Vita SS. Paldonis, Tasonis et Tatonis

This is the stable version, checked on 23 Decembris 2021. 4 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita SS. Paldonis, Tasonis et Tatonis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

OBSERVATIONES PRAEVIAE.

1. (1319C)Paulus Warnefridi, diaconus et monachus Casinensis, de his Actis eorumque auctore ita scribit in lib. VI de gestis Longob., cap. 40: Monasterium B. Vincentii martyris quod juxta Vulturni fluminis fontem situm est, et nunc magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus, hoc est Tato, Taso et Paldo, jam tunc aedificatum, sicut viri eruditissimi Autberti ejusdem monasterii abbatis in volumine quod de hac re composuit, scripta significant. De S. Autberto seu Autperto plura ad annum 778, quo decessisse fertur.

2. Carolus Magnus in diplomate suo sanctos viros Paldonem, Tutonem et Tasonem appellat. Sic etiam Tutonem pingunt nonnulli, et Baldonem auctor Vitae S. Thomae abbatis Farfensis.

3. Celeberrimum quondam fuit S. Vincentii monasterium, situm in provincia Samnio seu Benevento ad fontem Vulturni fluminis, duodecim fere millibus a Casino distans. In monasterii Vincentiani Chronico, cujus fragmenta varia edidit Andreas (1319D)Chesnius tomo II Hist. Franc. plura referuntur commendatione (1320C)digna. Istic floruerunt post sanctos monasterii conditores Autpertus et Josue, abbates sanctissimi, hic saeculo IX quo etiam nongenti monachi ejusdem coenobii a Saracenis martyrio sunt affecti. Floruit etiam saeculo XI venerabilis abbas Hilarius, qui miracula patrasse mortuus dicitur. Idem coenobium rexit Nicolaus de Fractura decretorum doctor, ante monachus Casinensis, qui regulam S. P. Benedicti commentariis illustravit anno 1298. Istud monasterium, teste V. C. Angelo de Nuce abbate Casinensi in notis ad Chron. Casin., lib. I., cap. 4, nunc undique solitudinem spirat et horrorem, omni monachorum cultu destitutum, abbati tantum commendatario commissum.

4. S. P. Benedicti regulam monasterio ab origine impositam fuisse constat. Nulla tum monasteria condebantur, nisi ad hujus praescriptum. Autpertus infra num. 18 regulam S. Patris iaudat, et Carolus Magnus in diplomate in Vita S. Autperti relato, licentiam concedit monachis Vincentianis eligendi abbatem (1320D)secundum regulam S. Benedicti.

PROLOGUS AUCTORIS. (1319)

1. (1319D)Humani generis primus parens ad imaginem Dei factus, in paradiso voluptatis positus; ut vitae praecepta servaret, ab ipsa vita quae Deus est, fuit admonitus, et ne hanc pro minimo duceret mortem (1320D)est ei comminatus. Sed haec ille contemnens sponte deseruit Creatorem, et secutus est peremptorem. Deus vero, qui mentiri, ut est veritas, non novit, morti qua minatus eum addicit: dixerat enim (1321A)illi atque ejus uxori: In quacunque die comedetis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini (Gen. II, 17). Quae videlicet sententia non solum corporis, sed et animae mortem ostendit. Sed quia benignissimus Deus serpentis suasionibus miserabiliter vidit hominem deceptum, fragiliorisque esse materiae figmentum, noluit hunc esse in aeternum damnatum. Hinc enim actum est, ut unigenitus Dei Filius carnem sumens moreretur pro nobis, ne mors animae ultra regnaret in nobis, ut quod in Adam perdideramus, in Christo reciperemus. Hinc enim scriptum est: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4). Sed quo charitatis ardore id fecerit (1321B)pro nobis, nullus verbis explicat ex nobis; ait enim ipse Dei Filius: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16). Hinc iterum Paulus dicit: Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me. De quo rursus ait: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6). In qua scilicet humanitatis forma conversatus inter homines per omnia ut homo, excepto peccato, iter eis ostendit quo ad derelicta gaudia repedare possint. Si autem quod sit hoc iter inquirimus, Dominum in Evangelio dicentem attendamus, ait enim: (1321C)Ego sum via, et nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Ecce