Migne Patrologia Latina Tomus 133
Vita S. Wilfridi
Vita S. Wilfridi (Fridegodus), J. P. Migne 133.1011B
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
133.0979A| Plures Wilfridum, eo nomine primum Eboracensem episcopum, scriptis suis celebravere auctores. In primis Beda Venerabilis res ab eo gestas describit in variis Historiae suae locis, maxime in lib. III, cap. 25, et lib. V, cap. 20. Bedae aequalis accedit Eddi seu Heddius, cognomento Stephanus, qui librum de Vita sancti Wilfridi composuisse fertur apud Joannem Pitseum aliosque recentiores. « Is fuit invitatus de Cantia a reverendissimo viro Wilfrido, ut primus post Jacobum cantandi magister Nortanhumbrorum Ecclesiis esset, » teste Beda in Historiae lib. IV, cap. 2; qua ex consuetudine Wilfridi gesta certo rescire potuit. Post Heddium occurrit Fridegodus, cui Odo Cantuariensis episcopus Vitam ejusdem sancti heroico metro texere praecepit. Legerat Willelmus Malmesburiae monachus eam Fridegodi scriptionem, de qua hoc profert judicium in lib. I de Pontificibus Cantuariensibus: « Exsecutus est id munus Fridegodus quidam versibus non improbandis: 133.0979B| nisi quod latinitatem perosus, graecitatem amat, Graecula verba frequentat, ut merito dictis ejus aptetur illud Plautinum: Haec quidem praeter Sybillam leget nemo. Huic lucubrationi manum admovit Fridegodus statim post Wilfridi reliquiarum translationem in Ecclesiam Cantuariensem. Ipse etiam Odo, qui Ecclesiae Cantuariensi praefuit ab anno 834 in annos quatuor et viginti, Wilfridi gesta descripsisse perhibetur ab Eadmero. Eadmerus vero seu Edmerus monachus, Anselmo Cantuariensi pontifici a secretis, id postea praestitit anno 1121. Sic enim praefixa habet inscriptio codicis manu exarati bibliothecae Cottonianae: Vita sancti Wilfridi archiepiscopi per Eadmerum Cantuariensem anno MCXXI. Res ab se descriptas in exordio et in fine approbat « auctoritate venerabilium virorum Odonis archiepiscopi et Bedae 133.0980A| presbyteri » , nulla Heddii aut Fridegodi mentione facta, tametsi Fridegodi ipsissima verba non raro usurpat. Unde suspicio injicitur num Fridegodi fetum Odoni, qui hortator operis fuit, supponat. Sed tamen ex prologo ipsius Odonis, quem Eadmerus in fine Vitae ab se compositae citat, aliam Odonis a Fridegodi lucubratione fuisse conjectura est. Eadmeri fragmentum de translatione corporis sancti Wilfridi recitat Gervasius Dorobernensis monachus in libro De combustione et reparatione Dorobernensis ecclesiae; quod fragmentum ex alio Eadmeri opere desumptum est. Eadmeri aequalis fuit Willelmus Malmesburiae monachus, qui itidem facta sancti Wilfridi recantavit in libro secundo de Pontificibus Anglorum, ubi de episcopis Eboracensibus. Post eos omnes Petrus Blesensis, archidiaconus Bathoniensis, librum de Vita sancti Wilfridi composuit, eumque Galfrido Eboracensi archiepiscopo dedicavit, uti legitur in Monastico anglicano, pag. 172, ubi fragmentum 133.0980B| ex eodem Petro adducitur. His omnibus annumerandi sunt Anglorum scriptores, in his Thomas Stubbesius in libro de Episcopis Eboracensibus, quorum catalogus vetustus exstat apud Labbeum in tomo I Bibliothecae novae, pag. 322. Ex praedictis auctoribus obvii quibusque sunt Beda et Willelmus.
- 2.
Wilfridi diem natalem exprimunt tum Martyrologia recentiora, tum vulgata Bedae historia IV Idus Octobris; tametsi haec verba intrusa sunt in textum Bedae, quae apud Abrahamum Whelocum intra parenthesim conclusa, desunt in exemplari nostro Germanensi, uti et in Aluredi versione Saxonica. Dies certe praedictus est translationis, quo teste Eadmero corpus sancti Wilfridi decentiori loco repositus a Lanfranco est. At quo tandem die vir sanctus ad superos migravit, silent Vitae scriptores omnes, unus inter vetustos fastorum sacrorum conditores designat diem VIII Kal. Maii, is nempe qui 133.0981A| nomine Bedae vulgatus est metrici Martyrologii auctor in tomo X Spicilegii, his versibus: Egbertus, digna virtutum laude coruscus, Astrigerum octavis veneranter scandit olympum, Quoque die praesul penetravit Wilfridus alma, Angelico vectus coetu trans sidera coeli. Celebrior tamen videtur fuisse solemnitas translationis IV Idus Octob., ut patet ex titulo quem Eadmerus post Prologum Vitae praeposuit.
- 3.
Monachi vitam ab anno aetatis quarto decimo egit Wilfridus, et regulam sancti Benedicti mirifice propagavit. Quo vero in loco monasticum susceperit habitum, non ita liquet. Et primo quidem annos natus quatuordecim apud Lindisfarnenses monachos diligenter « ea quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere » inquit Beda in lib. V cap. 19: « Necdum quidem attonsus, verum eis qui tonsura majores sunt virtutibus, humilitatis et obedientiae, non mediocriter insignitus. In quo 133.0981B| monasterio cum aliquot annos Deo serviret animadvertit minime perfectam esse virtutis viam, quae tradebatur a Scotis: proposuitque animo venire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici sive monasteriales servarentur, videre. » Illic perfectam vitae monasticae, hoc est Benedictinae, adeptus normam, reversus Lugdunum a Dalfino seu Annemundo loci episcopo tonsus est. Postea Alchfridus, Oswii Nortanhumbrorum regis filius. Wilfridum in Britanniam regressum « virum, ait Beda, doctissimum, magistrum habuit eruditionis Christianae. Hujus doctrinam omnibus Scotorum traditionibus jure praeferendam sciebat: unde ei etiam donaverat monasterium quadraginta familiarum in loco qui dicitur in HRipum. » Haec Beda in lib. III cap. 25, ubi Wilfridum abbatem consequenter appellat, ut proinde monastica insignia eo in monasterio suscepisse dicendus sit; paulo post ab Agilberto Gallo, occidentalium Saxonum episcopo, in praefato suo monasterio 133.0981C| presbyter factus rogatu Alchfridi. Scotis in synodo Streaneshalensi confutatis, in monasterium Lindisfarnense, ubi Scoti monachi degebant, monachos nostros induxit. Unde ipse apud Willelmum gloriatur, quod primus in Nortanhumbria « verum Pascha Scotis ejectis docuerit, et sanctissimi Benedicti regulam a monachis observari jusserit. » Complura aedificavit coenobia, « HRipense, Hagustaldense » in suo ipsius episcopatu; alia in Cantuariensi; Seleseiense apud australes Anglos, et alia in regno Merciorum. Huc spectant epitaphii ejus hi versus: Inque locis istis monachorum examina crebra Colligit, ac monitis cavit quae Regula Patrum Sedulus instituit. Quo in loco regula sancti Benedicti, quam Wilfridus tum in Britannia, tum Romae didicit et excoluit, Regula Patrum appellatur, uti et diserte apud Ambrosium Autpertum in libro De Vita sancti Paldonis abbatis et successorum. 133.0981D|
- 4.
