Codices hagiographicae:
- Bibliotheca Hagiographica Latina 3694
- Narrative Sources 624, olim H052
Editio:
- Transcripta ex manuscripto abbatiae Affligemensis: Bibliotheca Regia Belgica, mss. 1770-77, fol. 76r-91v.
- De auctore Huberto
Epistola Huberti ad Albertum
recensereDilectissimo fratri alberto, hubertus seruus seruorum dei; et hic secundis successibus christo obsequi, et in futuro cum tripudio astare eius conspectui. Ettulisti [lege Attulisti] ad nos nuperrime quaternium frater amantissime, in quo pauca continebantur de uirtutibus alme uirginis gudile. Ipsarum quidem rerum continentia auro obrizo topazioque preferenda, sed lectionis compositio barbarismis ac soloecismis pro modulo sui adeo referta, ut probaretur esse plus quam rustica. Quod scriptorisne obtigerit negligentia, an dictatoris inscientia a nostra omnino remotum est conscientia. Ergo nostram paruitatem appellasti humiliter, ut ipsorum sensus gestorum excipiens fideliter, meis uerbis dissererem scolariter, atque ordinarem competenter. Ego autem ad primum hortamen karitatis tue, id ipsum differre, quam malui facere, duas ob causas maxime deterritus ab attemptando hoc opere, tum quia non hactenus attigissem huiusmodi formam materiei, tum quoniam super uires meas uiderem esse hoc negotium (vide Epistola Accae ad Bedam Venerabilis), in quo meis [senioribus] ac per hoc prudentioribus omni conamine esset laborandum, ne dum ego iuuenculus et ut uere fateor salis nullius, presumerem aptare me ad illud subeundum. Sed iterum et tercio super hac re a tua familiaritate monitus, adiudicaui me tuis assensurum petitionibus. Cum enim uoluerem in animo multa mee timiditatis tardacula, occurrit michi illa sapientissimi uiri sententia, quia sapientia aperuit mutorum ora, et linguas infantium fecit disertas (vide Liber Sapientiae, 10.21), illudque dauidicum sub sponsione dei prolatum: dilata os tuum, et implebo illud (vide Liber psalmorum, 80.11). Tandem corroboratus horum fulcimento testimoniorum, ipsiusque caritatis instinctu pulsatus admodum, que omnia sustinet (Paulus, Epistula I ad Corinthios, 13.7-8), ut testatur doctor gentium, arripui onus iniunctum. Itaque quo genere hec sanctissima uirgo decurrerit, cuius sanctitatis uitam transegerit, quantisue uiuens, ac post obitum miraculis effulserit, stilus noster declarabit. Bona uero uenia flagito a lectoribus (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, prologus 3), ut fidem adhibeant dictis, neque autument quicquam me scripsisse nisi compertum et probatum. Alioquin michi sanctius esset tacere, quam falsa dicere (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, cap. 1.9). Nec attendant nostre rusticitatis uerba sed facta, meminerintque non ab oratoribus, sed a piscatoribus (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, prologus 4) inchoasse sancte ecclesie rudimenta. Nunc assit uirtus spiritus sancti, que moueat organum oris nostri infantissimi. Hec gloria hautquaquam illi est noua (vide Prudentius, Peristephanon VII, 57-58). Ipsum enim mutum subiugale balaam humanas fecit effundere loquelas (vide Petrus, Epistula II, 2.15-16); primitus etiam credentibus diuersas diuidebat linguas. Meum quoque palatum suo rore dignetur irrigare, ut sit sufficiens ad enarrandas uirtutes domus sue, scilicet uirginis inuiolate. Per cuius intercessionem ego scriptor, tu autem monitor, pariterque uniuersi qui tecum sunt fratres, a nexibus peccatorum expediamur omnes, atque ab infernali incendio extorres mereamur fieri diuine glorie participes.
Incipit vita sanctae Gudilae
recensere[1] Beata igitur gudila uirgo dignissimum habuit ortum in brabantensi pago. Germine nobilis sed nobilior indole (vide Prudentius, Peristephanon III, 1-2) mentis. Parentibus secundum seculi dignitatem (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, cap. 2.1) excellenti insignitis prosapia, et in amministrationem reipublice adeptis honorum fastigia. Pater siquidem eius extitit witgerus, quem in fascibus comitatus egisse accepimus, genitrix uero eius generosissima amulberga constat nuncupata. Ipsa autem uirgo regali celsitudine progenita tam religiosissimam, quam etiam nobilissimam duxit genealogiam (vide Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. I, cap. 1). Copulabatur enim sanguine sancte gertrudi, que filia pippini connubia uiriliter contempsit in terris, ut esset apta celestibus thalamis. Efferebatur quoque sanctarum aldegundis ac waldetrudis cognatione, quarum prior deo dicata sua uirginitate, se sub regulari cohibuit districtione, atque in eodem celibatu curriculum peragens uite nunc immaculati sponsi comitur dyademate, altera uero sub annis pubertatis nupta cuidam duci, post suscepta ex pudico matrimonio sancta pignora, depositis sericis auro gemmisque radiantibus induuiis, similiterque supellectilibus reliquis in usus pauperum prorogatis, ex huius mundi naufragio euasit nuda, diu desiderata capiens (vide Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. I, cap. 6) uelamina sacri ordinis. Denique ut fieret in propatulo quam longe esset ab illa domo, cuius indigena erat nostra uirgo improbitas, et quam domestica inhabitaret probitas; habuit sorores sanctitate famosas, uidelicet reinildem atque pharaildem, germanumque fratrem sanctum emebertum episcopum cameracensem. Sed nimia uerbositatis usi multitudine, dum nobis est intentio seriem eius generationis adnotare, iam dirigamus ad sequentia cursum orationis nostre.
[2] Cum prefata genitrix eius, ex ipsa foret grauida, ut moris est parturientium anxietatis fluctuabat procella, multo magis futuro partui sollicita, bonisne polleret moribus (vide Gregorius Magnus, Dialogi II, cap. 2), an obscenis inseruiret delectaminibus. Sed quis angulus, uerbi ualeret relinqui tristicie, ubi rerum sapientia templum sibi uisibiliter quodammodo noscebatur fabricare (Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. II, cap. 13), totumque occupauerant uirtutum caterue, ac ardor compleuerat celestis glorie, nec decebat angore affici diutino; quam tante baiulam gemme diuina proposuerat predestinatio. Igitur is de quo prophetica oracula testantur: et in seruis suis consolabitur (vide Liber II Maccabaeorum, 7.6), huiusmodi refocillatione famulam suam recreare dignatur. Nox erat, et terris mortales somnus habebat (vide Vergilius, Aeneis III, 147), cum eadem materfamilias sopori dedita, angelum aspicit adesse ab astris, qui uidebatur eius timorem hiis demere dictis (vide Vergilius, Aeneis II, 774; III, 153; VIII, 35). Solue metum corde, curasque mordaces seclude (vide Vergilius, Aeneis I, 562), utpote precioso fecundata germine. Ipse nempe regnator omnium regnorum me tibi claro demittit olimpo, qui celum et terras numine torquet, ipse tibi hec solamina me ferre iubet (vide Vergilius, Aeneis IV, 268-270). Concepisti fideliter, paries feliciter, uenerabilis filie mater. Hec tibi fabor enim quando hec te cura remordet (vide Vergilius, Aeneis I, 261), ab ipso puellari euo adherebit ceremoniis, in quibus perseuerans usque ad metas uite breuis, palmam capiet uite perennis. Tali locuta ore uisio angelica, eam completo sermone reliquit, auramque in tenuem euanuit (vide Vergilius, Aeneis IV, 276-278). At illa talibus exhilarata uisis, corpus e stratis corripit et ad celum supinas manus cum uoce tendit (vide Vergilius, Aeneis III, 172 en 176-177), et parans celitus delatis credula corda responsis, largitori omnium bonorum gratias reddidit. Hic prisca renouantur preconia, que referre libet, a fidis uoluminibus prodita. Sic denique esau et iacob antequam in lucem profunderentur matri, duo ex eius utero diuidendi prefigurantur populi (vide Liber Genesis, 25.23), sic presagus sýmmýsta dei et absthemius preco agni johannes generandus de sterili corpore elysabeth, heu male ambiguo pretitulatur patri.
[3] Edita autem uirguncula dei gudila, et uitali regenerationis lauachro immersa, ex ipso fonte suscipitur a gertrude sancta, eius scilicet nepte prememorata. Sub cuius pedes postmodum adulta traditur doctoribus scripturarum. Et illi quidem eam imbuerunt scientia litterarum (vide Ratherius Veronensis, Vita S. Ursmari, cap. 3) non secularium, sed sale diuine legis sallitarum. Hec autem ut apes argumentosa per cordis aluearia sui dispergebat nectar earum conficiens inde fauos mellitorum operum, et concipiens timorem domini castum, quod est sapientie initium (vide Liber psalmorum, 110.10). Siquidem inerant ei cum tenera etate matura iam studia, et ut audiret incognita, religiosis senibus indagatrix adherebat solertissima, tenacique memorie congerebat sumpta doctrine semina (vide Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. I, cap. 3). Non suis ut solet illa etas pro uariis et delicatis cibis unquam tedio fuit, non sectans esce mollioris blandimenta, hiis solum que dabantur contenta fuit. Ad ecclesiam sepe cum sanctimonialibus conueniens, non infantium lasciuias, nec puellarum negligentiam sectabatur, sed tantum ea magnipendens que legebantur, utilitatem preceptorum uite institutione exequebatur (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 1). Sane docibilis adolescentula cum transmisso communiter stilo surgentis infantie, ad biuium pýtagorice peruenisset littere, incunctanter sinistrum ramum cum seculi uoluptate relinquere, et dextrum cepit cum celesti desiderio totis uiribus anhelare (vide Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. I, cap. 3). Non ut huic inolitum est etatule, procliuis ad ýma, aspera erat monitoribus, quinetiam senilibus intenta operibus, non in propriis ambulabat uoluntatibus, sed in dominicis dispositionibus. Crescente enimuero de die in diem etate, crescebat morum probitate, ueluti condecens erat dei famule. Erat enim corpore casta, mente incorrupta. Amabilis cunctis, affabilis uniuersis. Prudentia callens, fortitudine uigens. Frenis temperantie serena, iustitie uigore seuera. Longanimitate infatigabilis, patientia et humilitate laudabilis, mansuetudine et pietate prestabilis. Feruens caritate bistincta, stabilis fide robusta. Longanimis spe inconcussa. Harum omnium uirtutum commercia exaggerabat eius in animo cuncta disponens sapientia (vide Ratherius Veronensis, Vita S. Ursmari, cap. 3). Interea repedat ad limina parentum, pectus sitibundum referens haustu sapientie refertum. Utrimque redundabat iocundatio. Isti applaudebant proli sue super fama boni odoris, ac eius uirtutibus almis; illa exultabat de affectibus illorum erga se beneuolis.
