Codices hagiographicae:
- Bibliotheca Hagiographica Latina 3695
- Narrative Sources 570, olim G201
Transcripta ex manuscriptis sequentis:
- Bibliotheca Regia Belgica, mss II-932 (VdG 3282), fol. 148-153.
- Bibliotheca Regia Belgica, mss II-2309 (VdG 3307), liber 1, fol. 138v-145.
- Bibliotheca Regia Belgica, mss 4351-66 (VdG 1921), fol. 317-332.
- Wien, Österreichische Nationalbibliothek, Nova Series 12831, fol.1r-16r.
- Düsseldorf, Universitäts- und Landesbibliothek, Ms B46, fol.1r-4v.
Incipit vita sanctae Gudilae
recensere[1] Igitur Sigiberti regis temporibus, qui fuit Dagoberti regis filius, extitit quidam comes Witgerus [nomine] in pago Bracbantensi probabilis moribus; cuius thalamis inherebat coniunx dignissima, nomine Amalberga, maioris domus inclita Pippini sorore progenita, qui uterque diuinis parili modo obtemperabant monitis (vide Juvencus, Evangelicae Historiae I, 5-7). Quibus in seculo pie degentibus, sanctum et iustum contulit dominus germen. Eodem namque germine sanctus extitit Emebertus, Cameracensium presul gloriosus, uite admirabilis et meritis insignis; cuius etiam extitere sorores simili sanctitate probabiles, Reinildis scilicet sanctissima, et Pharahildis moribus egregia.
[2] Horum ergo genitricem tam felici iocunditate prolis pollentem, omnipotens dominus adhuc futura fecundauit prole dignissima, et iam more parturientium anxietatis fluctuantem procella, qui in seruis suis consolatur, huiusmodi refocillatione recreare dignatur. Nox erat et terris mortales somnus habebat (Vergilius, Aeneis III, 147), cum eadem materfamilias sopori dedita, angelum aspicit, hec sibi proferentem uerba: Solue metum corde (Vergilius, Aeneis I, 562), utpote pretioso fecundata germine. Ipse enim rex celi ferre me iubet hec solamina tibi (Vergilius, Aeneis IV, 268). Concepisti fideliter, paries feliciter, uenerabilis filie clarissima mater: que ab ipso puellari euo diuinis adherebit ceremoniis: in quibus perseuerans usque ad metas eui breuis, palmam capiet uite perhennis. Tali ore locuta uisio angelica, eam completo sermone reliquit auramque intenuem euanuit (Vergilius, Aeneis IV, 276-278). At illa talibus exhilarata uisis, corpus e stratis corripit, et ad celum manus cum uoce tendit (Vergilius, Aeneis III, 172 et 176-177), et parans celitus delatis credula corda responsis largitori omnium bonorum gratias reddidit. Orta est sane hec uirgo Bracbantensium finibus, ut predictum est a parentibus tam religiosis quam nobilibus, eo tempore quo beata gertrudis uixit celeberrima in Dei rebus.
[3] Cum ergo predicti parentes uirginis filiam suam sacro fonte regenerare decernerent, presentiam supradicte uirginis expetunt et ut regenerationis eius testis fieret, in omnes preces descendunt. Beata autem Gertrudis tam pie preci assensum prebuit, uirginisque Gudile regenerationi non solum interfuit, sed et eam manuum suarum mundicia (vide Liber Iob, 22.30) [eam] sanctificauit, et de sacro fonte leuauit. Unde factum est, ut uirgo uirginis mater per spiritum fieret, atque ulterius sub ubera doctrinarum suarum educandam suspenderet. Huius etiam sancte uirginis neptes extitere, [sanctae] sorores Aldegundis atque Waldetrudis, ubertim bonorum operum flore fulgentes. Ergo cum iam beata uirgo Gudila infra monasterii claustra sacre scripture lacte aleretur [et] a sua sancta consanguinea, nec non spirituali matre pasceretur; euangelicis sententiis non absurde auditus, mentem ad celestis patrie desideria cepit erigere, et ad beatam atque eternam uitam ubertim exardescere. Beata siquidem Christi uirgo Gertrudis eius animum incessanter pulsabat, ut sacre uirginitatis inuiolatam palmam seruaret, ut ueniente sponso pulsans non cum stultis ad ostium remaneret, sed cum prudentibus celestem gloriam feliciter possideret. Hiis namque atque aliis huiuscemodi quamplurimis beata uirgo accensa monitis, huius seculi pompam abnegans, moribus etatem peragrans, et sanctam mentem suspendens ad astra, totam se mirum in modum in Dei redigebat famulatum, a quo perhenne flagitabat premium. Unde contigit, ut semper in dies se melior fieret (vide Hieronymus Stridonensis, Epistola 53, cap. 1), etatulamque sensu precelleret, quia secundum illud sapientis doctrinam et non pecuniam, disciplinam magis elegit quam aurum (vide Liber Proverbiorum, 8.10). Crescente enimuero de die in diem etate, crescebat morum probitate, ueluti condecens erat Dei famule. Erat sane corpore incorrupta, mente casta, amabilis cunctis, affabilis uniuersis, prudentia callens, fortitudine uigens, frenis temperantie serena, iustitie uigore seuera, patientia laudabilis, mansuetudine prestabilis, pietate ineffabilis, feruens caritate bistincta, stabilis fide robusta, longanimis spe inconcussa. Harum namque omnium uirtutum commercia exaggerabat in eius animo cuncta disponens sapientia (vide Ratherius Veronensis, Vita S. Ursmari, cap. 3).
