Migne Patrologia Latina Tomus 62
EugAfr.ViSaSe 62 Eugyppius Africaec.465-c.533 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA EUGYPPII AD PASCHASIUM DIACONUM.
1. Domino sancto ac merito venerabili Paschasio, Eugyppius in Domino salutem. Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Importuni, epistola cujusdam laici nobilis ad quemdam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens vitam Basilici monachi, qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucaniae regione defunctus est, vir et multis et mihi notissimus. Quam epistolam, cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare, nec non et viris religiosis edicere, tanta per B. Severinum divinis effectibus celebrata, non oportere celare miracula.
2. Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo promptiore mandavit, ut aliqua sibi per me ejusdem sancti Severini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitae ejus scriberet, posterorum memoriae profuturum. Haec ergo protinus oblatione compulsus, commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et quotidiana majorum relatione composui, non sine magno moerore animi, injustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur: cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit injungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus, tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia; et res mirabiles, quae diu quadam silenti nocte latuerant, quantum ad nos attinet, ignaris liberalium litterarum obscura dissertitudine non lucerent. Sed non ultra lucernae illius igniculum, te velut sole splendente, perquiram tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam videlicet accusando. Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: Quid tibi aquas exspectare de silice? Jam utique non exspecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritualibus spiritalia comparans, nos de firmissima petra illo quo profluis orationis melle recreabis; de quo jam nectareum suavissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium vel indicia vitae saepe dicti Severini transmitterem, quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant. Quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicite materiam praeparet: quod si moles ad instar parietum impolitis componatur, artifice tardante, lapidibus nunquam aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus intraverit, nulla rite subjiciuntur fundamenti munimina: sic ego quoque, pretiosam materiam ingenio vestro, vilissima compositione vix praeparans non putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi nulla disciplinae liberalis constructio, nullus grammatici culminis decor existit. Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguae tuae offero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus. 3. Illa quoque precor virtutum beneficia sanitatumque remedia, quae vel in itinere, vel hic apud ejusdem beatissimi Patris memoriam divina sunt peracta virtute, digneris adnectere; quae quoniam fidelis portitor filius vester Deogratias optime novit, verbo commendamus intimanda, sperantes nos bajuli nomen etiam de tui operis perfectione jugiter esse dicturos; ut Dei fidelissimus famulus tantis virtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis evehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur. Sane patria de qua fuit oriundus fortasse necessario a nobis requiritur, ut inde, sicut moris est, texendae vitae sumatur exordium. De qua licet me fatear nullum evidens habere documentum, tamen quid hinc habendum, et a te cognoverim, non tacebo. 4. Cum multi igitur sacerdotes et spirituales viri, nec non et laici nobiles et religiosi vel indigenae, vel de longinquis ad eum regionibus confluentes, saepius haesitarent inter se quaerentes, cujus nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec ullus penitus ab eo auderet inquirere; tandem Pirmenius quidam presbyter Italiae, nobilis et totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores ejus metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur; post multos itaque familiaritatis adeptae dies, erupit quasi pro omnibus, et ita sciscitatus est dicens: Domine sancte, de qua provincia Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est? Cui vir Dei faceta primum hilaritate respondit: Si fugitivum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre. His talia serio subjiciens mox: Quid prodest, inquit, servo Dei significatio loci, vel generis sui, cum possit id tacendo sanctius vitare jactantiam, utpote sinistram, qua nesciente, cupio opus bonum Christo donante perficere, quo merear dexterae socius fieri et supernae patriae civis ascribi? Quam si me indignum veraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? Verumtamen scito quia Deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praecepit. Et tali memoratus presbyter responsione conticuit, nec quisquam ante vel postea beatum virum super hac parte percontari praesumpsit. Loquela tamen ipsius testabatur hominem omnino latinum: quem constat ad quamdam Orientis solitudinem fervore perfectioris vitae fuisse profectum; atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori vicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, divina compulsum revelatione venisse, sicut ipse causa secretiore, tanquam de alio loqueretur, ferre solitus erat, nonnullas Orientis urbes nominans, et itineris immensi pericula se mirabiliter transisse significans. Haec igitur sola, quae retuli, quoties de B. Severini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite, semper audivi. Indicia vero mirabilis vitae ejus huic epistolae conjuncta praelatis capitulis commemoratorio recensita, fient, ut rogavi, libri vestri magisterio clariora. Superest ut ejus orationibus tuas sociare non desinas, et indulgentiam mihi poscere non desistas. Incipit Vita sancti Severini. CAPUT PRIMUM. Sanctus Severinus in Norico varia praedicit; laborantibus subvenit. 7. Tempore quo Attila rex Hunnorum defunctus est, utraque Pannonia, caeteraque confinia Danubii rebus turbabantur ambiguis, ac primum inter filios ejus de obtinendo regno magna sunt exorta certamina, qui, morbo iniquae dominationis inflati, materiam sui sceleris accepere patris interitum. Tunc itaque sanctissimus Dei famulus Severinus de partibus Orientis adveniens, in vicinis Norici Ripensis et Pannoniorum partibus, quod Asturis dicitur, oppido morabatur, vivens juxta evangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat. Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae vocationis innocue sequeretur, quadam die ad ecclesiam processit ex more: tunc presbytero, clero et civibus requisitis, coepit tota mentis humilitate praedicere ut hostium insidias imminentes orationibus ac jejuniis et misericordiae fructibus inhiberent. Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati, praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probaverunt. Famulus autem Dei reversus ad hospitium quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens, De contumaci, ait, oppido et citius perituro festinus abscedo. Inde ad proximum quod Commagenis appellabatur oppidum declinavit. Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia servabatur arctissima, nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. A quibus tamen Dei famulus, cum esset ignotus, nec interrogatus est, nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam, cunctos de salute propria desperantes, jejunio et orationibus atque eleemosynis hortatur armari, proponens antiquae salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, venit, atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus, interitum sui oppidi habitu verboque monstravit, adjiciens eadem die qua quidam homo Dei praedixerat barbarorum vastatione fuisse deletum. Quo audito solliciti responderunt: Putasne ipse est qui desperatis rebus Dei nobis subsidia pollicetur? Mox igitur in ecclesia recognito Dei famulo, senex ejus pedibus prostratus aiebat, ipsius se meritis liberatum, ne cum caeteris oppidaneis subiret excidium. 8. His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati veniam postulantes, monitis viri Dei sanctis operibus paruerunt, jejuniisque dediti in ecclesia per triduum congregati, errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. Die autem tertia, cum sacrificii vespertini solemnitas impleretur, facto subito terrae motu, ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire velociter. Exeuntes igitur cuncti diffugerunt, aestimantes se quam vicinorum hostium obsidione vallatos, auctoque terrore divinitus, et noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. Tali ergo adversariis internecione consumptis, divino plebs servata praesidio, per sanctum virum armis didicit pugnare coelestibus. 