione Romanus, sedit annos III, dies XX. Hic clerum multum dilexit. Hic constituit secundam missam in clero. Eodem tempore factus terraemotus major VIII Idus Augusti. Post haec secuta est clades in populo percussio scabierum, ut nullus posset mortuum suum cognoscere. Qui defunctus sepultus est ad Beatum Petrum, et dimisit pro obsequiis suis ad clerum rogam integram unam. Hic fecit ordinationes III: presbyteros XIIII, diaconos V, 128.1419B| episcopos XXVIIII. Et cessavit episcopatus mensem I, dies XVI.
LXXI.
--BONIFACIUS, natione Campanus, de civitate Neapoli, ex patre Joanne, sedit annos V, dies X. Hic constituit ut testamentum valeat secundum jussionem principis, ut acolythus non praesumat reliquias sanctorum levare, nisi presbyter; et ut in Lateranis acolythus non baptizet cum diaconis, sed subdiaconi sequentes. Hic fuit mitissimus et misericors; et rogam integram clero suo dedit. Qui sepultus est ad Beatum Petrum. Hic fecit ordinationes II: presbyteros XXVI, diacones IIII, episcopos XXXVIII. Et cessavit episcopatus dies XIII.
LXXII.
--HONORIUS, natione Campanus, ex patre Petronio consule, sedit annos XII, menses XI, dies XVII. Hic multa bona fecit, renovavit omnia cimilia beati Petri, et vestivit confessionem ejus ex auri lib. CLXXXV, et multa alia ibi fabricavit. Hujus temporibus levatae sunt trabes in ecclesia Beati Petri XVI. Hic 128.1419C| cooperuit basilicam ejus ex tabulis aereis, quas levavit de templo, quod appellatur Romae, ex concessu piissimi Heraclii imperatoris. Hic constituit ut omni hebdomada in Sabbato die exeat litania ab ecclesia Sancti Apollinaris, quam ipse papa construxit in porticu ejusdem ecclesiae ad Sanctum Petrum. Fecit et ecclesiam Beatae Agnetis martyris milliario ab urbe Roma III, ubi et requiescit. Fecitque ecclesiam beati Pancratii milliario II, et multas alias basilicas construxit et ornavit, atque ditavit. Hic fecit ordinationes: presbyteros, diaconos, episcopos. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum. Cessavit episcopatus annum I, menses VII, dies XVIII.
LXXIII.
--SEVERINUS, natione Romanus, ex patre Abieno, sedit menses II, dies II. Hic renovavit apsidam Beati Petri apostoli ex musivo. Hic fuit amator cleri, et omnibus donum augmentavit, pauperibus largus. Fecit autem episcopos per diversa loca, dimisitque clero rogam integram. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum IIII Nonas Augusti. Et cessavit 128.1419D| episcopatus menses IIII, dies XVIIII.
LXXIV.
--JOANNES, natione Dalmatinus, ex patre Venantio, sedit annum I, menses VIIII, dies XVIIII. Hic misit per omnem Dalmatiam et Istriam pecunias multas pro redemptione captivorum. Fecit et basilicas multas, et ornavit. Hic fecit ordinationem I. Hic dimisit omni clero rogam integram. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum. Cessavit episcopatus mensem I, dies XIII.
LXXXV.
--THEODORUS, natione Graecus, ex patre Theodoro episcopo de civitate Mileto, sedit annos VI, menses V, dies VIII. Hic fuit largus et amator pauperum. Fecitque ecclesias multas. Fecit autem ordinationem I. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum. Cessavit episcopatus dies LII.
LXXVI.
--MARTINUS, de civitate Tudertina, sedit 128.1420A| annos VI, mensem I, dies XXVI. Hic congregavit episcopos CV Romae in ecclesia Salvatoris, et condemnavit haeresim. Quae synodus hodie archivo ecclesiae continetur. Defunctusque est in civitate Chersona, et sepultus in basilica Sanctae Mariae semper Virginis.
LXXVII.
--EUGENIUS, natione Romanus, sedit annos II, menses VIIII, dies XXIIII. Qui sepultus est in basilica Beati Petri. Cessavit episcopatus mensem I, dies XXVIII.
LXXVIII.