[4] Postquam ergo spiritualis eius genitrix, sanctissima uidelicet Gertrudis, de huius mundi peregrinatione transiuit ad patriam, et ab eiulatu et conualle lacrimarum (vide Liber psalmorum, 83.7) ad celi regiam, ubi desiderati sponsi facie perfruitur; almiflua Christi uirgo Gudila tante neptis solamine destituta, repedat ad parentum limina, referens pectus sitibundum, haustu sapientie refertum; parentibus deinceps subiecta, iuxta apostoli preceptum. Erat autem in confinio uilla, Morzella uocabulo, distans ab eorum mansione duorum miliariorum interstitio, in quo edificatum fuerat oratorium in honore sancti Saluatoris dedicatum. Hunc locum diligens Dei uirgo, crebro expetiit, remota a suis, uitans eis esse molestie in omnibus saltem modicis negotiis, atque appetens uacare contemplationi solius diuinitatis. Orationibus protelatis deputabat dies, continuabat et noctes, pernox in uigiliis, strenua in psalmodiis, exercitata in ieiuniis, mactabat se holocaustum Christi conspectibus, cui se totam deuota tradiderat ab annis puerilibus. Et cum solo hic esset corpore, cotidie animo ad eterna transire desiderabat. Sermo quoque erat illius iuxta apostolum, sale conditus: sepissime genuum flexionibus accommodata, cum lacrimis et compunctione cordis dominum obsecrabat, ut quecumque meditaretur uel ageret, conspectui eius accepta forent (vide Ratherius Veronensis, Vita S. Ursmari, cap. 3-4; Paulus, Epistola ad Colossenses, 4.6). Quantos autem pro huiusmodi facto aduersus uirginem Dei fraudum suarum dyabolus laqueos tetenderit, explicare quis poterit. Sed uirgo Dei tot diuinis tegebatur amminiculis, quot erga se nimirum omnium hostis usus est tendiculis: tantoque ei obnixius resistebat, quanto ad insidiandum instare ipsum uidebat.
[5] Quadam igitur nocte dum ad idem oratorium sancti Saluatoris quod prescripsimus declinaret, ut in contritione spiritus sui celestia suspirando illo pernoctaret, ecce hostis qui prime parentis Eue calcaneo insidiabatur (vide Liber Genesis, 3.15), huic uirgini fraude qua potuit conabatur insidiari. Nam quia nox lumen negabat, secum uirgo Dei lucernam habebat, quam pedissequa eius tunc forte ferebat. Hanc non sine detrimento sui inimicus destinxit, si forte uirginem Dei sua fraude preoccuparet, eandemque a cepto itinere reuocaret. Sed elusit fraudem inimici in uirgine uirtus Christi. Nam uirgo Domini, ut dyabolice fraudis perturbaret laqueos, orationum assumit clipeos: utque lucerna per dyabolum exstincta reaccendatur, minor genibus Deum deprecatur. Exaudiuit Deus preces uirginis, quas pro receptione fudit luminis et tenebras quas ingessit princeps tenebrarum, disrupit luce misericordiarum suarum. Uideres itaque lucernam sine manibus accendentis reaccendi, et in obsequium uirginis, uelut in ictu oculi, lumen extinctum restaurari. Ceptum ergo iter leta peregerat, et ad oratorium quo tendebat peruenerat, reliquumque noctis obsecrationibus et uigiliis transegerat. Dum aurora in matutinam lucem prorumperet, rebusque uultu suo colorem redderet, precesque quibus hec uirgo totam noctem pernoctabat, longis suspiriis iam in diem continuabat. Nam pro carnis spiritusque sui contritione, et pro declinando populari fauore, sola, propria comite famula, pedibus nudis sanctorum loca sub nocturnis horis frequentare erat solita. Diebus uero ut humanum uitaret fauorem, talibus et ut ita dicam, dimidiis utebatur subtalaribus, ut superior pars pedum uideretur tecta: ob Dei feruens amorem incedebat inferiore nuda relicta. Sed dum id quod pie egit homines latere uoluit, fit res palam, quam innotescere noluit. Nam solo prostrata et spe atque animo in celos erecta, plantas quas nudas uideri noluit, pretereuntium uisibus non sine obliuione uidendas reliquit. Sacerdos etiam hoc uiderat, qui celebraturus missam aduenerat; et quid in hac re cause ageretur, satis superque mirabatur. Ipse uero horrore tanti facti perculsus, eiusque algori compassus, diutissime prestolans, postquam illa ab oratione surrexit, continuo cyrothecas de manibus suis extraxit, eiusque uestigiis supponere uolens abiit, ut tam illustris meriti puellam religiose honoraret (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini I, II-12.2). Quas humiliter in manibus [suis] uirgo recipiens, et recedente sacerdote in alteram partem se diuertens, longe a se proicere exoptauit: sed diuina operante clementia, fere unius hore spatio restitere in aera. Quo stupente rursus animata miraculo, immensas retulit gratias omnipotenti Deo, non suo imputans meritum, sed illi qui suis semper adest fidelibus.
[6] Expletis tandem a sacerdote missarum sollempniis, in quibus sancta uirgo suum spiritum contribulatum Deo sacrificium immolauerat (vide Liber Psalmorum, 50.19), ad proprii limina domatis remeat. Iam fere medium iter emensum fuerat, et ecce cuidam mulieri obuiat, quam longus meror et diutina calamitas torquebat. Gestabat siquidem filium suum in humeris, qui cum languore natiuo ab aluo ipsius malefete parentis deciderat in hanc lucem. Iamque sol nonum annum circumuoluebat, ex quo eundem puerum trina passione debilitatum uiderat. Etenim erat contractus, incuruus, caducis uultibus, et solam terram despectans cernuus (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 199-201). Spiracula etiam uocis habens obstrusa, [et] obmutuerat lingua. Quinetiam dira cyragra contuderat manuum articulos (vide Quintus Horatius Flaccus, Satirarum liber II, Satira VII, 15-16), intantum ut ori non ingereret cibos, nisi adiutorio aliene manus appositos. Pro cuius incommodo, compassione et pietate Dei uirgo pusillanimis facta, et ex uisceribus misericordiarum suarum in lacrimas est suscitata, ac si in lacrymarum indicio eum genuisse putaretur, et per omnia mater ipsius crederetur. Accedit ergo et humeris suis eum accepit, atque pro sospitate eius coram Domino aliquantulum fleuit. Cuius preces mox in aures Domini (vide Epustula Iacobi, 5.4) peruenerunt, effectumque sui celerem inuenerunt. Et iam puero uocis membrorumque retinacula laxabantur, et ad officium sui penitus excitabantar. Nam membra in usum mouendi roborabantur, atque [lingua] ad officium distinguebatur loquendi, primumque hunc sermonem habuit, quo matrem sic letus inclamauit: Mater ueni, mater ueni. Mirabatur preterea beata Gudila uirtutem Dei ostensam per se, gaudebat etiam mater pueri, misericordiam Dei per beatam uirginem factam in se. Ambo gaudebant, ambo stupebant, Dominique misericordiam semper superexaltare iudicium perpendebant. Sed hoc factum humilis uirgo nube silentii appetens obumbrari, interdixit mulieri, ne id per se aliquando contingeret diuulgari. At illa longe aliter actitabat, quam uirgo Dei supplicabat; quia pro inopinata salute filii sui, [pietatem] nequibat tacere [uirtutem] filii Dei, non ut uerborum uirginis Dei aspernatrix, sed ut deuota beneficiorum Domini ueneratrix. Perlatum est autem huiuscemodi miraculum ad populum circumquaque manentem, et celebre factum usque in presentem diem.
