Vita sancti Humberti Maricolensis

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Vita secunda sancti Humberti Maricolensis
inter annis 1030-1035
editio: incognita
fons: incognitus

Codices hagiographicae:


[1] Temporibus Hildrici, qui inter Francigenas monarchiam tenebat regni, sacerdos Domini egregius et confessor claruit emeritus, sanctus scilicet Humbertus. Hic ingenuis ortus progenitoribus, nobilior patuit fide et moribus. Genitor quidem eius beatus Evrardus, genitrix vero Popita, claram de stirpe Francorum originem duxere. Porro parentes illius, ut erant Christianissimi, et rebus mundi (quod a plerisque beatitudini datur) ditissimi, infantulum sacro fonte innovandum statuerunt, et Christi militiae mancipandum. Iam vero, quod in ceteris eius aetatis pueris advertere (quippe quorum futurum ingenium aetatis adhuc celat infirmitas) hic ab ipsis puerilibus annis egregia futurae sanctitatis dedit indicia praesentia scilicet fastidire, nihil in mundo appetere, conditoris amori nihil praeponere, sola quae fructum verae beatitudinis pariant ambire. His et huiusmodi documentis parentis, advertentes puerum superna visitatione illustratum, plane non sine divino consilio Laudunensis sedis urbem adeunt, quo in loco fidelium turmam divinis officiis noverant insudare; ibique viris peritissimis commendant, liberalibus imo Catholicis disciplinis imbuendum. Sumpto denique ecclesiasticae habitu militiae, ipse velut Nazaraeus Dei, praeciso crine capitis, regia et Sacerdotali corona insignitur.

[2] Parentibus denique valefactio et ad propria remeantibus, ipse venerandus puer in monasterio recluditur: ubi sacris disciplinis affatim instruitur, motibus adornatur, et Ecclesiasticis sanctionibus decenter informatur, et sic proficiendo aetate et gratia, per gradus singulos ad Sacerdotii culmen usque provehitur. In quo gradu tantae humilitatis exemplar sese exhibuit cunctis, ut illum omnes caritatis affectu venerarentur. Verae namque erat castitatis amator, hospitalitatis indulgentissimus cultor, erga Deum et proximum nectareo flagrans incendio. His igitur sacris actibus pollens vir coelebs, dum in praefatae urbis Ecclesia super coaevos et senes ceu sidus egregium radiaret, multi Fratrum eius exemplo animati vivere beatius elegerunt. Nec iam infra unius urbis terminos celebre nomen eius cohiberi potuit, verum totius regionis finibus secundo plebis rumore diffunditur. Locus autem, quo vir venerandus natalem prodiit in lucem, ipso suo nomine mysticum sonat, si nascentis vitam diligentius consideres; dicitur enim Maceries. Porro vineae maceriis clauduntur, ne insidientur ferae frugibus nociturae. Quod quidem verius beato Humberto congruere dixerim, qui vineam Domini, id est, Ecclesiam fidelium, ab incursu hostis muniit, qui ut leo rugiens semper quem devoret quaerit.

[3] Evoluto denique aliquo temporum spatio, dum quadam die (ut e familiaris erat consuetudo) in monasterio resideret, coepit animo voluere possessiones, quae a progenitoribus sibi relictae fuerant, qualiter provideri debuissent. Unde multum diuque deliberans, tandem dignum eas requirere aestimavit; non quia in eis lucrum temporale spectaret (quippe cui ipsa rerum temporalium concupiscentia displicebat) sed ut eas Dominicae familiae impensis quandoque attributas faceret. Accepta igitur ab Episcopo benedictione, fratrumque benigna permissione, digressus ab urbe, pervenit ad locum quemdam ditionis suae, ubi armenta pratis vernantibus pascua grata carpebant.

[4] In quem dum paullulum declinasset, et longe oculis circumiacentia lustrasset, supervenit sanctus vir Domini Amandus, habens in comitatu suo reverendissimum virum, nomine Nicasium, qui uterque peregrinationis iter carpebat. Hi videntes sanctum Humbertum, mox ut advertunt loci illius Dominum, rogant eum humiliter, ut sibi hospitalitatis beneficia praestare deberet. At vir Dei consalutatos accepit benigne, et exosculatos invitat ad coenam. Quibus refectis, diligenter eos alloquitur: Fratres, inquiens, carissimi, non abs re video vos nostra subiisse hospitia. Cursum ergo vestrum, quo tendat, nobis exponite. Cui Beatus Amandus: O frater carissime, te utinam nostrae peregrinationis comitem habeamus: forsan nobiscum auspice Christo tibi esset iter proficuum. Nam nos venerandam Romanae Ecclesiae Sedem aggredimur apostolorum suffragia quaesitum, si forte superna annuerit clementia. Porro iocundum erit iter ternis commeantibus sociis: nec aberit sanctae Trinitatis beata protectio, quibus fides, spes et caritas efficient cor unum et animam unam. Nec mora: vir Domini paratum se ad omnia refert, sicque relinquit omnia, quibus occupatus intenderat.