audivimus iter per quod patriam repetamus, videamus nunc quibus modis ad ambulandum gressus dirigamus. Qui (inquit Joannes) dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Libet autem intueri quae sint haec Christi vestigia, qui gressus, quibus in carne ambulavit pro nobis. Ut caetera taceam quae evangelica plenitudine narrantur de baptismo ad tentationem ac jejunium, de jejunio ad praedicationem, (1322A)de praedicatione ad opprobria, de opprobriis ad flagella, de flagellis ad sputa, de sputis ad crucem, de cruce ad sepulturam pervenit. Ii etenim sunt gressus Dei in terra, de quibus Psalmista ait: Visi sunt gressus tui, Deus, ingressus Dei mei Regis (Psal. LXVII, 25). Hos imitandos esse denuntians Petrus ait fidelibus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Pet. II, 21). His se passionibus sequi ipsa Via insinuat dicens: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me (Luc. IX, 23). Et Paulus ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ii gressus autem et angustam (1322B)ingrediuntur viam, quae ducit ad vitam. Ii ambulant super aspidem et basiliscum, et conculcant leonem et draconem: in his ambulaverunt apostoli, hos martyres et confessores sunt subsecuti. Hos per gressus perfecti incesserunt monachi, quibus specialiter a Domino dicitur: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29).

2. Sed quia nos in illorum tempus devenimus, de quo Dominus in Evangelio ait discipulis suis, quia abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12); ac secundum Apocalypsis sententiam, nequaquam ferventes, sed (quod gemendum est) tepidos aspicimus monachos; ad incitandos animos eorum, tres nuper ad Christum conversos (1322C)evangelica perfectione probatos auditorum animis ingerimus, Paldonem scilicet, Tasonem atque Tatonem, sanctorum Patrum sudoribus ac laboribus coaequandos; ut qui desidiosi ac languidi antiquos Patres nostros nos imitari non posse causamur, horum nuper conversorum vitam recolentes erubescamus. Hos ergo non temeritatis ausu impulsus, sed abbatis mei monita secutus, eaque modo stylo prosequor, de quibus adhuc testes existunt qui se haec ab his audisse confirmant.

INCIPIT VITA. (1321)

3. (1321D)Tres igitur ex nobili genere orti, jure consanguinitatis propinqui, Paldo, Taso et Tato, fuerunt viri Beneventani: ex quibus superior Paldo ex uno, Taso vero et Tato ex altero fratre sunt procreati. Ii evangelica voce excitati, divinoque amore inflammati, una eis sententia, unum consilium fuit, unumque exstitit votum, patriae solum, divitias parentesque relinquere, et nudos nudum Christum sequi, nudos cum nudo adversario pugnare, Galliarumque provinciam pro voto expetere: atque inibi, corpore, non mente ductos, diversa monasteria inquirere, lenique jugo Christi colla mentis submittere. Hoc autem idcirco studiose facere praevidebant, ut propter Christum ne uno qui superesse poterat aspectu visionis (1322D)corporaliter fruerentur. Quid plura? ut animo et mente conceperant, iter praeparant, nec moram faciunt, nec dilationem praetendunt. Sed carnalium parentum nexus pertimescentes, qui semper impedimentum fiunt ad Christum conversis, eorum oculos pia simulatione deludunt, ita tamen ut mendacii crimen nequaquam incurrant. Dicunt enim se Romam pergere velle, apostolorum principis Petri se suffragiis commendare, ejusque desiderata limina osculari: quod et fecerunt. Sicuti autem nobiles decet, oneratis animalibus stipendiis, praeparatis ad sedendum equis, famulorum fulti obsequiis, sibi solique Deo quid agere vellent [ suppl. conscii], gressus ad ambulandum movent. (1323A)Stirps veneranda satis, nimium praecelsa parente, Primus a principio luxit ut orbe dies. Germine purpureo decus hoc tulit urbs Beneventus Jure salutiferos traxit ab urbe viros. Scandere regna petunt sublimia corde sereno, Digne sacra ferunt signa pro lege Dei. Terrea cuncta terunt, gazas ut stercora spernunt. Laudes magnifico gaude referre Deo. Cui salus et virtus, Rex bonus invictus.