9. Eodem tempore civitatem nomine Favianis saeva fames oppresserat: hujus habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supradicto oppido Comagenis hominem Dei religiosis precibus invitarent. Quos ille ad se ventum ire praenoscens, cum haesitaret utrum pergeret cum eis necne a Domino ut cum eis pergeret commonetur. Quo cum venisset, coepit civibus suadere dicens: Poteritis poenitentiae fructibus a tanta famis pernicie liberari. Qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Severinus divina revelatione cognovit quamdam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse, quam productam in medium arguit vehementer. Cur, inquit, nobilissimis orta natalibus, cupiditatis te praebes ancillam, et exstas avaritiae mancipium, quae est, docente Apostolo, servitus idolorum? Ecce Domino famulis suis misericorditer consulente, tu quid de male partis facias non habebis, nisi forte frumenta dici denegata in Danubii fluenta projiciens, humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quamobrem subveni tibi potius quam pauperibus, ex his quae adhuc te aestimas Christo esuriente servare. Quibus auditis magno mulier pavore perterrita, coepit servata libenter erogare pauperibus. Igitur non multo post rates plurimae de partibus Rhaetiarum, mercibus onustae quam plurimis, insperate videntur in littore Danubii, quae multis diebus crassa Eni fluminis glacie fuerant congelatae: quae Dei imperio mox solutae, ciborum copias fame laborantibus detulerunt. Tunc coeperunt omnes Deum insperati remedii largitorem continuata devotione laudare, qui malo diuturnae famis interire crediderant, fatentes rates extra legitimum tempus a glaciei resolutas frigore servi Dei precibus advenisse. CAPUT II. Victoriam aliaque praedicit aut impetrat. 10. Per idem tempus inopinata surreptione praedones barbari quaecunque extra muros hominum pecudumque repererant duxere captiva. Sicque plures de civibus ad virum Dei cum lacrymis confluentes illatae calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum. Ille vero Mamertinum percontatus est. Tunc Tribunum qui post ordinatus est Episcopus, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. Qui respondit: Milites quidem habeo paucissimos, et ideo non audeo cum tanta hostium multitudine confligere. Quod si tua veneratio praecipit, quamvis auxilium nobis desit armorum, credimus tua nos fieri oratione victores. Et Dei famulus ait: Etiamsi inermes sunt milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator Deus per omnia comprobatur: tantum in nomine Dei perge velociter, perge fidenter, nam Domino misericorditer praeeunte, debilis quisque fortissimus apparebit; Dominus pro vobis pugnabit, et vos tacebitis. Vade ergo festinus, hoc unum ante omnia servaturus ut ad me quos ex barbaris ceperis perducas incolumes. Exeuntes igitur in secundo milliario super rivum qui vocatur Dicuntia praedictos latrones inveniunt, quibus in fugam repente conversis, arma omnium sustulerunt; caeteros vero vinctos ad Dei famulum, ut praeceperat, adduxerunt captivos. Quos absolutos vinculis, cibo potuque refectos, paucis alloquitur: Ite, et vestris denuntiate complicibus, ne aviditate praedandi ultra huc audeant propinquare; nam statim coelestis vindictae judicio punientur, Deo pro suis famulis dimicante, quos ita consuevit divina virtute protegere, ut tela hostium non eis inferant vulnera, sed arma potius subministrent. Dimissis itaque barbaris, ipse de Christi miraculis gratulatur, de cujus miserationibus promittit nunquam illud oppidum hostium praedas ulterius experturum, si cives tantum ab opere Dei nec prospera nec adversa retraherent. 11. Deinde B. Severinus in locum remotiorem secedens qui ad Vineas vocabatur, cellula parva contentus, ad praedictum oppidum remeare divina revelatione compellitur; ita ut quamvis eum quies cellulae delectaret, Dei tamen jussis obtemperans, monasterium haud procul a civitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam verbis animas instruens auditorum. Ipse vero ad secretum habitaculum, quod Purgum oppidum appellatur ab accolis, quinque a Favianis distans milliariis, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum venire consueverat, oratione continua Deo protinus inhaereret. Sed quanto solitudinem incolere cupiebat, tanto crebrius revelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis denegaret afflictis. Proficiebat itaque per singulos dies ejus meritum, crescebatque fama virtutum, qua longe lateque discurrens, coelestis gratiae in eo signa pandebat. Nesciunt enim latere quae bona sunt, cum, juxta sententiam Salvatoris, nec lucerna sub modio contegi, nec in monte posita civitas possit abscondi. Inter caetera enim magnalia quae illi Salvator indulserat, praecipuum abstinentiae munus accipiens, carnem suam plurimis subjugabat inediis, docens corpus, quod cibis abundantioribus enutritur, animae interitum protinus allaturum. Calceamento nullo penitus indutus, ita media hyeme, quae in illis regionibus saeviore gelu torpescit, nudis pedibus semper ambulare contentus, singulare patientiae dabat indicium. Ad cujus immanitatem frigoris comprobandam, testem constat esse Danubium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret. Qui tamen talibus per Dei gratiam virtutibus sublimatus, intimam humilitatem fatebatur dicens: Ne putetis mei meriti esse quod cernitis, vestrae est potius salutis exemplum. Cesset jam humana temeritas, elationis supercilium comprimatur, ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente Apostolo: Qui elegit nos ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus. Orate imo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad justificationis augmentum, Salvatoris mihi dona proficiant. Haec et his similia solebat proferre cum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cujus virtutis fundamento munitus, tanta divini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque hostes haeretici reverentissimis eum officiis honorarent. 12. Rugorum si quidem rex, nomine Flacci teus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Severinum in suis periculis tanquam coeleste consulebat oraculum. Ad quem, dum vehementissime turbaretur, adveniens, deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. Tunc ergo a viro Dei hoc responsum praedictus accepit: Si nos una catholica fides annecteret, magis me de vitae perpetuitate debuisti consulere; sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia nec adversitate turbaberis, quia cito securus, eis discedentibus, tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, et nunquam propriis virtutibus innitaris. Maledictus, inquit Scriptura, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Disce igitur insidias cavere, non ponere; in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis. Qui cum tali admonitus oraculo laetus abscederet, perlato sibi quod turba latrocinantium et barbari aliquos captivassent ex Rugis, ad virum Dei misit protinus consulendum. Qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, Domino sibi revelante, praemonuit, dicens: Si eos secutus fueris, occideris; cave ne amnem transeas, et insidiis quae tibi tribus locis paratae sunt improvida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adveniet, qui te de his omnibus efficiet certiorem. Tunc captivorum duo ab ipsis hostium sedibus fugientes, ea per ordinem retulerunt, quae a beatissimo viro, Christo sibi revelante, erant praedicta. Igitur frustratis insidiis adversantium, Flacciteus incrementis auctus prosperioribus, vitam rebus tranquillissimis terminavit. 13. Post haec autem quidam Rugus genere, per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus, omni caruerat incolumitate membrorum; cujus cruciatus intolerabilis circumquaque vicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. Itaque nihil proficiente diversitate remedii, tandem vidua mater ad sanctum virum vehiculo filium deduxit impositum, et ante januam monasterii projiciens desperatum, continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. Sed vir Dei, sentiens a se magna deposci, fletu commotus aiebat: Quid opprimor opinione fallaci? Cur aestimor posse quod nequeo? Non est virtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do, tanquam misericordiam consecutus a Domino. Tunc mandat mulieri ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa nihil morata, vestem qua induta erat se velociter exuens, egenis dividere properabat. Quo audito vir Dei, fervorem ejus admirans, iterum mandat ut suis operiretur amictibus, dicens: Cum tuus filius tecum Domino sanante perrexerit, opere vota supplebis. Igitur indicto paucorum dierum de more jejunio, fusis ad Deum precibus, illico sanavit infirmum, atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat: nonnulli enim dicebant, Ecce ille qui fuerat corporis putredine fractus: aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus, grata contentio nascebatur. Ex illo enim tempore quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad Dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare languoribus. De aliis etiam gentibus ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant. 14. Qua devotione etiam ante hoc factum quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu diverterunt: inter quos et Odovachar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo tunc habitu, juvenis statura procerus advenerat. Qui dum se, ne humile tectum cellulae suo vertice contingeret, inclinasset, a viro Dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam valedicenti, Vade, inquit, ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus. CAPUT III. Contemptus vindicatur; reliquias conquirit, honores refugit. 