[5] Accepta itaque peregrinatione, et iter illis agentibus, Ecce, inquit, beatus Amandus, quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Et vere in unum, quos unus spiritus et una fides uni Deo haerentes indissolubiliter coniunxerat. Verum silere nequimus, quid in hac expeditione Dominus ad laudem sui per sanctum virum dignatus est operari. Nam iter illis prospero cursu agentibus, dum quadam dia fatigati ex itinere residerent et alimentis ieiuna corpora recrearent; ecce subito ex silva, quae forte contigu erat, mirae magnitudinis ursus prosiliens, apprehendit unum ex sommariis eorum, quem in terram prosternens suffocavit. Intenti alio beati viri familiare damnum ignorabant. Parantibus iter repetere cum non adesset equus ad subuehendas sarcinulas, unum e famulis beatus mittit Amandus ad reducendum equum, quem gramina carpentem exstimarat. Parens puer et exequens quod mandatum fuerat, cursu properavit ad locum ubi cadaver sonipedis cruenta bestia corrodebat. Exterritus ille, dum quo se tutari possit anhelans intendit, et morantis segnitiem viri sancti increparent; beatus Humbertus dixit: Nolite, fratres, turbari; ego ipse reddo factum celeriter, quod famulus vester agit negligenter. Currens itaque invenit equum evisceratum, iuxtaque ursum sanguine cruentatum. Quem divina animatus virtute, atque obedientia comitante, cum magna apprehendit securitate, eique divina imperat auctorita: Quia tu nostrum imo istorum fratrum nostrorum, quod nobis in in solatium itineris Deus dederat, necasti iumentum; oportet ut quod illud nobis huc usque impendit obsequium, vicaria solutione suppleas: et sarcinulas nostras toto peregrinationis nostrae itinere obedienter feras. Videres horribilem belluam ad verba hominis mansuescere: et, quae feritate sui ceteris bestiolis imo hominibus fuerat infesta, iam ceu familiare mancipium stat obedira parata. Vocata citius accedit, membra compnit, onus patienter suscipit: cum procedentibus ipsa procedit, cum stantibus ipsa quoque subsistit: ut autem refectionis hora monebat, illa coenantibus modeste astabat, atque portionis suae stipendia de manu porrigentis humiliter sumebat: dehinc ad sarcinas rediens, eas, dum sancti viri quiescerent, pervigili custodia servabat.

[6] In praesentis exhibitione miraculi, cui illud adscribi specialiter debeat superfluum est quaerere. Porro beatum Amandum atque Nicasium fama celeberrima longe diffuderat: beati vero Humbert merita, quoniam nondum ad hominum notitiam pervenerant, divina voluntate actum esse non dubium est, ut hoc insueto miraculo manifestum fieret, quantis in oculis sui conditoris fulgebat meritis, cui belluina feritas obediebat in terris. Sed et virtus ignorata minus fortasse viro Dei apud homines impenderat, quem iam manifestata celebrioris reverentiae gratia sublimarat. Quanta denique reverentia praefati viti Dei Sanctum postmodum colverunt Humbertum, non est enarrandum sed potius admirandum. Verum iter illis agentibus non potest stylo facile comprehendi, quanta per urbes, quanta per vicos super bestia erat admiratio, stupentibus cunctis ferum animal humanis usibus famulari. Sed quia inter miracula, quae viri iusti operantur, iactantiae vitium, quodam quasi pestifero hostis seminario, plerumque suboritur, nisi mens undique se humilitatis custodia muniat, ut de his, quae foris mire operantur, intus veno superbiae intumescant; recte Spiritus per Prophetam in visione animalium ea in circuitu et intus oculos habere dicit, quibus circumquaque pervigil solicitudine hostiles tentatoris incursus observent, ne per hoc, quod foris mirum afitur, mens interius aura levitatis infletur. Unde provida dispensatione Dominus virum iustum ab adulatione populari voluit cohibere, non quia popularis aurae gloriam eum captare suspectum haberet (quippe qui corde hominum solus intuetur) sed ut a viro iusto nos infirmiores inanem gloriam fugere, etiam de bene actis, discereis.

[7] Itaque piae dispensationis gratia, sanctis viris Romam appropinquantibus, Summum eiusdem sedis episcopum dominus per angelum monuit, dicens: ab acciduis Galliarum finibus homines adventare, habitu quidem despicabiles, sed meritis sublimes, quibus ad obsequium fera comitabatur. Mitteret ergo legationem in occrusum eis, ne cum ostentatione bestialis obedientiae urbem introeant: sinerent potius feram ad latebras suas redire, ne tumultuosae plebis in se admirationem excitarent: satis esse putarent, quod eis hucusque bellua paruit indomabilis: discerent apud summum Iudicem tanto esse in excelso, quanto apud homines essent in imo. Quid plura? Audita pontificis haud aspernanda iussione, sancti viri exonerant familiare subsellium, et sic ad latibula sua redire concedunt. Redit bestia subine respectans, tamquem ad revocatam obedientiam sese repraesentans. Introgressi autem urbem viri sancti, haud facile dictum, quanta a sancto pontifice reverentia excipiuntur. Lustratis denique apostolrum oratoriis, votisque per loca sanctorum expositis, alacres redire festinant: sanctus scilicet Amandus cum beato Nicasio Elnonense territorium expetiit; beatus vero Humbertus se Maricolas invexit.