[7] Est adhuc quod in uirgine Dei miremur, quod per eam de excelso celorum habitaculo patratum fide fatemur. Nam ut sibi moris erat, quadam die in cella sua orationis pensum peragebat, et in celesti contemplatione spiritum sui suspendebat. Cum ecce quedam mulier leprosa accedit, que non sine fide sospitatis sue mox future illo aduenit, cuius carnem ex diutina infirmitate putredo pene in uermes consumpserat, et ad mortem usque perduxerat, nisi iam ex pietate diuina preciosa per uirginem succurreret medicina. Preterea pro deformitate sui, a presentia uisibusque hominum intantum ut ita dixerim exulauerat, ut uix ulla cum aliquibus consortii uestigia inueniret (vide Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Macedonis, lib. IV, cap. 3). Sed beata Gudila spiritu contrito et humiliato intrinsecus perfusa, compassione super illam, et sermone cum ipsa satis est usa, atque ex nomine sic inclamauit, et pro sospitate sui ne dissideret, amonere curauit: O Herenfrida inquit mens tua fidei sue anchoram in eum figat, qui contritos corde alleuat, et contritiones eorum [uox] sanat (vide Liber psalmorum, 146.3); preces proinde ingeminat solitas, suspiriorum atque gemituum administratione prestitas; ut qui decem leprosis mundatis, unius tantum alienigene fidem inuenit, et pro gratiarum actione reuertentem laudauit (vide Evangelium secundum Lucam, 17.12-15). Huius etiam mulieris fidem inspiceret, eidemque misericordiarum suarum antidoto consuleret. Cuius preces dominus exaudiuit, omnemque lepram miserationis sue manu detersit, ut nec cicatricum signa in ea relinquerentur, quibus lepre indicia notarentur. Quantis uero pro subita incolumitate sui gaudiis indulserit, facile ex similibus quisque colligere poterit.
[8] Hec et alia innumerabilia et plura certe quam possit humana colligere scientia, per famulam suam operata est uirtus diuina; que ideo notitiam mortalium fugerunt, quia ex iudicio diuino publica non fuerunt. Ea tamen, que sciri contigit relatu antiquorum, suisque ex scriptis fides prestitit maiorum, fideli tantum sufficiant, atque pro sanctitate uirginis illi satisfaciant. Hanc ergo Domino miraculis choruscare placuit, quoniam in uita sua iuste et irreprehensibiliter uiuere concessit. Igitur in eius presenti et immutabili uita, qualis esset meriti, crebro diuina declarabant miracula: que ad scribendum nimium sunt prolixa, sed ex his paucis etiam eius cetera cognoscuntur opera (vide Rufinus Aquilensis, De Macario Aegyptio). Soluta ergo ab ergastulo corporis, multa prioribus ampliora et admiranda subsequuntur miracula: quia si non uiuit corporaliter, uiuit cum illo spiritualiter, qui est gloriosus in sanctis suis, et magnificus in omnibus operibus suis. O uere beata, multis preconiis digna, in qua dolus non fuit: neminem iudicans, neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, 26.5), sed coram Deo et hominibus iuste ac sancte uiuens. In hac itaque constantia perdurans animi, ne dicam per singulos dies, uerum etiam per singula horarum momenta feruebat flagrantia interni desiderii uidere Deum Deorum in Syon (vide Liber psalmorum, 83.8) celesti; quarum uicissitudine non est inhibita, et petitione quam poposcit, ut in domo Domini omnibus diebus uite habitaret (vide Liber psalmorum, 22.6), non est fraudata. Nam felici et ultimo eius presentis uite termino mediante, Dominici sacramenti sese uiatico circumquaque uallans, iturum ad celos spiritum roborans, Pippino seniore monarchiam tunc regni regente, sexto idus ianuarias, flentibus fidelium cateruis, supernorum ciuium gaudentibus turmis, illa sancta anima sanctorum cetibus socianda, de mundi ludibrio migrauit ad Christum, ab ipso perceptura eterne felicitatis palmam; cui est honor, uirtus et gloria in secula seculorum.