Ad seriem gestorum Wilfridi quod attinet, natus est anno 634 aut insequenti siquidem obiit anno 709, annos natus septuaginta quinque. Adolescens annorum quatuordecim Lindisfarnense monasterium petiit, ibi aliquot annos moraturus. Inde Romam petiit anno circa 653, paulo ante aut certe paulo post mortem Honorii Cantuariensis episcopi, quam eo anno reponit Beda in lib. III cap. 20. Annis fere 133.0982A| quatuor tum in Lugduni mora, tum Romae exactis, reversus in Britanniam HRipense monasterium aedificat et abbatis nomine administrat. Anno prope 660 Colmannum, Scotorum antesignanum, refutat in synodo Streaneshalensi, tametsi Beda in lib. III cap. 26 signat annum 664. Verum Beda non satis sibi constat, dum eo loci scribit Agilbertum episcopum Gallum huic synodo interfuisse, ejusque jussu Wilfridum, adhuc presbyterum Colmanno restitisse; et tamen Wilfridum episcopum ordinatum esse anno ipso 664 Compendii in Gallia, ex cap. 28, ab Agilberto jam Parisiorum episcopo, qui finita ac soluta concione domum, id est in proprium episcopatum, quem apud occidentales Saxones obtinebat, rediisse dicitur cap. 26. Certe in Epitome Saxonica, Bedae Historiae subjecta, Agilbertus « anno 660 abiisse a Kenwalchio, et Parisiorum episcopatum in Galliis ad Sequanam flumen suscepisse » perhibetur. Wilfridus anno 664 ordinatus 133.0982B| episcopus Eboracensis, cum ex Gallia reversus didicisset Ceaddam Ecclesiae suae consecratum episcopum, secessit in HRipense monasterium. Dein a Wlfario Merciorum rege accitus, postea venit in Cantiam, ibique « presbyteros et diaconos ordinavit, usquedum Theodorus adveniret, » ex Bedae lib. III cap. 28, et lib. IV cap. 2, a quo Ceadda Eboraco pulsus, et Wilfridus in sede sua institutus. Anno 670 Oswius rex Nortanhumbrorum cum Romam ire vellet, Wilfridum itineris ducem sibi fieri rogaverat; sed re infecta moritur, apud Bedam in lib. IV cap. 5. « Anno 673 » Wilfridus concilio Heorutfordensi, Theodoro praesidente, « per proprios legatarios adfuisse » membratur ibidem. « Anno 677 orta inter ipsum et Egfridum regem dissensione, pulsus idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum ejus substituti episcopi, Bosa, qui Deirorum, et Eata, qui Berniciorum provinciam gubernaret, » cap. 12. Interim Wilfridus post biennium Romam pergit causam dicturus. Confecta re provinciam australium 133.0982C| Saxonum convertit ad Christum, ac Seleseiense monasterium aedificavit, favente Edilwacho rege: ac Ceadwala itidem conspirante Vectae insulae populum Christianis institutis imbuit cap. 16. Anno 687, post mortem Cuthberti Lindisfarnensis episcopi, episcopatum Ecclesiae « illius anno uno servabat venerabilis antistes Wilfridus, donec eligeretur qui pro Cuthberto antistes ordinari deberet, » cap. 29. « Post longum exsilium, » annorum videlicet amplius decem, « in episcopatum Hagustaldensis Ecclesiae receptus » est ex lib. V cap. 3. « Anno secundo ( malim duodecimo) Aldfridi, qui post Egfridum regnavit, » alius ab Alchfrido, id est anno 697, « sedem suam et episcopatum, ipso rege invitante, recepit. Sed post quinque annos denuo accusatus ab eodem ipso rege et plurimis episcopis, praesulatu pulsus est, veniensque Romam » anno circa 703, a Joanne papa absolutus repedavit in Galliam. Meldis ad extrema vitae redactus, inducias annorum quinque 133.0982D| a Deo meruit. Postea in concilio Niddensi restitutus principio regni Ofredi Aldfridi filii, id est anno 705, mortuus est anno ejusdem Ofredi regis quarto, « post quadraginta et quinque annos episcopatus. » teste Beda in lib. V cap. 20, et quidem VIII Kal. Maii anni 709 ineuntis. Certe « quindecies ternos episcopus annos egisse » perhibetur in epitaphio suo apud Bedam relato.
INCIPIT PRAEFATIO.
PRAEFATIO. 133.0981D|
Inscius aegregios aegris conatibus actus
Ordior en, mutilum quo fert fiducia sensum.
Ausibus infidis aderit sed calculus ignis,
Forcipe vatidicum solitus purgare labellum.
133.0982D| Cunctipotens opifex, arcani pandulus index,
Spiritus internis animans dulcoribus antra,
Cordis amara mei, ne quid displodat inepti
Lingua tenax justi, quo non fervente serenas
Efficit haud Phoebus taedas aut Cynthia parcas.
133.0983A| Saecla priora quidem, lubrico phantasmate lusa,
Excoluere suos vano terrore tyrannos.
At postquam summi voluit regnator Olympi,
Virginis intactae talamos invisere gratis;
Dissepsit varios eliso principe lurcos,
Perque crucis lignum legis solvit maledictum.
Astriferas ubi glorificus recucurrit ad arces,
Praesens ipse suis jugiter cultoribus almum
Nubibus e summis direxit splendide Flatum.
Isque quater ternos ignita luce clientes
Imbuit et dignis numerum successibus auxit.
133.0984A| Hujus inexhaustae praedulcia pocula venae
Sensit Wilfridus fama super ardua notus:
Est votum nobis, si suppetat auctor herilis,
Nomen et elatas cujus depromere palmas.
Huc ades, o formose, Dei per climata testis.
Namque, fatebor enim, tua me pellexit honestas,
Scilicet indulcanda modis odisque canoris:
Coelo vita micans, terris oratio praestans.
Ergo age deciduas precibus suppleto loquelas,
Affer praesidium, ne sit sub falce ruendum.
INCIPIT VITA.
I. Wilfridus in Britannia ortus luce indice.
133.0983B|
Tellus aequoreis circum gyratur ab undis,
Multipetax olim scelerum cultrixque deorum,
Anglicus extruso colit hanc anhleta [ an athleta] Britanno.
Hujus in occiduis convexi partibus orbis
Naturae solitum Wilfridus pertulit ortum.
Anxia dum genitrix parit hunc connixa sub umbris,
Flammivomis lampas radiis praesaga futuri
Coelitus enituit. Vicinia protinus omnis
Praepete concurrit nutanti pectore gressu,
Ignis edax socii subeat ne culmina tecti.
Haerent immoti, nondum miracula Christi
Amplexare cati [ i. e. docti], cum non stupuere cremari.
Est, aiunt, papae! divini numinis omen.
133.0983C| Interea taciti muliebri murmure discunt
Fortunata viri, quoniam nascentis imago
Tali promeruit donari forte sacello.
Hac face laetiferas pepulit puer iste tenebras
Cordibus e multis, gliscens virtutibus almis.
II. Pie institutus, noverca relicta, palatium petit, dein monasterium sub Cudda.
Jam quia mellito dulcescit nectare guttur,
Prosequar arguta juvenem modulando cicuta.
Hic membris etenim comto glaucomate firmis,
Aequaevos habitu studuit superare venusto,
Nil puerile gerens: facundae munia linguae
Aspirante Deo gestis explebat apertis.
At perfecta virum postquam perfecerat aetas,
Natales statuit functa genitrice penates
133.0983D| Linquere et assiduis Domino famuliarier horis.
Quartum post decimum jamjam transegerat annum,
Immitis furias malens vitare novercae,
Cum sociis cessit sueta comitate decoris
Armatus properans juvenis, ceu nobile germen
Nobilium: sed operta fides umbone latebat.
Inde patris dextra pie commendatus avita,
Aulica perspicuis penetravit pergama plantis,
Insignis populi qua tempestate regebat
Dux praeclara nimis Aeonfled cognomine habenas.
133.0984B| Hujus magnificis actutum vultibus almus
Offertur multoque dehinc lepore beatur,
Acceptus cunctis fidei pollebat in actis.
Ac tum fortuitu memorandae Cudda senectae,
Vir probus ingenio, regum meritoque satelles,
Lubrica coenosi postponens gaudia saecli,
Maluit angustae certamen inire palaestrae,
Normalis sese dedans sub regimine vitae.
Is juvenem sacro suscepit amore docendum.
Exin tiro Dei fultus fervore fidei,
Ut verus Samuhel servabat jura magistri,
Fratribus aequali cunctis subjectus amore.
III. Romam peregrinatur; ab Ercomberto detinetur quadriennio.
Jam gravis electam purgarat sarcina mentem,
133.0984C| Excoctumque diu solito flagramine pectus
Concipit internas Jesu spirante salebras.
A virtute volens virtutis in alta migrare,
Romuleum statuit concurrere gratis ad altar,
Scilicet ut veteris lustraret busta piacli,
Augmentumque suis quiret conquirere votis
Haec pia praefato narravit sensa magistro.
Archades hinc ambo voto statuere sub uno,
Culmen apostolicum peteret, creperumque piaret.
Et regina quidem faustum conferre levamen
Praetaxata volens, regi mandata propinquo
Dirigit ac Domini placidum committit alumnum.
Erchumbertus erat, plebis qui sceptra tenebat.
Hic sine fraude virum coluit, sine peste refecit.
Tandem triquadro postquam servaverat anno,
133.0984D| Pluribus emisit sociis fretum duce quodam,
Barbaries Biscop Baducing quem inculta vocabat.
Prospera flabra virum litus jecere sub aptum.
Gallica rura petit, Lugduni culmina scandit.
Mox juga corripuit, comitum deliquia sensit,
A duce deseritur, Christi tamen ore locatur.
IV. Lugduni a Dalwino.
Tibia veriloquo cecinit miracula plectro:
Vis tamen innatae reticet haud mystica musae
133.0985A| Pangere magnificas athletae nobilis odas.
Moenia praefatae praesul memorabilis urbis
Christicolamque gregem septis servabat amoenis,
Francorum Dalwinus adeps: qui sicuti furvas
Pallenti lychino depellit rite tenebras.
Postquam fama volans pulsavit praesulis aures,
Accit continuo, praebens solamina justo,
Excipit hospitio, dapibus fovet oreque mulcet.
Praesensit quippe praecordia casta juventae,
Illustrisque viri faciem perfecte micantem.
Heus, inquit, hospes, mecum sis perpete sospes.