4. At vero ubi proprios fines sunt egressi, Marsorumque provinciam ingressi, descenderunt equis, admonuerunt pueros, ut cum equis et his quae allata fuerant ad propria remearent. Et hoc propterea, quoniam sibi tale votum exstitisse dicebant, ut ii tres tantum suis pedibus Romam pergere deberent. Quibus flentibus ac lugentibus, jure potestatis imperant ut recedant. Illis autem abscedentibus, dum praefati (1323B)famuli Christi scandunt iter, obviam habent pauperes vilibus ac scissis indumentis adopertos. Jam ii paupertatis amore inflammati aiunt inter se: Ne sit in nobis quod mundus honoret, ne quod latro diripiat; his nos vestibus exuamus, pauperibus tribuamus, illorumque nos vilissimis ac sordidis induamus. Hinc perpendant qui nomen monachi praetendunt, quanti reatus criminis sit sub Christo paupere degentes, indumentis comptos et non moribus incedere. Ecce etenim ii, per quos hoc monasterium initium sumpsit, talibus induti amictis initium suae conversionis dederunt. Mundus ad ima ruit, miseros ad tartara ducit. Mutemus vestes, nostras, Deus, instrue mentes: Ne sit quod fortis, fur, latro tollere possint.(1323C) 5.Et ut ad propositum revertar, coepto itinere pergunt, ad monasterium gloriosae Dei genitricis Mariae quod est in Sabinis perveniunt, in quo vir vitae venerabilis Thomas Pater praeerat: de quo a pluribus audivi, quia olim in partibus Orientis constitutus, sicut ipse narravit, tandiu ad Redemptoris sepulcrum orationi vacavit, quoadusque impetraret quod precibus postulabat. Denique, ut asserunt, nocte quadam precibus fatigato, soporeque depresso astitit ei quidam gestans in manu mirae pulchritudinis panem, cui et dixit: Accipe hunc panem, et abscede; scito autem te minus ex eodem nunquam habiturum. Tantae etenim deinceps, ut aiunt qui eum viderant, compunctionis vir fuit, ut pene de Deo sine lacrymis nil posset loqui. Is dum praefatos Dei (1323D)famulos hospitio suscepisset, ut monachorum ac bonorum moris est Christianorum, cum fratribus, ut ei solitum fuit, secundum Domini praeceptum eorum pedes abluere pergit. Ii autem qui advenerant, delicata ac candida membra vilibus ac sordidis vestimentis tegebant, elegantem ac compositum vultus aspectum praetendebant. Quamobrem nec eorum secretum abscondi potuit oculis viri Dei.

6. (1324A)Peracto itaque charitatis officio noctisque cursu transacto, cum aurora daret initium diei, seorsim eos blanda locutione inquisivit qui essent, unde, cur advenerint, ne forte aliquod praejudicium sustinerent, ne peccati crimine peracto fugerent, promittens se eis in quo valeret adjutorium ministrare: tantum ut profiterentur, cur eis ita placuerit tantam simulationem arripere. Ad haec illi obstupefacti, videntes consilium suum seniori celari non posse, consilio accepto, narrant cuncta per ordinem, qui fuerint, unde, cur advenerint, quaeque gesserint, quorum filii, quibus nominibus vocarentur, qualiterve Romam pergere vellent, indeque Galliarum regiones expetere: multis eum adjurationibus constringentes, ne eorum proposito ipse fieret impedimento. Ad haec (1324B)ingemiscens venerabilis senex ait: « Nequaquam, o filii, in hoc tam laudabili proposito vos impedire cupio, sed magis adjuvare: nec vos interim relinquam, aliquantisper vobiscum pergam, itineris vestri usque ad apostolorum limina me habebitis comitem. » Propterea autem vir Deo plenus itineris illorum particeps fieri gestiebat, ut eos, sicuti et fecit, suis salutaribus consiliis ab illius itineris longitudine revocaret. Quod Dei providentia factum fuisse nullus ignorat, qui hoc monasterium cernit. Hos specie, forma, cognoscit munere dogma, Consilio refovet, levat obsequio Pater almus, Ne paveant, faveant, facilis pateat labor altus.