[4] Erat autem in confinio uilla morzella uocabulo, distans ab eorum mansione duorum miliariorum interstitio, in qua edificatum fuerat oratorium in honore sancti saluatoris dedicatum. Hunc locum diligens beata dei uirgo, expetiit remota a suis, uitans eis esse molestie in omnibus saltem modicis negotiis, atque appetens uacare solius contemplationi diuinitatis. Uerum quanto exercitio se ibi aptauerit obtutibus maiestatis superne, non est humane opis explicare, etiamsi cuncta corporis membra uerterentur in linguas, et singuli artus uoce resonarent humana (vide Hieronymus Stridonenis, Epistola 108, cap.1). Orationibus protelatis deputabat dies, continuabat et noctes. Pernox in uigiliis, strennua in psalmodiis, exercita in ieiuniis, mactabat se holocaustum christi conspectibus, cui se totam deuota tradiderat ab annis puerilibus. Et cum solo hic esset corpore, cotidie animo ad eterna transire festinabat. Et quam acceptabilem se scrutatori renum cordiumque (vide Liber psalmorum, 7.10; aut Apocalypsis, 2.23) exhibebat, etiam per exteriora opera clarescebat. Nam elemosynarum clementie dedita, numquam sufferebat uacuam proximi reliquisse miseriam (vide Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. I, cap. 10), ad que supplenda suppeditabat ei cura parentum affluentia; quandoquidem re ipsa probabant, quod super ea angelicum preconium pretexerat. Sermo quoque illius, iuxta apostolum sale erat conditus. Sepissimis genuum flexionibus accommoda, cum lacrymis et compunctione cordis dominum obsecrabat, ut quecumque meditaretur uel ageret, in conspectu eius accepta forent. Ipse uero pias illius exaudire dignatus est preces misericorditer, qui eas inspirauerat potenter (vide Ratherius Veronensis, Vita S. Ursmari, cap. 3-4). Cum igitur hoc pacto se institueret, unde dilectionis omnium flammam in se accenderat, inimicus nominis christiani dyabolus impatienter ferens, tantis eam succrescere uirtutum processibus, ueterani (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 5) liuoris aduersus eam anhelabat estibus; ac eo magis acriori stimulabatur cruciatu, quo uincebatur a sibi familiarissimo sexu, qui prima caussa perditionis humane fuerat (vide Beda Venerabilis, Homiliae lib. I, hom. 1) suo suggestu. Et primo quidem enitens si quo modo ualeret eam ab abrepto abstrahere proposito, immittebat (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 5) corporis fragilitatem eius animo, etatis spacia prolixa, prorsus maxima cogitationum (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 5) eius suscitabat nubila. Sed primo cassatus elidebatur conatus, quod fortiter infixa erat in mandatorum dei meditatu. Attamen nec sic resipiscens quamuis prima congressione delusus, uariis assultibus eam arguebat irritus; uelud ille qui celsam urbem oppugnat, molibus aut circum montana castella sedens, sub uariis armorum apparatibus, nunc hos nunc illos pererrat arte aditus (vide Vergilius, Aeneis V, 442 et 439-441). Sed illa eius machinamenta, orationum repellens instantia, stabat quasi immobilis columpna, eius cassis ictibus percussa. Nam ille cogitationes inserebat sordidas, hec assiduitate orationum submouebat eas. Ille titillabat sensus naturali carnis ardore, hec fide ac ieiuniis corpus uallabat omne (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 5). Ille muliebrem naturam facilem ad ruinam proponebat, hec eterna futuri iudicii tormenta considerans, illesam animi puritatem per temptamenta seruabat. Ista autem omnia ad confusionem dyaboli fiebant (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 5). Adiuuabat enim ancillam suam dominus; qui nostri gratia carne uelatus uictoriam corpori contra dyabolum est largitus, ut singulis ita certantibus liceat apostoli proferre sermonis consultus. Non autem ego, sed gratia dei que mecum est (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 5).
[5] Ad postremum cum nec hoc argumento posset eam destruere (vide Evagrius, Vita S. Antonii, cap. 6), cunctis fecit manifestum clarius luce, quanto dentium in eam fremeret stridore (vide Evangelium secundum Matthaeum, 8.12; 13.42; 13.50; 22.13; 24.51). Erat siquidem huic sancte consuetudo laudabilis, ut a galli cantu relicto stratu adiret prefate limina basilice noctibus cunctis, preeunte eius abra cum laterna preuii luminis. Et inibi in excubias deo complacitas reliquum expenderet noctis, turificans se ipsam deo in gemituum, orationumque frequentiis. Nocte igitur quadam, cum usitato more, pro hac quam prelibauimus caussa eandem peteret ecclesiam, ipse auctor totius malignitatis non immemor sue artis (vide Vergilius, Georgicon IV, 440), inditium sue presentie declarauit; quoniam adueniens subito candelam extinxit. O quam sibi congruam satelles noctis patefecit technam. Ipse denique qui lucifer nuncupatur ýsaie testimonio (i.e. Isaias, 14.12), ut quemadmodum hic minorum stellarum splendore circumsepitur crisocomo, sic ante ruinam ille celestium ordinum ueluti gemmarum ornabatur decore prefulgido, nunc ab ipso uocatus princeps tenebrarum, gaudet ceno scelerum, latebras cecarum fouet mentium. Sed ancilla christi preualescente dolo inimici, amisso lumine, nullo adnisu poterat gressus recta semita dirigere (vide Liber psalmorum, 26.10), tantus plus solito horror fuligineus noctis illius ingruerat. Nam neque ignes astrorum erant, nec lucidus polus in syderea ethra, sed in obscuro aere nubila, et lunam in nimbo occulebat nox intempesta (vide Vergilius, Aeneis III, 585-587). Et quod facile credi constat, ipse hostis amica sibi caligine obfuscationem augmentauerat. Pedissequa quoque eius et peruia et deuia negat se discernere, nec prorsi tramitis meminisse (vide Vergilius, Aeneis III, 201-202). Scias demonico instinctu tanti nubem obuolui erroris. Quid faceret. Deo deuoti pectoris sanctitas estuabat (vide Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. I, cap. 10), quia abripi a bono incepto nolebat. Tandem in semet reuersa, a deo impetranda nouit subsidia, memorans illud dauidicum: tu es domine refugium meum a tribulatione que circumdedit me; exultatio mea erue me a circumdantibus me (vide Liber psalmorum, 31.7). Genu flexo procumbens harenis prouoluitur, sordido puluere crinis aspergitur, totisque anime medullis dominum deprecatur. Miserere inquiens o deus mei laboris, miserere mei quamqaum obstantibus reatibus meis digna ferentis (vide Vergilius, Aeneis II, 143-144), tamen de tua protectione presumentis, laqueos insidiatoris dissice, obscuritatis cerulee repagula remoue, istamque candelam reaccendi iube, ne gaudeat inimicus de me. Tu enim seruientis plasmatis emancipator, nos sub laxo horrifici anguis iugo captos, tue mortis precio reddidisti liberos (vide Prudentius, Cathemerinon VII, 182-184). Obsecro igitur redemptor fortis, ne nos patiaris rursus subiacere raptui predonis auidi. Quid multis morer? Annuit hiis uotis deus dexter, et secundo uultu prosperat (vide Prudentius, Cathemerinon VIII, 73-74), ac suo nutu reaccensa lucerna fidelem suam corroborat. Plus solito micanti uibrat lichnus radio: adeo ut cerneres illum uicum illustrari sole nouo. Ad aspectum tam mire claritatis uirgo nitentes suffusa lacrimis oculos (vide Vergilius, Aeneis I, 228) se subrigit, faciem ad astra sustollit, magnificentie altithroni laudes persoluit, qui suos in sinistris non deserit. Tibi ait clementissime deus laus et gloriatio; tibi gratiarum actio (vide Beda Venerabilis, Libellus precum). Quenam pro hiis donis tibi poterit seruitus rependi? Nulla uota laudantium compensant tue largitatis precium (vide Prudentius, Cathemerinon VIII, 49-51). Uincitur semper etenim minor cura obsequentium (vide Prudentius, Cathemerinon VIII, 57-58). Tu lux uera oculis, tu lux quoque sensibus (vide Prudentius, Cathemerinon V, 153-154) imis. Tibi igitur creatori creatura benedicat tua, cuius maiestas et pietas regnum triplici numine continuat in seculorum secula (vide Prudentius, Cathemerinon V, 162-164). Cum hiis et talibus ýmnologiis domum dei quo tendebat, penetrat; ibi quodcumque temporis restat, eousque dum meta noctis clauditur, precibus desudans excubat (vide Prudentius, Cathemerinon I, 78-80), psalmorum melodia ad solitum adaucta pensum, cumulo aggerato orationum.