15. Felecteus quoque rex, qui et Fava, memorati filius Flacitei, paternam secutus industriam, sanctum virum coepit pro regni sui frequentare primordiis. Hunc conjux feralis et noxia, nomine Gisa, semper a clementiae remediis retrahebat. Haec ergo inter caetera iniquitatis suae contagia, etiam rebaptizare quosdam est conata catholicos, sed ob sancti reverentiam Severini, non consentiente viro, a sacrilega quantocius intentione defecit. Romanos tamen duris conditionibus aggravabat, quosdam etiam Danubio jubebat abduci. Nam cum quadam die in proximo a Favianis vico veniens, aliquos ad se transferri Danubio praecepisset, vilissimi scilicet ministerii servitute damnandos, dirigens ad eam vir Dei, ut eos dimitteret postulabat. Verum illa facibus feminei furoris exaestuans, mandata reportari jussit asperrima: Ora, inquit, tibi serve Dei in tua cellula delitescens, liceat nobis de servis nostris ordinare quod volumus. Haec igitur audiens homo Dei, Confido, inquit, in Domino Jesu Christo, quia necessitate compelletur explere quod prava voluntate despexit. Velox itaque secuta correptio animum prostravit arrogantis: quosdam enim aurifices barbaros, pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arcta custodia. Ad hos filius memorati regis admodum parvulus, nomine Fridericus, eodem die quo regina servum Dei contempserat puerili motu concitus introivit. Tunc aurifices infantis pectori gladium imposuere dicentes quod si quis ad eos absque juramenti praefixo ingredi conaretur, parvulum regium primitus transfigerent, et semetipsos postea trucidarent; quippe cum sibi nullam spem vitae promitterent, macerati diuturnis ergastulis. His auditis regina crudelis et impia, vestibus dolore conscissis, talia clamabat: O serve Dei Severine, sic a Deo tuo illatae vindicantur injuriae? Hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea viscera vindicares? Itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens, fatebatur se pro scelere contemptus, quod in servum Dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli, confestimque directis equitibus veniam petitura, et Romanos quos ea die tulerat, pro quibus rogantem contempserat transmisit, et aurifices protinus accipientes sacramentum ac dimittentes infantulum, pariter et ipsi dimissi sunt. His auditis reverentissimus Christi servus gratias Creatori referebat immensas, qui ob hoc interdum differt vota petentium ut fide, spe et charitate crescente, dum minora petuntur, majora concedat. Id namque egit virtus Omnipotentis ac Salvatoris, ut dum liberos saeva mulier subjecit servituti, servientes cogeretur reddere libertati. Quibus mirabiliter impetratis, regina statim ad servum Dei properans cum marito, monstrat filium, quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittens se ejus nequaquam ultra jussionibus obviare. 16. Magna quoque Dei famulo prophetiae gratia praedito, in redimendis erat captivis industria. Studiosius etenim insistebat barbarorum ditione vexatos genuinae restituere libertati. Interea quidam cum conjuge liberisque redempto, praecepit transvadere Danubium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum, quem in tantum divina revelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, vultus ejus ac vestis habitus indicaret, et in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens ut quidquid reperta ei diceret persona, reversus sibi maturius intimaret. Profectus itaque cuncta, sicut vir Dei praedixerat, miratus invenit. Is ergo ab eodem homine quem reperisse se mirabatur, interrogatus audivit dicente: Putasne possum invenire hominem qui me ad virum Dei cujus ubique fama diffunditur, qua voluerit mercede perducat? diu est enim quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut tali ministerio tandem aliquando solvar indignus, quod usque non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui. Tunc nuntius hominis Dei ejus illum aspectibus praesentavit, qui debito sanctorum Gervasii et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens in basilica, quam in monasterio construxerat, collocavit officio sacerdotum. Quo in loco martyrum congregavit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper revelatione promeruit, sciens adversarium saepe subrepere sub nomine sanctitatis. 17. Episcopus quoque honorem ut susciperet postulatus, praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens quod solitudine desiderata privatus, ad illam divinitus venisset provinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. Daturus nihilominus monachis formam, sollicitior admonebat beatorum patrum vestigiis inhaerere, quibus sanctae conversationis acquireretur instructio, adhibendamque operam ne is qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis illecebras retrorsum respiciendo cuperet quas vitaverat, et ob hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat. Memorabat etiam timore Dei mortificanda esse incentiva libidinum, nec aliter superanda corporalis delectationis asseruit incendia, nisi fuissent per Dei gratiam lacrymarum fonte restincta. CAPUT IV. Captivos et afflictos juvat; sacrilegos emendat. 18. Quidam vero, nomine Maurus, basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Severinus redemerat de manibus barbarorum. Huic quadam die praecepit vir Dei dicens: Cave ne hodie transgrediaris alicubi; alioquin imminenti periculo non carebis. Hic ergo contra praeceptum tanti Patris, saecularis cujusdam hominis persuasu, meridie ad colligenda poma in secundo a Favianis milliario egressus, mox a barbaris Danubio transvectus est cum suo persuasore captivus. In illa hora vir Dei dum in cellula legeret, clauso repente codice, Maurum, ait, cito requirite: quo nusquam reperto, ipse quantocius Istri fluenta praetermeans, latrones properanter insequitur, quos vulgus Scamaros appellabat. Cujus venerandam praesentiam non ferentes, supplices quos ceperant reddidere captivos. 19. Cum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent, et pene nullum castellum barbarorum vitaret incursus, tam celeberrima sancti Severini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus invitarent, credentes quod ejus praesentia nihil eis adversi eveniret. Quod non sine gratia divini muneris agebatur, ut omnes ejus monitis, quasi coelestibus terrerentur oraculis, exemploque illius bonis operibus erudirentur. In castellum quoque, cui erat cucullis vocabulum, devotionibus accolarum vir sanctus venerat advocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen Marciani post presbyteri nostri, cujus ejusdem loci stupenda miracula relatione cognovimus. Pars igitur plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. Quo sacrilegio comperto, vir Dei, multis plebem sermonibus allocutus, jejunium triduanum per presbyterum loci suasit indici, ac per singulas domos cereos afferre praecepit, quos propria manu unusquisque parietibus affixit ecclesiae. Tunc psalterio ex more decurso, ad horam sacrificii presbyterum et diaconum vir Dei adhortatus est, tota cordis alacritate secum communem Dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. Itaque cum multis largissimis fletibus, cumque fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum quos fideles attulerant subito est accensa divinitus, reliqua vero eorum qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant volentesque latere negaverant, inaccensa permansit. Tunc ergo qui eos posuerant divino declarari examine, protinus exclamantes secreta pectoris satisfactionibus prodiderunt, et suorum testimonio cereorum manifesta confessione cuncti propria sacrilegia testabantur. O clemens potentia Creatoris! cereos animosque inflammans, accensus ignis in cereis refulsit et in sensibus. Visibilis lux liquabat ceras in flammas, ac invisibilis corda fatentium solvebat in lacrymas. Quis credat amplius eos quos sacrilegus error involverat, postea claruisse bonis operibus, quam eos quorum cerei fuerant accensi divinitus? 20. Alio rursus tempore in finibus ejusdem castelli, locustae frugum consumptrices copiosae insederant, noxiis morsibus cuncta vastantes. Tali ergo peste perculsi mox presbyteri caeterique mansores sanctum Severinum summis precibus adierunt, dicentes: Ut tantae plagae auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus quae magno dudum miraculo in accensis cereis multum apud Dominum valere conspeximus. Quos ille religiosius allocutus, Non legistis, ait, quid auctoritas divina peccanti populo praeceperit per prophetam, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu? Et post pauca: Sanctificate, inquit, jejunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, et caetera quae sequuntur. Haec explete, ut dignis operibus malitiam praesentis temporis facile evadatis: nullus a me ad agrum exeat, quasi humana sollicitudine locustas vetiturus, ne divina amplius indignatio provocetur. Nec mora; ergo omnibus in ecclesiam congregatis, unusquisque in ordine suo psallebat ex more. Omnis aetas et sexus quae etiam voce non poterat, precem Deo fletibus offerebat; eleemosynae fieri non cessabant, quidquid bonorum operum praesens necessitas exigebat, sicut Dei famulus praeceperat, implebatur. Omnibus ergo hujuscemodi studiis occupatis, quidam pauperrimus opus Dei coeptum deserens, ad agrum propriae segetis invisendae causa, quae perparva inter aliorum sata jacebat, egressus est, totaque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbavit industria, moxque ecclesiam communicaturus intravit; sed segetem ejus exiguam, multis vicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas devoravit. Quibus ea nocte ab illis finibus exterritis imperio divino, probatum est quantum valeat fidelis oratio. Mane quippe sancti operis temerator atque contemptor, rursus ad agrum suum male securus egrediens, eum locustarum pernicie funditus invenit abrasum, et omnium circumquaque sationes integras vehementer admirans, ad castellum lamentosa vociferatione revertitur; cumque id quod acciderat indicasset, ad hujuscemodi videndum cuncti exiere miraculum, ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant. Tunc omnium vestigiis provolutus, intercessionibus eorum delicti sui veniam fusa lamentatione poscebat. Ob quam rem monendi occasionem homo Dei reperiens, docebat universos ut omnipotenti Deo discerent obedire, cujus imperiis obtemperant et locustae. Pauper vero praedictus flebiliter allegebat, posse se mandatis obedire de caetero, si ulla spes qua viveret sibi remansisset. Tunc ergo vir Dei caeteros allocutus, Justum est, inquit, ut qui proprio supplicio humilitatis vobis et obedientiae dedit exemplum, liberalitate vestra anni praesentis alimenta percipiat. Collatione itaque fidelium correptus homo pauperrimus et ditatus, didicit quantum dispendii incredulitas inferat, quantumque beneficii suis cultoribus divina conferat largitio. CAPUT V. Varia alia edit miracula. 