[9] Amministrata [namque] sunt honorifice corporis ipsius funebria, et ut tante nobilitatis puellam decuit, ex concursu plebis non modice facta sunt celebria: ubi uirtutes ipsius [suis] quibus plurimum usa est quoad uixit, etiam ab inuitis lacrimas extorquebant, et ab ipsis uix quemquam abstinere permittebant. Lugebant etiam orphani et pauperes, ostendentes tunicas et uestes, quibus illos hec altera Dorcas (vide Actus apostolorum, 9.39) uestiebat, et cotidianis alimoniarum stipendiis fouebat. Sepulta est autem in uilla Ham, quam hodie eo ipso uocabulo constat nominatam. Neque ad tumulum eius diuine glorificationis defuere magnalia, que uiuenti ipsi fuere semper presentia. Nam uno eodemque die ipsius sepulture, sole in capricorni sidere posito, nunc quippe brumam facit deflexus ad austrum, arbor quam ferunt populum, uisa est subito ibidem uirescere, et quod natura temporis non habuit, in propagines formari et frondescere, in testimonium eiusdem uirginis, in domo Domini ut palma florentis. Tanta namque hinc inde frondium seu ramorum iocunditate diffundebatur, ut omne estiui temporis nemus uicisse putaretur. Magnus proinde in ore omnium super hoc miraculo rumor, et duplex in omnes permiscetur stupor, arborem et insperate et intempestiue creuisse, utrumque enim non satis fuit stupuisse. Mirum namque fuit, arborem subito pullulasse [al. populasse]; sed mirabilius extitit, eam hyemis tempore, quod natura, ut predictum est, non habuit uernasse. Fecit enim hec Deus consilio [al. officio] quo nouit et uoluit; fecit etiam potestate qua ualuit, qui in principio creaturarum terram iussit germinare herbam uirentem, semenque iuxta genus suum facientem (vide Liber Genesis, 1.11-12). Deinde pro miraculi huius ammiratione plebs undecumque accurrit cum exultatione, Deumque in tam preclara uirgine supplicat, miraculumque quod uiderat, ubique gentium explicat.
[10] Factum est autem dum humaretur corpus sanctissimum, latronem quendam exequiis eius interfuisse, et ornamenta quedam, cum quibus sepulture tradebatur contemplasse. Tertia namque nocte, nefas quod corde conceperat malitiose, mortifero debriatus ueneno auaritie opere festinabat adimplere. Proh nefas. Ad sepulchrum accessit, gloriosam margaritam detexit, et ut lupus ad predam, ita impudens et furcifer gloriosum irruit depredari sepulchrum. Nobilis ergo sancta ut fuerat uirgo atque inclita prosapia, et prepotentibus et ditissimis parentibus, ut pretulimus exorta; non sua spontanea premeditatione, sed fidelium potius amicorum apparatu, eius sacrosanctum corpusculum auro et argento, ac ueste preciosa honorifice fuerat redimitum. Qui talia omnia secum asportans, diripuit, solo relicto sarcofago cum sacra uirginis gleba. Quo facto illius nutu, cuius [oculis] nuda et aperta sunt omnia (vide Epistola ad Hebraeos, 4.13), statim ultio subsequitur diuina. Nam eiusdem scelesti latronis filia, [cum] non multo post feminarum se choris interponens, atque cum ceteris per plateas decantando, et huc et illuc saltando discurreret, quedam illic affuit mulier, sanctissime uirginis familiaris et amica. Que predicti latronis filiam nimis diligenter intuens, easdem armillas, quas in brachiis sacre uirginis, sepulture reliquerat, in eius lacertis fore certissime recognouit. Tanta namque ammiratione, commota illic astantibus denudauit celerius. Quibus ammirantibus, illico talia sanctissime uirginis fratri, Emeberto scilicet iam superius prelibato delata fuerant quantocius. Hic itaque pro atrocissimi immanitate sacrilegii dolore tactus cordis intrinsecus (vide Liber Genesis, 6.6), quandoquidem ille locus, in quo furtum factum fuerat sue dyocesi erat attitulatus, totus ex auctoritate canonica in reos furti insurgens, maledictionis iaculum in eos uibrauit, et a sancte Dei ecclesie gremio atque fidelium consortio sequestrans, dampnauit. Quibus ergo tam merito multatis, ueluti arbor quedam si a proprio fuerit incisa stipite, continuo eius uniuersi rami a priori arescunt atque deficiunt uiriditate, ita omnis talis progenies, tam detestabili profluens stirpe, graui et uaria postmodum uexatur infirmitate. Nulla enim huius generationis persona excedit, quin claudus uel aliqua pedum debilitate detentus, [uel] etiam dira affecta gutteria, preteritum luat facinus. Sic namque a primordio usque in presens huiusmodi in talibus perseuerat infirmitas. Unde datur intelligi, sacra uirgine intercedente, illis temporaliter penitere a Deo concessum fore, ne illos igni inextinguibili, quod multo constat deterius, perpetualiter nimis infelix exureret culpa.
De sacri corpore eius eleuatione
recensere[11] Cum igitur ex signis ad tumbam eius cotidie crebrescentibus odorem uirtutum eius fama aspiraret omnibus, ex consilio et dispositione altissimi placuit fidelibus de loco sepulchri eam leuare; et in locum honori ipsius magis congruum transferre. Factumque est ex consensu pariter et conuentu probabilium utriusque sexus personarum, [certus] prefiniretur illuxisse diem transferendarum beate Gudile reliquiarum, quas ad Niuialense transferre cenobium ex consilio qui conuenerant est propositum: quandoquidem non esset competens, thesaurum tante margarite occuli angulo humillimi uiculi, sed loco celebri reponi. Sed consilium humanum diuino non roboratum, in ipso suo conatu est frustratum. Nam dum feretrum receptui membrorum paratum moueri temptaretur ut eo quo predictum est transportaretur, tanto fit pondere ibidem fixum, ac si cathenis quibusdam insolubilibus teneretur astrictum. Quid uero agere debeant, stupore et solicitudine utrobique hesitant: quia ibi quid agere nesciebant, ubi de occulto Dei iudicio quicquam presumere non habebant. Uenit proinde in mentem quibusdam religiosis consanguinitas beate Gudile, atque uirgininum Christi Aldegundis atque Waldetrudis; si forte hec uirgo illuc membra sua transferri uellet, quo quelibet uirginum prescriptarum sedem sue quietis haberet. Erant namque loca tunc reliquiarum earumdem uirginum Christi seruatoria, beate uidelicet Aldegundis Malbodium, sancteque Waldetrudis Castrilocus. Destinabant ergo animo nunc huc transferre nunc illuc, similiterque inmouendo uires perdidere. Nam huius rei adinuentio per omnia redigitur in nichilum. Fatigari porerant, sed sanctam glebam mouere non poterant (vide Gregorius Magnus, Dialogi I, cap. 2). Singulis uero huic ponderi nec quicquam succedentibus, et in ipso conatu deficientibus, diuina pietas diutius suspensos tenere noluit, quos ad id operis inspiratione sua excitare uoluit. Nam reuerende huic eleuationi quidam prouecte, immo decrepite etatis intererat, qui usque ad id temporis longum senium [al. euum] duxerat, solusque a diebus sancte Gudile superstes, ceterisque natu et industria prouectior fuerat. Huius spiritum diuina inspiratio mox excitauit, et ubi uirgo Dei transferri debuit, inspirauit. Atque in hec uerba prorumpens: uidetur inquit michi eam quietis sue sedem in oratorio sancti Saluatoris iam elegisse, in quo eam quoad uixit, assiduis suspiriis spiritum sui claruit Deo uouisse. Tunc ad nutum senis intuitus omnium pendebat, eiusque sententie omnium qui affuerant consensus respondebat. Et accedentes ad feretrum [al. feretro], tanta mox facilitate [al. uelocitate] usi sunt in ferendo, quanta prius difficultate nec quicquam laborauerant in mouendo.