[8] Verum elapso aliquo tempore beatus Humbertus repetendae peregrinationis amore feruebat. Quo aestu desiderii adeo accensus beatos socios expetiit, quibus consilii sui secreta revelans, sciscitabatur ab eis, an secum illam inclutam Romam reuisere placeat. Sed hoc beato Amando pro certis caussis denegante, famuli ipsius, ut est ingenium servulorum, in multis beato Humberto conuitiabantur, dicentis eum non religionis, sed vanitatis studio arduum iter appetere, quod semel vix et non sine multo labore confecerat. At virum patientissimum a proposito non conuitia prauorum, non asperitas viarum absterrere poterant. Paratis igitus iis, quae in via erant necessaria, iter assumpsit, et Alpibus superatis et transmissa Italia, venerandum beati Petri oratorium subiit. Ubi cum diu orationi incubuisset, ecce Angelus de caelo ei astitit, et super verticem illius signum Dominicae Crucis expressit; quo facile intelligas, hunc Crucis triumpho et sanguine Dominico acquisitum. Si opificem caelicum spectes, de materiali crucis artificio nihil, quo scandalizari iure debeas, invenies. Hoc signum non cuiuis videre, non omnibus fuerat fas intueri, sed quos virtus ardua, et meritis vita sublimis ad contemplandum caeleste iubar erexerat; eosque quanto sanctitate praestantiores tanto numero pauciores.

[9] Apostolicae denique sedis pontificem aggressus, petiit ut patrimonia, quae in Gallia a progenitoribus suis habebat, in opus sanctorum eiusdem sedis recipienda aestimaret. At vir apostolicus viri benevolentiam gratanter amplexus, affectum quidem non aspernabatur, sed consultius ordinandum disposuit, dicens: gratulamur caritati tuae, frater amantissime, nec bonae voluntatis studiis indignamur; sed quia in hanc immutabiliter incidisti sententiam, hoc a nobis sume consilium, ut acceptis sanctae Dei Genitricis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli pignoribus, redire properes in Galliam, et his ipsis facultatibus, quas tibi esse in patria commemoras, fundata ecclecia haec sanctorum pignora componas, et quod Romae disponis, ibi fideliter curare memento.

[10] Sic vir obedientissimus, susceptis gaudenter sacrosanctis reliquiis, remensoque itinere, ocyus quod mandatum fuerat, supplet devotissimus. Iam autem in Gallias advenerat, cum beatum virum Amandum visendi desiderio flagrabat: et ecce oranti angelus de caelo assistens, ait: Dilectum domini Humbertum, frater Amande, peregrinationis fruitum labore, noveris te visitatum advenire: cui tu quidem memineris impiger occurrere, et inter prima salutationis verba summum capitis verticem diligentius contemplare: et cuius signum ipse gestat in capite, scias eum vere eius hostiam esse. Nec mora, beatus Dei sacerdos caelestibus documentis non incredulus, procedit in occursum beati Humberti. Quem cum fraterno salutasset affectu, non immemor divinae iussionis, vidit super caput eius radiantem Dominicae Crucis specium, incredibili fulgore coruscare; quo facile posset intelligere, illi se per Crucem mortificationis holocaustum mactasse, cuius signum exterius retinebat in corpore. Quod si forte refugo corde stupeat aliquis incredulus, non mihi scriptori derogat, sed sibi singulariter subripit, quod ad communem credentium reparationem miserantis gratia praestarat. Igitur beatus Amandus venerandum peregrinum hospitio colligens, dum introduceret in coenobium suum praemissa oratione, corruit ad genua eius, postulans humiliter blasphemiam suis famulis laxari misericordiger, quam in eum furiose contulerant atque mendaciter. Competenter satis utrisque conveniebat, ut iste donaret indulgenter, quod ille postularat humiliter.

[11] Impetrata igitur venia, post multa aedificationis colloquia dataque invicem benedictione, beatus Humbertus reversus est ad propria. Nec multo post coepit crebris meditationibus aestuare, facere deberet: cum forte, caussis intervenientibus, quaedam sui iuris loca lustraret. Contemplatus itaque aptum sacris aedificiis locum secus alveum Sambre, quem priores ruricolae Maricolas dixere, impetrata a Cameracensis sedis episcopo licentia, oratorium construxit, in quo iuxta rerum stipendiariam facultatem viros sub habitu monasticae conversationis constituit, qui per aliquot temporis spatium ibi deservisse feruntur. Sed nostris quibusdam, incertum qua incumbente difficultate, an loci sterilitate, an circumiacentium inquietudine, locus ille aliquo tempore absque cultus monastici observantia vacavit. Verum illo relicto, haud procul extruxit coenobium, quod ad nostra usque tempora superfuit, in quo clericos utriusque conditionis et gradus triginta constituit.

[12] Venatoris cuiusdam canes ceruum nacti inter silvam insequebantur: forte vir Dei agrum excolebat, quo vepribus et nocivis arbusculis extirpandis attentius obluctabatur, ubi fratrum habitacula et alia, quae usibus forent necessaria, construeret: quod ut expeditius ageret, pallium procul abiecerat. At venatoris tubis perstrepentibus feram cursu et clamore urgebant. Iamque multo spatia dicta fera (cum hinc et inde venantium turba premeretur, nec ullum miserae patuisset effugium) mortem imminentem iam iamque capienda crebris saltibus differebat. Intuita mox viri Dei pallium, inter morsus et venabula saltum dedit, cursuque directo, haud incerta quo aspiraret, sese sub pallio ipso anhela composuit: quo vel sic latendo falleret insequentes. Quid ultra? Canibus circumlatrantibus accedere propius fas non erat: agitantibus venatoribus retro potius timidi agebantur, tamquam vultum minantis fugerent, aut immane praecipitium formidarent. Ipsos quin potius venatores videres in dissolutionem atque formidinem adeo conuerti, ut languentibus dextris nedum tela mitterent, verum tota obribente mole corporum, robur mentis penitus amitterent, manifesta Dei virtute bestiam saluari stupentibus cunctis.