Dum juvat, uberibus pro votis utere glebis,
Farris et excreti communis copia vini.
Si vero consueta placent connubia forte,
Ne differre pares: generosi sanguinis altam
133.0985B| Immensis opibus cognatam trado puellam;
Meque patrem tibimet, temet mihi dedico prolem.
Haec placidus heros exprompserat ore jocundo.
Tiro dehinc agilis voti non immemor infit:
Ardent excoctis fibrarum omenta laternis,
Abdita conceptis dum detrahor, optime, votis.
Tethys cur tumidas Zephyro minitante salivas
Expetii? Frustra me saeva salacia pressit,
Cosmica si spreto repetam contagia Christo.
Sedis apostolicae viso primum cliothetro,
Aeria merear si longule vescier aura,
Te, pater, ex animo soboles devota videbo.
His ita compactis, opibus pro velle paratis,
Praesulis auxilio perrexit calle secundo.
V. Romam tamen peraccedit, ubi a Bonifacio edoctus, papae donariis honoratus, Lugdunum revertitur.
133.0985C|
Quamvis informi Terpsicore paucula versu
Luserit, ardet amor quo pluscula cara superstes
Expediat, famulumque Dei super aethera tollat.
Namque iteris longos explevit honeste meatus,
Optatamque diu Petri properavit in aulam,
Tripudians pandis callido sub pectore venis.
Praeterea Andreae germana diaulia sancti
Ingressus, dictu mirabile! poplite cosso ( sic ),
Ingentes animos labiis patefecit apertis.
En ego commissis veniam deposco piaclis,
Inquit et excelsi testor per sceptra Tonantis,
Solve meae precibus molimina tarda loquelae,
Si quid habes fidei, pie doctor, apostole Christi.
133.0985D| Haec mox explicuit, non serius edita sumpsit,
Ingenium fandi capiens pariterque legendi.
Anglicus indicio superest adhuc quoque clerus,
Divinas pangens Latiis sermonibus odas.
Ille vaporatis afflatus haustibus erga
Auctorata volans altaria, liba piarum
Fundere jure precum studio satagebat inormi.
Unde sibi praeceptorem lucratus ad unguem,
133.0986A| Bis didicit bini pia dogmata docte fluenti,
Ritus paschales, varium lunaeque recursum,
Ignarasque suis latiatim sane rubricas.
Nomen erat tanto Bonifacius huic pedagogo,
Profuit iste viro nimium, quem glorificandum
Sub sacris papae venerabilis abdidit alis,
Exponens longos animi ferventis agones.
Quique fidem cernens, dextram praetendit, et ipsum
Liberius lata perfudit blande charita ( sic ).
Fultus sic pretiis sanctorum ex artubus almis
Relliquiis, pernix reduces supra memorati
Convertit gressus cara ad habitacula patris.
Commode cuncta meat, Lugduni celsa subintrat.
VI. Post annos tres tondetur. Dalphino caeso, Britanniam repetit.
133.0986B| Quid narrem lacrymas alterna fronte profusas?
Gaudebant ambo, Wilfridus amore paterno,
Nec minus ipse pater dilecto pignore viso:
Quemque prius animo moerens laxarat amaro,
Permulcet, blandis dans basia casta lacertis.
Nunc singillatim modo miscent laeta vicissim.
Sero quidem rediit, verum tria lustra peregit
Hospite cum prisco, discens examine multo,
Abdita multimodae scrutarier antra sophiae.
Urit amor juvenem, nec tardat grata cupido,
Occuluit quod tecta pio synthemate virtus
Prodere. Nam crines summo de vertice passos
Pontificis dextra primum titulante recidit,
Optans vivificae sustollere stigma coronae.
Archipater gaudet heredem nactus opimum,
133.0986C| Cui queat eudoxas moriens committere caulas.
Arbiter ast rerum praesciverat hunc aliorsum
Vomere salvifico sulcare novalia Christo.
Francorum tum forte scelus vastissima pestis
Augebat, Balthild reginae nomine pistrix,
Olla velut fervens stygia fuligine tosta
Instabat laceris agios laniare creagris.
Non nostrum facinus metro discludere tantum.
Ecclesiae novem violaverat ense patronos [episcopos],
His licet exceptis, quos non capit ars numeralis.
Horum praefatus sine casu criminis unus,
Dalwinus fuerat verbo, re, speque beatus,
Quem fera multatrix lictoribus impietatis
Addixit saevas mucronis pendere poenas.
133.0986D| Hi mox arcessunt crudelia jura furentis,
Multivolae Domini beluae, quam jura tueri.
Ergo petens diri praefixum scamma duelli,
Accepit socium, quem fecerat ante propinquum.
Rennuit ipse tamen, huic ne foret exitus idem.
Sic Pater aeternam sumsit moriendo coronam,
Filius et fortes vixit tolerando labores,
Cum moerore gravi condivit funera caesi.
Protinus ipse parans reddi natalibus oris,
133.0987A| Caeruleum rapidis sulcabat Nerea [mare] remis.
Littora felici patuere salubria cursu.
VII. Regiam adit. A rege praedia accipit et II Ripense monasterium.
Fasces imperii reges tum forte gemelli,
Alfridus imperitans, una genitor simul Oswiu,
Foedere consorti servabant scitaque vulgi,
Ardentes animis subdi coelestibus orgiis [ i. e. mysteriis].
Nec potuit latebris abdi fax missa nefandis.
Mox proceres inter rumusculus exiit aulae,
Scilicet adventasse virum virtute vigetum,
Optima clavigeris qui fatur dogmata coeli.
Regalis sane subiit proscenia fundi,
Pax domui tunc, infit, huic, captimque loquelas
Tractat evangelicas, quas indice discere Christo
133.0987B| Promeruit, latae penetrans gymnasia Romae,
Quaeque sub argutis congesserat optima Gallis.
Attonitus stupidis princeps sermonibus ultro,
Non puduit glauco telluri sternier ostro,
Ore petens agii confestim se benedici.
Explevit. Cum rege manens, sat multa benigno
Obtinuit merito pecuaria, praedia, census,
Atque monasterium vulgari nomine HRipis.
Qui non aeratas instabat condere gazas,
Dapsilis ast cunctis, dedans hermenia vitae,
Pauperibus largas praebebat sedulus escas,
Exemplo pendens cogitet quid spiritus ardens.
VIII. Ab Aegilberto Gallo episcopo presbyter ordinatur.
Materiem fandi dabit amodo gratia tanti.
Interea Boreae praesul defertur ab oris.
133.0987C| Aegilbertus erat, doctrinae robore mactus,
Astabat ducibus, suadens quae mandat Jesus.
Is mox Wilfridi vitam meritumque notavit
Praecipuum. Sermone ducis sententia fertur,
Utile personam gradibus donando beari
Divinis, quam non hebetet censura palustris.
Allegat praesul facilis: verum ille juventae
Excursus trepidat, ne forsan mobilis aetas
Praecipitem pravae retrahat per competa sectae.
Tandem colla jugo subdens delecta petito,
Ordinis aptatur caelebs in honore secundi [ i. e. sacerdotii].
Tum magis atque magis fructu meliore gravescens,
Sufficiebat ovans cunctis documenta salutis.
IX. Schismate exhorto de Paschate, Wilfridus Scotos revincit.
133.0987D|
Orta dehinc pestis geminum discludit in orbem
Unicolam verae fidei sat morbide plebem.
Dumque tremunt bifido corruptae schismate partes,
Eoo coiere simul, gelida sed et Arcto,
133.0988A| Scottica plebs, et Picta cohors, vulgusque Britannum.
Hinc regale decus, ephoeborumque manipli,
Turba senum, praesul violento deditus Euro.
Stant acies dubio certatim fine retentae,
Publica declivae fiunt divortia lunae.
Inde loquax positae Colmanus episcopus umbrae,
Dat praecepta prior subito lapsura fragore.
Nos seriem patriam, non frivola scripta tenemus,
Discipulo Eusebii Polycarpo dante Joannis.
Ille etenim bis septenae sub tempore phoebae,
Sanctum praefixit nobis fore Pascha colendum:
Atque nefas dixit, si quis contraria sentit.
Docte quidem morem narrans depromsit avitum,
Utpote praeteritae recolens choragia zoae [vitae].
Sed non aequatis appendit lancibus aequi
133.0988B| Testamenta Dei, veris aequata chylindris.
Condoluere Patres, caeco quia numine fratres
Nituntur validis tabularia menda tueri,
Obicibus faciles nec cedunt posse refelli.
Heroum jussu clivosi tramitis atqu
Anfractus lubricae prudenter devia sectae
Wilfridus legitur spermologus arte sagaci
Pellere, nota peregrinae cui famina glossae.
Hinc dubios inter cuneos orator adorsus:
Ter centum memini ter senos atque gerontas,
Limpida collectim Nicaeae exempla tulisse.
Quae si perspiciant, mox eluctabitur omnis
Desidiae scabies, torvis illata chelydris.