7. Pergunt interea simul ut senis fuit voluntas, multisque lacrymis profusis devotionem suam apostolorum (1324C)commiserunt suffragiis. Oratione vero completa coepit eos reverendae memoriae jam dictus Pater verbis suasoriis admonere, ut secum ad monasterium reverterentur: et aliquandiu apud eum remorati, propositum institutionis suae videndo et operando addiscerent, et tum demum quo eos Dominus vellet vocare properarent. Et ut verbis illius utar: « Audite, inquit, o filii, consilium meum. Ad monasterium cui deservio revertimini mecum, et propter ardorem vestri desiderii, quanquam extra usum monasterii, intrinsecus vos recipiam, ut simul cum fratribus edatis, simul dormiatis, simul orationi vacetis, simulque ad opus manuum exeatis: ut his exercitiis probati sciatis quibus modis propositum monachi adimplere valeatis. » Haec et his similia (1324D)eo dicente praebuerunt assensum, pariterque cum eo ad monasterium sunt regressi, in quo paucis diebus remorati ad plenum instructi sunt. Te simul ecce petunt. Petri dum limina quaerunt, Roma beata nimis, fratresque, senexque fidelis, Quos trahit ipsa ferens fidei per littora navis. 8. Accidit autem ut dum pater duorum fratrum, Tatonis scilicet atque Tasonis, cum caeteris parentibus huc illucque eos quaererent, rapidissimo cursu (1325A)Romam venirent. Quos dum studiose quaererent, ac nequaquam inibi invenirent; audiunt a dicentibus Sabinis, eos esse in monasterio gloriosae Dei genitricis Mariae. Tunc illi majoris amoris stimulis agitati spatium itineris illius quasi transvolantes, ad praedictum monasterium pervenerunt: a praedicto monasterii Patre petierunt, ut aspectibus illorum praesentarentur. Venerabilis autem senex, ut erat suadibilis eloquio, admonuit ut exirent. Illis autem renitentibus compulit eos, ut sibi imperanti obedirent. Ut vero egressi sunt, parentesque eos viderunt, vehementer flere coeperunt, elevataque voce ad eos dixerunt: Cur nos peccatores tanquam mortuos reliquistis? ut quid curam animarum nostrarum deseruistis? nullusne vobis inest pietatis affectus, (1325B)nulla consanguinitatis compassio? obsecramus, inquiunt, obsecramus, et per Deum conditorem coeli et terrae deprecamur, ne nos deseratis: quia ad Christum converti, et saeculum funditus relinquere sumus parati. Sin autem, contestamur coelum et terram, sanguinem nostrum de manu vestra a Deo fore quaerendum. Ad quorum verba lacrymasque atque singultus dum illi pietate nequaquam moverentur, seque, ut Deo promiserant, Gallias petere dicerent; propterea, ut aperte nunc cognoscimus, fertur senex ad eos voce dixisse: Confidite, inquit, filii, confidite, et de Dei misericordia praesumite; quia si modo meis monitis aurem obedientiae accommodaveritis, multi per vestrae actionis exemplum coeleste ingredientur regnum. Audite, inquit, filii (1325C)hominum, audite consilium patris vestri, et horum preces spernere nolite. Ostendam vobis, si vultis, a Deo vobis locum praeparatum. Spero enim in Domino, quoniam illic adimplebit Deus desiderium vestrum, ibique faciet Deo fructum acceptum. Indicium autem loci percipite, et ad eum quantocius properate. Non Pater hos monitis, gemitu movere parentes. Sed patriam gentem contemnere rite fatentes, Mollia spernentes, pro Christo dura ferentes. 9. Est autem, dilectissimi, locus ad quem vos ire desidero in Samnii partibus super ripam Vulturni fluminis, ubi initium sumit a mille fere passibus, in quo videlicet loco situm est oratorium martyris Christi Vincentii nomine dedicatum: ex utraque (1325D)vero parte fluminis silva densissima, quae habitationem tantum praestat ferarum, latibulaque latronum. Omnipotens autem Dominus cui vos famulatum exhibere desideratis, et vos in eodem loco illaesos servabit, et cunctis iter agentibus a timore latronum pacatum atque securum constituet, necnon et cerasis, dumis, ac sentibus, lignis fructiferis abundare faciet. Ite, ait, filii, et in eodem loco sine metu cujuscunque