21. Item juxta oppidum quod Juba appellatur, cum quadam die intrantes basilicam, aestatis tempore solemnitatem vespere reddituri, ad accendenda luminaria ignem minime reperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiverunt, in tantum alterutra ferri ac petrae collisione tardantes, ut tempus vespertinae solemnitatis efflueret. At vir Dei genibus humi fixis orabat attentius. Mox igitur in conspectu trium spiritualium, qui aderant tunc, virorum, cereus, quem idem Severinus sanctus manu tenebat accensus est. Quo lucente, sacrificio vespertini temporis ex more suppleto, gratiae Deo referuntur in omnibus. Quod factum, licet vir memoratus hos qui hinc interfuere miraculo celare voluerit, sicut et multa magnalia, quae per illum divinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae virtutis occultari non potuit, sed ad magnam caeteros fidem excellenter accendit. 22. Accidit etiam ejusdem loci quamdam mulierem diutino languore vexatam jacere seminecem, exsequiis jam paratis; cujus proximi moesto silentio voces funereas quodam fidei clamore presserunt, et ante ostium cellulae sancti viri corpus jam pene exanime deposuere. Videns ergo homo Dei clausum aditum oppositione lectuli, ait ad eos: Quidnam est quod facere voluistis? Responderunt: Ut oratione tua vitae reddatur exanimis. Tunc ipse lacrymabundus exclamans ait: Quid a parvo magna deposcitis? Cognosco me prorsus indignum, utinam merear veniam pro meis invenire peccatis! Et illi, Credimus, inquiunt, quod si oraveris reviviscit. Tunc sanctus Severinus, fusis illico lacrymis, in oratione prostratus est, et muliere protinus resurgente, allocutus est eos: Nolite quidquam horum meis operibus applicare, hanc enim gratiam fidei vestrae fervor emeruit; et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur quod unus sit Deus, faciens in coelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos vitae restituens. Mulier vero sanitate percepta, opus agrale die tertio juxta morem provinciae propriis coepit manibus exercere. 23. Quintanis appellabatur secundarum municipium Rhaetiarum super ripam Danubii situm, huic ex alia parte parvus fluvius Businca nomine propinquabat. Is crebra inundatione Danubii superfluentis exscrescens, nonnulla castelli spatia, quia in plano fundatum erat, occupabat; ecclesiam etiam loci ejus mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta, defixis in altum stipitibus sustentabatur et surculis, cui ad vicem soli tabularum erat laevigata conjunctio, quam quoties ripas excessisset, aqua superfluens occupabat. Quintanensium itaque fide sanctus Severinus illuc fuerat invitatus, ubi cum tempore siccitatis venisset, interrogabat cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent? Accolae responderunt: Quod frequenti fluminis alluvione quidquid fuisset superstratum continuo laberetur. At ipse: Sternatur, inquit, super tabulata in Christi nomine nunc pavimentum; nam videbitis amodo fluvium coelesti jussione prohibitum. Pavimento itaque perfecto, ipse vir Dei accepta securi subter descendens, postes facta oratione percussit, atque ad aquam fluminis, venerandae crucis expresso signaculo, dixit: Non te sinat Dominus meus Jesus Christus hoc signum crucis excedere. Ex illo itaque tempore cum ex more fluvius crevisset in cumulos ambissetque viciniam quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferior, ut nunquam sancti patibuli signaculum quod impresserat homo Dei, prorsus excederet. 24. Accidit autem ut castelli presbyter memorati admodum venerabilis, Silvinus nomine, moreretur; et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more pervigilem, jam crescente diluculo, rogavit vir Dei fessos presbyteros et diaconos universos parumper abscedere, ut post laborem vigiliarum somno se aliquantulum recrearent. Quibus egressis, homo Dei ostiarium, Maternum nomine interrogat utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. At illo respondente cunctos abiisse: Nequaquam, ait, sed latet hic quidam. Tunc janitor ecclesiae septa secundo perlustrans, nullum intra eam mansisse testatur. Verum Christi miles Domino sibi revelante, Nescio quis, ait, hic delitescit. Tertio itaque diligentius perscrutans quamdam invenit virginem consecratam locis se occultioribus abdidisse; quam ergo memoratus sic increpavit aedituus: Cur isthic famulo Dei posito tuam credidisti potuisse latere praesentiam? At illa: Pietatis, inquit, me amor talia facere persuasit; videns enim cunctos foras expelli, putavi mecum quod servus Christi invocata divina majestate praesentem mortuum suscitaret. Exeunte igitur memorata virgine, homo Dei cum presbytero et diacono janitoribusque duobus in oratione curvatus postulavit fletu largissimo ut opus solitae majestatis divina virtus ostenderet. Tunc oratione completa a presbytero, ita cadaver vir beatus alloquitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi, sancte presbyter Silvine, loquere cum fratribus tuis. Et subito oculos defunctus aperuit. Vix ergo praesentibus homo Dei tacere prae gaudio persuasit et denuo ad eum: Vis, inquit, rogemus Dominum ut te adhuc servis suis in hac vita condonare dignetur? At ille ait: Per Dominum te conjuro ne diutius hic tenear, et frauder quiete perpetua, in qua me esse jam cernebam. Statimque reddita oratione quievit exanimis. Hoc autem factum sancti Severini adjuratione ita celatum est, ut ante mortem ejus non potuisset agnosci. Ego tamen haec quae retuli Marci subdiaconi et Materni janitoris relatione cognovi. Nam presbyter et diaconus tanti testes miraculi, ante sanctum virum, cui juraverant nulli se quod viderant prodituros, obiisse noscuntur. CAPUT VI. Captivos, pauperes, afflictos juvat. 25. Talibus igitur beatus Severinus per Christi gratiam opulentus muneribus, captivorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut pene omnes per universa oppida vel castella pauperes, ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari, vel abundare bonis omnibus quando videbat egentium corpora sustentari. Et cum ipse hebdomadarum continuatis jejuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. Cujus largitionem tam piam in pauperes plurimi contemplantes, quamvis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, devotissime tamen frugum suarum decimas pauperibus impendebant. Quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum sit, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, gratiam devotione servabant. Frigus quoque vir Dei tantum in nuditate pauperum sentiebat: siquidem specialiter a Deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer permaneret. Pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque presbyteros missis exhortabatur epistolis. Ex qua consuetudine cum nonnullam ad eum erogandarum vestium copiam direxissent, interrogavit eos qui venerant, si ex civitate quoque Tiburnia similis collatio mitteretur? Respondentibus etiam inde protinus affuturos, vir Dei nequaquam eos venire signavit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. Itaque non multo post cives Tiburniae, vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes, vix inita foederis pactione, inter caetera etiam largitionem jam in unam collatam, quam mittere famulo Dei sustulerant, hostibus, ut praedixerat, obtulerunt. 26. Cives quoque ex oppido Lauriaco, crebra quondam sancti Severini exhortatione commoniti, frugum decimas pauperibus distulerant. Quibus fame constrictis, jam maturitate messium flavescente vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis improvisae corruptio frugibus nociturna comparuit, mox ad ipsum convenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes. Miles vero Christi fessos verbis spiritualibus allevabat dicens: Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, verum etiam commode possetis abundare praesentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de Domini pietate polliceor quod rubigo praesens tam valide penitus non nocebit; tantum fides vestra ulterius non vacillet. Verum cives ad persolvendas ex illa die decimas haec promissio reddidit promptiores. Tunc, ut solebat, hortatus est indici jejunium: quo expleto, placidus imber desperatae messis amputavit incommoda. 