Metarunt etenim ter seni themata cycli
In sese refluos juncto monade recursus.
133.0988C| Hic tenet: ignorat sed hunc gens indiga veri,
Caecutiens lippis quid differt discere ocellis.
Dixerat, effertur legionum valde favore.
Addit praeterea plano sermone profatus:
Haec immota manent cunctos oracula soles.
Stirps quaecumque volet fixos obvertere fines,
Tartara flammiferis sudibus sub acerba rotetur.
Quo dicto siluit Princeps, canique sequaces
Frigida convulsis vexabant pectora pugnis.
Solvitur in tenerum confestim concio luctum.
Dulcia post modicum rex mitis protulit ora:
Condecet eniti poenis Acherontis adusti,
Exemptas justis mentes miscere suadelis,
Dicite, quaeso, Patres [ f. fidei] fervore calentes,
133.0988D| Numquid olympiaca Petro quis major in aula?
Quem nos et prisci dudum legere tyranni.
An Columchilla quo plebs infausta superbit?
Synodus elata respondit voce beata:
Petrus ab altithrono donatus desmate Jesu,
Difficit ignavae torquentia lora senectae,
133.0989A| Suscipit elisiis justum spiramina zetis [mansionibus],
Utpote coelestes retinens pro munere claves.
Hunc, inquit, plebes, hunc amplexemur et omnes,
Ne non vitalis pandatur regia templi.
Rex ait, et victi cesserunt improbe Picti,
Colmanusque suas inglorius abjicit arces,
Malens Ausonias victus dissolvere leges.
X. Eboraci designatur episcopus. In Gallia vult ordinari.
Auxit rorigeri per quem micat astrea coeli
Victoris specimen, quem jam transvexerat Alpem.
Nam postquam dicto sedes viduata patrono;
Consulto Regis, necnon hortamine plebis,
Lactea suspensis qui praebeat ubera mandris,
133.0989B| Wilfridum patria creverunt voce legendum,
Lilia suppressis et norit comere lappis.
Territus ipse quidem viridis pro tempore succi,
Mille movens animo balearica tela nefandi
Hostis, et ignotas aegrotis sensibus auras.
Sed ne blasphemae ruat in praerupta catervae,
Aut vitet sceleris madidas lustrare lacunas;
Suscepit humilis quid fors jubet imperialis.
Ergo manet solitus succincto sudor alumno,
Emicuit quamvis genialis flamine vertex.
Convenere dies graduum, quibus ardua moles
Excipienda viro. Tunc fatur regibus ultro:
Inconcussa, duces, vestri sententia, quaeso,
Si fortunatis agitat mea dogmata fatis,
Primum praeteriti fas est meminisse laboris.
133.0989C| Nam superest recidiva lues dum lisque veterna,
Monstris haud patiar maculatis colla beari.
Gallica non paucis pavit me glarea aristis [annis],
Hesperiumque decus laribus servatur in illis.
Illac commissi properans sandalia juris
Accipiam, pontus ni forte repagula nostris
Classibus opponat, valido turbone coactus.
Indulgent proceres, magnates, necne calones.
XI. Fretum trajicit. Consecratur.
Mox rebus gestis ornatur regia classis,
Coelicolae socias laeta exceptura phalanges.
Navita felicis defixit stigmata clavi.
Multiplices nectens malo trutinante rudentes.
Solvitur, et laxis fastigia spumea verrunt
133.0989D| Ocius antemnis pelagi, nec inepta capessunt
Littora, gratanti subeunt et pectore portum.
Interea placidi patuit legatio nautae.
Pontifices coeunt alacres, ut nota voluntas
In conventiculis adsumitur immaculatis,
Pertonuitque tubis aedes pretiosa beatis.
Stat duodena cohors multis stipata columnis,
Exsultant jubilo miscentes organa sistro,
Mystica veriloquo traduntur et arma ministro.
Occiput effuso gratis pinguescit olivo,
133.0990A| Candiduli primum renitent ornacula lini,
Aurifluae rutilant serrano murice zonae,
Comuntur roseo candentia podere colla,
Gemmata vehitur archontum more curuli,
Induit ormiscum subiit hoc schemate templum.
Postquam signa tulit multo radiata metallo,
Astitit, eucharis [eucharistia] libamina consecrat aris,
Omnibus expletis remeat, navemque subintrat.
XII. Rediens tempestate jactatur. A praedonibus impetitur. Victor portum attingit.
Sed quia felices tentatio comprobat omnes
Indivisa comes; dum tensis alta pererrant
Marmora Psalmigraphi recolentes orgia velis
Ecce repentinis pontus fundotenus undis
Infremuit, casus agitans artemo minaces
133.0990B| Longe sub ignotis minitat labentia ripis
Agmina dira pati vicinae impendia mortis.
Incumbunt remis, vexatur languida puppis.
Cruribus ipse Pater navalia procubus arma
Confirmat positis, intentans lumina coelis.
Ecce sub infausti contraria littora portus
Gens effera suis casum spectabat in armis,
Praedari fragilem captiva plebe carinam.
Quos Pater intuitus, humili sermone precatus:
Naufragium servatis, ait, sed sponte mearum
Grandia contribuam, resipiscite, munera rerum.
Nos equidem gravis afflictat violentia ponti:
Sed velox aderit, fateor, miseratio Christi.
Stans volucres augur solitus servare sinistras,
133.0990C| Despumat tumidis oracula saeva labellis:
Eumenides furias vocitat sub murmure Parcas,
Manibus infernis ut fortis mandat Erinis [Erinnys]
Expedit admisso plebs cara cruore litari.
Hoc ait, et properans bellum ferale perurget.
Praesul item sanctas tendens ad sidera palmas,
Invocat auxilium divinitus adfore magnum.
Haec inter tereti juvenis scutale lapillo
Ornat, et infandi torquens per inania vatis,
Figens sincipiti trajecit in antra cerebri.
Corruit utque vafer, clamoribus aestuat aether
Cara dehinc recolit pastor miracula David:
Incubat ipse magis, avertitur impia pestis.
Conclamant acies truculento marte ruentes,
Vocibus infestis concursant agmina regis.
133.0990D| Quid plura? quoties crudelia bella lacessunt,
Excipiunt ictus Jesu vigilante cruentos.
Unde quater victi remeant, victorque sereno
Evehitur pelago, frustratus remige quino,
Optatumque tenent repetito limite portum.
XII. Ceadda Eboraci substituto, in HRipense monasterium secedit. A Volfario rege Merciorum expetitur. Cantiae ministros ordinat, monasteria construit.
Hi quoque quos pridem regalis concio victos
133.0991A| Expulerat, fraude tantum potuere mereri.
Gallica detentus ponto dum rura vagatus,
Temperiem lente speraret adesse jocundam,
Mutavit malefida locum defectio regis.
Constituunt etenim perverso canone Coeddam,
Moribus acclinem, doctrinae robore fortem,
Praesulis eximii servare cubilia: sicque
Audacter vivo sponsam rapuere marito.
Obvia turba Patri luctu quatiente revelat,
Divertitque humilis sub nota mapalia HRipis.
Usque adeon, potuit quisquam nescire moveri?
Non hunc subreptae tanto discrimine sedes,
Non illum sumti multo luctamine fasces,
Aut labor, aut tumidi conterruit ira profundi:
Spe meliore manet latebris contectus in illis.
133.0991B| Saepe licet proprias videtur pascere ovillas,
Nulla datur requies, vicino urgente colono.
Quaeritur a ducibus, quorum Wlfarius unus,
Nobilibus pollens per Mercica regna triumphis;
Vix potuit fato pastorem efferre locello.
Qui postquam meruit tanto doctore potiri,
Affectu coluit, terris et honore ditavit.
Ekbertus vero, quem Cantia rura timebant,
Dum pastore caret, flexo rogitamine poscit,
Ordinet ut sacros decreto more ministros.
His ita digestis, natales prospere fines
Asseculis fultus repetit fastu sine multis.
Plures instituit normali tramite cellas.
Vitam privato servare monebat asylo.
Se quoque continuis ter ducti solibus anni
133.0991C| Accinxit solitis fidei pugnacibus armis:
Nec cessit diri spolians capitolia furis.
XIV. A Theodoro sedi restituitur.
Emensis igitur praedicti temporis annis,
Mittitur Ausoniis pastorum praesul ab oris
Cultor justitiae Theodorus ac pietatis.
Comperit ut justum collata sede revulsum,
In commune dolet violatae foedera legis.
Mox foribus raptis Coeddam dimovit, et apte
Praefecit sedi longum pastore vacanti,
Wilfridumque suis redimivit protinus aulis.
Sic patiens meruit collato jure pacisci.
XV. Templum resarcit. H Ripensem basilicam sacrat.
133.0991D| Redditus ergo suis, instabat promtius illis.
Ecclesiae vero fundamina cassa vetustae,
Culmina dissuto violabant trabe palumbes.
Humida contrito stillabant assere tecta:
Livida nudato suggrundia pariete passa
Imbricibus nullis: pluviae quacunque vagantur.