[12] Deportatum uero est ad prescriptum locum Mortscelle illud uenerabile corpus, populis promiscui sexus cum laude et tripudio comitantibus, miraculisque ex glorificatione diuina prosequentibus. E quibus ea que fidelium relatu didicimus, ut posteris noticie sint, narrabimus. Cumque a plebe sanctum corpus cum ymnis prosequente, dimidium itineris emensum fuisset, et iam ecclesie, ad quam festinabat, cantantium populus propinquasset, ecce surdus quidam cui longa infirmitas aurium meatus clauserat, pro incommoditatis sue remedio corpori sacro proprius accesserat, et ut fidelibus ad deportanda sanctorum corpora moris est, prope lipsana sacre uirginis ire religiosum duxerat. Cuius fidem euestigio sanitas exequitur repentina, quam meritorum beate Gudile prestitit medicina. Hauserat aure sonum, chorus inde stupet populorum. Idem uero pro recepte sanitatis commodo gratias Deo sancteque uirgini egit, atque sacrosanctum ipsius corpus sequendo, reliquum itineris peregit, et cum populis pro nouitate rei uoces in altum dantibus, ad definitum sancti corporis locum usque peruenit. Ergo in basilicam sancti Saluatoris sancta ossa introduxere, et cum magna leticia post sacrum altare (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 27) constituere, et nomen sanctum eius asscribunt iuste in aliorum sanctorum serie. Cumque solempnia celebrassent missarum, perfecto honore, leti (Vergilius, Aeneis III, 178) redeunt domum, predicantes sancte uirginis nomen famosissimum, ac in sanctis mirabilem magnificantes Deum.
[13] Hoc uero die quo translatum est corpus uirginis in basilicam Mortzellensem, uirtus altithroni ad nominis sui laudem, et sue uirginis ampliandum honorem, patefecit sue omnipotentie ostentationem, quam utique propalauit super ipsam arborem, cuius superius fecimus mentionem; que uidelicet in uico [dicti] Ham ceperat crescere ad uestigia sancte uirginis, depositionis eiusdem die. Hec enim arbor olim apposita custos fidissima sanctarum exequiarum, non defecit a suo obsequio, nec in translatione earum. Nam altera die eiusdem translationis, in uillam Mortzelle, eadem arbor sacre uirginis membra fuerat subsecuta, ac in eodem loco tam mirifice radicata, et conuenienter transplantata coram predicti oratorii foribus, quasi ibidem a primordio germinare cepisset ac crescere, cum utraque uilla a se inuicem decem miliaria distarent. Neque parum erat spectaculi arborem ex eo loco, quo olim sine manibus creuerat putantium, etiam sine manibus subito transisse eradicantium. Quod ad iussum Dei omnipotentis angelico ministerio actum intelligit, qui diuina prouidentia disponi omnia fideliter credit (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 16).
[14] Huius rei rumor circumquaque decurrit, et per cunctorum ora uolitans ad palatium usque peruenit (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 26). In tempore illo sceptrum monarchie imperialis tenebat Karolus, qui ex tropheis frequentibus [al. sequentibus] cognominatus est magnus. Itaque fama peruigilante [al. peruulgante] uolucri, certatim studebant illuc aduentare, tam longinqui quam et proximi, et miraculum, quod Christus ad gloriam sue uirginis monstrauerat, ardebant intueri (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 26). Rex autem Karolus tam mirificis auditis miraculis, illuc deuotus aduenit, ubi ex miraculo predicte arboris res noua spectaculum sibi [al. ipsi] iniecit, et ex spectaculo compunctionis gratiam adiecit. Qui ut ecclesiarum Dei amator semper extitit, defensorque strenuus, in cunctis deuotissimus, eandem uillam Mortzellensem sacre uirgini testamentis condonauit legalibus, et predictum prediolum ham, unde arbor aduenerat, sub pluribus ac ydoneis tradidit testibus: ut ibi tota uilla deinceps subiecta maneret, ubi primum arbor processerat diuinitus. Adiecit insuper prefatus rex Karolus eo in loco sanctimonialium aggregare cateruam, decretisque regalibus facultatem illis famulandi Deo asscripsit satis oportunam. Que singula testamento mandauit, et subscriptis testibus assignauit, et ecclesie in qua sancta iacebat, in perpetuam hereditatem delegauit (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 27). Que scilicet traditio usque [ad] Wenemarum rata permansit, cuius usurpatione iniusta, ad posteros suos eadem uilla non sine offensa diuina pertransiit.