27. Patavis appellatur oppidum, inter utraque flumina, Oenum videlicet atque Danubium constitutum, ubi beatus Severinus cellulam paucis solito more fundaverat; eo quod ipse illuc saepius rogatus a civibus adveniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum rex Gibuldus summa eum reverentia diligebat. Qui etiam quodam tempore ad eum videndum desideranter occurrit, cui sanctus obviam, ne adventu suo eam civitatem praegravaret, egressus est, tantaque constantia regem allocutus est, ut tremere coram eo vehementius coeperit; sed et postea suis exercitibus indicavit, nunquam se nec re bellica nec aliqua formidine, tanto tremore fuisse concussum. Cumque Dei famulo daret optionem impetrandi quae vellet, rogavit doctor piissimus ut sibi potius praestaturus, gentem suam a Romana vastatione cohiberet, et captivos quos sui tenuerant, gratanter absolveret. Tunc rex constituerat ut ex suis aliquem dirigeret ad id opus maturius exsequendum; statimque missus Amantius diaconus, e vestigio regem subsequitur, ejusque pro foribus excubans, multis diebus non potuit nuntiari. Cui re, pro qua directus fuerat, non peracta, tristissimo revertenti apparuit quidam effigiem sancti praeferens Severini, qui eum minaci appellatione perterritum sequi se jussit. Cumque pavens, atque concitus sequeretur, pervenit ad januam regis, statimque dux ille praevius ex oculis mirantis evanuit. Verum regis internuntius diaconum, unde esset et quid speraret interrogat. Ille rem breviter insinuans, oblatis regi, receptisque remeavit epistolis. Dimissus igitur, revexit fere septuaginta captivos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua spopondit se, cum diligenter provinciam peragraverit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numeros captivorum. Pro qua re postmodum sanctus Lucillus presbyter destinatus magnam miserorum copiam ex captivitate revocavit. CAPUT VII. Varia divino Spiritu praedicit. 28. Per id tempus quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. Qua consuetudine desinente, simul militares turmae sunt deletae; cum limite Batavino utcunque, numero perdurante, ex eo perrexerunt quidam ad Italiam, extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnoverat. Quadam ergo die dum in sua cellula legeret sanctus Severinus, subito clauso codice, cum magno coepit lacrymare suspirio. Astantes juvenes jussit ad fluvium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat cruore respergi, statimque nuntiatum est corpora praefatorum militum fluminis impetu ad terram fuisse delata. 29. Paulinus quidam presbyter ad sanctum Severinum fama ejus latius percurrente pervenerat. Hic in consortio beati viri diebus aliquot remoratus, cum redire vellet, audivit ab eo: Venerabilis presbyter, festina, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit. Mox remeante ad patriam, sermo in eo praedicentis impletus est. Nam cives Tiburniae, quae est metropolis Norici, coegerunt praedictum virum summi sacerdotii suscipere principatum. 30. Basilicae extra muros oppidi Batavini, in loco nomine Boitro trans Oenum fluvium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. Ingerentibus ergo se presbyteris ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Severinus monita praeferebat; Quamvis cuncta mortalium opere constructa pereant, haec tamen aedificia prae caeteris celerrime relinquenda sunt; et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia ultro sancti Joannis eis benedictio deferetur. Interea beatum virum cives oppidi memorati suppliciter adierunt ut pergeret ad Favianam Rugorum principem, mercandi ei licentiam postularet. Quibus ipse: Tempus, inquit, hujus oppidi appropinquavit, ut desertum, sicut caetera priora castella cultore destituta remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia providere, ubi ultra non poterit apparere mercator? Respondentibus illis, non se debere contemni, sed consueto sublevari regimine; quidam presbyter haec diabolico spiritu repletus adjecit: Perge, quaeso, sancte, perge velociter, ut tuo discessu parumper a jejuniis et vigiliis quiescamus. Quo dicto, vir Dei lacrymis urgebatur ingentibus, quod in ridiculam vanitatem cunctis audientibus sacerdos eruperat. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. Sanctus itaque vir, cur ita fleret interrogatus a fratribus; Video, inquit, plagam gravissimam nobis absentibus huic loco protinus eventuram; et Christi sacraria (quod non sine gemitu cogor exprimere) humano sanguine redundabunt, in tantum, ut etiam locus iste violandus sit, nam in baptisterio loquebantur. Ad antiquum itaque et omnibus majus monasterium suum, juxta muros oppidi Favianis, quod centum et ultra millibus aberat, Danubii navigationibus descendebat. Mox igitur eo discedente Chunimundus, paucis barbaris comitatus, oppidum, ut sanctus praedixerat, Batavis invasit; ac pene cunctis mansoribus in messe detentis, quadraginta viros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilege contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eumdem locum confugientem, insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso Deo veritatis inimicus accessit, ubi tam impudenter excesserat. 31. Igitur sanctissimus Severinus dum in monasterio Favianis Evangelium legeret, oratione completa consurgens, scapham sibi illico jubet praeparari, et mirantibus his qui aderant, ait: Sit nomen Domini benedictum, reliquiis beatorum martyrum oportet nos occurrere. Nec mora, transmeant Danubium, inveniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis, ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum Dei, ad quem fama vulgante olim venire cuperet, duceretur. Mox itaque ei Christi servo demonstrato, suppliciter sancti Joannis Baptistae reliquias obtulit, multis apud se servatas temporibus. Quas Dei servus debita veneratione suscipiens, basilicam sancti Joannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collata, sacravit officio sacerdotum. 32. Ad habitatores praeterea oppidi quod Jopia vocabatur, septuaginta et amplius a Batavis millibus disparatum, solita vir Dei revelatione commonitus, Moderatum nomine, cantorem ecclesiae destinavit, praecipiens ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent, mox enim perituros fore si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto praesagio dubitantibus, aliis non credentibus prorsus, iterum misit Quintasium quemdam, cui lacrymans ait: Perge velocius, denuntians ei, si in hac nocte remanserint, sine dilatione capientur. Sanctum quoque Maximum spiritualis vitae presbyterum, instantius imperat admoneri, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret a coelesti misericordia liberari; de quo sibi Dei famulus magnam dicebat inesse moestitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum imminenti subjaceret exitio. Praedictus itaque pergens imperata supplevit, et reliquis incredulitate nutantibus, nuntius viri Dei presbytero retinenti se atque hospitalitatem praebere cupienti, nullatenus acquievit. Qua nocte Heruli insperate protinus irruentes, oppidumque vastantes, plurimos duxere captivos, presbyterum vero memoratum patibulo suspenderunt. Quo audito servus Dei graviter doluit praemonitos non curasse. 33. Deinde quidam de Norico, Maximinus nomine, servum Dei frequentare solitus erat. Et cum pro familiaritate quam monuerat in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, ejus informatur oculis patriam suam grave repente exitium subituram. Qui acceptis litteris ad sanctum Paulinum episcopum designatis, remeavit instantius. Igitur memoratus antistes litterarum tenore perstructus, universas dioeceses sive castella, scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano jejunio, quod litterae viri Dei signaverant, exitio venturae cladis occurrerent. Quibus jussa complentibus, terminato jejunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit, castella vero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis jejunii et laudanda cordis humilitas adversus hostium ferociam fidenter armaverat. CAPUT VIII. Periclitantibus, aegris, egenis subvenit. 34. Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Severinum, fama ejus invitante, perrexerat: hunc sanitatum remedia implorantem suppliciter, monachis suis indicto jejunio commendavit, qui continuo Dei gratia mundatus est. Cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam suam, prostravit se pedibus sancti viri, petens ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet ut lepram quoque peccatorum, sicut carnis, effugeret, vitamque in eodem loco fine laudabili terminaret. Cujus animum religiosum vir Dei vehementer admirans, paucis monachis paterna jussione praecepit, frequentatis cum eo jejuniis in oratione continua permanere, ut Dominus ei quae essent opportuna concederet. Tantis itaque remediis praemunitus, intra duorum mensium spatium vitae mortalis est compedibus absolutus. 35. Eodem tempore mansores oppidi Quintanensis, creberrimis Alamannorum incursibus defessi, sedes proprias relinquentes, in Batavis oppidum migraverunt. Sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum; qua causa plus inflammati sunt, credentes duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. Sed beatus Severinus orationi fortius incubans, Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentis Dei auxilio superandos; sed post victoriam eos qui contemnerent ejus monita perituros. Igitur Romani omnes sancti viri praedictione firmati, spe promissae victoriae adversus Alamannos instruxerunt aciem non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus praemuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis, vir Dei ita victores alloquitur: Filii, ne vestris viribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes vos Dei nunc praesidio liberatos, ut hinc parvo intervallo temporis, quasi quibusdam concessis induciis, discedatis. Mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. Haec homo Dei plenus pietate commonuit. Sed Batavinis genitale solum relinquere dubitantibus, sic adjecit: Quamvis et illud oppidum quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, hinc tamen nunc pariter discedamus. Talia commonentem secuti sunt plurimi; quidam reperti sunt contumaces nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicunque enim ibidem contra hominis Dei interdictum manserunt Thuringis irruentibus in eadem hebdomade, alii quidem trucidati, alii in captivitatem deducti, poenas dedere contemptus. 