[6] Interim spargente phebo conuexa poli, et amplissima terrarum spacia choruscis flatibus (vide Prudentius, Cathemerinon I, 21), adest sacerdos loci ipsius, consueta diuine seruitutis mysteria celebraturus. Cum ergo matutinalibus instans officiis sacrarium extrueret, aram ceu liba acturus componeret, huc illuc obambulans. Et hac illac lumina uersans, casu faciem conuertit ubi uirgo dei solo prostrata, congerebat humili prece uota, se iuxta doctoris gentium edictum exhibens hostiam uiuam, sanctam deo placentem (vide Paulus, Epistula ad Romanos, 12.1). Qui diligentissimo intuitu eam contemplans, nec non prolixitatem orationum eius ammirans, uidit plantas eius nudas, cum solummodo summa pedum tegerent opercula crepidarum. Ac primo obstupuit tante rei nouitate, tum deinde quia prospere educata et delicate, sub tam diro se maceraret rigore. Uere modulatur uoce chorda et tympano rex (vide Prudentius, Cathemerinon IX, 4-5) egregius, intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio eius manet in seculum seculi (vide Liber psalmorum, 110.10). Tu uero o summa sapientia, ut excellentissimus orator disserit eleganter, omnia disponis suauiter (vide Liber Sapientia, 8.1). Hec enim tua famula intellectum adhibens tuis mandatis compleuit que iussisti: Uidete ne faciatis iustitiam uestram coram hominibus ut uideamini ab eis (vide Evangelium secundum Matthaeum, 6.1); tu autem que spospondisti reddidisti, nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen uideant (vide Evangelium secundum Lucam, 11.33). Hec humani uitatrix fauoris ne uentus afflaret iactantie, leto pudore tegebat, quidquid ad cultum tuum exhibebat; cernis quippe occultum et latentem munere donas (vide Prudentius, Cathemerinon VIII, 29-32); tu autem quo indicio placuit tibi, eam nobis ad imitandum manifestasti. Predictus itaque minister altaris dei (vide Prudentius, Peristephanon V, 31) horrore tanti facti perculsus, eiusque algori compassus, diutissime prestolans, postquam illa ab oratione surrexit, continuo cýrothecas a manibus suis extraxit, eiusque uestigiis supponere abiit, ut tam illustris meriti puellam religioso officio honoraret (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini I, II-12.2). At illa fortissimi uincla propositi nec sacerdotis quidem (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini I, II-12.4) sedulitate laxauit, sed male blandientem perhorrescens insuetam molliciem quasi accepta permoueretur iniuria, manibus illas arripuit; ac super pauimentum proiecit. Res mira et uehementer (vide Gregorius Magnus, Dialogi I, cap. 10) laude digna, quippe quam rarissimam compererunt secula tenacibus libellis erudita (vide Prudentius, Peristephanon I, 76). Eloquar an sileam (vide Vergilius, Aeneis III, 39)? Sed sicut de suis meritis debet nemo se iactare, sic non debet quisquam solus opera dei que per suos sanctos fiunt silentiare sed predicare: quoniam legitur angelus tobiam ita ammonuisse (vide Revelatio S. Stephano, prologus): sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem dei reuelare et confiteri honorificum est (vide Liber Thobis, 11.7). Cýrothece terram non attigerunt, sed in aere ac si herentes pependerunt. Et hoc satis iuste. Cur enim eas puluerulenta pollueret feditas, que ab illis manibus delapse fuerant, que simplices inquinamentis uiciorum erant. Uideres super hoc magnum inane eas attolli, cum nec in superioribus eas detinerent mobiles funiculi ad laquearia suffixi (vide Prudentius, Cathemerinon V, 141-142), nec ab inferioribus eas fulciret cuiuspiam adminiculum sustentaculi. Tua sunt hec igitur christe opera, tua miracula, qui affirmante dauidica lira, mirabilis es in sanctis tuis (vide Liber psalmorum, 67.36), quos multis modis glorificare dignaris. Nos uero considerantes exitum rei tante, animaduertimus non ex perturbatione fellis illam repulsam scaturire, sed ex munda intentione. Huic in Ewanglio ueritas dicit: si oculus tuus simplex fuit [sic, fuerit?], totum corpus tuum lucidum erit. Quia cum pura est intentio que precedit, bonum est omne opus quod sequitur, etiam si reprehensibile esse uideatur (vide Gregorius Magnus, Dialogi I, cap. 10). O gloriosus seruor uirginis, que nec puncto quidem temporis a familiarissimo rigore passa est se remitti. O sacerdotem illum beatum, qui hoc non ad contumeliam suam duxit, sed magnificans illius cum exultatione uirtutem (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini I, II-12.5), quod uidit circumquaque diffamauit.
[7] Expletis tandem a sacerdote missarum solempniis, in quibus sancta uirgo iuxta psalmiste uocem, suum spiritum contribulatum, deo sacrificium immolauerat, cor namque contritum et humiliatum dominus non aspernandum iudicat (vide Liber psalmorum, 50.19), ad proprii limina domatis remeat. Iam fere medium iter remensum fuerat, et ecce cuidam mulieri obuiat, quam longus meror et diutina calamitas torquebant. Gestabat siquidem in humeris filium suum, qui cum languore natiuo ab aluo ipsius malefete parentis deciderat in hanc lucem. Iamque sol aureus per duodena mundum regens astra (vide Vergilius, Georgicon I, 232), nonum annum circumuoluebat, ex quo eundem puerum trina passione debilitatum uiderat. Etenim erat contractus, incuruus caducis uultibus, et solam despectans terram cernuus (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 199-201). Spiracula etiam uocis erant obstrusa, obmutuerat lingua, plectrum articulatos motus non formabat. Quinetiam insuper dira cýragra contuderat manuum articulos (vide Quintus Horatius Flaccus, Satirarum liber II, Satira VII, 15-16), in tantum ut ori non ingereret cibos, nisi adiutorio aliene manus apposito. Igitur tantillum corpusculum tantis pestibus sancta dei spectans obsessum, pectus concutitur uisceribus misericordie indutum. Tunc tota mente sanctum concipiens spiritum (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, cap. 7.3), inter complexus suorum brachiorum suscipit puerum, et conuertitur cum precibus ad deum. Benignissime inquiens iezu, aures tuas uocibus tue famule aduerte, et opem tue indulgentie super hunc effunde. Quem tua ualidissima creauit dignatio, tua dulcissima confirmet miseratio. Non de meritis meis, quippe que nulla sunt confido, sed spero in tue largitatis fonte uberrimo. Tu enim dixisti: si quid petieritis patrem in nomine meo dabit uobis (vide Evangelium secundum Ioannem, 16.23). Ne ergo peccata mea domine respicias, sed miserias horum duorum miserans, uni sospitate reddita, nos in commune alacres reddas. Quid plura? Penetralia celi oratio scandit, ad supernos auditus peruenit, que postulauerat se impetrare sentit. Nam confestim puero patefactum est iter uocule, solutoque ligamine, diu mute fauces nunc fiunt loquaces. Attemperantur organa reuocata suis neruis (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 256), ac erectis exultat membris. Et quem fructum messuisset sancte oratio, ipse puer declarauit subito, aduocans genitricem suam sic clamando: Mater ueni, mater ueni. Sancta autem uirgo ammirans quod tam repente in uerba prorupisset, qui ab ipso uite exordio cum coeua taciturnitate coaluisset, et quod mirabilius erat, adplene uocem formasset, eum ad terram deposuit, quia uirtutis diuine aduentum sensit. Ille uero hactenus non suus, sed nunc demum sue libertati deditus, discurrebat huc atque illuc gratulabundus. Mater uero ubi ad inopina uota aspicit, animo obstupescit, uersisque modis pre gaudio plangit (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 141-142), ad sancte gressus procidit, quos osculando lambit. Tunc utreque ineffabili clementie omnipotentis, qui testimonio scripture erigit elisos, dirigit iustos (vide Liber psalmorum, 145.8), confitentur gratanter, laudes rependunt unanimiter. Ex hinc beata uirgo mulieri iubet, ne quousque ipsa in corpore uiueret hoc cuilibet indicaret. Pertimescens uidelicet ne in uirtute miraculi ore humano pulsata, inde intus inanesceret, unde foris hominibus magna appareret. Exemplum etiam christi sequens, qui (vide Gregorius Magnus, Dialogi I, cap. 9) cuidam uoce relicta, auditu uacuo medelam impendens, interminatus est instantibus, ne uisas perderent [sic, proderent?] uirtutes. Sed quid ibi sequitur? Quanto eis precipiebat, tanto magis plus predicabant (vide Evangelium secundum Marcum, 7.36). Sic et hic. Nam uicini qui nudiustercius nouerant puerum horribili membrorum nodositate irretitum, post paullulum speculantes decora ac recta compagine solidatum, sciscitabantur causam et ordinem huius facti a matre. Qua reuelante, sanctitas eius innotescebat ubique. Gaudebat nempe femina eadem, quod nancisceretur materiam et occasionem propalandi ac magnificandi sue salutis auctricem. Sic ergo illa sancta dei uirgo in magnis, que faciebat, latere quidem habebat in uoluntate sincera, sed ut prodessent, aliis manifestabantur: quatenus et sue magne humilitatis esset, quod sua opera taceri appetebat; et utilissime edificationis aliorum, quod reticeri non poterant (vide Gregorius Magnus, Dialogi I, cap. 9).