permanete. Hos pater ire monet, loca monstrat pervia nullis, Arboribus multis, quae comant flumina pulchris, Montibus, et ventis, nivibus sunt frigida moestis 10. His igitur et hujuscemodi verbis a rigore obstinationis emolliti, tanquam Christum in seniore loquentem attendentes, Apostolique dictum recordantes, (1326A)Nolite quaerere quae vestra sunt singuli, sed quae alterius (I Cor. X, 24); ab his quae coeperant revocant animos, atque ab eodem benedictione percepta iter arripiunt, et ad hunc quem incolimus perveniunt locum, nihil secum in alimoniis corporis praeter viaticum in sportella ferentes, jam tunc non immemores illius praecepti dicentis: Nolite solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis (Matth. VI, 31); et, Nolite solliciti esse in crastinum (Ibid., 34). Sed illo qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum ut pius pater exsurgit, qui talia agentibus repromittit dicens: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Ibid.); hanc eorum fidem aspiciens, cito stipem largiendo adfuit. (1326B)Tres iter assumunt, nihil huc nisi corpora ducunt. Est regimen, victus, tegmen, miseratio, Christus. Lex quoque sacra Dei, lux noctis sive diei. 11. Nam cum ad hunc in quo residemus, ut dictum est, perveniunt locum, quia cuncta quae ad usus corporis sunt necessaria deerant, ad illum protinus mentem erexerunt, in quo et per quem omnia vivunt. Ingrediuntur denique oratorium, peragunt in Dei laudibus officium, atque superveniente nocte quieti membra deponunt. Sed cur dico, quieti? cum terratenus tantum artus locantes, ad morem patriarchae Jacob lapides capitibus supposuerint. Dico tamen, quietem esse: in quo etsi caro tabescit, spiritus pinguescit. Et ecce facto parvo intervallo, venit ad eos quidam homo ignotus nocturno silentio, regiamque [ id est portam] oratorii pulsans ait: Quisnam (1326C)hoc in loco quiescit? Ad vocem exsiliens tacitus venit ad eum venerabilis Taso. Cui ille: Audivi, inquit, a dicentibus, quoniam hic peregrini adessent, et propterea a pastoribus meis veniens, detuli modium farinae ac vini, si habes ubi hoc quod attuli recondas. Tunc ille quaedam vascula reperiens, tanquam a Deo sibi oblata suscepit quae offerebantur: quo abscedente nullus deinceps compertus fuit quisnam ille fuisset qui hoc munus gratanter obtulisset. His igitur indiciis claret a quanta perfectione coeperunt ii, per quos hunc locum ad tantae magnitudinis excellentiam perducere dignatus est omnipotens Deus. Angelus accessit, dixitque: Quis hic requiescit? Exsilit inde Taso tacito pede, pectore grato: (1326D)Munera cui praestans vinum, similam, redit extra. 12. In hac denique Christi paupertate sollicite persistentes, eorum vita quam Deus ad exemplum plurimorum ostendere disposuit, longe lateque personuit, atque lucerna super candelabrum posita diutius latere non potuit: et cum multi eorum vitam imitari cupiunt, multitudo fraternitatis ad eos concurrere coepit. Longe per [ F., ter] centum sociis moderare talentum Famina sacra ferunt, palmam bellique tulerunt: Et capiunt multos valido de gurgite ductos. 13. Primus itaque praefuit sacro gregi Paldo Dei famulus, qui erat omnino mitissimus, quique per omnia hoc in suis actibus ostendebat, quod suis subjectis voce praedicabat; ita amator Christi paupertatis, (1327A)nec sicuti carnales, aestuans divitiis terrenis. Hic nempe fertur ad confirmandas animas Fratrum, ut in paupertate quam coeperant perdurarent, dixisse: Credite mihi, fratres, quia monachus ille qui in hoc monasterio persistens usque ad finem permanserit, anima ejus aeterna supplicia nequaquam sustinebit, sed vitam aeternam possidebit: et hoc sanctae congregationis monasterium usque ad finem saeculi ad servandas animas permanebit. Quod quidam ignorantes, qua intentione haec prosecutus fuerit, falsa seipsos securitate decipiunt, quamvis male viventes, et contra Regulam Patrum facientes, hoc in monasterio si permanserint, salvos esse in futurum posse: cum constet omnibus quia quicunque in perpetratione criminis hoc in loco permanserint, (1327B)et ante extremi obitus diem se minime correxerint, ad vitam nequaquam posse transire. Dicendum autem illis est, nequaquam virum Dei contra divina eloquia sententiam protulisse; sed in illis hanc sententiam permanere dixisse, qui ipsorum sobriam et castam vitam ac laudabilem paupertatem vellent imitari. Culmine praeclaro renitens diademate sacro, Primus praeficitur PALDO reverendus, et Abbas Innumeras animas Christo super aethera mandat. 