--VITALIANUS, natione Campanus, patre Anastasio, sedit annos XIIII, menses VI. Hujus temporibus venit Constantinus Augustus de regia urbe per littoralia in Athenas, inde Tarantum, inde Beneventum et Neapolim, per indictionem VI. Postmodum venit Romam V die mensis Julii, feria quarta, indictione suprascripta; et occurrit ei obviam Apostolicus milliario VI a Roma. Ipsa die venit ad Sanctum Petrum, et donum ei obtulit, alia die ad Sanctum Paulum, et donum ibi obtulit, et die Sabbato ad 128.1420B| Sanctam Mariam; itemque donum obtulit. Dominica die processit ad Sanctum Petrum cum exercitu suo, et obtulit super altare ipsius pallium auro textile. Sequente autem Sabbato venit imperator ad Lateranas, ibique prandit. Item Dominicorum die fuit statio ad Sanctum Petrum, et post celebratas missas vale fecerunt sibi imperator et pontifex. Omnia quae erant in adornatum civitatis deposuit, sed et ecclesiam Beatae Mariae ad Martyres, quae de tegulis aereis erat, discooperuit, et in regiam urbem cum aliis diversis quae deposuerat direxit. Secundo fecit egressum de civitate Roma, reversus Neapolim. Inde terreno perrexit Rhegium, et ingressus Siciliam per indictionem VII, habitavit in civitate Syracusana; talemque afflictionem posuit populo vel possessoribus provinciarum Calabriae, Siciliae, Africae, vel Sardiniae per diagrapha seu capita, atque nauticationes per annos plurimos, quales aliquando nunquam fuerant, ut etiam uxores a maritis, filii a parentibus separarentur. 128.1420C| Postmodum decima die mensis Julii per XII indictionem praedictus imperator in balneo occisus est. Et non post multum tempus beatus Vitalianus vitam finivit. Fecit ordinationes IIII, presbyteros XII, diaconum I, episcopos XCVII. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum VI Kal. Februarii. Cessavit episcopatus menses II, dies XIII.
LXXVIX.
--ADEODATUS, natione Romanus, ex monachis, patre Jobiniano, sedit annos IIII, menses II, dies V, fuitque mitissimus. Hujus temporibus Mizizius, qui erat in Sicilia cum exercitu Orientali, intartizavit, et arripuit regnum, et perrexit exercitus Italiae per partes Istriae, alii per partes Campaniae, necnon et per partes Sardiniae et Africae. Pari modo venerunt in Siciliam in civitatem Syracusanam, et Deo auxiliante interemptus est nec dicendus Mizizius. Et multi ex judicibus ejus truncati, perducti sunt Constantinopolim simul et caput ejusdem intartae. Postmodum venientes Saraceni Siciliam obtinuerunt, et multam occisionem in populo fecerunt. 128.1420D| Aes vero quod ibidem a Roma navigatum fuerat secum abstollentes, Alexandriam reversi sunt. Defuncto autem Adeodato papa, tantae pluviae et tonitrua fuerunt, quales nulla aetas hominum memoratur, ut etiam homines pecoraque de fulgure interirent. Sed per litanias est Dominus eis propitiatus. Fecit autem ordinationem I: presbyteros XIII, diaconos . . . episcopos XLVI. Cessavit episcopatus mens. IIII, dies XV.
LXXX.
--DONUS, natione Romanus, ex patre Mauricio, sedit annum I, menses V, dies X. Hic atrium Beati Petri, quod est ante ecclesiam in quadriporticu, magnis marmoribus stravit. Fecitque et alias ecclesias, et ornavit. Clerum diversis ordinibus ampliavit. Hic reperit Romae, in monte qui appellatur Boetianas, Nestorianitas monachos Syros, quos per diversa monasteria divisit: et in praedicto monte monachos 128.1421A| Romanos constituit. Hic dum esset electus per Augusti mensem apparuit stella a parte Orientis per menses III. Cujus radii coelos penetrabant: in cujus visione omnes gentes mirabantur. Postmodum maxima mors a parte Orientis secuta est. Fecit ordinationem I: presbyteros X, diaconos V, episcopos . . . Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum IIII Idus Aprilis. Cessavit episcopatus menses III, dies XV.
LXXXI.