[8] Itaque opinio fidei ac uirtutum eius longe lateque diuulgabatur: ex uicis oppidisque undique ad eam a promiscuo sexu et omni etate concurrebatur. Gregatim confluentes populi eius recreabantur aspectu, mulcebantur affatu. Aliquanti sospitatis egentes ope, redibant ouantes recepta salubritate. Quid uerbis opus est? Uniuersi eam ac si matrem uenerabantur, dilectam deo patri, sponsam filii, templum pneumatis almi uere fatebantur. Inter illam igitur plebem inualidam accessit ad eam mulier leprosa, gerens maculosa portenta (vide Sedulius, Carmen Paschale IV, 191-192), quam eremfredam nuncupari mandauit posteritati antiquitas prouida. Tam graues autem et tam terribiles erant ulcerum eruptiones, ut etiam a collo eius ebullientes effluerent uermes. Quo uiso sancta dei uirgo mentem copioso pietatis rore infusam nequiuit cohibere a solito campassionis spiculo. Protinus siquidem eam miti affatu ultronea compellans, primum singula lepre contagia uisu perlustrans, conatur amicales illam leniendo proferre loquelas, profecto in illo cuius nominis inuocatio numquam miseratione uacat sperans: Equo animo esto inquit eremfreda, hec tibi ad salutem non ad interitum dedit dispositio diuina. Unde magis est prouidendum, ut sanitas tua nullum conferat periculum (vide Rufinus Aquilensis, De Macario Aegyptio). Ipse igitur qui in opportunitatibus in tribulatione est adiutor (vide Liber psalmorum, 9.10), sit tibi propitius consolator et tuorum morborum curator. Post hoc recurrens ad arma, que in istiusmodi rebus illi erat familiarissima, cepit obnixe orationibus cum gemitu et contritione cordis insistere pro ea. Ne inquit clementissime deus irascaris, quod tuum sanctissimum nomen presumo inuocare ego peccatrix. Non enim in iustificationibus meis prosterno preces ante faciem tue maiestatis, sed in miserationibus tuis multis (vide Prophetia Danielis, 9.18). Reminiscere miserationum et misericordiarum tuarum que sunt a seculo (vide Liber psalmorum, 24.6), qui per helýseum uatem mundasti a lepra, naaman syrum, in ýordanis fluento, et nostra figura circumtectus per te extersisti quam plurimos ab huiusmodi horrore fedissimo. Tu certe omnia dispensanter agis et prudenter, et leuamen tue indulgentie tribuis largiter. Siue ergo uoluisti hanc mulierem immundissima atteri lepra propter eius peccata ut penituisset correcta, eius delendo crimina, eam mirabiliter munda (vide Paulus Diaconus, Homilia 54); siue idcirco ut eius curationis omine tua claresceret magnificentia, eam mirabiliter sana, ut a tua magnificeris factura. Concite ad hec precamina ad solium tonantis directa, peregrinam figuram mutarunt mulieris membra, pristino decori restituta, ac si numquam eam turpasset obscenis figuris discolor pena (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 30-31 et IV, 193). Tunc ambe non ingrate liberatori omnium non cessant magnificas laudes rependere. Sed et ab ore cunctorum hoc uidentium et audientium concinitur deitati sublimissime. Hec et alia innumerabilia per famulam suam operata est diuina excellentia, que ad describendum sunt nimium prolixa, sed et ex hiis paucis etiam eius cetera cognoscuntur opera (vide Rufinus Aquilensis, De Macario Aegyptio). Illa tamen precipue, in quibus sibi tantum conscia animaduertitur esse, quia gratiam ab hominibus non requirens, quantum in ipsa fuit, uoluisset latere omnes suas uirtutes (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, cap. 1.7). Quod si illius exteriores actus explicari uerbis utcumque potuerunt interiorem uitam illius, et quotidianam conuersationem, et animum celo semper intentum, nulla unquam, uere profiteor explicat oratio. Illam scilicet perseuerantiam et temperamentum in abstinentia et ieiuniis, potentiam in orationibus et uigiliis, noctesque ac dies ab ea perinde actas, nullumque uacuum ab opere dei tempus quo uel otio indulserit uel negotio, sed nec cibo aut sompno quidem, nisi inquantum nature necessitas cogebat. Non si ipse mantuanus poeta ab inferis emergeret, profecto exponere posset, adeo omnia maiora in hac sancta uirgine constant, quam ut uerbis concipi queant (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, cap. 26.2-3). O uere beata multis preconiis digna, in qua dolus non fuit, neminem iudicans, neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, cap. 26.5), sed coram domino et hominibus sancte et iuste uiuens. [9] In hac itaque constantia perdurans animi nec dicam per singulos dies, uerum etiam per singula horarum momenta feruebat, flagrantia interni desiderii, uidere deum deorum in syon (vide Liber psalmorum, 83.8) celesti. O quantis hoc designabat suspiriorum tractibus, tamquam uideretur dicere se intuentibus: cupio dissolui et esse cum christo (vide Epistula ad Philippenses, 1.23). Sicut enim desiderat ad fontes aquarum ceruus, ita anima eius (vide Liber psalmorum, 41.2) sitiendo appetebat supernos obtuitus. Tandem eius tam laudabilem affectum christus diffiniuit perducere ad effectum, ipsiusque laboribus recompensare eterne retributionis denarium. Denique modico pulsata incommodo corruptibilis carnis attigit metam mortis, et sic artubus relictis, celum capessit anima fidelis. Cui recta celso tramite uia reseratur ad patrem (vide Prudentius, Peristephanon V, 368-370). Angelorum candidi chori hinc inde stipant euntem (vide Prudentius, Peristephanon V, 373-374). Quorum euecta ministerio, celesti introfertur paradyso: ubi (vide Ratherius Veronensis, Vita S. S. Ursmari, cap. 10) cum obuio uirginum choro suscipitur a sancta maria dei genitrice, sine fine fruens patriarcharum fide, prophetarum spe, apostolorum consessu, martyrum collegio, confessorum contubernio, cunctorumque celicolarum perhenniter oblectatur tripudio (vide Ratherius Veronensis, Vita S. S. Ursmari, cap. 10). Eius autem migratio sicut intulit superno conuentui gaudium, sic hiis, qui eius consortio fruiti eatenus fuerant, grauem et pene interminabilem luctum. Erat enim uidere pauperum ora fletibus rigata (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 19), quorum illi sancte maxima fuerat cura, cum euangelio attestante nosset talium sustentatione se in eterna recipi tabernacula (vide Evangelium secundum Lucam, 16.9). Hic indumentum quo se obtexerat, manibus illa pretendebat, ille suam inediam eius refocillatione recreatam, omnibus plangendo predicabat. Prorsus cuncti una lamentando sua pectora tundebant, tante nutricis solatio se destitui eiulabant. Corpus uero eius ut oportuit religioso officio, ac more ecclesiastico composuerunt sacri ordinis ministri ceterique fideles, super illud dauidicis cantionibus congruisque orationibus operam dantes. Deinde diuina peragentes mysteria odoramentis et accensis faris (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 21) prelatis, prout postulabat res funebris, condiderunt in sepulchro cum honestate decentissima, quod extruxerant ante fores oratorii, in uilla ham uocitata. Huius depositio celebratur die octauo ab introitu anni, quod est vi idus ianuarii. Nunc uale sanctissima uirgo, amplexibus tui sponsi diutissime concupitis iam inherens absque discedio. Tu enim in numero computaris centum quadraginta quatuor milium, qui quocumque ierit iuxta apokalypsim sequuntur agnum (vide Apocalypsis, 14.3-4); quia labem niuei pudoris nescisti (vide Paulus Diaconus, Hymnus in Nativitate S. Johannis Baptistae, 9.2), ex primiciis empta hominum (vide Apocalypsis Ioannis, 14.4). Adesto nunc et percipe supplices uoces precantum, efficax oratrix pro nostris reatibus apud deum (vide Prudentius, Peristephanon V, 545-548). Nostri miserere, ut christus placatus suis inclinet prosperas aures, nec noxas imputet omnes. Si rite ueneramur ore et pectore diem tibi festiuum, si sub tuorum gaudio sternimur uestigiorum, paulisper huc illabere, deferens tuis fauorem (vide Prudentius, Peristephanon V, 557-566) unitatis in trinitate, et trinitatis in unitate; cui honor et potestas et imperium per infinita secula seculorum. Amen.