Pendula discissis fluitant laquearia tignis,
133.0992A| Fornice marcebant cataractae dilapidato.
His ita contuitis, exhorruit ilicet alti
Viribus ingenii reparare peribula templi.
Incumbunt fessi vasto sudore latomi,
Nec minus approperant opicizi ( sic ) emblemata proni
Arcus incultos hyalino [vitreo] claudere velo.
Pondus et informes atlantes [columnas] ferre priores
Jussit et expletum: lymphis perfunditur absis,
Albanturque suis lustrata altaria peplis.
Exin glorifico persolvit munia Christo.
Crescit summa viri, crescit dilectio sancti,
Virtutum genitrix almorum florida nutrix.
Non igitur coeptum dissolvit dexia [ i. e. prosperitas] votum,
Picria neve tulit. Seu dissologia [discordia] rupit,
133.0992B| Theosopho spirans animo cognata synergus
Oppida diffuso HRipis amplificare colurno.
Illic planata decusatim vomere terra,
Symmetriis perpendiculo perfecte libratis,
Ecclesiam statuit, talamum Christoque dicavit,
Tandem post paucas ornatis rebus imeras.
Convenere duces, necnon basileia pubes,
Tristatae comites, vulgi promiscua strages,
Ecclesiae proceres aedem pro more beantes,
Ornarunt altare Petri sub honore canori.
Stans in cancellis dat cunctis sperma salutis,
Regibus edixit, repetitaque rura recepit,
Verbo necne cibo triduo turbam satiavit.
Optima quaeque dedit libens exenia miris
133.0992C| Deflorata modis, capsacibus [atque gemellis (gemmulis)
Codex aurato conseptus grammate scriptus,
Auctus ( sic ) evangelicum servans in corpore textum.
Cumque benignivolo persolveret omnia corde,
Inflatur nullo Jesu moderamine typho.
Quapropter merita donatus digne chorea
Floruit, ut quondam Moysi sub tempore lampas,
Pandens aeternae callem patriamque quietis,
Atque domos sibimet superae religionis amicas.
XVI. Baptizatos confirmat. Puerum mortuum suscitat, eumque baptizat et Deo sacrat.
Quid? loquar an sileam? verbi da, Christe, lucernam.
Exiguum dixi, liceat jam rumpere longas
133.0992D| Inscitia cogente moras, ne lingua pudorem
Praesumtrix tulerit. Neque enim modo sufficit ulla
Virtutum pelagus percurrere rite tuarum,
Quas meruere tui per te complere coloni.
E numero quorum Wilfridus marchio summus,
Nobiliter superae ducens per pascua vitae
Pastor alebat oves: ut propulit eminus hostes,
133.0993A| Monstrabat liquidis salvandos tinguere lymphis
In Patris et Nati necnon et Flaminis almi
Nomine, chrismales adhibens Pater ipse fluores.
Quem populi pulcra medium cinxere corona.
Ecce per offusas denso tamen agmine turmas
Plena metu mulier, defunctae funera prolis,
Sandapilam fugiens, fessis ostentat in ulnis.
Stat turbis immista fides, terrorque gementem
Afflictant tacitis circum praecordia flagris.
Tum Pater accessit, mox pallida conspicit ora.
Obstipuit, haesitque loco temeraria latrix,
Pronior incubuit, luctum singultibus auxit.
O Pater, elatam noli deponere dextram.
Orbatam nato matrem cur despicis uno?
En qui confirmas Christum fore [esse] cunctipotentem,
133.0993B| Imple fidem gestis, miserae da pignus alumnae.
Ingeminat querulas instanti murmure voces.
Concio concurrit gemitu collecta misellae.
Fit plangor grandis. Tandem compassus herilis
Praesul, agit tacitas sancto sub pectore grates,
Perfida quod novit Jesum rogitare caterva.
Moxque solo fixus claros in corde meatus
Tunc reserat, faciem lacrymis et corcula palmis
Afficit, Adonaique pio clamore citavit.
Consurgens autem praesensit adesse salutem.
Timpora cumque manu palpasset frigida; functus
Caesariem movit, vitali redditus aura.
Vulgus inexpletas confusis vocibus odas,
Haec ubi sunt patrata, dedit: puer illico sacris
133.0993C| Baptizatur aquis, miserae dans gaudia matri.
Protinus acceptum secum portavit alendum,
Jussa patri post septenos ut redderet annos.
Ast cogente fero contemsit dicta marito,
Exsul ad externos fugiens cum prole Britannos.
Nec multum latuit. Posthaec non sponte reduxit
Praefectus puerum quidam Patris in dominatum,
Exin divinis illum famulatibus addit.
Pluribus exemplo puer isdem profuit almo.
Tunc fax emicuit, quae inter crepitacula fulsit.
XVII. Angliae felix status. Egfridus rex Nortanhumbrorum Pictos rebelles perdomat Wilfridi meritis.
Anglum tum gemina fulgebat lampade regnum.
Pontifices regis consulto digna gerebant,
Rex quoque praesulibus latria servibat honora.
133.0993D| Summa quies plebi legalia jura tenenti.
Frugiferis gravida gaudebant horrea glebis,
Epibatae [nautae] faciles ausu sprevere latrones.
Classica dira silent, nec formidatur egestas:
133.0994A| Promicat Ecclesia pacato foedere nexa.
Laetifer invidit, conamina mille reclusit,
Rumperet ut sanctam perverso schismate pacem.
Aggeribus crassis nisa est gens Picta rebellis,
Anglorum solitas jam tunc non ferre catenas.
Egfridus imperii largas retinebat habenas.
Conjunx alma viro Edildrid, famosa virago,
Addita conjugio vixit castissima virgo.
Princeps ergo leves animo flammante cohortes
Admovet, indomitoque reos mucrone trucidat.
Exclusere duos caesis ex hostibus amnes,
Manubiis fratri regis venere manipli,
Dant stragem late, redeunt in colla catenae:
Perfruitur magno rex victor longe triumpho.
Non armis etenim raro cum milite vicit:
133.0994B| Sed virtute Dei, meritis et praesulis almi,
Obtinuit gentes vacuo turgore minaces.
XVIII. Mercii quoque perdomantur.
Nec minus innumeras, dum Mercica regna tumerent,
Cuspide confossas stravit rex iste catervas.
Quorum dux cessit fugiens, aevoque sequenti
Addidit Arctois borealia sceptra triumphis,
Fultus magnifico Wilfridi plane rogatu.
XIX. Wilfridus pie vivit.
Virtus ergo viri nullo sudore remitti,
Neve supercilio subrectis nisibus extra
Justitiae verum diduci quibat oestrum [stimulum].
Sane per ignotas instanter mente pererrans,
Divinae gentes sationis tempore passim
Dilatans, exercitium non segne gerebat.
133.0994C| Excubiis pernox gaudens instare secretis,
Corpus perspicuis castum purgat in undis.
Ingeniti fervore laris ne torreat ustum.
Non ardor Phoebi, non algida tempora brumae
Dulcia conceptae rupere volumina curae:
Donec apostolicis jamjam defecta senectus
Praeceptis tanto meruit squalore resolvi.
Nec solus poti scyphum consumere rivi
Fas fore decrevit: jejunia laeta luebat,
Subjectosque viam praecurrens duxit in artam.
Conflua turba ducum soboles conferre sub ipsum
Gaudebat, mirata piam morum probitatem,
Seu servire Deo, seu nosse palatia justo.
Haec quoque falsiloquis praebebant jura linguis,
Ast athleta Dei contectus vellere pacis,
133.0994D| Obsequium mitis odiis suffibat acerbis.
XX. S. Andreae basilicam condit. Elisum sospitati redintegrat.
Praeterea templum caesis instaurat arenis,
133.0995A| Circumdans caecis sinuato fornice cryptis,
Lenibus obductas pingens flavoribus aulas.
Mox recolit tardae collata juvamina linguae,
Andreaeque pii vocitamen contulit arae.
Invidia mortiferi non defuit aura chelydri.
Trullissant etenim muri dum futilis alta,
Corruit in praeceps colliso corpore frater.
Cruscula gressuros non norunt solvere tractus,
Elisisque tori [colli] marcescunt horride fibris.
Ultima cum timidae traheret suspiria vitae,
Concurrunt tristes ad haec funebria plebes.
Praescia mens Patris statim cognovit in antris.
Extimplo lacrymis puro de pectore fusis,
Hortatur reliquos Dominum obsecrare dolentes,
Ut reparet laesam pastor supremus ovillam.
133.0995B| Adfuit, et properam sumserunt membra salutem,
Erubuit laetum vita mediante repulsum.
Quapropter magni laudarunt munera Christi.
XXI. Ermemburgae reginae impulsu Egifridus rex. Theodori consensu, Wilfridis dioecesim in tres partitur. Romam appellat Wilfridus. Insectantium poenas praedicit.
Daemonis ira fremens tantam vult subdole gnosiu
Fallere, delecto quo primum milite caeso
Invalidi fragiles perterreat agminis hastas.