14. Interea turba fratrum succrescente, coeperunt contra votum habere, per quod possent eisdem quos regebant subvenire. Dumque praedicti venerabilis Patris Thomae immemores dicti, multos per eos in (1327C)hoc loco esse salvandos, amicam paupertatem sollicite requirentes [ F. requirunt], abjicere conantur ea, quae possidere videbantur. Sed resistente eis divino judicio turba Fratrum, studuerunt magis secundum Apostolum non sua singuli, sed quae alterius sunt, quaerere, et illud: Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos facerem (I Cor. IX, 22). Multa siquidem tunc inter eos fuisse charitas, multa concordia unitatis, multa compassio fraternitatis refertur. Et quidem narrantur de eis quaedam digna miraculis, sed nostrum ad hoc tantum fuit studium incitatum, ut quibus modis saeculum ac diabolum vicerint, apicibus prosequamur. Neque enim majus esse potest miraculum, quam quod tota mente mundum reliquerunt. Et quia multi videntur miraculorum (1327D)esse participes, sed nullatenus nomina habent scripta in coelis, nequaquam hoc in tempore virtutes in Ecclesia, sed perfectam vitam requirimus. Unde Dominus discipulos de subjectione daemonum gaudentes deterret dicens: Nolite gaudere in hoc quia daemonia vobis subjiciuntur (Luc. X, 20). In quo vero (1328A)deberent laetari, subdendo manifestat dicens: Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Magna siquidem virtus, magnumque et admirabile exstitit signum, suae conversationis exemplo tam innumeros de terris elevasse ad coelos, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de exsilio reduxisse ad patriam. Et ut coepta prosequar, saepe dictus venerabilis Paldo, evangelicae perfectionis vir per omnia consummatus, humanis rebus excedens praesentis vitae finem fecit V Id. Octobr., indict. 3, anno incarnationis dominicae DCCXX, residente in sede apostolica venerandae memoriae Gregorio II. Hic susceperat sacri coenobii regimina ab incarnatione Domini anno DCCVII sub sancto papa Sisinnio. En, paradise, tuos vernantes collige flores (1328B)Denis septenis annis moderatus habenis Est Paldo felix, quando tua gaudia cepit. 15. Cui succedit in sancto regimine Taso, minor quidem annis, sed ardentior in sancto proposito omnibus illis. Quia vero nonnunquam is qui praeest, si considerare negligat et contueri infirmorum imbecillitates, eosque non ut praevaluerint, sed ut rigor districtionis ejus dictaverit, voluerit arctius astringere, nequaquam eos quo cupit perducere valet, quia huic nimius zeli fervor potuit dominari: simile quiddam ei accidisse cognoscitur: nam cum hunc arduo itinere incedentem nequaquam sequi valerent, penitus deserentes abjecerunt, fratremque ejus majorem natu loco ejus constituerunt. Unde factum est ut ab utrisque partibus ad pontificem (1328C)Romanum relatio mitteretur. Quod cum Gregorius papa II audisset, factum improbat, hos contra canones fecisse notat, manusque suas in christum Domini extendisse denuntiat. Quibus et poenitentiam indicens, hujus facti efficaciam ademit: quam scilicet indictam sibi poenitentiam vix cum magno difficultatis conamine, obsistente aeris ardore, perficere valuerunt. Post sequitur socius retinens moderamina Taso, Qui minor est annis, validus sapientia quamvis. Hic alacer, fortis, fervens quoque robore cordis. 