[10] Post expletum gloriosissimi agonis omnibus seculis laudabilem triumphum, quo depositis carnalibus exuuiis sancta gudila immarcescibilis glorie adepta est brauium, ad comprobandum quanti meriti quanteque sanctitatis fuerit; noluit pius dominus apud nos manere occultum, quod non latebat apud illum; sed fieret quoque clarum et accolis et externis, quanta pompa ambiatur hec sancta in celis, cui tanta miracula ac prodigia prestat agere in terris (vide Miracula S. Remacli, prologus). Eo ipso etenim die quo gremio mandata est terre, ad pedes ipsius busti uisa est arbuscula pullulare, que paulatim uoluentibus dierum giris protensa in auras excrescens proceritate, non paruum occupauit aeris spacium ramorum crate atque comarum densitate. Nonne dignoscitur diuinitus id administrari, et ad tutamen et umbraculum, ut corpus quoad uixit sui arbitrii deliberatione inuiolatum; nunc celica cautela custodiatur illesum, a caumate et fragore imbrium. Siue ergo causa huiusmodi seu ad laudem sui nominis et ob decus castimonie uirginalis hoc procurauerit uirtus sublimis, tu tamen o lector, si certatim sequentia prosequaris, perspicies super hoc ligno et diuine euidentiam potentie, et ammirabilem doxam uirginis tam egregie. Quapropter hec sufficiat tantum prelibasse. Jam uero interim uideamus quanta pena immeneat sepulchrorum uiolatoribus. Factum est dum humaretur sanctissimum corpus tumuli sinibus, ut presens esset quidam peruersitati crudelissime deditus, nocturnis furtis assuetus, doctus exhaurire apothecas diuitum clamdestinis suffossionibus, suasque crumenas farcire lucris turpibus. Qui huc illuc circumuoluens orbes oculorum, tacitisque luminibus pererrans corpus totum (vide Vergilius, Aeneis IV, 363-364), uidit illud sepeliri cum insignibus ornamentis, ut decebat personam cluentissime propaginis. Iste ergo illic tam diu astitit, quamdiu cum omni diligentia clausum fuit. Jamque ille dies aliusque processerant, et terciam auroram phetontis equi uehebant (vide Vergilius, Aeneis V, 104-105), cum sub memoria retractat ea que uiderat. Tunc socialis cupiditatis pruritu ceperunt eius precordia titillari, solitique consentaneus uicii inhýabat uisorum monilium depredationi. Uerumtamen formidans per diem suo prolubio satisfacere, uidelicet quoniam metuebat deprehensioni sue; optimum factu rebatur noctem, que instabat operiri, auctoritate notatus dominici hominis idest christi: Qui inquit facit peccatum odit lucem, ut non arguantur opera eius a luce (vide Evangelium secundum Ioannem, 3.20). Tandem astrigeras hespero inducente umbras (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 221), nox atra bigis subuecta (vide Vergilius, Aeneis V, 721) offuscabat terras. Tum uero execrande auiditatis facinus toto combibens pectore, ardet que infanda suggerebat meditatio celeriter explere. O sacra fames auri, quid non mortalia pectora cogis? (vide Vergilius, Aeneis III, 56-57) Siquidem fessa corpora carpebant placidum soporem (vide Vergilius, Aeneis IV, 522-523) sub nocte silenti, at uero non soluitur in sompnos iste, ah demens et infelix animi (vide Vergilius, Aeneis IV, 527-528), sed immemor sancte religionis, oblitusque sui, fas omne abrumpit (vide Vergilius, Aeneis III, 55), sepulcrum sancte silentio adit, quo effosso, quicquod pretiosissimi ornatus inuenit, diripit, id est murenulas a collo, lunulas a pectore, inaures ab auribus, annulos a manibus, armillas a brachiis (vide Liber Isaiae, 3.18-20), et hec omnia aurea et argentea. Preterea uestes purpureas subtemine picturatas auri (vide Vergilius, Aeneis III, 483), maforam candoris niuei, cingula fulgentia bullis (Prudentius, Psychomachia, 475-476). Sic sanctissimo cinere expoliato, rursumque glebis ingesti pulueris obducto, recedit latro ad sua continuo. Post non multos autem interpositos dies, puelle in platea choreas ducebant, ac tripudiando et concinendo manus conserebant. Inter quas colludens consodalibus coetaneis aderat filia eiusdem latronis, armillas sancte gudile abrasas ab eius tumulo sui de preda genitoris gestans in brachiis. Quas perspicacissime contemplans quedam uirgo, que contubernalis sancte gudile fuerat, dum adhuc degeret in hoc mundo, post probatissima recognitionis signa, exclamauit in publico, se uidisse illas recondi cum corpore sancte uirginis tumulato. Hec approbare cepit, illa negare. Tunc perscrutantibus uniuersis, ut reum tam ferocis proderet sceleris, nec terroribus potuit compelli, nec blandimentis promissionibusue induci, ut uellet hec ut erant confiteri, commentans falsa pro ueris. Ita ergo sublato auctore ueritas patefacta est rei geste. Jam autem hac fama ubi ubi peruolitante, celeri nuntio delatum est ad aures sancti emeberti presidentis cameracensi cathedre, fratris ut in primis diximus sancte gudile. Hic itaque pro atrocissimi immanitate sacrilegii tactus dolore cordis intrinsecus (vide Liber Genesis, 6.6), in quodam festo quo parietes templi christianus impleuerat populus, sicut adstabat mediis altaribus officii habitu compositus, quandoquidem ille locus in quo furtum factum fuerat, sue dyocesi erat attitulatus, et factores et conscios huius infandissimi flagitii a totius sancte uniuersalis ecclesie corpore segregauit, eosque sub interpositione terribilis anathematis tam generaliter quam perpetualiter condemnauit (vide Johannes Deaconus, Vita S. Gregorii, lib. II, cap. 5). Cui excommunicationi hoc quoque subintulit. Huius deterrimi sacrilegii et auctores et consentanei et complices, omnesque descensuri ex eorum germine plectantur neuo istiusmodi pene, ut uterque sexus lapsante poplite iugiter claudicet (vide Prudentius, Cathemerinon II, 78), super hec uero femineum gutteria obscenet. Ita igitur uiri et femine illius generationis manserunt et permanent hodieque multati, ut fixit censura sancti uiri. Cui saltem parum sciolo non liqueat hoc fieri ad aggerandam gloriam huius sancte, ut hominibus esset in terris honori et reuerentie, cui in celis celites applaudunt et deferunt sicuti compari sue?
[11] Post hec ceperunt reliquie sancte uirginis uirtutibus pollere, locusque eius sepulture crebris miraculis enitere (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 23). Quamobrem post elapsos a transitu eius quamplures annos, quique fideles ad alterutrum ea que uiritim uiderant conferentes, quesitu opus esse dicebant quod sibi in talibus consilium quidue esset agendum. Et diu quaquauersum potuere trutinantes sententiam, ad huius tandem consilii uentum est (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 24) censuram, quoniam oporteret illam inde transferri, quandoquidem non esset competens tante thesaurum margarite occuli angulo humillimi uiculi sed reponi loco celebri, quo conglobata phalanx christiani populi, suas preces deposceret per eam christo dirigi. Id cum placeret omnibus, assensu pontificis parrochie ipsius, ad sepulchrum sancte conuenit sacricolarum cetus, iunctis sibi aliorum ecclesiasticorum graduum stemmatibus: itemque plebis ac procerum palatinorum agminibus (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 25). Tunc apponentes pias manus reuerenter, exemptas a sede tumuli sanctas reliquias imponunt feretro honorabiliter. Tunc destinant ferri uersus niuigellam, sed nullo conamine quiuerunt eleuare libitinam. Ergo ibi ut erant frequentes pontifices sancti, archidiaconi, decani, sancte perfectionis clerici, atque religiosi laici, agitata questione, dum discutiunt ubinam recondendum ueheretur hoc corpus sanctissimum, fit optio omnium adiudicantium, aut castrilocum aut malbodiense cenobium esse metandum. Sancta enim waldetrudis et aldegundis utriusque monasterii fundatrices ac gubernatrices fuerant sancte gudile, ut in principio dictum est, consanguinitate affines. Igitur baiuli toto adnisu corporis adlaborantes erigere feretrum, uires consumebant in cassum, adeo manebat immotum, ac si radicitus solo esset infixum. Hoc autem reputando imbecillitati humane, alii atque alii se ingerunt subinde, sed ita feretrum est aggrauatum, ut nullo modo quocumque ingenio uel a quantiscumque uiris posset moueri (vide Hincmarus Remensis, Vita S. Remigii, cap. 26). Hic uero uideres gelidum manare omnibus sudorem (vide Vergilius, Aeneis III, 175), pre nimio stupore. Quid potissimum intenderent, uel quo se uerterent, hoc restabat solum, aut ab incepto cessandum, aut a deo obnixe poscendum, ut super hoc negotio possent nosse (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 24) eius iudicium. Aderat autem ibi quidam canitie crines respersus, marcente senio confectus, cui sancta uirgo gudila fuerat satis nota, et ea tempestate qua hec excesserat a corruptibili uita, ille uernabat adolescentia. Hic itaque ueterum dierum monimenta reuoluens: audite ait o fideles, et uestras addicite preces (vide Vergilius, Aeneis III, 102-103). Huic sancte uiuenti in carne mos inoleuerat ultroneus nulla necessitate interruptus, basilicam sancti saluatoris in morzele deuotissimis semper frequentare cursibus; ibique iugibus instare orationibus. Credite mihi, hiisce oculis uidi. Examinemus ergo uelitne requiescere in eodem oratorio. Tandem hoc audito omnes coacti, petierunt ut declararet uirtus domini, an uellet in eadem ecclesiola illud sanctissimum corpus reponi. Et ecce tanta motum est feretrum facilitate, ut portantes clamarent nullum se onus sentire. Ac primum fontem misericordie uoce collaudant consona, deinde ferentes in manibus sancte crucis uexilla, et candelabra, sed et uaria odoramentorum genera (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 25), dirigunt munus copiosum cum psallentium caterua, eo quo delegauerat premonstratio diuina. Sane per omne iter (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 19) quantam putas contionem coaceruari studiis certantibus (vide Prudentius, Peristephanon XI, 197). Ex cunctis agris atque uicis concurritur, ex proximis etiam opidis aduentatur. Curuus arator in medio opere defixa reliquit aratra (Vergilius, Georgicon III, 519), subulcus et bubulcus, necnon et opilio intermissa sua custodia gaudent sanctas comitari exequias.