Plurima maturans antiqua recurrit ad arma,
Corrupitque levem regis morbose jugalem.
Haec virosa malae jaciens tum tela pharetrae,
Corcula strophoso violavit vulnere regis,
Rancidulis infesta modis, ceu garrula perdix,
133.0995C| Culpabat justum collatis rebus abuti.
Gloria namque viro totis a partibus orbis,
Agricolae plures, fecundae gramina terrae,
Procurvi proceres, juvenum fetura locuples,
Insuper aethereae monachorum concio vitae.
Postquam pestiferum penetravit corda venenum,
Adscivere suis deceptum prone loquelis
Veri doctorem, justi quoque pene sequacem
Theodorum, supra cecinit quem rustica musa.
Annuit ipse quidem regalibus improbe coeptis,
Substituens ternos sub nomine praesulis intra
Contiguos Patri fines illo usque monarchas (episcopos).
Audiit Eutyches quid rex sibi contrahat, imas
Percontare volens naevo sine criminis iras,
133.0995D| Alta petit lento triclinia opipare gressu.
133.0996A| Ecce faces tanti stimulatoresque pericli
Obriguere metu, commentaturque maligna.
Cur laedor, Pater, inquit, ab his, quos nulla fatigat
Nostrarum, fateor, impune molestia legum?
Nos, aiunt, facinus quamvis cogente senatu
Ponimus, haud quodquam nefas decreta refelli.
Sic testes scelerum firi [fieri] potuere suorum.
Antistes vero nollens desistere coepto,
Quidquid ei pravum pseudo-theosebia nectit,
Romuleo sanxit voto fore discutiendum.
Intuitus quosdam foedo insultare cachinno:
O utinam laetos pueri feliciter annos
Ducatis! sed gaudia sors infesta resolvet.
Nec prius in refluos venient haec tempora soles,
Immatura nimis quam tristia fata luatis.
133.0996B| Haec ait, et sobrio compressit verba palato.
Alfwine post jugulum populi luxere profatum,
Inferias caeso dantes moerendo Clitoni
Cujus post tumulum fratris victoria fluxit.
XXII. Mare transmisso ad Fresones deportatus verbum Dei praedicat.
His ita compertis rediit, laetoque negatas
Corde revisit oves, arentia pectora blandis
Paulatim reparat solamina dando loquelis.
Interea pernix obliquo littore celox [scapha]
Solvitur, aequoreos pertentatura meatus.
Quam circum monachi, dextra laevaque relicti,
Fausta patri pariter lacrymosis questibus orant.
Tunc inimica seges igni tradenda perenni,
Non contenta suae virus fudisse kakiae [malitiae,]
133.0996C| Legatos regi Francorum dirigit, atque
Oeconomum Domini praedati impune petivit.
Sed superi pietate ducis conamina falsa
Macario nullas quibant inferre ruinas.
Laetiferas vero scrobibus versute latentes
Decipulas sensit Winfridus praesul, eisdem
Perditus insidiis, tantum monogrammate lusus.
Praeterea flabris aliorsum prospere versis,
Freisonum laetis portum percepit in oris.
Gentiles stupuere nimis, sed summa mekotes ( sic )
Regem cum ducibus placatos reddidit omnes.
Categorans [praedicans] ergo divinum sperma popello,
Aperuit dulces in falsis rupibus amnes.
Tum pecudum fetura habilis, tum semen in arvis
133.0996D| Crevit, et exsultant sollemniter opiliones.
133.0997A| Post modicum multis tribuit baptisma salutis,
Et fundavit eas Wilbrordus quas habet arces,
Aequiparans tantum fidei fervore magistrum.
XXIII. Frisonum regem in Wilfridum accendere nititur Ebroinus.
Nec tutela ducem, quem multae copia gazae
Francorum rupit, furiis accendit acerbis.
Syngraphidem sculpsit, munus venale notavit,
Quiret Adalgisum collatis subdole regem
Implanare opibus Efruinus [Ebroinus] philocompos
Legati properant, paraphrastica jussa revelant.
Rex vero phronymus scindens ferale volumen,
Aspernatus eos, flammis projecit in altis.
Imprecor aeterno pereat sic caumate, quisquis
Compactae quaerit fidei dissolvere nodos,
133.0997B| Infit: et infestos jussit remeare sodales.
Haud dubium quin lustratus fulgore superno,
Ad cunas agii quondam qui luxit ab alto.
XXIV. Apostrophe ad reginam.
Imprudens mulier, justum furialibus armis.
Cur stimulas? sat erat patria expunxisse beatum.
Quid mare sollicitas? quid casses abde charybdi?
Num tibi quadripatens obedit machina ruris?
Tene jubente poli rutilabit dextimus axis?
Siste, capesse fidem, dynami capieris eadem,
Ocius amisso mutaberis ipsa marito,
Grassatrix scelerum fies inimica luporum,
Christi candidulos pasces modo mitior agnos.
Quem nunc persequeris, posthac devota sequeris,
133.0997C| Multa dehinc populis adhibens monimenta salutis.
Ista per ecstasin scalpello lusimus unco.
Coepta libet solito nunc insanire cothurno.
XXV. Wilfridus ad Dagobertum se recipit.
Ver gelidos tepidis jam solverat aestibus Alpes,
Viribus adsumtis cum praesul laetus ab illis
Gallica rura petens exivit finibus, atque
Nota subit fidens Dagoberti moenia regis.
Is equidem merito, venturus ut adseret ordo,
Publica suscepto praebebat laeta patrono.
Perditus, ut nostis, inquit, popularibus alis,
Excepi moestas tenero olim somate erumnas.
Adscendi tremulum non multo remige lembum,
Pulsus ad ignavos adulescens exsul Hibernos.
133.0997D| En vobis, cujus merui tutamine reddi;
Per me, perque tuam, miles delecte, salutem,
Si qua fides animo, tantum servemus amicum.
133.0998A| Exsultant proceres: neque enim leve principis extra
Praecipuum fas est subjectos velle meare.
Obtulit egregias immenso oromate sedes,
Ire catillatum nec vult rex ultra beatum
Friguttire, petit vetitas alacrior arces.
Magnanimus vero votis regalibus heros.
Non cessit: verum rebus sociisque levatus,
Quin etiam sumto Deodato praesule pergit.
Rursus ab objecto properans sibi rege paratum
Vadit ad hospitium. Bertherus namque patentes
Imperitans terras multo terrore regebat.
Ipse pio solans justum suscepit amore.
Post epulas et post grati carchesia bacchi,
Rex coepit narrare Patri, qui livida civis
Viderit orsa mali sese violare volentis.
133.0998B| Ast ego praeteriti memor, inquit, sancte, pericli,
Ut quondam tellure mea privatus, amaras
Externo sub rege degens sensi cicatrices.
Foedere sed multo quamvis servatus ab humo,
Evasi saevos discedens liber amicos.
Me quoque muneribus voluerunt fallere latis,
Quo te deciperent glauci lacerando Britanni.
Quod si me fidei gentilis amore tenacis
Vendere despexit, te nec minus ipse fovebo.
Claxendix tonuit, comites rex promtulus auxit.
Sic Romana petunt pernicibus atria plantis.
XXVI. Ipso praesente Romae synodus convocatur, in qua restituitur Wilfridus.
Cursores sed jam praemiserat archipolites
Theodorus. Tum Wilfridi pia fama beati
133.0998C| Ausonias notis penetravit nutibus aulas.
Euge ciunt cives certatim protinus omnes.
Exterit abiegnas Petri dignissime valvas.
Agatho apostolicas decorabat praesul habenas,
Justitia simplex, aequi non marcidus auspex.
Edictum posuit, patrium syntagma gregavit,
Atque quater duodena Patrum, nectente diade
Agmina conduxit, communi famine dixit:
Cultus et Ecclesiae fucatur sanctio priscae,
Ni coquat emersas calor ecclesiasticus herbas.
Anglica comperimus vexari pessime regna,
Dum praeter fixos fiunt discidia fines.
Arguto fratres fratrum discrimine clades.
Pendite ne rudibus pereant antiqua bilibris.
133.0998D| Primores Itali trutina pietatis adulti,
Talia doctiloquo retulerunt fata magistro:
Incipe, pastor, habes veterum decreta virorum.
133.0999A| Nunc illos admitte, placet, quos multa fatigant
Instigante fide spatiosae incommoda terrae.
Decernes sermone pio, quid subditus ordo,
Et quid quaeque colant, seu quid vitare jubentur
Ecclesiae, scelus hoc pacto vacuabitur omne.
Allusit: statimque sacras Wilfridus in aedes
Cogitur ipse suas jussus narrare querelas.
Obtulit expressum Patribus diploma legendum,
Ut patriae curas ovium ceu lucra piarum
Sedulus obsequio tractaverit, utque dicatas
Invidia cogente fores suspenderit, atque
Eheu pontificum fraudes qui more procorum
Ornatam proprio sponsam invasere patrono.
Non ego criminibus quemquam depravo peractis.