16. Sed ut ostenderet omnipotens Deus quanti reatus crimen admississent ii qui pastorem a Deo praeelectum abjecissent, nequaquam hac poenitentia placatus, mox sine mora judicium exercuit ultionis. Nam ita coeperunt singuli humanis rebus decedere, (1328D)ut duorum aut trium corporum fieret una memoria receptaculum. Eaque hac ( sic ) grassata fuit sententia, quoadusque pene nullus eorum in corpore remaneret qui hujus naevi fuerant consilio maculati. Sed nec ipse diu moratus, eosdem est moriendo secutus. Idcirco autem hujus facti adversitatem huic operi (1329A)adnectimus, ut a tali deinceps seditione et pastor et grex alieni existant. Quia etsi nequaquam eos per hoc factum, utpote incipientes poenitere, damnandos affirmare audemus, cum scilicet pastor zeli fervore, et grex pusillanimitate erraverit; tantum [ F. tamen] incertum est utrum eos haec judicii sententia ad plenum hujus reatus crimine mundaverit, an etiam purgatorii post mortem supplicio ignis fuerint absoluti. Obiit autem Taso praedictus Pater III Id. Januarias, anno dominicae incarnationis septingentesimo vigesimo nono, indictione 11 [ L., 12]. Fratri praelatus poenam Taso fertque reatus Annis post octo migrans, cui cesserat ordo: Quem sequitur fratrum numerus sub peste necatus. 17. Succedunt praeterea post hujus discriminis luem, ut assolet, laeta quaedam atque jucunda, cum (1329B)superstes Tato loco paternitatis succedit. Hic denique virtutum omnium matre plenus exstitit charitate, in animabus colligendis studiosissimus, zelo Dei ferventissimus, pietate uberrimus, discretione cautissimus: quique veluti mater super filios, sic semper sollicitus fuit super subjectos, semetipsum in laboribus durissime exercens, gregi ut pater parcens; inter mites mitior existens, inter elatos zelum districtionis exercens. Fertur etiam ex quo ad monachi habitum venit, nequaquam balneis usum fuisse, nunquam caput lavisse, nunquam novaculam super caput aut barbam duxisse: et, quod his difficilius est, diebus opere manuum insudans, noctibus vigiliis perpetuis vacans; loricae onus ad carnem gestans, quousque virtus corporis praevaleret, (1329C)non deposuisse. Cum vero defessis ac fatigatis jam membris hanc ferre non posset, circulum sibi ex eadem occulte fieri praecepit, quem et usque ad diem obitus sui gestavit. Hunc asserunt lectisternia refugisse. Fertur et hebdomadam jejunio peregisse. His enim ac caeteris virtutibus repletus ad finem usque perdurans, consummatus obiit in pace 111 Idus Decembris, ind. vero 6 [ L., 7], felici gaudio laetus, anno incarn. dominicae septingentesimo trigesimo nono. Hic prius abjectus, fit postea pastor honestus Undenis actis, postquam Taso praefuit, annis. Ad finem durans explevit tempora longa, Qui fuerat magnus studiis, opibus quoque largus. 18. Haec de his dixisse sufficiant, quorum nos (1329D)exempla ac facta praeclara de saeculi turbine ad hanc quietem perduxerunt. Sed horum aspicientes fervorem, cogit nos gemitus aliquid dicere de nostrae conversationis tepore, et quanquam meipsum primo ferire loquendo pertimescam, tamen ea in quibus jaceo, et mihi similes jacere cognosco, enarrare vitia sublato pudore non erubescam. Fortassis enim per (1330A)hanc humilitatis confessionem et mihi a Deo venia dabitur, et illis salubris correctio ministrabitur. Sed unde exordiar? unde loquendo initium sumam? Omni enim ex parte sanctum a nobis propositum violatur, et pene nihil nobis superest, nisi quod sanctus Pater praedixit Benedictus (Reg. cap. I.), per tonsuram et habitum nos Deo mentiri. Videmur pene omnes ad superbiam prompti, ad contentionem, ad scandalum, ad detractionem, ad mendacium, ad maledicendum, ad accusationis laesionem, ad contumaciam, ad iram, ad amaritudinem et despectionem, ad susurrationem, ad murmurium, ad gulam, atque ad ornatum vestium sumus illecti: et ut breviter cuncta perstringamus, ea per quae sancti coelestia consecuti sunt regna, id est tribulationes, persecutiones, (1330B)adversitates, angustias, passiones, contumelias, humilitatem, subjectionem, pau