[13] Quidam eorum beatum virum cominus conspiciens, protinus ab equo prout potuit desilivit, haud incertus feram eius donatam meritis: qui humiliter sanctum virum salutatum his verbis alloquitur. Quod miseri homines, pater sancte, credere fugiunt, ferae fatentur: colunt bestiae, quod homines aspernantur: virtutem, quam in te nos homines rationis participes revereri contemnimus, irrationabiles atque indomitae ferae tuis in spoliis venerantur. Porro gratulamur diei huius impensas nos amisisse, quibus Deo volente revelatum est, quod nos hucusque latuerat. Iuuat nos vana spe laboriosum cursum exercuisse, quibus longe melior spes recreatur ex virtutum tuarum agnitione praesenti. Ecce fera, quam infesto cursu tota die equis anhelantibus et canibus insequimur, sub chlamyde tua secura se tutatur, quam nec canibus attingere, nec venantibus fas est confodere. Illius igitur vitam tuis meritis donatam, manifesto Dei nomine credimus. Qua in re perspicuum est, quia dum ferae per te instanti morte saluantur, hominibus quoque salutem optatam non impossibile sit praestare. Verum in hac ipsa regione magna mihi a progenitoribus meis est in praediis et familiis copia facultatum. Ex his igitur in hoc opus, quod Deo volente coepisti, quae tibi in usum famulantium videntur commoda, placeat annumerare. Gaudenter sane tribuo, quodcumque tibi placitum, tuisque novero profuturum, dummodo adscribi mereat eorum numero, quos participes voluisti esse orationum tuarum. Licet igitur difficile, benigna tamen importunitate victum inflexit, ut unam iuris sui villam ab eo susciperet, quam Liniacas priores dixere, quae sita est in pago Hagnou et Templutensi, quam vir Dei, privilegii inscriptione signatam et testamento roboratam, stipendiariam in usus fratrum delegavit.

[14] Pervulgata viri Dei longe lateque beata opinio multos visendi servore animabat. Venerabilis igitur virgo Aldegundis, celeberrimae famae nuntiis excitata, beatum virum visitandi studio aggreditur: ubi per aliquot dies ab eo spiritualibus epulis pascebatur. Forte subit animum virginis videre situm aedificii, et loci habitationem, an satis aptus sit exercendae religionis cultibus. Itaque post multa inter se colloquia, sanctum virum virgo alloquitur beatissima: videam pater, si placet, haec tui coenobii aedificia et dispositas mansionibus structuras, atque etiam territorii huius circumiacentia arua. Cui sanctus non abnuit. Exeuntes igitur coeperunt singula quaeque lustrare. Iam autem paullulum a loco processerant, cum aestuantis caniculae ignis vehementius arua decoqueret: et ecce virgo inter arentia culta sitim coepit ab alto colligere, plane non sine voluntate Dei, qui competenticus caussis rerum initia dispensat. Siti, inquit illa, pater, vehementi affligor. Cui vir beatus, Nosti, inquit, soror, quia hic arentes arenae nullis aquis irriguis temperantur, rarisque adhuc terra cultoribus, puteis vacat, praeter quod rudis adhuc incola humeris aquam non sine labore deuehit a flumine. Sustine hic paullulum, nec enim longum superest iter ad alveum. Progredientibus paullulum virgo acrius urgebatur, donec violentia sitis evicta deficere se clamat. Eius molestiam vir sanctus ulterius non ferens, orationi incubuit, donec expleto unius horae spatio, sensim ab arenti solo scatentis aquae vena prosiliens, largum ex se fontem exitavit. Mirata virgo donum coeleste, agensque gratias Deo, situm suam salientis aquae gustu temperavit, sublatisque laudibus virum iustum praedicare coepit. Sed dum ille virginis adventu hoc praestitum fuisse diceret, et illa potius fidei et meritis ipsius ascriberet, ambo munus caeleste gustaverunt. Paret usque in hodiernum, nec deficit fons ille, incolentibus suavis ad gustum, utilis ad usum, virginis huius adventum non fortuitae temeritatis dixerim adscribendum casibus, qui sic opportunis proventibus humanis praecurrit nex essitatibus. Sitit virgo, iustus orat, fons oritur, ut hauriat superventura posteritas.