36. Igitur post excidium oppidorum in superiore parte Danubii, omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Severini monitis paruerant, assiduis hortationibus praestruebat, ne in sua virtute considerent, sed orationibus et jejuniis atque eleemosynis insistentes armis potius spiritualibus munirentur. Praeterea vir Dei quadam die cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus; quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat advectio. Igitur tanquam benedictionis accipiendae gratia major egenorum turba confluxit; pretiosum quippe ibidem hujus liquoris alimentum auxit turbam, numerumque poscentium. Tunc beatus oratione completa signoque crucis expresso, solitum sibi Scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: Sit nomen Domini benedictum. Tunc coepit oleum propria manu ministris implere portantibus. Imitatus servus fidelis Dominum suum, qui non ministrari venerat, sed potius ministrare, sequensque vestigia Salvatoris, gaudebat augeri materiam, quam officio dexterae sinistra nesciente fundebat. Completis itaque vasculis pauperum, nihil minuebatur in manibus ministrantium. Tantum igitur Dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum cui nomen erat Biennius, magno timore perterritus, exclamavit dicens: Domine mi, crescit hic cacabus olei et in modum fontis exundat. Sic liquor ille gratissimus, prodita virtute, subtractus est. Cui statim Christi famulus exclamans ait: Quid fecisti, frater? Obstruxisti commoda plurimorum; ignoscat tibi Dominus Jesus Christus. Sic aliquando mulier vidua debitis onerata, Elisaei prophetae jussis instruitur, ex olei stilla quam habebat vasa replere quam plurima. Quod cum fecisset, et adhuc vasa filius deposceret, ubi audivit numerum defecisse vasorum, mox stetit oleum. 37. Per idem tempus Maximus Noricensis, cujus fecimus superius mentionem, fidei calore succensus, media hyeme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad beatum Severinum audaci temeritate, vel magis, ut postea claruit, intrepida devotione venire contendit; conductis plurimis comitibus, qui collo suo vestes captivis et pauperibus profuturas quas Noricorum religiosa collatio congregaverat, bajularent; itaque provecti ad summa Alpium cacumina pervenerunt, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione vallatos, velut ingens fovea demersos includeret. Et cum de vita sua penitus desperarent, vidit ductor comitum per soporem in effigie virum Dei stantem ac dicentem sibi: Nolite timere, pergite quo coepistis. Hac vero revelatione protinus animati, cum coepissent etiam fide magis quam gressibus proficisci, subito divino nutu ingentis formae ursus e latere veniens viam monstraturus apparuit, qui se tempore hyemis speluncis abditare consuevit, et mox cupitum reserat iter; et per ducenta fere millia non ad sinistram devians, non ad dexteram, viam demonstravit optabilem. Tanta enim eos intercapedine praecedebat, quanta regente vestigio semitam praepararet. Itaque progrediens bestia per eremi vastitatem, viros qui egenis deferebant solatia non reliquit, sed usque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit, et mox in unam partem officio divertit expleto: ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus praestare debeant, quantumque charitatis impendere, cum desperantibus iter bestia saeva monstraverit. Igitur cum servo Dei nuntiarentur qui venerant, ait: Sit nomen Domini benedictum. Ingrediantur quibus viam qua venirent ursus aperuit. Quo audito illi stupore repleti, mirabantur enim virum Dei referre id quod in absentia provenerat. CAPUT IX. Multis contra hostes praesidio est; barbaris venerabilis. 38. Cives item oppidi Lauriaci et superiorum transfugae castellorum ad suspecta loca exploratoribus destinatis, hostes quantum poterant humana sollicitudine praecavebant. Quos servus Dei divinitatis instinctu commonitus, praesaga mente praestruxit, ut omnem paupertatis suae sufficientiam intra muros concluderent, quatenus inimicorum feralis incursic, nihil humanitatis inveniens, statim fame compulsa immania crudelitatis coepta desereret. Haec pertriduum contestatus, advesperascente jam die, Valentem nomine monachum mittens ad sanctum Constantinum ejusdem loco pontificem et ad caeteros commanentes: Hac, inquit, nocte dispositis per muros ex more vigiliis districtius excubate, supervenientis hostis caventes insidias. At illi nihil adversi per exploratores sentire se penitus affirmabant. Sed Christi praeco praemonere non desinens, dubitantibus voce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter obedirent, saepius repetens: Me, inquit, lapidate, si mentitus fuero. Itaque tandem aliquando muris invigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo coepissent vigilare concursu, acervus feni cominus positus, ex facula bajuli nolentis accensus, lumen non incendium reddidit civitati. Qua occasione vociferantibus cunctis, hostes sylvarum occultatione morantes, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se praecognitos, quieverunt ac mane facto circumdantes civitatem et ubique discurrentes, cum nihil victualium reperissent, diripuerunt animalium gregem cujusdam hominis, qui servo Dei praedicente contumax sua tutari contempserat, et recesserunt. Illis autem abeuntibus cives portis egressi, haud procul a muris scalas jacentes inveniunt, quas ad urbis excidium praeparatas barbari vigilantium clamore turbati in nocte jactaverant. Quapropter memorati cives veniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus praesentibus agnoverunt in sancto viro gratiam viguisse propheticam; atque in uno impetu isset plebs inobediens universa captiva, nisi eam liberam viri Dei consueta conservasset oratio, Jacobo apostolo protestante, Multum, inquit, valet deprecatio justi assidua. 39. Feletheus Rugorum rex, qui et Fava, audiens cunctorum reliquias oppidorum, quae barbaricos evaserant gladios, Lauriacum se per Dei famulum contulisse, assumpto veniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere, et in oppidis sibi tributariis atque vicinis (ex quibus unum erat Favianis) quae a Rugis tantummodo dirimebantur Danubio, collocare. Quamobrem graviter universi turbati, sanctum Severinum adiere suppliciter, ut in occursum regis egrediens, ejus animum mitigaret. Cui tota nocte festinans, in vicesimo ab urbe milliario matutinus occurrit. Rex ergo adventum ejus protinus expavescens, testabatur illius se fatigatione plurimum praegravatum, causam repentinae cursionis inquirit. Cui servus Dei, Pax tibi, inquit, optime rex: Christi legatus advenio, subditis veniam precaturus. Recole gratiam, divina beneficia recordare, quibus pater tuus se frequenter sentit adjutum. Nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. Qui monitis non resistens salutaribus, crebris prosperitatibus recognovit, quanti valeret obedientis animus, quantumque triumphatoribus prosit suis non tumere victoriis. Et rex inquit: Hunc populum pro quo benevolus precator accedis, non patiar Alamannorum aut Thuringorum iniquorum saeva depraedatione vastari, vel gladio trucidari, aut in servitium redigi, cum sint nobis oppida et castella in quibus debeant ordinari. Cui servus Christi constanter ita respondit: Nunquid arcu tuo et gladio homines isti a praedonum vastatione creberrima sunt erepti, et non potius Dei munere, ut tibi paulisper obsequi valeant reservati? Nunc ergo, rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meae hos committe subjectos, ne tanti exercitus compulsione vastentur potius quam migrentur. Confido enim in Domino meo, quod ipse qui me fecit horum calamitatibus interesse, in ducendis eis idoneum faciet promissorum. His auditis, rex modestis allegationibus mitigatus, cum suo remeavit exercitu. Igitur Romani quos in sua sanctus Severinus fide susceperat, discedentes de Lauriaco pacificis dispositionibus, benevola cum Rugis societate vixerunt. Ipse vero Favianis degens in antiquo suo monasterio, nec admonere populos, nec praedicere futura cessabat, asserens universos in Romani soli provinciam absque ullo libertatis migraturos incommodo. 40. Iisdem temporibus Odobagar rex sancto Severino familiares litteras dirigens, si qua speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii quo eum expresserat quondam regnaturum. Tantis itaque sanctus alloquiis invitatus, Ambrosium quemdam exsulantem rogat absolvi. Cujus Odobagar gratulabundus paruit imperatis. Quodam etiam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent? Respondentibus Odobagarum regem, Odobagar, inquit, integer inter tredecim et quatuordecim annos, videlicet integros regnabit; finem vero regni ejus significans; et his dictis adjecit, citius illos quod ipse praedixerat probaturos. CAPUT X. Aegritudines curat, pericula praedicit et depellit. 41. Ab oppidaneis Comagenensibus, apud quos primum quondam innotuerat beatus Severinus, suppliciter rogatus advenit. Cujus comperta praesentia, unus ex optimatibus Felethei regis filium suum adolescentem diuturno languore vexatum, cui jam parabat exsequias, transjecto Danubio, pedibus ejus projecit, et lacrymans: Credo, inquit, homo Dei, te filio meo velocem impetrare divinitus posse sanitatem. Tunc data oratione, qui semivivus allatus fuerat, statim patre mirante surrexit, et perfecta protinus revertitur sanitate. 