[15] Post hec memoratus rex Karolus exercitio uenationis more deditus, per circumadiacentem foresten turbabat rapidas feras a suis saltibus, inter quas mire magnitudinis ursum insequitur, qui iam multo spatio uictus, cum nullum esset effugium, undique campis late patentibus, ac mortem imminentem iam iamque capiendus crebris differret flexibus, propere cursu recto tendit ad Mortzellam, et sancti Saluatoris irrumpit ecclesiam. Tunc rem contigit euenisse, quam facilius erat stupuisse, quam dixisse. Nam Deus, qui ut scriptum est, homines et iumenta saluat (vide Liber psalmorum, 35.7) bestialem quodammodo ursi sensum permutauit, rationemque quandam intelligendi in eo formauit. Erat namque cernere prope lipsana sacre uirginis se admisisse, et sub tanta protectrice, a strepitu insequentium iam securum procubuisse. Ibi subito oblitus feritatis sue, deflexa ceruice, submissoque humiliter capite, sanctimonialium aduenientium cepit uestigia lambere, ac more lasciuientium catulorum omnibus aggaudere. Unde patenter dabat intelligi, se fuisse defensatum patrocinio famule Dei, eiusque amodo paratum esse deseruire obsequiis. Quod ubi nuntiatum est regi (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 11), cum suis rem que in bestia diuinitus agebatur intellexit, Deique magnalia [ita] in uirgine amplectens recessit, sine eiusdem ursi quidem lesione, sed non sine rei, quam uiderat in urso, ammiratione. Idem uero ursus desistens esse siluaticus, cepit esse domesticus, et in reliquum apud eiusdem loci sanctimoniales non aliter uixit, quam sententia omnium ibi manentium sibi indixit.
De regis filia
recensere[16] Opere precium mihi uidetur non pretermitti silentio, qualiter eandem famulam suam clarificauerit opifex rerum per fines transmarinos. Ibi siquidem rex quidam regebat populos sub placida pace (Vergilius, Aeneis VIII, 324-325), qui susceperat filiam ex legitima coniuge. Huic autem prima natiuitatis dies dedit initium uite cum membrorum labe, quam languor coeuus debilitate contraxerat. Cui in uisu persona mulieris uultu et statura spectabilis apparuit, eamque sospitatis sue indicia ad tumulum uirginis Gudile iam cito future edocuit. Expergefacta autem, patri et matri que uiderat retulit, stuporemque ipsis exinde intulit: quibus pro uisione gaudium quidem creuit, sed quia locum ignorabant, sollicitudo tristitiam dedit [al. reddidit]. Tunc nocte insequente eadem uisio puelle apparuit, utque bonis operibus esset intenta, ammonuit. Que a somno excitata, noctem illam diemque sequentem lamentationibus transegit, donec tercia se nocte eadem que ante apparuit, mulier presto dedit, et consolationis uiam primum ingressa edocuit, quo beata Gudila pago orta, ubi post mortem sepulta, et ad quem locum postea esset translata; adiciens etiam sanctimonialium cateruam, quietis ipsius loco congregatam, atque ad obsequium eius fidei signo subarratam. Mane ergo his, que uiderat, publice enarratis, patreque et matre pro his in gaudium excitatis, naui una cum militum manu imponitur; emenso mari ad locum, ubi uirgo [Dei] sedem sue quietis elegerat, prouehitur. Ubi a sanctimonialibus suscepta, ac prope lipsana sacre uirginis posita, orationis instantia ab eisdem per triduum fouetur: tandemque sospitatem, quam oraculo accepturam se didicit, meretur. Sicque membrorum officio roborata, atque incredibilibus super hoc gaudiis excitata, licet adhuc paganis detenta ritibus haberetur, Deum in tanta uirgine miraculis choruscantem profitetur, ad patriam repedat, Deumque christianorum publice predicat. Cuius incolumitas stuporem gaudium et fidem regi suisque dedit; stuporem rei nouitate, gaudium in filie recuperatione, fidem in unius Dei confessione. Tandem et ipse ad cenobium sacre uirginis, satis terrarum marisque emensus, una cum plurimis regni sui uiris est adductus, baptismum quibusdam suarum rerum copiis ibidem oblatis, est adeptus. Post cuius perceptionem, eidem beate uirgini uas argenteum condonauit, quod in deferendis ad ecclesiam oblatis longo post tempore ibidem manentium etas conseruauit. Interea regressus patriam cum suis reuisit, ut omnes sui regni homines baptismi fonte abluerentur, decretum dedit: quod late diuulgatum in unum credere Deum fecit. Postremum nullum permisit regno [non] militare suo, qui (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 31) per paganismum rebellasset Christi regno. Sic per salutem unius, multis prouenit animarum salus. Sed nec dubitari debet, quanta inter circummanentes signorum gloria fulserit, que etiam longe remotos populos illustrauit miraculis. Magna uere in celis et in terris eius gloria, magna eque ipsi apud Deum inueniendi, que postulat, efficacia; cuius meritis obtinentibus, ueri noticia dei [eis] transmarinis data est gentibus: non illis quos uocant Anglos, iam enim illi docente Augustino [episcopo] in Christum crediderant, quem admirabili uiro Gregorio auctore docentem meruerant, sed longe nimirum remotioribus, in infidelitatis ceno tunc temporis sordescentibus. Ratum quidem erat sanctimonialium inibi [eo] floruisse religionem, et usque ad Hunorum irruptionem. Qualiter autem cum eis sanctimonialibus actum sit, et in Mortzellensi uilla religio supradicta defuerit, sequens sermo declarabit.