[15] Erat beato Humberto viri quatuor, et familiaritate et sanguinis iure propinqui, et ipsi quidem inter primates non ignobiles, quos prae ceteris cognationis suae, vir beatus diligere videbatur, eo maxime, quod licet secularis militiae actibus occupati, tamen voto ad superna tendentes, nihil cum peccato habere cupiebant. Compositis ergo vir domini rebus ecclesiasticis, et singulis quibusque prout oportuerat ordinatis, cum resolutionis diem imminere sentiret, convocari ad se viros iussit, quos huiusmodi verbis alloquens, ait: gratias refero, filii, summo conditori, quod vos superstites relinquo. Sedulitatem, quam mihi hucusque dilectionis studio exhibuistis, gratam quidem mihi fuisse sciatis; sed illud multo gratius fuit, quod a pravis vos actibus longe facere, nec rerum temporalium ambitione adeo intellexi teneri. Vos ipsi filii, vos ipsi vidistis, quanta mihi rerum a parentibus in praediis et familiis facultas extiterit. Porro ecce ex his unum pro modulo meo monasterium cum suis appenditiis construxi, quod ipse quidem vehementer timeo, ne post obitum meum a pestiferis hominibus dissipetur, et in solitudinem redigatur. Vos igitur huius quodcumque est coenobii, totiusque familiae, rerum etiam ad ipsum pertinentium, tutores esse volo: ut contra barbaricam avaritiam, et infestantium rabiem stare, et propugnaculum vestra protectionis opponere memineritis, ne malorum persuasione res ecclesiae diripiantur. Ecce instat dies resolutionis meae: gratiam, quam vivo hucusque exhibuistis, exhibete et mortuo; ut, quod ego ad laudem Dei construxi, vos vestro auxilio stabile et incolume stare faciatis. Commune erit iustitiae praemium, quibus fuerit commune laboris iusit supplementum. Non vobis pro minimo fuerit pro statu et salute ecclesiae recepturis vicem inaestimabilis gratiae. Memores huius meae petitionis estote, si me vestri memorem atque, propitium apud summum iudicem esse vultis. His dictis collegit se ad lectum suum, flentibusque illis atque dicentibus. Te Pater esse nostri memorem atque propitium nunc et in ipso magni iudicii die petimus, imo nos ipsos tibi tradimus divinae reconciliandos gratiae; fiat per te nobis excusabile, quod aggravat culpa offensionis nostrae. Tuis nos patrociniis ad ea pervenire concede, ad quae propriis meritis non possumus aspirare. Si post laboris certamina victorem remunerationis Christus vocat ad praemia, tuo tamen regi coniunctus, tuos in terra positos servulos ne deseras. Nos vero ab his, quae nobis curanda committis, nulla perturbatio poterit avertere, ne quamdiu corpora spiritus animaverit, constanter tuis subserviamus edictis. Te auctore adversae dominationis non pavebimus incursus. Te utinam nostris superesse temporibus superna velit clementia, aut tecum nos ad supernam transferat curiam. Haes locuti, accepta benedictione rediere ad propria.

[16] Iam tempus advenerat, quo verum Israelem deus ab Aegyptiis aerumnis ad promissam gloriam vocaverat; et vir sanctus a beate Aldegunde vestes in usus exequiarum mittendas sibi postularat, non quod ei ornamenta ad pompae funebris celebritatem defuissent, sed quia linteis virgineis manibus textis virgineos artus componi volebat. Sane nec in his passus est dominus benignus iusti viri vota fraudari, quibus tardioris fortasse nuntii mora poterat obstare. Missus itaque nuntius, cum iter medium explicuisset, ecce a beata virgine missus alter occurrit, ferens secum linteamina, quibus obvolui deberet corpus mortui. Hi inter se caussas et tempus itineris mutuo sermone discutientes, advertunt unam eamdemque horam fuisse, qua uterque, executionis agendae mandata susceperat. Quod sane non absque nutu divino contigisse credendum est, ut quamlibet longe posita virguncula, nec fama nec nuntiis praemonita, sancti viri funus curaret.

[17] Iam vero in obsequium funeris eius, quanta hominum multitudo convenerit, haud facile est scripto definire. Occurrit namque circummanentium innumera multitudo sacerdotum ac virginum simul et laicorum, clamantium atque dicentium, cur nos, pater amantissime, deseris? Cur oues relinquis, quas verbo acquisisti? Etsi offensionis nostrae culpa exigat, ut sublato pastore hostili gladio trucidemur, tamen (quia screscentibus meritis nihil de beatitudinis tuae portione periclitabitur, imo crementis felicibus tua praemia cumulantur) tu potius nostris, pater, miserere calamitatibus, et superventurae animadversionis indignationem mitigare memento: te enim a nobis sublato, non est qui gregem tuum custodiat, hostes abigat, praedonem abiiciat, pestem amoueat, infirmitates curet, noxiorum spirituum umbras exterreat, famem repellat, caelum refraenatis imbribus claudat, sitientibus aruis nubes aperiat, et nos rore caelestis eloquii reficiat. Quin potius novellum gregem, quem pastor vigilantissime christo adunaueras, dilaniabunt lupi rapas, lupi graves, et dispergentur oves tuae miserabiliter. Tu eras contra insidiantem adversarium ruta protectio, ut lorica, tu clypeus et fortitudo, tu murus inaestimabilis et arcus semper extentus. Ecce nunc, pater sancte, quia ad superna te festinare videmus, ubi aduentui tuo iam applaudit supernus ille angelorum exercitus, defer nobis ab omnipotente veniam, quam optamus; cumque velut sidus egregium resplendueris ante luciferum regis tui thronum, memor esto, quaesumus, horum servorum tuorum. Inter huiusmodi flentium voces, et mixtas psallentium laudes, sancta illa anima carne soluta ad aethereas evecta est sedes, ubi fruitur angelorum societate, apostolorum gloriasa confessione, martyrum purpurea claritate, virginum quoque nectarea dulcedine, omniumque virtutum aeternitate. Extat depositionis eius celeberrima dies octava ante calendas aprilis die. Cuius corpus sanctissimum discipuli eius aromatibus condientes, detulerunt in oratorium quod ipse construxit, cum hymnis et psalmis, ibique sepelierunt cum magna gloria: ubi, suffragantibus meritis eius, beneficia praestantur divina, ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi.