--AGATHO, natione Siculus, ex monachis, sedit annos II, menses VI, dies XIIII. Tantum benignus et mansuetus fuit, ut etiam omnibus hilaris esset. Hic suscepit divalem jussionem piissimorum principum Constantini, Heraclii et Tiberii Augustorum, missam praecessori suo Dono papae, invitantem ut debeat sacerdotes vel missos suos dirigere in regiam urbem pro adunatione sanctae Dei Ecclesiae. Direxitque Abundantium Paternensem, Joannem Reatinum, et Joannem Portuensem episcopos, Theodorum et Georgium presbyteros, Joannem diaconum, Constantinum 128.1421B| subdiaconum. Hujus temporibus indictione VIIII, luna eclypsim pertulit mense Junii, die XVIII, et mortalitas gravissima subsecuta est. Postmodum vero ingressi missi supradicti in regiam urbem, benigniter suscepti sunt a principe, porrigentes ei scripturas pontificis. Quas dum suscepisset, commonens eos non furiose, sed pacifica disputatione, remittentes philosophicas assertiones, puram sanctarum Scripturarum Patrumque probatam fidem per synodalia decreta satisfacerent. Tunc residente principe, et cum eo Georgio patriarcha Constantinopolis, et Macario Antiocheno, suscepti sunt missi sedis apostolicae, deinde metropolitae et episcopi Orientalium CL. Qui adorantes residere praecepit, et habita inquisitione, legati sedis apostolicae dixerunt: Opportuna veritas, et ratio exigit, ut a parte eorum, qui unam voluntatem et operationem in Domino Jesu Christo asserunt, sedis apostolicae exponere. Qui audientes laeti effecti paratos se esse dixerunt. Sic eadem hora suos introduxerunt libros et tomos diversos, et synodos, 128.1421C| quas falsaverant, quia non veritate superare nitebantur, sed per diversa commenta quae in libros suos ipsi noviter addiderant. Alia vero die legati sedis apostolicae, praesentantes locum beati Agathonis papae: quibus dictum est ut omnes libros, quos scirent ad causam fidei pertinere, coram synodo adducerent. Et vocato Georgio chartophylace Ecclesiae Constantinopolitanae, factum est ita. Relectisque, invenerunt duas naturas, duasque voluntates, et operationes habentes. Et confusus Macarius inventus est mendax. Intromissaque sunt coram synodo dicta venerabilium Patrum Joannis Constantinopolitani, Cyrilli, Athanasii, Basilii, Gregorii, Dionysii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, Leonis, habentia duas naturas, et voluntates, et operationes in Christo. Nativitatis una quidem ante saecula, et sine tempore, ex Patre incorporaliter, alia vero descendentis de coelo incarnatus in Virgine. Voluntates cohaerentur naturae divinae et humanae, ex hoc quod voluntarium 128.1421D| secundum naturam ejusdem existere. Operationes vero cohaerentur unitati divinae et humanae, ex hoc quod in utraque natura efficaces secundum naturam ejusdem existere. Tunc Georgius patriarcha professus est duas naturas, duasque voluntates et operationes credere et praedicare, sicut sedes apostolica.
  Macario vero in sua haeresi perseverante, ea hora sancta synodus ejus oratorium tolli jussit, et exsiliens Basilius episcopus Cretensis oratorium ei abstulit, et anathematizantes, projecerunt foris synodo. Stephanum autem diaconum ejus cervicibus Romani a sancta synodo ejicientes. Ea vero hora tantae telae aranearum nigerrimae in medio populi 128.1422A| ceciderunt ut omnes mirarentur quod sordes haeresum expulsae sunt. In loco vero Macarii ordinatus est Theophanius abbas. Macarius vero cum suis Roma in exsilium deportatus est. Deinde abstulerunt de diptycis vel de picturis nomina pontificum, id est Cyri, Sergii, Pyrrhi, Pauli et Petri, per quos error fidei usque nunc pullulavit. Factumque est ut pro reverentia sedis apostolicae Joannes episcopus Portuensis octava Paschae in ecclesia Sanctae Sophiae missas publicas Latine celebraret: et laudes et victorias imperatoris vocibus acclamarent. Hic beatus Agatho suscepit divalem jussionem, per quam relevata est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione pontificum. Sic tamen ut si electio facta fuerit non debeat ordinari qui electus est, nisi prius decretum generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem. Hic dimisit omni clero rogam unam: et ad luminaria Apostolorum, et ad Sanctam Mariam ad Praesepe solidos 128.1422B| II. CLX. Fecit autem ordinationem I: presbyteros X, diaconos III, episcopos XVIII. Qui etiam sepultus est ad beatum Petrum IIII Idus Februarii. Et cessavit episcopatus annum I, menses VII, dies VI.

LXXXII.
--LEO, natione Siculus, de patre Paulo, sedit menses X, dies XVII. Vir eloquentissimus in divinis Scripturis, cantilena praecipuus et in earum sensibus subtilissima exercitatione limatus, pauperum amator. Hic suscepit sextam synodum, quae per Dei providentiam nuper in regia urbe celebrata est residente piissimo principe Constantino, cum legatis sedis apostolicae, et duobus patriarchis Constantinopolitano et Antiocheno, in qua condemnati sunt Cyrus, Sergius, Honorius, Pyrrus et Paulus et Petrus, necnon et Macarius. Hujus temporibus percurrente divali jussione clementissimi principis, restituta est Ecclesia Ravennensis sub ordinatione sedis apostolicae, ut qui ibidem electus fuerit in civitatem Romam veniat ad ordinandum. Hic fecit constitutum ut qui ordinatus fuerit archiepiscopus, 128.1422C| nulla consuetudine pro usu pallii diversis officiis Ecclesiae persolvere debeat. Hujus temporibus die XVI mensis Aprilis, indictione XI, luna eclypsim pertulit: post coenam Domini et galli cantum coepit paulatim delimpidare. Hic fecit ordinationem I per mensem Junii: presbyteros VIIII, episcopos XXIII. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum V Nonas Julii. Cessavit episcopatus menses XI, dies XXII.