Praestolor Hesperia qui judicer, inquit, ab aula,
133.0999B| Omnia versifico longum exanthlare relatu.
Alternae perhibent sincera oracula partes
Expromisisse virum: prorsus hunc esse legendum,
Cujus apostolico solidandae robore vires,
Hoc virus ne serpat, et incautos malesano
Inficiat succo, dum Justum pessimat atrox.
Annuit, et scriptis legalibus archierarchus [papa]
Theodoro regique jubet sancita notari.
Ni pietate pari conservent jussa magistri,
Judicio Domini cunctos anathemate plecti,
Quaerentes animam sine re damnare beati.
XXVII. Dagoberto bello impetito et caeso Wilfridus ob ipsum servatum convicio appetitur.
His ita fundatis, ne sicut apostata vilis,
Aut legum profugus sola quaerat perdere nota;
133.0999C| Limitibus planis excessit finibus illis.
Uritur infestus humanae prolis amicus,
Commaculare bonum perquirens livide votum.
Nam properans patuli dum verreret aequora campi,
Conglomerata suis furunt collegia signis
Noxia, regali, ceu fertur, sanguine fuso.
Civiles etenim Dagobertus Marchio dextras
Senserat, et rigidum capulotenus inguine ferrum.
Praelia vibratis intentant comminus hastis.
Arduus excusso quorum convicia telo
Unus pontifici foedo sic ingerit ore:
Delator patriae petulans, moribunde viator,
Gallica tu pridem violasti sceptra, relato,
Qui periit caesus, quem jure sequere, tyranno.
An pravum gessi, regem dum forte remisi?
133.0999D| Inquit, et opto pati gaudens pro nomine Christi.
Mox truculenta ruunt hastilia: deinde remissis
Acclines rogitant ancilibus ut benedicat.
Crediderim rutilo perculsi fulminis igne,
Quod patuit mundo, dum matris fluxit ab alvo.
XXVIII. In Angliam reversus litteras exhibet pontificias.
Nil metuens ergo pertransit gramina tuto,
Securusque cavas intrat velociter alnos [naves].
133.1000A| Multivido fratrum post haec oramine fultus,
Auctorata ferens Petri vexilla beati,
Regales adiit, dans rectis gaudia, postes.
Bullatas offert signato cortice chartas.
Confestim doctae pariter coiere catervae,
Quid narret Romanus apex, audire paratae.
Archistrateios solio prospectat ab alto,
Jus crudele sacris ausus dictare loquelis.
XXIX. Quibus spretis, ipse in carcerem conjicitur.
Post evangelicum catorthoma, post recitatas
Sedis apostolicae causas, indigne ferebant
Oppositi quidam raptam persolvere praedam.
Urgebantur acri furioso pectore bile:
Permulcentque, nefas: perverso fasmate [famine] regem
133.1000B| Spernere syngraphas furtivis rebus adeptas:
Symmystenque Dei gaudent sychophanta notari.
Tandem semoto Patrem trusere locello,
Blanda retractantem regis promissa superni,
Olim qui dixit, qui vos hic, me quoque spernit.
Tum regina gravis hujusce schismatis auctrix,
Praesumsit pretias [pretiosas] sancto divellere capsas,
Non impune sibi tantam sociata rapinam.
XXX. Oratio ipsius ad suos.
Ergo opibus sociis pessumdatus inclytus heros,
Famina mirifico fratribus depromsit ab ore.
Gloria multa, loquens, multo captanda labore.
Cana Patrum series, longos experta dolores,
133.1000C| Vincere multiplices meruit divinitus hostes.
Heroum duodenus apex patiendo beatas
Sidereumque decus Jesu tribuente coronas
Excepit, multum modico lucratur ab ipso.
Nostra licet duram patiantur corpora sortem,
Mentes triticeo coelis indentur acervo,
Quo fruges animae capientur mox locupletes.
Praemia non quaerat, ni qui tolerando triumphat.
Dixit, et actutum lictorum torva vorago
Obstitit, et raptum tenebroso vinxit in antro.
XXXI. In carcere illustratur luce superna.
Qualem te, pastor, laetum tristemve fatebor?
Laetabare quidem te Christi post fore risten ( sic );
Flebas damna gregis pastorum verbere laesi.
Actu coenoso dum stringeris undique vallo,
133.1000D| Num solito non quivisti fulgore potiri?
Exacuere leves inimici frustra ligones,
Nequiquam ancipites inspicant acrius enses.
Tempestiva tibi funduntur lumina coelis,
Inviso properat consueta porismate [meatu] lampas,
Pervigil excubias Jesu dum solvis amatas.
Testis adest custos, ergastula saeva serenis
Inspiciens radiare focis in tempore noctis.
133.1001A| Quid minus a Petro, cui lumen fulserat arto?
Digne quidem parili posthac donabere serto,
Quem voto sequeris, quem tormentis imitaris.
Et ne desperes, aequo splendore nitescis.
XXXII. Pontificias litteras violari non patitur.
Interea multis vexatur fraudibus almos
Exsecrare apices, actusque probare feroces.
Vertex si capulo, dixit, caedatur acerbo,
Aut terebrent costas instantia pila tenellas;
Unum iota meo nunquam frustrabitur astu,
Quae sanxere Patres Petri documenta sequentes.
Sic legit fuscos primatum offendere vultus
Non et apostolicos consensit fallere ritus.
XXXIII. Praesidis uxorem pene exanimem sanat.
133.1001B| Carpitur inde gravi conjunx dilecta veterno
Praesidis, infaustas ha ha! procurantis habenas.
Corpore contrito, compagibus atque solutis,
Mortua contractis fluitabant viscera nervis.
Sensu pene carens, extis jam condolomatis
Grande viro scrupulum congesserat, extima vitae
Spectanti, dum praeteritae spiramina reddat.
Protrahit illa moras: tandem velociter artas
Vir supplex satagit sancto reserare catenas.
Fletibus haud modicis deposcit opem medicantis.
Ergo Pater, solito pietatis munere fisus,
Passibus approperat conferre juvamen anhelis.
Adfuit, et turbas removeri jussit adactas.
Hinc precibus fusis, perfudit viscera lymphis:
Mox rediit priscos vitalis fervor in artus.
133.1001C| Nil nocuere virum crudelia lora beatum:
Quin alacri vultu lucum remeavit in ipsum,
Nec puduit tetras iterum curare cavernas.
Praefecto cognomen erat quem diximus Osferd ( al. Osfred,)
Conjugis ereptae vocitamen dicitur Ebbae,
Post modicum sacro gaudebat condita velo.
XXXIV. Artius religatur, sed frustra. Solvitur.
At Praeses timidus, rerumque stupore coactus,
Malle pati propriae dixit dispendia vitae
Intimat, et saevo quam justum prodere regi
Isque tumens nimium praecipit acerbius illum
Compedibus rigidi damnatum carcere ferri
Stringere, mutata custodis sorte prioris.
Urgentur chalybes furcos aptare bicornes,
133.1001D| Et sterili funes nexare labore trilices,
Quis terrere queant athletae corda ligati.
Sed quo suppliciis animo mordacius instant,
Prorsus eo minimum se profecisse stupebant.
Nam quaecunque sacris nectebant vincula membris;
Aut diffusa cadunt, aut forte incongrua fiunt:
Artubus innocuis libertas cessit herilis.
O crudele genus! frustra contunditur incus.
O scelerata manus! quid prodest laedere corpus?
Non metuit jugulum, quem contremit indere lorum.
Digne satis gressus tremulae fugere catenae,
133.1002A| Pacifice qui currebant per competa vitae.
Ergo alacres pastor curans mitissimus agnos,
Lingua perdocuit, manibus baptismate tinxit.
XXXV. Regina ob sublatum reliquiarium punitur. Wilfrido liberato convalescit.
Oppida commissi verum dum marchio regni
Permeat, illecebras explens pompose caducas,
Ecce repentino turbantur gaudia casu.
Dum raptis etenim conjunx regalis abuti
Audet relliquiis, spirans typho impietatis;
Vindex ira subit, satan per viscera gannit:
Quem coluit petulans, hujus sit hospita bacchans.
Talibus attonitis accessit regia nutrix
Anne patent, inquit, veteris commissa piacli?
Extera Wilfridum violant ergastula justum:
133.1002B| At tua terrifico quatiuntur daemone membra.
Sprevisti emeritas Petri de culmine chartas:
Excipis en dignas irato judice poenas.
Capsaces [phylacteria] collo demsisti immunda verendo:
Nunc moribunda Baal vinciris et ipsa veruto.
Naribus immanes ceu fundens torridus ignes,
Rex aderat, quem sic genitrix affatur honesta:
Jam memor esto tui, loetargum subrue, fili,
Ultio dilectam profligat summa jugalem.
Sed tu sceptrigeram si vis augescere dextram,
Vincula solve viri, quoquam sine crimine nexi:
Et si fers animo, jubeas discedere regno.
Annuit invitus, patuit mox carcer apertus,
Reddidit et claram nubes densissima stellam.