[18] Post excessum beati Humberti, praefati illius loci propinqui locum ipsum cum suis appenditiis rexerunt per aliquot temporum curricula. His autem e mundo sublatis, abbatia sine rectore multis extitit annis. Quodam vero tempore venerabilis quidam sacerdos nomine Rodinus ad idem monasterium gratia orationis advenit. Capta autem occasione, fratres circumsteterunt illum, ut eis praeesse deberet, unanimiter postulantes. Quod cum humiliter refugeret, et indignum tanti culmine honoris se reclamaret, tandem illorum precibus infractus, Karolum Magnum adiit, referens illi, quanta fratrum petitione astrictus ad regimen ecclesiae sollicitaretur, quodque nihil inanis gloriae aut temporalis lucri gratia inductus, summae rei praeesse optabat; sed quia considerabat reatum obstinationis subterfugere se non posse, si utilitatem fratrum negligeret et ad respuendum hoc quod utiliter subire monebatur pertinaciter repugnaret; huius rei formidine actus, regis benevolentiam attrectandam aestimaverat. Nam et loci poscere videbatur utilitas, ut ea quae vetustate collapsa fuerant renovarentur; dari ergo sibi rogavit, si videretur, praedictam abbatiolam regendam. Audita itaque rex fratrum petitione, et viri non ignobili conversatione, acquievit voluntati eorum. Regressus igitur venerabilis sacerdos ad monasterium, cum alacritate a fratribus excipitur. Superveniente vero tempore contigit, ut nocte quadam, cum se sopori dedisset, in somnis ab angelo moneretur, quatenus beati confessoris corpus transferret e tumulo, in quo annis iam multis quieverat. Convocatis igitur fratribus exposuit illis revelationem, indictoque ieiunio hortatur ut sacrum tumulum submoverent. Tertio ieiuniorum die abbas, accitis praesentibus vicinisque confratribus, sed et multa laicorum turba, intimavit illis qualiter de sancti corporis motione caelitus fuisset commonitus. Auditis fratres suae vocationis caussis et exposita visione, glorificant Deum, simulque se accingunt sacerdotalibus indumentis, impositaque antiphona coeperunt sepulcrum detegere. Quod dum altius pertentarent, coepit paullatim nectarei odoris fragrantia naribus eorum infundi? Ut autem sanctissimum corpus apparuit, admirari quidem non satis digne, dicere autem quis nequaquam sufficit, quanta miri odoris suavitate perfusi sunt qui aderant. Et quod magis stupeas, centesimus quinquagesimus tertius annus depositionis eius fuerat, cum illud sacrum corpus, ita illaesum et incorruptum inventum est, ac si eadem die spiritum emisisset; ut si lectulum compositum videres, dormire hominem aestimares. Verum etiam linteamina, quibus involutus exequiarum tempore fuerat, nihil corruptionis in se habere omnibus patuerant. Sed et herbae, quae sepulturae eius die appositae fuerant, quas aut nullas esse pro temporum antiquitate, aut in pulverem resolutas putares, adeo virides sunt repertae, ac si terrae radicitus inhaerentes irriguis aquis virescerent. Levantes autem cum reverentia sanctum corpus, transtulerunt in ecclesiam, quam praedictus abbas ampliatis aedificiis dilataverat.

[19] Multo denique tempore abbatia tanto rerum facultatibus est imminuta, quanto secularis potestatis nutibus mancipata. Nam et hi, qui ecclesiastici cultus officiis praeesse videbantur, negotiis secularibus tanto liberius inhaerebant, quanto nullo rectoris fraeno coercebantur. Porro, si quid pro sui absolutione viri religiosi ad communem famulantium usum contulerint, hi in usus proprios retorquentes, subditorum indigentiam non adeo curabant; quae autem ad sollemnem templi ornatum servabantur, vilis mercaturae impendiis distrahebant. Unde factum est, ut Ottone imperatore, Henrici quondam [946] regis filio, dum Fulbertus Cameracensis sedis illustris episcopus super huiusmodi querelam deferret, ille princeps catholicus abbatiam de manu Isaac, qui tunc temporis comitatus dignitatem administrabat, receptam Sanctae Mariae Cameraci subiectam faceret, et episcopali regimine moderandam destinaret; quae usque in hodiernum ad eamdem matris ecclesiae sedem spectare videtur. Verum res ecclesiae quae male ab externis tenebantur et aut violentis invasionibus aut infaustis, ut diximus, clericorum conventionibus fuerant alienatae, nondum usque ad tempus Gerardi episcopi dirimi potuerunt. Hic quartodecimo Henrici gloriosi imperatoris anno [1012] pontificale sceptrum adeptus, dum, lustratis dioecesis suae finibus, per singulas ecclesias, qualiter divina ministeria tractabantur, perquireret et ad hunc locum forte transitum faciens diverteret, reperit deformi horrentem specie, semiruta aedificia, omnia dissipata, ut hinc hostilem exercitum transisse putares. Tantae igitur desolationis caussam percunctatus, cum didicisset maxime ex insolentia clericorum tantam rerum ruinam obortam, et ipse, universos eorum mores, tum privatis tum publicis correptionibus increpitans, nequaquam ab errore pravae consuetudinis posset revocare, desperata correptione, eiecit illos a loco, substituens pro his ordinem monachorum, consultius eos arbitratus regularis disciplinae normam tenere et, si quid oriretur insolentiae, facilius eos ad rectum duci. Renovato itaque atque ampliato monasterio, coepit possessiones ecclesiae, sicubi desertaea fuerant, restaurare.