[12] Interim largiflua eterni benefactoris benignitas nil cuiquam petenti denegans, nec munera retardans, cunctis reuelauit patenter, quanta honorificentia in ethereis sinibus hec uirgo sublimaretur uehementer, que sibi in terris famulata fuerat humiliter. Inter illa etenim constipati milia uulgi uenerat homo corpore quidem inualidus, sed pectore robustus. Denique eius aurium meatus olim nimietas languoris obturauerat: iamque longinquitas temporis intercesserat, ex quo magnas opes tenuauerat (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 117) ut ei multimodis medicaminum limamentis, uel aliquantisper depilaretur, uel funditus demeretur ipsa surditas, domoque exhausta nec proficiente medela, proprium sensum cum auditu amiserat. Ast ubi efferbuit diues fides in eius sano corde, credentis sibi posse succurri a deo per interuentionem famule sue; mediis immersus (vide Sedulius, Carmen Paschale III, 118-122) cuneis, cepit abire sub pie illius uexatione sarcine. Ubi spe prompta, audaci pernix fiducia, lacrimose deuotionis flebilia effundit precamina. O inquiens singularis post deum clementie, subueni michi misero. Ad tui confugio subsidii portum, ne repellas me salutis indigum. Monstra te materne caritatis habere ubera, sumatque per te mearum precum donaria, cui ante omne euum preelecta, modo sine fine copularis sponsa. Reuulsis piissima domina uectibus densissime surditatis, dirige callem uocibus percipiendis. Quid igitur? Non distulit sancta dei proces exaudire sui pauperis. Nam decurso puncto hore fere unius, aurium auditus oppanso surdamine diu interclusus, purgat crassa queqe obstacula ruptis obicibus, fitque susurris peruius, et capax (vide Prudentius, Cathemerinon IX, 64-66) loquentibus. Quamobrem in confertissimas prosilit turbas, que et quanta sibi contigissent annuntians. Protinus eleuata in excelso uoce, iubilos deo et eius sanctissime uirgini persoluit, ac laudes gratuitas; atque deinceps sequitur feretrum admodum ouans. Tunc omnis ille conuentus extollit sublimiter ora in christi laudibus, qui concessit illis uidere magnalia eius (vide Miracula S. Remacli I, cap. 6). Cantica ingeminantur: attonitis cordibus iterum supplicia uota excitantur (vide Miracula S. Remacli I, cap. 9). Quo comperto habitantes circumquaque magis atque magis conglobantur, religionis amore gestientes rapidum iter post sanctas reliquias carpere (vide Prudentius, Peristephanon XI, 210), deoque et eius sancte student concorditer iubilare. Sic sancti feruore desiderii coadunatis uisitatio non defuit diuina, que laborem illorum uacuum esse non est passa (vide Miracula S. Remacli I, cap. 10). Ipse etenim christus hoc in euangelio suis spondet fidelibus, ita apostolicis intonans auribus. Ubi duo uel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in eorum medio (vide Evangelium secundum Matthaeum, 18.20). Quod si in medio duorum uel trium, quantomagis est in medio tot populorum in suo nomine congregatorum. Tandem uentum est ad uillam morzelensem, miliariis decem a uico ham distantem. Ergo in basilicam sancti saluatoris sancta ossa introduxere, et cum magna letitia atque honore, necnon et ýmnorum decantatione, sed et cereorum lumine, aromatumque suauisssimo odore cum suo loculo post sacrum altare (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 27) constituere. Que ubi ad uoluntatem antistitis composita sunt, sancte gudile nomen in serie aliorum sanctorum iuste adscribunt. Aduoluuntur humi, et quod timent, quodue petunt, murmurant sanctissime uirgini. Audit illa preces, ac reddit ratas quas uidet probabiles (vide Prudentius, Peristephanon IX, 97-98). Cumque solempnia celebrassent missarum, perfecto leti honore (vide Vergilius, Aeneis III, 178) redeunt domum, predicantes sancte gudile uirginis nomen famosissimum, ac in sanctis suis mirabilem magnificantes deum, cui est honor et imperium in secula seculorum.
[13] Hoc uero die quo translatum est corpus beatissime uirginis in basilicam morzelensem, uirtus altithroni ad nominis sui laudem et uirginis sue ampliandum honorem patefecit sue potentie ostentationem quam utique propalauit super ipsam arborem, cuius superius fecimus mentionem, que uidelicet in uico ham ceperat crescere ad uestigia sanctissime uirginis die depositionis eiusdem. Namque submissum solem iam undecima rotabat hora, ac in deuexo axe supererat lucis portio (vide Prudentius, Cathemerinon VIII, 9-12) duodecima, cum ecce lapsu celeri aduolauit ales una, secans pennis aera (vide Prudentius, Hamartigenia, 849), conseditque in arbore illa clangoribus strepens, ac remigium quatiens alarum, adeo ut in admirationem sui cieret collegium illius loci incolarum. Inter hec uertitur celum, alterumque týtan permeat hemisperium, cumque fulgeret lutea aurora in roseis bigis (vide Vergilius, Aeneis VII, 26), adducens crepusculum diei succedentis, morzelenses ditati priuilegio optimi pignoris, ocius surgunt cubilibus spretis assuescentes inuocare suffragia sancte uirginis; diesque festos agitare (vide Vergilius, Georgicon II, 527) in eius honore publicis priuatisque conuenticulis. Mira dicturus sum. Ut appropinquant edicule cui creditum erat tam pretiose depositum margarite, conspiciunt eandem arborem ardui cacuminis ante fores stare cum prenotata aue desuper incubante. Ac primitus procul absistentes diriguere metu ipso, deinde pauore submoto, coagulantur erga lignum in uno globo. Res uenit in dubium utrum (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 22) sub silenti nocte, ipsa que pullulauerat apud ham uicum fuisset subactis scrobibus illuc mutata (vide Vergilius, Georgicon II, 50) cultu hominum, an alia eiusdem similitudinis et quantitatis exisset sub momento felicibus ramis ad celum (vide Vergilius, Georgicon II, 81). Sed cum fama crebresceret illam apud ham radicitus erutam esse, et nusquam in ipsa uicinia transplantatam fore, apud morzelam uero nulla signa comparerent, mortalium labore id actum fuisse, cum insuper non uersa terra tam fixa in tartarum tenderet radice, ipsaque media ingentem sustineret umbram, extendendo fortes ramos late immota (vide Vergilius, Georgicon II, 292 et 296-297) solida robore, ac si ibi generatim excrescendo uideretur multa uirorum secula uicisse; tunc demum palam fit omnibus sanctam uirginem uoluisse per hoc demonstrare signa sue presentie. Hec enim arbor olim apposita, fidissima custos sanctarum exequiarum, non defecit a suo obsequio nec in translatione earum. Quod ad iussum omnipotentis dei angelico ministerio actum intellexit; qui diuina prouidentia disponi omnia credit (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 16). Ista arbor uero uocatur populus uulgo. Cur igitur humana in hoc fluitet titubatio? En habemus recentia miracula ex ueteribus exemplis ut uideo (vide Gregorius Magnus, Dialogi I, 7). Certe enim scripture testimonio (i.e. Prophetia Danielis, 14.32-35) nouimus, quod propheta (vide Gregorius Magnus, Dialogi II, cap. 22) abbacuc prandium cum ferret messoribus, eius cesarie apprehensa angelicis manibus, sicut erat plenis canistris (vide Prudentius, Cathemerinon IV, 59-62) onustus, a iudea subleuatus, repente est in caldeam depositus, quo prandio et danielem inclusum in lacu leonum refecit (vide Gregorius Magnus, Dialogi II, cap. 22), seque repente irerum in iudea inuenit. Arguens quoque psalmographus insanas falsitates hominum, filii inquit hominum usque quo graui corde, ut quod diligitis uanitatem et queritis mendacium. Et scitote quoniam mirificauit dominus sanctum suum (vide Liber psalmorum, 4.3-4). Mirabilem quippe exhibebat dominus ancillam suam in terris; quam meritis gloriosam angelis coequauerat in celis.
[14] Eodem autem die huiuscemodi rei rumor circumquaque decurrit, et per cunctorum ora uolitans, ad palatium usque peruenit (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 26). In tempore illo sceptrum monarchie imperialis tenebat karolus uictoriosissimus piissimusque augustus (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 29), qui ex tropheis frequentibus triumphatisque nationibus cognominatus est magnus, qui regni francorum spacia longe lateque dilatauit, et christi gloriam in suis finibus ampliauit (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 29). Itaque fama peruulgante uolucri, certatim studebant illuc aduentare tam longinqui quam et proximi; et miraculum quod christus ad gloriam sue uirginis monstrauerat, ardebant intueri (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 26). Ducebantur longis ordinibus acies uirorum ac mulierum; exultabant uariarum fremirus [sic, fremitus?] hinc inde uiarum (vide Prudentius, Peristephanon XI, 204-205). Qui uenientes et contemplantes quod desiderabant, fletibus pregaudio ora rigabant, et ingredientes oscula (vide Prudentius, Peristephanon XI, 194-195) lipsanis sancte imprimebant, egredientesque uernantium florum sertis arborem ornabant. Ut autem in tanto miraculo potentia domini potissimum magnificaretur, et uirtus nota redderetur, pars permaxima extitit princeps clarissimus prefatus karolus. Qui talibus auditis regali solio exiliuit, et una cum primoribus aule sue ad inspiciendum hoc miraculum, et ad corpus sancte accessit. Et admirans potentiam domini, uirtutem eius magnificauit, misericordiam collaudauit, et quia in diebus suis talia ostendere dignatus sit, gloriosum nomen eius benedixit, nimioque gaudio permotus, inter pias gratiarum actiones letitia eliciente lacrimas fudit. Sed et itidem fecit aduenientium quisque (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 26). Rex interea memorabilis (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 27) ibidem maxima sancte uirgini deuouit atque attribuit munera, uasa scilicet aurea et argentea, palliaque peregrino opere elaborata (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 27). Ipsum quoque fundum morzelam ei tradidit cum uniuersa inhabitante familia, hoc sancte placere intra se reputans, quoniam specialiter pre omnibus hanc sedem delegerat suis ossibus. Que singula testamento mandauit, et subscriptis testibus assignauit, et ecclesie in qua sancta iacebat, in perpetuam hereditatem delegauit (Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 27). Super hec aggregauit illic sanctimonialium gregem, que inibi christo et eius uirgini famularentur spiritualiter, et consueta officia persoluerent die noctuque incessanter. Que ut nullius rei inopes indigentie manus darent, atque a proposito sancto deficerent, strenue egit, ut que uite necessaria forent nulla deessent (vide Jonas Aurelianensis, Vita S. Huberti, cap. 30). Hic uidemus saluatoris uerba compleri dicentis: Omnis qui reliquerit domum et patrem, et matrem, et cetera; centuplum accipiet, et uitam eternam possidebit (vide Evangelium secundum Matthaeum, 19.29). Quia enim hec sancta quousque uitali aura pasta est, spem non iacentem (Prudentius, Peristephanon X, 360) horum habens promissorum, abrenuntiauit terrulentis, modo et centuplicate fructum mercis consequitur in terris, et perpeti uita fruitur in celis.