LXXXIII.
--BENEDICTUS, natione Romanus, ex patre Joanne, sedit menses X, dies XII: in quo viro supernae benedictionis gratia redundavit, ornavitque Ecclesiam. Hic suscepit duas divales jussiones clementissimi Constantini principis ad clerum et populum Romanum, ut qui electus fuerit in sede apostolica absque tarditate pontifex ordinetur. Hic una cum clero et exercitu suscepit mallones capillorum domni Justiniani et Heraclii filiorum ejus; simul et jussionem per quam significat eorum capillos direxisse. Hujus temporibus apparuit stella inter Domini 128.1422D| nativitatem et Theophaniam omnino obumbrata, veluti luna. Item mense Februario exivit stella ab occasu, meridie, et declinavit in partes Orientis. Post haec mons Bebius, qui est in Campania, eructavit. Hic dimisit omni clero auri libras XXX. Fecitque episcopos numero XII: sepultusque est ad Beatum Petrum VIII Idus Maii. Cessavit episcopatus menses II, dies XV.
LXXXIV.
--JOANNES, natione Syrus, de provincia Antiochia, ex patre Cyriaco, sedit annum I, dies IX; vir valde strenuus. Hic, post multorum pontificum tempora, juxta priscam consuetudinem, a generalitate in ecclesia Salvatoris, quae appellatur Constantiniana, electus est. Hic cum esset diaconus, 128.1423A| missus est a sancto Agathone papa in regiam urbem pro causa fidei: pro qua magnum gaudium Ecclesia detulit. Hic consecratus est a tribus episcopis, Ostiense, Portuense et Velliternense. Hujus temporibus regnavit domnus Justinianus in Nicaea mense Septembris, indictione XIV. Qui pius princeps pacem constituit cum gente Saracenorum decennio: sed et Africa subjugata est Romano imperio. Hic dimisit omni clero solidos I DCCCC, fecitque episcopos XIII. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum sub die II mensis Augusti. Et cessavit episcopatus menses II, dies XVIII.
LXXXV.
--CONON, natione Graecus, patre Tracessio, educatus apud Siciliam, sedit menses XI. Hic suscepit divalem jussionem domni Justiniani Augusti, per quam significat reperisse acta sanctae sextae synodi, et apud se habere, quam piae memoriae pater ejus Constantinus Deo auxiliante fecerat: quam ipse promisit perenniter conservare. Hujus temporibus pietas imperialis relevavit per sacram jussionem 128.1423B| summam CC annonae capita, quae patrimonia Brixiis et Lucaniae annue persolvatur. Hic dimisit omni clero benedictionem in auro, sicut praecessor ejus Benedictus papa. Cujus archidiaconus videns pontificem infirmitate constrictum, cupiditate ductus praedicti legati, quod nec dum esset persolutum, scripsit Ravennam glorioso Joanni, promittens dationem, ut persona ejus ad pontificatum eligeretur: quod et demandavit suis judicibus, quos Romam direxit ad disponendam civitatem, ut post obitum suum Pontifex idem archidiaconus eligeretur. Fecitque 128.1424A| episcopos numero XVI. Sepultus est ad Beatum Petrum sub die XXI mensis Septembris. Cessavit episcopatus menses II, dies XXIII.
LXXXVI.
--SERGIUS, natione Syrus, sedit annos XIV, menses VIII, dies XXIII.
LXXXVII.
--JOANNES, natione Graecus, de Platone, sedit annos III, menses II, dies XII. Cessavit episcopatus mensem I, dies XVII.
LXXXVIII.
--JOANNES, natione Graecus, sedit annos II, menses VIII, dies XVII. Cessavit episcopatus menses III.
LXXXIX.
--SISINNUS, natione Syrus, sedit dies XX. Cessavit episcopatus mensem I, dies XXVIII.
XC.
--CONSTANTINUS, natione Syrus, sedit annos VII, dies XV. Cessavit episcopatus dies XL. Primo anno pontificatus ejus implentur anni CL de repetito cyclo Victorii, indictione VII, anno primo, Tiberio imperante cum Justiniano patre.
XCI.
--GREGORIUS, natione Romanus, sedit annos XVI, menses VII, dies XXIV. Et cessavit episcopatus 128.1424B| dies XXXV.
XCII.
--GREGORIUS, natione Romanus, sedit annos X, menses X, dies IX. Cessavit episcopatus dies XI.
XCIII.
--ZACHARIAS, . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . dies XIV. Cessavit episcopatus dies XII.
XCIV.
--STEPHANUS, natione Graecus, sedit annos V, mensem I, dies XX . . . . . .
XCV.
--PAULUS, sedit annos. . . . . .