[17] Post multa et magna miracula ostensa in uico Mortzelle dispensatione Domini, [et] collocata sanctimonialium congregatione inibi in honore dilecte Deo Gudile uirginis, multiplicata populorum malicia, leta et aspera turbauit dyaboli uersutia. Ipse quippe aduersarius noster, qui bonis inuidet, et malis aggaudet, dum tamquam leo rugiens circuit, querens quem deuoret (Petrus, Epistola 1, 5.8), si qua adhuc uirtutum uestigia remanserant in terris, nititur ab omnibus impietatibus [al. impietatis] abolere molimine. Ut iacula atrocitatis sue per corpora exterius transmitteret [al. transivit] liberius, heu dolor et facinus, primo uenena sua in anima diffudit [al. fudit] interius, tanto grauius, quanto abundantius. Sic, ut diximus, ascendente ad dominum clamore nequitie christianorum, ut similem inuenirent penam, fines Lotharingie gens inuadit danorum. Sanctuaria uertebantur in derisum, in predam substantie incolarum. Ita pace turbata, res cenobii Mortzellensis paulatim diripit aduersariorum insatiabilis cupiditas. Qua tempestate, metu paganorum agente, sanctissime uirginis Gudile corpus a cenobio supradicto, in locum [al. loco] qui dicitur Capre Mons, deportatur. Interea pagani impietatis sue funiculos latius protendentes, atque rapine uastationisque fomitem magis magisque sitientes, quecumque poterant consumptionis fine perdidere, nec etiam a cenobio Mortzellensi manum abstinuere. Nam igni ab eis crematum et irremediabili malo temere est inuasum: ita ut nullum nostro nunc tempori reliquerint indicium [rerum]. Sicut nobis Dominica uoce testatur euangelium: omne regnum in se ipsum diuisum, desolabitur (vide Evangelium secundum Lucam, 11.17) Lodouicus rex Austrasiorum, fines Francorum iniuste inuasit contra fratres suos. Facta itaque pactione inter eos, datisque sacramentis cum reuerteretur, Normannis, qui progressi erant usque Carbonariam, in loco qui dicitur Thymum, obuiauit supradictus rex, qui Austrasiis imperauerat; cum quibus absque mora conflixit, et Deo propitiante ex eis maximam partem gladio strauit; reliqui in fugam dilapsi, in supradicto fisco se communiunt, noctu diffugiunt, et ad classem gressum dirigunt (vide Regino Prumensis, Chronicon, ad annum 879). Postea Uul fluuium ingressi in Niumaga ad regium palatium applicuerunt, ibique castra posuerunt. Quod factum cum ad noticiam Lodouici perlatum esset, absque dilatione cum exercitu uenit, et munitionem obsidione clausit. Conferto cum eis nonnullis diebus certamine, non adeo preualuit, quia palatium ingentis magnitudinis mirique operis, hostibus tutissimum prebebat receptaculum. Postremo rex accepta pollicitatione, quod si ab obsidione cessaret, Normanni continuo de regno eius discederent, cum omnibus copiis recessit. Illo recedente, pagani palatium una cum munitione exurentes flammis, nauibus ascensis, maiori numero congregato et inestimabili multitudine peditum consederunt in loco qui dicitur Ahslon, iuxta Mosam. Et primo impetu finitima loca depopulantes, Leodium ciuitatem, Traiectum castrum, Tungrensem urbem bis incendio cremant. Secunda incursione Ribuariorum finibus effusi, cedibus, rapinis ac incendiis cuncta deuastant, Coloniam Agrippinam, cum adiacentibus castellis Bunnam, Tulpiacum, Uulpiacum et Nussam igne comburunt. Post hec Aquis palatium, inde, Malmundarias et Stabulaus monasteria in fauillam redigunt (vide Regino Prumensis, Chronicon, ad annum 881). Arduennam percurrentes, Prumiam monasterium ingrediuntur ipso die epyphanie Domini. Interfectis omnibus quos ibi inuenerunt, monasterium igne consumunt, et onerati preda, ad castra redeunt (vide Regino Prumensis, Chronicon, ad annum 882). Dum hec aguntur, Lodouicus rex apud Franconofort moritur. Normanni audita morte regis, nimio exultabant tripudio et iam non de conflictu, sed de preda cogitabant. Igitur cum omni festinatione exeunt, et Treuirorum nobilissimam ciuitatem die sacratissimo cene Domini occupant: in qua usque ad sanctum diem Pasche ab itinere corpora recreantes, omne territorium urbis circumquaque usque ad solum demoliti sunt. Deinde ciuitatem flammis exurentes, Mediomatrico dirigunt aciem. Quod cum reperisset [al. audisset] eiusdem urbis antistes, adiunctis sibi aliis episcopis uel comitibus, ultro illis obuiam ad pugnam procedit. Inito certamine, Normanni uictores extiterunt, et episcopo interfecto ceteri fugerunt. Pagani iter quod ceperant deferentes, cum ingenti preda summa celeritate ad classem reuertuntur (vide Regino Prumensis, Chronicon, ad annum 882). Isdem uero temporibus Karolus, huius nominis et dignitatis tercius, licet grauibus et multimodis regni negotiis occupatus, tamen aduersantes Normannos, Deo auxilium ferente regno depulit.
[18] Postea uero gens Hungarorum finibus suis egressa, regnum Bauariorum ac Lotharingie occupat, cedibus rapinis ac incendiis omnia uastat, et usque ad Carbonariam siluam igne et preda est demolitum [al. demolita]. Sed Otto senior tunc temporis imperator, multimodis regni et suorum procerum impeditus incommoditatibus, dum aduersantes non cohibet hostes censura regie seueritatis, maiorem et grauiorem licentiam iniustiticias faciendi, tribuit etiam domesticis. Bellum tamen contra Hungarios susceptum, Deo misericorditer dispensante et pro suis pugnante, satis feliciter peractum est. Rex ipse Hungariorum cum suis principibus captus est, ceteri uero interfecti et funditus sunt extincti.