[15] Post hec memoratus rex karolus exercitio uenationis regio more deditus, per circumadiacentem forestem exturbabat rabidas feras a suis saltibus. Quadam autem die cum inuia lustra (vide Vergilius, Aeneis IV, 151) cingeret studiosissima indagine, et ad retia et plagas cogeret clamore siluestres feras, diuerso distinctas et genere et colore, ecce inter multigena pecora uis canum odorisequa (vide Vergilius, Aeneis IV, 149) emouit a suis latibulis ursum immanissimi corporis, et uiolentissime ferocitatis. Quem palantem statim rex insequitur cum equitatu et uociferatione uirorum, sono lituorum, latratu acerrimorum canum (vide Titus Livius, Ab urbe condita, lib. 57 cap. 28). Militum alii obsident compita districtis gladiis, alii discursitant in spumantibus equis, cum arcubus curuatis, et apparatis spiculis, quidam cum uasta cuspide adnituntur arboreis truncis, ut si qua sors illum precipitem obtulisset eis, impeterent eum lati ferri uenabulis. Sed hec omnia nequidquam. Tuebatur quippe protectione tua, o uirgo benignissima. Quid opus est ambagibus uerborum? Quique prout poterant, captioni illius se accingebant. At ille per loca sentibus sita et uepribus diffugit: arbusta diffringit, saxa obuia uoluit. Fertur ceco terrore, qua sonus atque tremor, qua exagitat furor. Feritas eum incendit, impetus rapit (vide Prudentius, Peristephanon XI, 111-113). Prona et fragosa petit, ardua transilit (vide Prudentius, Peristephanon XI, 118). Postremo elapsus nemorum impedimentis, dumisque exemptus hirsutis, apertis se furibundus ingerit aruis; ubi in uicino erat uicus morzelensis. Tunc uideres uenatores arrectis animis exultare, ac si iam captum illum tenerent libere. Insecuuntur [sic, insequuntur?] ale equitum, contorquent ualidis lacertis nimbos telorum, que omnia cedunt in cassum. Inter hec iam multo spatio uictus cum nullum esset effugium, undique campis late patentibus, ac mortem imminentem iam iamque capiendus crebris differret flexibus (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini I, II-9.6), credo diuinitus illi hoc aspirare ingenium (vide Vergilius, Georgicon I, 415-416), propere cursu recto tendit ad morzellam, sancti saluatoris irrumpit ecclesiam, seque sub sancte uirginis occulit libitinam. Ibi subito feritatis sue oblitus, deflexa ceruice, summissoque humiliter capite, sanctimonialium aduenientium cepit uestigia lambere, ac more lasciuientium catulorum omnibus aggaudere. Unde patenter dabat intelligi (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 11) se fuisse defensatum patrocinio famule dei, eiusque amodo paratum esse deseruire obsequiis. Quod ubi nuntiatum est regi (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 11), perpendens animo qualitatem rei, animaduertit continuo hoc meritis sancte uirginis a domino fieri. Qua de re abstitit protinus ab insequendo, statuitque nichilominus edicto, ut nullus esset infestus eidem urso, sed permitteretur in eius ministerio, que eius patrona erat in discrimine tanto. Quod etiam est factum, manente illo blande ueluti agniculo in congregatione sororum usque ad diem uite sue extremum. In tota ergo illa regione tunc statim quid in ecclesia factum fuisset innotuit. Cucurrere uiri et femine pariter nobiles ignobilesque (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 14). Videbant ursum deposita beluina rabie morari inter nonnas ultro atroque [sic, citroque?] quasi animal domesticum tranquille, deoque et eius uirgini concinebant una uoce. Quis non obstupescat talia signa mortuorum, que fiunt pro excitatione uiuentium? (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 13) Intueamur tuam christe, etiam in hac parte uirtutem, cui omne quod brutum est sapit, cui mite est omne quod seuit. Tua est hec uirtus (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini I, cap. 14, 6-7 et 8), tui nominis plenus est ille titulus (vide Prudentius, Peristephanon VII, 76-77). Quotiescumque enim antiquitus nouellam ecclesiam tremefecisset turbo persecutionis, ac destinassent tyranni tuos cultores trucibus beluis lancinandos uoratibus cruentis, mansuescebat subito ferarum ferocitas, procidentesque lambebant tuorum testium plantas.
[16] Nos uero repetentes nostre uirginis fastos in manibus sitos, uidemus non esse pretermittendum silentio, quanto nomine eandem famulam suam clarificauerit opifex rerum per fines transmarinos. Ibi siquidem rex quidam regebat populos sub placida pace (vide Vergilius, Aeneis VIII, 324-325), qui susceperat quandam natam ex legitima coniuge. Huic autem filie prima natiuitatis dies dedit initium uite, cum membrorum labe. Nam super totius corporis partes regnabat debilitas, sed maxime super manus inualidas, quas nodosa artetisis [sic, arthritis?] ligauerat. Quid dicam quia stare non poterat, que nec in lecto surgere suo uel ad sedendum ualebat, neque in latus alterum per se declinare [sic, reclinare?] poterat; manus quoque non solum nequibat ad os ducere (vide Gregorius Magnus, Dialogi IV, cap. 14), uerumetiam nec paululum erigere. Ita igitur a primeua etate in florem peruenit iuuente, coeuo languore (vide Arator, Historia apostolica I, 246). Nec spes ulla restabat adipiscende salutis, quia omnis illa prouintia dedita ydolorum culturis, sordebat ritibus fanaticis. O quam sepe grauatos iuuant desperata, et prosperitas celans mestis principiis leta confinia, uenit ad uota (Arator, Historia apostolica I, 248-251). Quadam denique nocte gratissimo sompno serpente per ipsius puelle artus, uisa est sibi per sompnum astare mulier uenusto uultu, sereno aspectu, mulcens eam leni affatu. Longis inquit o puella affecta es calamitatibus, sed tui miserendum est amplius. Ideo confidens esto, quia instat temporis reuolutio, quo tibi medendum est a christianorum deo. Cui mancipare te oportet ab hac die, relicto paganorum errore. Verumptamen haut aliter sanitatem consequeris; nisi sepulchrum gudile uirginis adieris. Hec locuta, rediit ad supera. At illa expergefacta a sompno, patri et matri que audierat et uiderat indicat extimplo [sic, extemplo?]. Rex ut audiuit, primo expauit; deinde hec ore non pressit, sed in hec uerba prorupit. Regio nostra hiis miraculis numquam fuit alleuiata. Heu ut quid ueneramur muta, que nichil prosunt saxa? Hic magnus et uerus solus est deus, cui cedit egritudo et salus. Sed quis o meorum inuenietur fidelium, cui sit notum tante uirginis gudile bustum? Iam circumuolitans hec fama regalia compleuerat atria. Assunt omnes suo domino congratulantes. Hoc tantummodo oberat quod nullius noticia callebat, que hec sancte gudile fuisset, uel ubi recondita foret. Rex interea per totum illum diem magno estu curarum fluctuat, mentem nunc huc, nunc illuc diuisam per omnia uersat (vide Vergilius, Aeneis VIII, 19-21), uidelicet cogitans quem finem uisioni filie sue petat. Post hoc nox ruit, puella in stratu suo obdormit, denuo prefata uenerandi habitus mulier ei in uisu assistit, eamque hiis admonitionibus instruit. Forti filia mi, uigeas animo, a christi non exorbiteris obsequio; ut tibi dignetur adesse diuina uisitatio. Qua uisione sublata, puella euigilat; et huic exhortationi obtemperans ýdolorum culturam abdicat, se christo constanter dedicat. In hoc solummodo erat tristis, quod ignotus erat ei tumulus gudile gloriose uirginis. Hac de causa portionem que supererat noctis expendit in obsecrationibus et uigiliis, totumque sequentem diem iungit precibus assiduis, postulans a deo ut fructuosum prouentum uisionibus hiis adduceret, sibique patenter reuelaret, quonam in loco sua famula, sancta scilicet gudila humata quiesceret. Nec eam fefellit hec spes, quam confirmabat precordialis fides. Sic enim ait dominus in euangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic monti, transi hinc, et transiret (vide Evangelium secundum Matthaeum, 17.19). Namque merso sole cum ingrueret chaos (vide Prudentius, Cathemerinon V, 3) noctis umbrose, ipsaque filia regis membra laxaret quiete, ecce in sompnis sepedicta mulier adest ei iam tercia uice, solidatque eam hac certitudine. Cur tanto gemitu consumeris, o puella? Que hiis doloribus depungetur [sic, depangetur?] meta? Certe si te fatigat tam inexuperabilis cupido, ut tibi indicetur sancte gudile uirginis repositio, accipe ergo, et hec mea dicta tuo infige animo (vide Vergilius, Aeneis III, 250). Hec gudila nobilissime celsitudinis uirgo, transpontum oriunda fuit de brabanto. Que donec uixit, omnem pompam seculi abiecit, solique domino in uirginitate ac ceteris uirtutibus adhesit. Post excessum autem uite primo sepulta est in uilla ham uocata; postea uero in alium uicum nomine morzelam est translata, ubi nunc meritis eius creberrima fiunt miracula; ibidemque ei ancillatur sanctimonialium congregatio deuotissima. Expergiscere, age, et genitorem tuum certum redde. Sic ait, et ab oculis somniantis disparuit. At illa excutitur sompnis, parentibus enarrat queque, ut digesserat uisionis ordo. Hiis rex auditis, redditur alacer nimis. Sine mora igitur nauim apparari iubet, quam sumptibus et militibus onerat, filiamque suam eis commendatam honorifice transmittit, quo desiderabat; ut