[20] Verum hi qui eiecti fuerant nequaquam suae offensionis culpam reputantes, sed melioribus indignantes, coeperunt quaerere oportunitatem, quomodo rebus amissis consulerent. Missa igitur speculatione, congruum nefariis studiis eventum reperiunt, quo templum solum offenderent et abbatem deesse cum monachis, qui forte Cameraci pro certis caussis ecclesiasticis apud synodum illis diebus detinebantur. Rapientes itaque tempus ad occasionem sceleris perpetrandi, coacta manu latrunculorum factaque irruptione, monasterium violenter intrarunt et, fractis scriniis, et ornamentis quae forte repererant partem sustulerunt; dementes, ut qui nec sacrilegas manus ab ipso confessoris corpore continuerunt. Sed et illud assumentes ad remotiora saltus deserta transtulerunt, quo si non alia mercede, saltem per hoc pateret eis recursus ad antiquum locum, aut certe in externam regionem venale deferrent. Sic ab illis depositum per quosdam didicimus. Sed conclusit illos divina Dei bonitas, quae cuncta fortiter regit et suaviter disponit, ne patria tanto patrono destitueretur, nec prava voluntas effectus sui reatum incurreret. Nam fideles episcopi, mox ut eis res innotuit, revocatis ab intentione clericis, receptum ei thesaurum reddiderunt, veniam clericis implorantes.

[21] Instabat forte causa monasterii, quam prosequi abbas monasterii debuerat; nam clerici, de quibus superius mentio facta est, villam unam in pago Hagnou, quam Semerias/Seuiercas vocant, cuidam militi pro census annui solutione donaverant, quae in manu Balduini marchisi post obitum viri devenerat. Hanc repetitum abbas, si qua fieri posset, ire parabat. Unde post quaesitum ab episcopo consilium statuit in pagum Flandrensium beati Humberti corpus devehendum, ubi ipse Balduinus in locis maritimis pro rerum oportunitate se eo tempore continebat, arbitratus comitis animum ad benevolentiam posse inflecti, dum se hominem, quem iure mortalitatis sciret corruptioni obnoxium, a sancto Dei confessore requiri specie precantis conspiceret, quem postmodum indigeret habere precatorem. Sicque factum est.

[22] Translato itaque in praefatum pagum sanctissimo corpore, quid ad insigne virtutum eius emicuerit, silentio comprimi nefas esse iudicavi. Forte mulier in vico cui nomen Brugas antiquitas dederat commanebat, quam omnis vicinia ex multo tempore sanguinis profluvio noverat laborantem. Haec rebus primum locuples, iam in eo fuerat, ut omnem pene substantiam suam in medicis consumpsisset. Deiperata itaque sanitate, cum votis mortem optaret, quae viribus exhaustis invisum spiritum trahebat; audivit beatum Humbertum haud procul a domo exultante populo deportari. Exiliente fide, certior de salute, postulat se deferri ad corpus, quae certe limen domus suae multo ex tempore transire nequiverat. Baiulantibus itaque viris duobus, primum quidem brachiis innixa suspenso gradu coepit, ut poterat, festinare ad corpus, cum paullatim, refusis viribus coepit iam melius sentire. Sed turbis comprimentibus, dum hi qui vehebant feretrum vehementius urgerentur, et illa consequendi difficultate tardaretur, missa legatione, obtestatur morari eos paullisper. Qui corpus baiulabant, nescientes caussam legationis, at parvi curantes mandatum, dum ire festinant; accersito uno ex monachis, qui comitabantur, indicat infirmitatis morbum et sumpta ex colle catenula argentea, huiusmodi intulit verba: Hoc mihi, pater, residuum est ex pecunia, quam numerosam habueram, reliquam in medicis consumpsi, hanc in sumptus peregrinationis deputaveram, requisitura subsidia Petri et Pauli; sed quia non dubia sum beati Humberti me posse meritis iuuari, hoc in fabricam domus illius sumite, sacrumque feretrum restare, dum ego fimbriam sindonis eius contingam, facite. Confido enim, si tetigero, salutem optatam me reportare. Quod et factum est. Perveniens enim ad corpus, mox, ut pallium, quo tegebatur, attigit, sanata est: et exiliens et laudans Deum, rediit ad proprian non sine admiratione multorum, dum, quae alienis vehiculis advenerat, propriis gressibus exultantem redire vidissent.