De reliquiis sancte Gudile
recensere[19] Igitur post tanta et talia [al. alia] regni flagitia recedentibus paganis, beate Gudile corpus ad prescriptum cenobium, a Danis iam in nichilo redactum, rediit. Quod quamquam hostium irruptione suique destructione uilesceret, beate tamen uirginis corpus ibidem seruabatur, eaque reuerentia, qua loci eiusdem ualuit paupertas, uenerabatur; donec Wenemarus quidam subintrauit, qui ut altera pestis eumdem locum iniusto possidendi desiderio usurpauit, et omni crudelior belua, specie christianus non opere, paganos ipsos nimia uicit crudelitate. Bona ecclesiastica in usus suos et suorum stipendia satis audacter presumpsit uendicare, et ancillas Christi iniuriis et egestate coactas, compulit fugere, et ut oues sine pastore circumquaque uagantes errare. Si quam preterea de numero Deo seruientium mors occupabat, locum eius auaritia Wenemari supplere nolebat, sed non mirum erat, qui et uiuentibus sua denegabat. Hoc tandem iusto iudicio Dei tam anime quam corporis dampnato morte, dolet ecclesia ipsum filios reliquisse. Quorum unus Hermenfridus res ecclesie supradicte inuasas iniuste, non timuit mortuo patre suscipere, et per aliquot annos sine alicuius contradictione uel defensione usurpare [al. usurpavit]. Hoc enim tempore, ut clamat ueritas scripture, neque rex neque dux in Israel erat, sed unusquisque in uia cordis sui ambulabat (vide Liber Iudicum, 17.6). Tanta namque aliorum malorum pericula, tanta undique aduersitatum creuerant incommoda, tanta insuper principum erat negligentia, uel defensorum impotentia, ut res ecclesiarum minui uel diripi in his finibus ab aliquo, iam [eis] esset pro minimo.
[20] Post hec Ottone secundo tenente imperium, Karolus filius [al. frater] Lotharii regis Francorum in regno Lothariensi adeptus est ducatum. Qui statum imperii dolens perturbari multipliciter, ad melioranda negotia multorum, animum aduertit solerter. Unde intercetera res ablatas [al. multas] ecclesie Mortzellensi inuasorum partibus nisus est subtrahere, et sancte Gudile famulantibus restituere. Sed quiuis scire potest facile, quam difficile corrigantur, que in consuetudinem uenerunt diutina dilatione. Sua loco sancto uolebat reddere industria Karoli ducis, sed obstabat auiditas peruasoris, nec Deum timentis, nec hominem reuerentis. Insurgunt testes iniqui et mentita est iniquitas sibi (vide Liber psalmorum, 26.12): Hermenfridum omnes sue partis clamant esse patris successorem, et paterni boni heredem. Ducis autem preualente potentia, Hermenfridus suique complices amantes terrena, paruipendentes celestia, inito consilio inuasas terras retinent sibi, et pretiosam margaritam, omnibus datis comparandam, corpus scilicet sancte Gudile dant bono negotiatori, Karolo uidelicet glorioso duci. O miseros et miserandos omnimodo, qui instar brutorum animalium terram respicientes pectore prono ac uentri obedientes non Deo, ipsi se indignos tanto iudicant dono. Et sicut paternam rapacitatem eis hereditate cessisse gauisi sunt, sic quasi eterno mucrone perfossi, paterne necis exitum sibi contigisse tristati sunt. Nam uniuersos eiusdem possessionis et coheredes, inaudita mirabilique nece notum est finiri ad extrema uenientes. Karolus uero dux pro nichilo ducens dampna terrarum, felici commercio gaudet se celestem suscepisse thesaurum. Quem cum debito honore in ecclesiam sancti Gaugerici Bruccelle intulit, et quid sibi cessisset boni gestiens probare oculis, temere, quamuis deuote, aperuit thecam uirginis, sed mirum dictu, ecclesiam totam derepente nebula circumfundit, omnemque diurni luminis aspectum in nocturnas tenebras permutauit, oculos presentium caligo retundit, atque sic prouidentia Dei omnes ab incepta temeritate retraxit. Saniori interim prescriptus dux innitens consilio, se una cum aliquanta fidelium plebe in contritione carnis ac spiritus coarctauit triduo, ut quod faciendum incauta persuasit [al. persumpsit] temeritas, summa que omnia uincit impetraret humilitas. Et iam tercia dies illuxit, memoratusque princeps ad loculum beate uirginis cum sacerdotibus ac timiamate accessit, aperuit et quod desiderabat uidit, inuocataque Dei maiestate reclusit [al. reclausit], ac sigillo signauit. Postea uero partem quandam uille, que uocatur Molenbecca, sancte Gudile tradidit, et sex familias addidit, et alia quamplura altaris uestimenta donauit. Illic non sine magna ueneratione quieuit, usque ad tempora comitis Baldrici, nepotis Karoli ducis.
[21] Millesimo quadragesimoseptimo anno incarnationis Dominice, xv. indictione, Damaso apostolice sedi [al. apostolicam sedem] presidente summo pontifice, Henrico tercio regnante, dedicatum est in monte Bruccelle templum xvi kalendis decembris ad laudem nostri redemptoris, in honore sancti archangeli Michaelis a Gerardo Cameracensi episcopo. Lambertus uero, qui et Baldricus comes, Henrico fratri succedens, cuius presentia tunc cuncta extiterunt illic decenter ordinata, eodem die illud corpus sanctissimum de ecclesia sancti Gaugerici cum episcopo ceterisque sacris ordinibus leuauit, atque cum summo honore in ecclesia sancti Michaelis reposuit. Et annuente in omnibus uxore sua Oda, que fuit Gozelonis ducis filia, ad seruiendum Deo sancteque Gudile uirgini, cum xii ibi clericos constituit, et ad usus eorum ipsam ecclesiam cum decimis et alia plura legaliter contulit. Ibi nunc quoque ad ostendenda gloriose uirginis merita, multa et magna fiunt miracula. Hec de uirgine [Dei] pauca tantum e multis in noticiam nostri uenerunt, omissis proculdubio plurimis, que nos preterierunt. Sed hic nostra de uirgine claudatur oratio, eiusdemque nobis aperiatur intercessio, que me scribentem, et te christiane, respiciat legentem.