42. Elephantiosus quidam, Telo nomine, de longinquis regionibus sancti Severini invitatus virtutibus venit, rogans ejus orationibus mundari. Accepto itaque ex more praecepto, jubetur Deum totius gratiae largitorem sine cessatione lacrymabiliter exorare. Quid plura? Precibus beati viri idem leprosus divina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, Regis aeterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuntians. 43. Bonosus quoque monachus beati Severini, barbarus genere, qui responsis ejus inhaerebat, oculorum imbecillitate plurimum praegravatus, medelam sibi praestari ejus oratione poscebat, aegre ferens adventitios et externos salutaris gratiae sentire praesidia, sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui servus Dei: Non tibi, inquit, expedit, fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam, et exterioris oculi clarum praeferre conspectum: ora magis ut obtutus vegetetur interior. Talibus ergo monitis informatus, dedit operam corde magis videre quam corpore, meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis perfici jugitate continuus, et per quadraginta fere annos in monasterii excubiis perseverans, eodem quo conversus est fidei calore transivit ad Dominum. 44. In loco Boitro superius memorato quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiae foeditate respersos, dum pro suis singulos excessibus increpatos, durare in pernicie comprobasset, oravit ut eos Dominus in adoptionem recipiens filiorum, paterno dignaretur flagello corripere. Prius ergo quam orationem effusis lacrymis terminaret, uno momento iidem monachi daemone corripiente vexati, contumaciam suam pectorisque fastum, ac superbiam cordis, miserabilibus vocibus fatebantur. Absit ut cuiquam hoc crudele videatur aut noxium, quia traditi sunt hujusmodi Satanae in interitum carnis, sicut beatus docet Apostolus, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi; cum beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus servum Stiliconis auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi Satanae, ne talia in posterum auderet admittere; quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus immundus arreptum coepit discerpere. Severus quoque Sulpitius refert ex relatione Posthumiani, virum quemdam magnis virtutibus signisque mirabilem, ad expellendam de corde suo jactantiae vanitatem quam incurrerat, exorasse ut permissa in se mensibus quinque diaboli potestate, similis his fieret quos ipse curaverat. Idem post pauca: Itaque correptus a daemone, tentus in vinculis, omnia quae energumeni ferre solent perpessus, quinto demum mense curatus est, non tantum a daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, ab elationis vanitate. Praedictos itaque monachos vir Dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipavit. Quibus expletis, data super eos oratione, a potestate daemonis eruit, nec solum corporis sanitatem, sed et mentis impertit. Quo facto sancto viro reverentiae terror accrevit, et caeteros major disciplinae metus obtinuit. 45. Marcianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. Et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: Orate, charissimi, quia gravis hac hora Marcianum tribulatio comprimit et Renatum, de qua tamen citius Christi liberabuntur auxilio. Tunc monachi, quae ab eo dicta sunt protinus annotantes, illis post menses plurimos redeuntibus, diem horamque periculi qua barbaros evaserant indicantibus, sicut signaverant approbaverunt. 46. Item beatissimus Severinus monacho, Urso nomine, repente praecepit 40 dierum districtiore jejunio, venturae calamitati abstinentia ciborum et lamentis occurrere, dicens: Imminet tibi corporale periculum, quod Dei praesidio parvi panis et aquae remediis expiabis. Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio jejunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstravit. Cui sanctus Dei famulus: Noli metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen, statimque propria manu signo crucis obducto, mirantibus qui aderant, papula lethalis evanuit. Hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidium declinando. Nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi revelante praenuntians, iisdem quibus praevidebat muneribus et sanabat. 47. A discipulorum suorum quoque cellula spiritualis doctor non longius habitabat, in orationibus et abstinentia jugiter perseverans, cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam solemniter adimplebat; reliqua vero orationum tempora in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus saepe coelestibus informabatur oraculis; multa futura per Dei gratiam praedicabat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat proferebat in medium, et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudiuis, providebat. Stratus ejus unum erat in oratorii pavimento cilicium, omni tempore ipso quo vestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. Nunquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate jejunium. Quadragesimae vero temporibus una per hebdomadam refectione contentus, aequali vultus hilaritate fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens, quibus poterat praesidiis temperabat. CAPUT XI. Mortem suam praedicit, suos ac reges monitis instruit, obit. 48. Deinde post multos agones et diuturna certamina, cum se beatus Severinus de hoc saeculo transiturum Domino revelante sensisset, memoratum Rugorum regem Favam cum uxore ejus crudelissima, nomine Gisa, ad se venire commonuit. Quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ita ut cum sibi subjectis ageret, quo se jugiter cogitaret pro statu regni sui rationem Domino redditurum, aliisque verbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens, reginam interrogationibus arguebat his: Hanc, inquit, animam, Gisa, an aurum argentumque plus diligis? Cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, vir Dei sapienter: Ergo, inquit, desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio vestram magis dissipet potestatem: etenim tu saepe mansuetudinem regis convellis. At illa: Cur, inquit, nos sic accipis, serve Dei? Cui ipse: Contestor, ait, vos ego humilis jam profecturus ad Dominum, ut ab iniquis actibus temperantes, piis mores honestetis operibus. Hucusque regnum vestrum auctore Domino, prosperatum est, jam ex hoc vos videritis. His monitis rex cum conjuge sufficienter instructi, valedicentes ei profecti sunt 49. Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis vicinia suos alloqui dulcedine charitatis, quod quidem facere nec ante cessaverat. Scitote, inquit, fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctum populum terrae hujus oportet ab injusta barbarorum dominatione liberari. Etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes, ad Romanam provinciam absque ulla sui captivitate pervenient. Sed mementote praecepti sancti Joseph patriarchae, cujus ego vos indignus et infimus attestatione convenio: Visitatione visitabit vos Dominus, et tolletis ossa mea hinc vobiscum, quod non mihi, sed vobis est profuturum. Haec quippe loca nunc frequentata cultoribus, in tam vastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se copiam reperturos, etiam mortuorum sepulturas effodiant. Cujus vaticinii veritatem eventus rerum praesentium comprobavit. Levari ergo suum corpusculum Pater sanctissimae probitatis providis argumentis praecepit, ut dum generalis populi transmigratio provenisset, indivisa fratrum, quos acquisierat, congregatio proficiscens, obtentu memoriae ejus in uno sanctae societatis vinculo permaneret. 50. Diem etiam quo transiturus esset idem beatus Severinus e corpore ante duos et amplius annos hac significatione monstravit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Rhaetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua solemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus Dei ita respondit: Si beatus Valentinus haec tibi celebranda solemnia delegavit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarum mearum studia observanda, migraturus e corpore, derelinquo. In his sermonibus tremefactus, cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret, quasi primitus transiturus, adjecit: Hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec enim Domini constitutum humana voluntate praeteriet. 51. Praeterea cum Fridericus a fratre suo Rugorum rege Fava ex paucis quae super ripam Danubii permanserant, oppidis unum acciperet Favianis, juxta quod sanctus Severinus, ut retuli, commanebat, et ad eum idem Fridericus ex more salutaturus accederet; coepit ei miles Christi iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: Noveris me, inquit, quantocius ad Dominum profecturum, et idcirco communitus praecaveto, ne me discedente aliquid horum quae mihi commissa sunt attaminare pertentes, et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem Dei, quod absit, tali temeritate sensurus. Sed Fridericus insperata commonitione perculsus: Cur, inquit, hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre aliquid nos deceat, non auferre, quatenus sollicita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adjutum? Et ille: Qualibet, inquit, occasione meam cellulam volueris laedere, et hic statim probabis, et in futuro solves, quam non opto, vindictam. Tunc Fridericus promittens se Christi famuli monita servaturum, remeavit ad propria. Doctor vero dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos, dicens: Confido de gratia Christi mei Jesu, quia vobis in opere suo durantibus, et meae memoriae pacata societate conjunctis, aeternae vitae bona tribuet, nec solatia praesentium denegabit. 