[23] Reportatus a Flandrensibus finibus beatus Humbertus in urbem Cameracensem, diebus paucis quievit in ecclesia beati Martini, quae sita est extra murum, haud procul ab urbe. Forte iumenta monachorum non longe a basilica hospitio custodiebantur: resolutis vino et somno custodibus, dum negligenter claustra hospitii munita forent, patentibus intempesta nocte ostiis, unus ex summariis eorum exiliit, errabundus in lucem usque progrediens. Quem soliuaguam offendens vir quidam, ad ruralia opera mane exiturus, nec satis usque fidelis, capta occasione reclusit in domum suam, noctem operiens quae furtis opportuna videtur, ne per diem deprehenderetur, si quo minare tentaret. Mane autem facto, custodes, cum aperto ostio adverterent deesse iumentum, clamant tentatum a furibus hospitium. Quaestione facta auctorem damni nusquam reperiunt. Triduo denique expectato, cum nulla darentur indicia, et desperatione facta iam a quaerendo desisterent, mulier quaedam quae orationis gratia forte convenerat, velut indignantis affectu se circumstantibus insit: scilicet, iluud credibile dixerim, quod sanctus domini Humbertus ministrorum suorum usibus perire iumentum pateretur, cui amisso equo, aiunt quondam indomabilem ursum praebuisse officium. Illud incertum, an id derogando, velut incredula debacharetur, an certior de meritis sancti viri Dei, hoc veritatis spiritu resultasset? Sed necdum illa verba finierat, et ecce qui iumentum subduxerat, poenitentia ductus, licet inuitus, ante feretrum sancti Humberti cum lacrymis prosternitur, tundensque pectus miserabili quaestu basilicam omnem replebat. Taciti, qui aderant, expectare, quidnam egisse tantopere doleret: cul ille assurgens a circumspectis qui astabant, abbatem sibi demonstrati rogat: quem intuitus, mox eius pedibus provoluitur, et reum se criminis accusans, Ego, inquit, Pater, ego sum perditissimus ille, qui vestra commoda latrocinandi fraude perturbavi, vestrumque iumentum, non vestri dispendii, sed duro infelicitatis meae nomine, subduxi. Culpam non dissimulo, sed erroris veniam postulo, dum quod amiseratis saluum ecce recipitis. Sit satis exhaustum supplicii, quod per totum hoc triduum hinc plector ultricis poena formidinis et inaevitabilis laboris. Nam ut sciatis, quantis crucier miseriis, tertia dies est, quo conventus hominum fugiens, lucem ipsam timeo, et sicubi datur, obscuro me recipio umbraclo: nocte vero fugam apprehendo. Sed dum viciniae huius fines transfugisse, cunctaque pericula mihi evasisse videor, facto crepusculo ante ianuam huius ecclesiae, tamquam somno delusus, me adstare comperio. Per has igitur singulas noctes, inextricabilis fugae crucior labore, cum nec animal deponere, nec tuta fas est latibula reperire. Convenior digne reatus mei pretio, non suppetit facultas ad effugium nec ratio ad decisionis argumentum. Conclusit me fateor, iniquitas mea, instat offensionis meae haud poenitenda ultio. Sed nec frustra crediderim his me malis urgeri ex indignatione sancti Humberti. Iam nunc pater, saluum et incolume, quod vestrum est, suscipite, mihique quam non mereor veniam donate: non ingratum dicetis cras tantis beneficiis, cum non amplius audieritis talibus immersum flagitiis. Supplicibus itaque verbis flexus abbas ad misericordiam, indulget homini, quod rogarat: denuntians, ut emendatius viveret. Denique per aliquot dies beatus Humbertus quievit in basilica cuius supra mentionem fecimus. Dignum interea visum est episcopo, hinc corpus eius submotum statui in ecclesia beati Andreae apostoli, quam ipse construxerat, quatuordecim milibus ab ipsa urbe distantem, pro eo quod locus ille munitissimus est, ad refellendos hostiles incursus. Sed et loci opportunitas tanta est, ut nulla eius pars sit fructibus infoecunda, sed universa terra optima et ferax. Nam et spontaneos fructus soli ubertas ministrat et est nemorum ferax, et ideo dives pecoris et abundans lactis. Terra solubilis et mollior ad exercitium culturae gratia et pulchritudinis specie externis habitatoribus sui desiderium immittit, ut relictis finibus suis, ad hanc una habitaturi e diverso conveniant. Aquae eius dulces haustu et ad potandum habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum alveus recipit, quia arenoso littore circumcingitur et genera piscium quam in alio flumine praestantiora sunt. Hac tanta rerum oportunitate inductus et maxime propter frequentiam populi statuerat episcopus sanctum Humbertum eo loci exponi; sed reputans, quia ipse vir sanctus urbana conventicula et arva fertilia devitans, aridum potius solitudinis locum delegisset, timuit, ne ex occasione celebrioris loci pareret caussam offensionis. Revocata igitur sententia, ad antiquam sedem remittendum existimavit; considerans autem, ne, veteris malitiae nondum satiato furore, contra sanctum locum aliquid clerici molirentur, convocatis vicinae regionis primoribus, ne quid insidiarum contra praefatum locum fieri paterentur, eos sacramento constrinxit. Repositus est igitur pretiosus Domini confessor Humbertus honorifice et cum magna plebis exultatione in loco suo, ubi corpus quidem illius incorruptibilem resurrectionis gloriam et adventum resurrectionis expectat, spiritus vero in caelis optatae quietis visione et incomparabili cum sanctis fruitur aeternae felicitatis iocunditate. Ad quam nos eius interventu pervenire concedat ipse auctor humani generis Deus, qui pro nobis dedit unicum filium suum, dominum nostrum Iesum Christum, qui unus cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.