regalem munificentiam decebat. Ast illi prouehuntur portus statione, currunt immensum equor caua trabe (vide Vergilius, Aeneis III, 191), spirant optate aure (vide Vergilius, Aeneis V, 844). Leniuntur tumentes fluctus eo quam longum est nauigio, ut nautis constaret liquido, eos regi sancte gudile gubernaculo. Tandem appulsi optato littori, explorant morzelam, quam subeunt ab accolis indicatam, sanctimonialibus aperiunt sui itineris causam. Ille uero puellam suscipiunt, et ad sancte gudile memoriam ducunt, ibique pro recuperanda sospitate illius iugi triduo orationibus incumbunt. Res mira. Tertio etenim die perseuerantibus illis in prece, potens medicina exiliit (vide Arator, Historia apostolica I, 256) repente, omnes nerui puelle attemperantur in concordiam sue armonie; manus pedesque suum officium exercent libere, prorsus omnia membra conualescunt interius exteriusque. Puella ergo palmas cum facie ad celum sustollit, christo eiusque uirgini benedicit. Similiter facit, quicumque hoc cernit et audit. Itaque militibus fuit consilii non ibi diutius immorari, sed continuo cum domina sua filia scilicet regis nauim conscendunt, ac remenso pelago (vide Vergilius, Aeneis II, 181) dominum suum repetunt; ei queque, ut gesta fuerant, referunt. Stat facti manifesta fides (vide Arator, Historia apostolica I, 261), eius nata sospes. Quanta tunc oborta est regi eiusque magistratibus ac regno omni leticia, per omnes urbes exultatio, per plateas tripudiatio. Rex quoque ut sapiens magnitudinem portenti pensans, in hoc consultum statim proripit ita prudenter disputans. O miserrima nostre gentilitatis dementia, colentis simulacra, que nec auribus uoces trahunt nec ore reddunt, et ut insensibilia nichil sentiunt. Hiccine sunt dii de rupibus abscisi, metallis fabrili opere fusi, quos timent artifices sui? Ei quantas in hiis fabricandis impensas perdidimus stolidi, et quod ualde timendum est rei, quia et demonum sunt effigies, et nos secum trahunt ad tenebras infernales. Unde nunc nunc, o optimi satellites, pristinos errores respuamus: soli deo plasmatori omnium militemus. O fortissima deuotio huius regis, qui predicator factus est (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 31) sue gentis. Assensus fit omnium, approbant regis consultum. Ipse ergo rex in primis aliorum exemplar multo uallatus exercitu transmeat ad morzelensem uicum; ibi sancte gudile offert preciosorum copiam ornamentorum. Post hec fecit et se et uxorem suam ac filiam nuper curatam purificari unda sacri baptismatis, et post mysterium sancti lauacri dedit sancte gudile uas argenteum et maximum et preciosissimum, in quo deinceps offerebat suas oblationes collegium sanctimonialium. Deinde in regnum suum cum aliquot uerbi dei ministris remeans, in gremium sancte matris ecclesie induxit gentes sui imperii colonas, sacro fonte regeneratas. Simulachra comminuendo in puluerem redegit, templa sanctitatis aquis expiata in memoriam sancte crucis et sanctorum dedicari fecit, officia clericorum constituit. Postremum nullum permisit regno militare suo, qui (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, cap. 31) per paganismum rebellasset christi regno. Sic igitur per salutem corpusculi unius multis prouenit animarum salus. Horum autem omnium causa, tua sunt merita o sancta gudila, uirgo dignissima, uere ut ita dixerim transmarinorum apostola, magnis preconiis digna. Sed nostra iam succumbit fragilitas deficiens ad enarrandas omnes uirtutes tuas. Quis enim stilus ad scribendum sufficiat, quanta infirmis prebueris beneficia, quicumque sub tue misericordie confugerunt alas, aut pleuresi dira pulsati (vide Prudentius, Peristephanon X, 485), aut paralysi dissoluti (vide Liber I Maccabaeorum, 9.55), siue atrofebris felle exesi (vide Prudentius, Peristephanon X, 487), seu mille morbis obsiti, recepta sospitate cuncti ad sua redierunt leti.
[17] Post multa et magna miracula ostensa in uico morzele dispensatione domini, collocata sanctimonialium congregatione inibi, in honore dilecte deo gudile uirginis, multiplicata populorum malicia, leta et prospera turbauit dýaboli uersutia. Ipse quippe aduersarius noster, qui bonis inuidit, et malis semper aggaudet, dum tanquam leo rugiens circuit querens quem deuoret (vide Petrus, Epistola I, 5.8), si qua adhuc uirtutum uestigia remanserant in terris, nititur abolere omni molimine impietatis; ut iacula atrocitatis sue per corpora exterius transmitteret liberius, heu dolor et facinus, primo uenena sua in anima diffundit interius, tanto grauius, quanto habundantius. Sic ut diximus ascendente ad dominum clamore nequicie christianorum; ut similem moribus inuenirent penam, fines lotharingie gens inuadit paganorum. Fiebant crebre incursiones, rapine frequentes, impietates multiplices et mirabiles, Sanctuaria uertebantur in derisum, in predam substantie incolarum. Ita pace turbata, res cenobii morzellensis paulatim diripit aduersariorum insatiabilis cupiditas. Sed otto senior tunc temporis imperator, grauibus curis et multimodis regni occupatus negociis, dum aduersantes non cohibet censura regie seueritatis, maiorem et grauiorem licentiam iniustitias faciendi tribuit etiam domesticis. Et dum regno nequit propellere alienigenas, ecclesie dei inimicos indigenas sentiunt. Igitur post tanta et talia regni flagitia, recedentibus paganis, wenemarus quidam, in ecclesiam sancte gudile consurgit omni crudelior bellua, et specie christianus non opere, paganos ipsos nimia uincit crudelitate. Bona ecclesiastica in usus suos et suorum stipendia satis audaciter presumpsit uendicare, et ancillas christi iniuriis et egestate coactas compulit fugere, et ut oues sine pastore circumquaque uagantes errare. Si quam preterea de numero deo seruientium mors occupabat, locum eius auaritia wenemari supplere uolebat [sic, nolebat?]. Sed non mirum erat, qui et uiuentibus sua denegabat. Hac [sic, hoc?] tandem iusto iudicio dei tam anime quam corporis dampnati [sic, dampnato?] morte, dolet ecclesia ipsum filios reliquisse. Quorum unus ermenfridus res ecclesie supradicte inuasas iniuste, non timuit mortuo patre suscipere, et per aliquot annos tenuit sine alicuius contradictione uel defensione. Hoc enim tempore ut clamat ueritas scripture, neque rex neque dux in israel erat, sed unusquisque in uia cordis sui ambulabat (vide Liber Iudicum, 17.6). Tanta denique aliorum malorum pericula, tanta aduersitatum undique creuerunt incommoda, tanta insuper principum erat negligentia uel defensorum impotentia; ut res ecclesiarum minui uel diripi in hiis finibus ab aliquo iam eis esset pro minimo. Post hec ottone secundo tenente imperium, karolus filius lotharii regis francorum, in regno lotharie adeptus est ducatum. Qui statum imperii dolens perturbari multipliciter, ad melioranda negocia multorum animaduertit sollerter. Unde inter cetera res sublatas ecclesie morzellensi inuasorum partibus nisus est subtrahere, et sancte gudile famulantibus restituere. Sed quiuis scire potest facile quam difficile corrigantur, que in consuetudinem uenerint diutina dilatione. Sua loco sancto reddere uolebat industria karoli ducis, sed obstabat auiditas peruasoris nec deum timentis, nec hominem reuerentis. Insurgunt testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi (vide Liber psalmorum, 26.12). Ermenfridum omnes sue partis clamant esse patris successorem, et paterni boni heredem. Ducis autem preualente potentia ermenfridus suique complices amantes terrena, paruipendentes celestia, inito consilio inuasas terras retinent sibi, et preciosam margaritam omnibus datis comparandam, corpus scilicet sancte gudile dant bono negotiatori, karolo uidelicet glorioso duci. O miseros et miserandos omni modo, qui instar brutorum animalium terram respicientes pectore prono, ac uentri obedientes non deo, ipsi se indignos tanto iudicant dono. Et sicut paternam rapacitatem eis hereditate cessisse gauisi sunt, sic quasi eterno mucrone perfossi, paterne necis exitum sibi contigisse tristati sunt. Nam uniuersos eiusdem possessionis coheredes inaudita miserabilique nece notum est finiri ad extrema uenientes. Karolus uero dux pro nichilo ducens dampna terrarum, felici commercio gaudet se celestem suscepisse thesaurum. Bruxellam uenit, corpusque tuum, uirgo clarissima, cum honore debito in ecclesiam sancti gaugerici intulit, et quid sibi cessisset boni gestiens probare oculis, temere quamuis deuote uoluit aperire thecam uirginis. Mox ecclesiam totam nebula circumfundit, oculos presentium caligo retundit, atque sic prouidentia dei omnes ab incepti temeritate retrahit. Dux bono flagrans desiderio, clementiam domini triduano placare studuit ieiunio. Tandem consecutus quod uoluit, thecam aperuit, corpus sanctum uidit, rursus clausit, clausam sigillo signauit. Partem etiam uille quandam que uocatur molembecca sancte uirgini tradidit, et sex familias addidit, et alia complura altaris uestimenta donauit. Illic non sine magna ueneratione quieuit, usque ad tempora comitis lamberti, nepotis de quo prelocuti sumus ducis karoli. Tu autem domine, et cetera [i.e. miserere nobis. Deo gratias]