52. Nonis itaque Januariis coepit tenuiter lateris dolore pulsari, quo durante per triduum, medio noctis tempore fratres adesse praecepit, quos de corpore suo commonens et paterna informatione corroborans, instanter ac mirabiliter talia prosecutus, aiebat: Filii in Christo charissimi, scitis quod beatus Jacob conditione mortis instante filios suos adesse praecipiens, propheticae benedictionis affitibus singulos quosque remunerans, mysteriorum arcana prodidit futurorum. Nos vero infimi ac tepidi tantaeque impares pietati, hanc praerogativam nostris usurpare viribus non audemus; unum tamen quod humilitati congruit non tacebo, mittens vos ad exempla majorum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem; Abraham namque vocatus a Domino, fide obedivit ut exiret in locum quem accepturus erat in possessionem, et exiit nesciens quo venturus esset. Hujus igitur beati patriarchae imitamini fidem, imitamini sanctitatem; terrenam despicite patriam, coelestem semper inquirite. Confido autem in Domino, quod mihi de vobis aeterna lucra provenient. Video enim vos gaudium meum fervore spiritus ampliasse, amare justitiam, fraternae charitatis vincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire; haec, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo. Sed orate ut quae humanis aspectibus digna sunt, aeternae discretionis examine firmentur, quia non sicut videt homo, videt Deus. Ille siquidem, sicut divinus sermo denuntiat, omnia corda scrutatur et omnium mentium cogitationes antevenit. Assiduis ergo precibus hoc orate, ut oculos cordis vestri Dominus illuminet, eosque, sicut oravit beatus Eliseus, aperiat, quo possitis agnoscere quanta nos circumstent adjumenta sanctorum, quanta fidelibus auxilia praeparentur, Deus enim noster supplicibus appropinquat. Non desit militantibus jugis oratio; non pigeat agere poenitentiam, quos non puduit facinus perpetrare; non pigeat lugere peccantes; si quomodo offensa divini judicii lacrymarum vestrarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum suum est dignatus vocare sacrificium. Simus igitur corde humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecaventes, ac divinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis cum humilitate vestis nomen monachi, vocabulum religionis, speciem pietatis, si circa mandatorum observantiam degeneres inveniamur et reprobi. Mores igitur, filii charissimi, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari hominem saecularem; quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes, Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus virtutis creditur esse documentum? Sed quid vos ultra demoror, filii charissimi, longi sermonis affatu? Superest ut beati Apostoli ultima oratione vos persequar, ita dicentis: Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potens est conservare vos et dare haereditatem in sanctificationibus. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen. 53. Post hujusmodi igitur aedificationis alloquium, cunctos per ordinem ad osculum suum jussit accedere, et sacramento communionis accepto fleri se penitus prohibet, totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent imperavit. Quibus moeroris effusione cunctantibus, ipse psalmum protulit ad canendum: Laudate Dominum in sanctis ejus, omnis spiritus laudet Dominum. Sextis itaque Janu. Idibus, nobis vix prae fletu respondentibus, in hoc versiculo quievit in Domino. Quo sepulto, credentes omnimodo seniores nostri quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia, infecta praeterire non posse, locellum ligneum paraverunt, ut cum praenuntiata populi transmigratio provenisset, praedictoris imperata complerent. CAPUT XII. In Italiam sancti Severini corpus transfertur. 54. Fridericus vero, beati Severini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, vestes pauperibus deputatas et alia nonnulla credidit auferenda. Cui sceleri sacrilegium copulans, calicem argenteum caeteraque altaris ministeria praecepit auferenda. Quae cum imposita essent sacris altaribus, nec auderet directus villicus ad tale facinus suas manus extendere, quemdam militem A vicianum nomine compulit diripere memorata. Qui quamvis invitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter vexatus omnium membrorum tremore, daemonio quoque corripitur. Is ergo velociter consilio meliore correxit errata. Suscepto namque professionis sanctae proposito, in insulae solitudine armis coelestibus mancipatus, militiae commutavit officium. Fridericus autem, immemor contestationis et praesagii sancti viri, abrasis omnibus monasterii rebus, parietes tantum, quos Danubio non potuit transferre, dimisit. Sed mox in eum ultio denuntiata pervenit; nam intra mensis spatium a Friderico fratris filio interfectus praedam pariter amisit et vitam. Quapropter rex Otachar Rugis intulit bellum, quibus etiam devictis et Friderico fugato, patre quoque Fava capto, eum ad Italiam cum noxia conjuge supra memorata, videlicet Gisa, transmigravit. 55. Post audiens idem Odachar Fridericum ad propria revertisse, statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Aonulphum, ante quem denuo fugiens Fridericus, ad Theodoricum regem, qui tunc apud Novam civitatem provinciae Moesiae morabatur, profectus est. Aonulfus vero praecepto fratris admonitus, universos jussit ad Italiam migrare Romanos. Tunc omnes incolae tanquam de domo servitutis Aegyptiae, ita de quotidiana barbarie frequentissimae depraedationis educti, sancti Severini oracula cognoverunt. Cujus praecepti non immemor venerabilis noster presbyter Lucillus, dum universi per Comitem Pierium compellerentur exire, praemissa cum monachis vesperae psalmodia, sepulturae locum imperat aperiri. Quo patefacto, tantae nos suavitatis fragrantia omnes circumstantes accepit, ut prae nimio gaudio et admiratione prosterneremur in terram. Deinde humaniter aestimantes ossa funeris invenire disjuncta (nam annus sextus depositionis ejus effluxerat), integram corporis compagem reperimus. Quo miraculo immenasas gratias retulimus omnium conditori, quia cadaver sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manus accesserat condientis, cum barba pariter et capillis usque ad illud tempus permansisset illaesum. Linteaminibus igitur immutatis, in loculo multo jam tempore ante praeparato funus includitur, carpentum trahentibus equis mox evehitur, cunctis nobiscum provincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danubii relictis, per diversas Italiae regiones varias suae permigrationis sortiti sunt sedes. Sancti itaque corpusculum ad castellum nomine Montem Feletem multis emensis regionibus apportatum est. 56. Per idem tempus multis variis occupati languoribus et nonnulli a spiritibus immundis oppressi, medelam divinae gratiae sine ulla mora senserunt. Tunc et mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus est, qui dum in oratorium, quo sancti viri corpusculum super carrum positum adhuc permanebat, alacer pervenisset, ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, illico lingua ejus in orationem resoluta laudem dixit Altissimo. Cumque reversus ad hospitium, quo suscipi consueverat, interrogatus fuisset ex more, nutu signoque pulsatus, et orasse se et laudem Deo obtulisse, clara voce respondit. Quo loquente pavefacti qui eum noverant, ad oratorium cum clamore currentes, sancto Lucillo presbytero simulque nobis qui cum illo eramus ignorantibus quid evenerat indicarunt. Tunc omnes exsultantes in gaudio, divinae clementiae gratiarum retulimus actiones. 57. Igitur illustris femina Barbaria beatum Severinum, quem fama vel litteris cum suo quondam jugali optime noverat, religiosa devotione venerata est. Quae cum post obitum ejus audiens corpusculum Sancti in Italiam multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum, venerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus invitavit. Tunc sancti Gelasii sedis Rom. pontif. auctoritate et Neapolitano populo exsequiis reverendis occurrente, in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi, mausoleo, quod praedicta femina condidit ex parte collocatum est. 58. Qua celebritate multi languoribus diversis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. Inter quos quaedam venerabilis ancilla Dei, Processa nomine, civis Neapolitana, cum gravissimum, aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris provocata virtutibus, in itinere properanter occurrit, ingressa sub vehiculum quo corpus venerabile portabatur, statim caruit omnium languore membrorum. 59. Tunc et Laodicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos quid esset interrogat? Respondentibus quod cujusdam sancti Severini corpus transiret; compunctus ad fenestram domus, in qua manebat, se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestrae enixius incumberet atque oraret, protinus prospicit sigillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto, cuncti qui audierant, gratias Deo lacrymantibus gaudiis retulerunt. 60. Marinus quoque primicerius sanctae Ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum capitis dolorem recipere non posset, caput vehiculo credens apposuit, et mox a dolore liberum sublevavit; memorque illius beneficii, semper in die depositionis ejus occurrens, devotum sacrificium Deo cum gratiarum actione reddebat. Verum multis plura scientibus sufficiant ista de innumeris, quae ingressu ejus gesta sunt beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur eodem loco constructum, ad memoriam beati viri, hactenus perseverat, cujus meritis multi obsessi a daemonibus curati sunt et diversis obstricti languoribus receperunt ac recipiunt, operante Dei gratia, sanitatem, cui est honor et gloria per infinita saecuta saeculorum, amen.