pertatem odio habentes; quae nostra sunt, non quae alterius quaerentes; falsos honores appetentes, ac per hoc invicem invidentes, invicem mordentes; quidquid ad praesens delectat, quidquid dulcedinis, tota mente requirimus, nescio per quod aliud iter, fallente nos visu interiore, a sanctorum calle deviantes, ad vitam nos posse pervenire confidimus. Ait enim Dominus: Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui intrant per eam (Matt. 7, 141; Act. XIV, 21). Apostolus vero dixit: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Rom. VIII, 17). Et iterum: Si non compatimur, nec conregnabimus (II Tim. II, 12); et, Nemo coronabitur, nisi (1330C)qui legitime certaverit (Ibid. 5). Eia, monachi nostri, quid ad haec dicturi sumus? aut (quod enim nefas est) Scripturam mendacem, aut nosmetipsos mendaces veraciter appellabimus. Sine via enim tendentibus labor est itineris, non profectus. Aut forte decepti dicere poterimus (ut secundum miseriam nostram loquar) Dominum dixisse: Beati qui induti sunt cappa, vel qui usque in horam nonam jejunant? nequaquam; dixit autem de his qui falsam religionem praetendunt: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. V, 3). De illis autem, qui beati futuri sunt, ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, etc. Intendamus qui haec abhorremus, quibus modis in Scriptura detestantur (1330D)ea quae nunc sequi videmur. Scriptum namque est: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6); et, Qui detrahit fratri, eradicabitur (Ibid. 11); et, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); et, Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et, Cecidit accusator fratrum nostrorum (1331A)(Apoc. XII, 10); et, Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 22); et, Vae qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt (Ibid. XVIII, 6). Tot enim mortibus digni sumus, quot his malis exemplis scandalizamus. Sed nos, o dilectissimi fratres, superiorum pauperum, quorum mentionem feci, exempla attendamus, ne in vacuum currere videamur: omni nisu, omni conamine, omni virtute desudemus, ut ab his quae dixi praecipitiis educti, per iter sanctorum incedere valeamus. Si enim unum in nobis bonum perfecte adesset, tot enumerata mala nequaquam inessent. Et quod est hoc bonum, nisi mandatum novum? Mandatum novum, inquit Dominus, do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34); et, In hoc cognoscent omnes, quia (1331B)mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Qui enim diligit, ait Apostolus, legem implevit (Rom. XIII, 8); et, Plenitudo legis est dilectio (Ibid. 10). Ego autem dico quia qui fratrem diligit, nequaquam detrahit, sed corrigit; qui vero detrahit, non diligit: qui autem non diligit, docente Joanne, manet in morte (I Joan. III, 14). Si, inquam, radix hujus dilectionis esset in nobis, omnia virtutum (1332A)poma maturescerent; quia vero deest, in flore vanescunt. 19. Sed quia inducias ad corrigendum hujus temporis a pio Redemptore accepimus, agamus ut in melius proficiamus. Non enim sufficit patrias, divitias parentesque reliquisse, nisi nosmetipsos mortificemus. Diem ergo mortis quotidie attendamus, et in aeternum non peccabimus; passiones Domini inspiciamus, et de praesentibus injuriis non dolebimus: sicque hujus exsilii iter pergamus, ut egredientes de corpore, angelum lucis inveniamus, per quem defensi ab accusatore, illuc perveniamus ubi Deum cuncti cum angelis sine fine laudemus, ubi jam nullus erit metus mortis, nullus moeror, nullus dolor, nulla amaritudo, nulla tenebrarum caligo; sed dies aeterna, (1332B)dies beata: in qua qui inventi fuerint, luce solis non egebunt, qui ab ipso Agno illuminati, sicut sol in regno Patris fulgebunt, ubi semper beati, semper gaudentes, semper laetantes, semperque erunt cum Christo sine fine regnantes; ubi charitas in singulis regnabit, et Deus omnium in omnibus erit, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.