133.1002C| Protinus immeritam sensit regina medelam.
XXXVI. Wilfridus liber deserit patriam. Palabundus adversariorum factione.
Excedens igitur patriam cognataque rura
Deserit, australesque petit velut advena terras.
Nobilis expulsum per devia quaeque viator
Obvius excepit, mundi quia summa potestas
Indefinito praefixerat omnia verbo,
Defore nil justis spondens pro se tribulatis.
Regia progenies Berthwaldus munere dives
Nec latuit: statimque furor hostilis inarsit.
Sed Pater a solito nunquam sudore fatiscens,
Instruxit gregibus monastica jura fugatis.
Jam fati tellure viri tunc invida pestis
Corda ducis zabuli praestrinxit hospitis apti,
133.1002D| Fratris Edilredi per Mercica regna decori,
Cujus in obsequio conjunx inimica manebat,
Ekfridi germana trucis tumidique tyranni.
Hi pulsare virum multo terrore serenum
Haud cessant, coguntque datam molimine pravo
Degenerare fidem. Sic compulit ire carentem
Hospitis auxilio, comitatum praeduce Christo.
Profecto alterius susceptus regis in aulis,
Femineas patitur instinctu daemonis iras.
Ermenburgis enim totius criminis altrix,
Cladibus, ut cecinit praemisso musa tenore,
133.1003A| Multimodis torsit tantum furibunda patronum:
Saeva soror cujus Centwine regia conjunx
Expulit indemnem nullum servata [servando] pudorem.
XXXVII. Ad Australes Saxones se recipit. Regem Edilwalk cum suis Christo lucratur. Coenobia construit.
Quid strides, peritura seges, aut sulfure averni
Perpete torreris? en aspernata probabis.
Ipse sibi patriam praesul non longe jacentem
Adquiret, nondum divino vomere scissam.
Non licuit cultis committere semina sulcis.
Anne vacat saltem steriles invertere glebas?
Non timet exsilium qui gestat pectore Christum.
Gens igitur quaedam, scopulosis indita terris,
133.1003B| Saltibus incultis, et densis consita dumis,
Non facilem propriis aditum praebebat in arvis:
Gens ignara Dei, simulacris dedita vanis.
Hanc adit intrepidus, sincero dogmate fretus,
Adsistensque duci, pertractat munia Christi.
Foedere complacito statim captatur ab ipso,
Non auri pretio, ferro non hostis avaro:
Juravit pactos nunquam dissolvere nodos.
Hinc passim sacris permulcet corcula verbis,
Lucratusque ducem feliciter, atque jugalem,
Emicuit mediis fax indefessa tenebris.
Delubra contritis pereunt velocius aris.
Nec doluit madidas subvertens augur acerras.
Dulcia divino funduntur mella canistro,
Tinguntur plebes sanctum baptisma petentes.
133.1003C| Rex quoque vivifica perfusus nobilis unda,
Praedia delegat, coenobia praesul adornat.
Edilwalch princeps vocitatus dicitur iste,
Wilfridi meritis qui novit coelica tempe.
XXXVIII. A Cedwala in regnum restituto excipitur in Westsaxoniam.
Teque canam, fugitive puer Cedvalla, negatis
Quem fudit sceptris nemoroso Ciltena [Westsaxonia] luco.
Audacem quippe Wilfrido subdere mentem,
Ut quires redhibere tui diademata regni,
Magnorum quaerens evadere fata malorum;
Crevisti patiens, rex fortis, ab exsule pasci.
Tempus post modicum fidei capis incrementum.
Nam vertex tremula quem dudum foverat ulva,
133.1003D| Praesulis auxilio rutilat cingente corona.
Tu quoque pontificem multa tellure ditasti.
Felix exsilium, quod poscit purpura regum!
Immo Pater felix, exsul pro foedere pacis!
XXXIX. Egfrido mortuo, redit in gratiam cum Theodoro.
Rumor tunc prodit, quia bello plura cruento
Agmina corruerant alterna caede vorata:
Ekfridusque feri percussus cuspide Picti,
Exsilio sanctos desivit trudere pravo.
Praeterea pastor Dorobernica claustra gubernans
Theodorus, damnare nefas in praesule quondam
133.1004A| Commissum cupiens, jamjam vergente senecta
Expetiit revocare virum sat inepte repulsum.
Ergo redit humilis, implens exacta prioris.
Hos inter praesul Erchenwaldus venerandus.
Accedunt terni verae funabula lucis,
Exorsusque dehinc senior Theodorus infit:
Poenitet en, Fili, quia tot tormenta subisti.
Ultima porro meae properant confinia vitae:
Tu quocunque modo deliqui, quaeso, remitte.
Terruerant animum Wilfridi gesta beatum.
Tum coelis oculos attollens, brachia terris,
Indulsit facinus, sicut praecepit Iesus.
Ergo solo strati, poscunt miseramina Christi.
Inque vicem culpis perfecto corde remissis,
Gaudebant lacrymis sobria de fronte profusis.
XL. Aldfrido et aliis commendatur.
133.1004B|
Jam fasces regni, jam publica sceptra peremti
Sumserat Aldfridus. Mox pastor scripsit eous
Sedibus abreptis reddi debere beatum
Christi mathiten post tanta pericula sennem:
Ne contingat huic moriens quod pertulit Ekfrid,
Qui voluit dictum primus spoliare patronum.
Hoc et idem cunctis statim designat amicis
Aelflede, quae virgineo succincta pudore
Pascebat nitidas Jesu prudenter ovillas.
Tuque clientelae, princeps, memor esto cupitae.
Scripsit Edilredo cognato morte sopito,
Qui studuit toto Wilfridum pellere mundo.
Nunc age, communi si vivas optime voto,
133.1004C| Saepe meis, fateor, parebas phronyme [prudenter] dictis.
Jam quoque Pastoris extremos crede rogatus,
Ut tua praecluibus gliscens cuprepia [excellentia] sceptris,
Ardua Romulei servet praecepta vigoris,
Quae statuere Patres Petri vectigal alentes,
Agatho praecipuus, Benedictus, Sergius atque.
Dux etiam monitis arrisit protinus istis,
Summo ceu decuit servans in honore magistrum,
Usque sub extremam vitae frustrabilis horam.
XLI. Ab Aldfrido revocatur.
His ita consertis, Aldfridus stemmata regni
Non obscura gerens, Christi revocavit alumnum.
Certatim priscas possedit deinde casellas.
133.1004D| Pelluntur moechi, sedes vacuata patrono
Redditur: applaudunt cives felicia fantes.
Lucidus Ewroica [Eboraca] resplenduit axis in aula.
XLII. Aldfrido iterum vexante, rursus confugit ad Edilredum.
Felices populi tanto pastore potiti!
Vix tamen exiguo manserunt gaudia lustro.
Nam modicum trita viguit perversius hydra.
Ardescunt veteres crebris pulsatibus ignes,
Ecclesiae puppis vexatur dire procellis,
Cogitur et rursum nauclerus mittere clavum,
Anchora ni firma primum solidetur arena.
133.1005A| Rex etenim dictus, ligurum [ligurionum] ferrugine tinctus,
Distendit variis veracia stamina pullis,
Alternando vices; nunc Patris subditus alis,
Nunc mendosorum credens inventa virorum.
Ni fallor, fida titubans statione carebat.
Ast pater immotam quaerens servare carinam,
Maluit elatum regis differe tumorem.
Idcirco cessit, divisaque rura reliquit,
Impatiens sanctam scindi se praesule normam,
Arvaque commissis monachis collata revelli,
Nec metuens magni praeferre oracula Petri.
Mox Aedilredi repetens solium memorati,
Acceptus colitur placida sub rege quiete,
Explens officium multa pietate supernum.
XLIII. In concilium vocatus, paratas technas eludit.
133.1005B| Tantos post strepitus, quem non quivere molesta
Exsuperare fuga, nituntur fallere techna.
Denique collectim censura urgente ducali [regia]
Synodus astruitur, legatio menda jubetur
Caelibis accessum festino cogere gressu.
Concurrit facilis. Fratum tum saeva simultas
Undique stipatum fictis agitare querelis.
Machina non solido, sed mox interlita limo
Corruit, haud patiens vatem prognostica fantem
Lincea namque viro fuerant oculamino tanto:
Immo prophetales ad hoc potaverat haustus,
Internos etiam quo posset cernere nisus.
Tandem vafrinos blandis suggestibus astus
Increpitans, Italas suadebat credere chartas.
Ethnica sed nullis molliri corda lagonis [ sic ]
133.1005C| Cedebant, virusque tegunt sub mente nocivum.
XLIV. Non vult sponte pontificatum abdicare. Romam iterum appellat.
Praeterea juvenis divini fautor honesti,
Expertus causas in sanctum aptare sinistras,
Accessit, regis dirum patefecit amentum,
Toxica letiferae volitant quo tela pharetrae.
Nec etenim puduit dicacem audire fidelem,
Qui mox exposuit, celer intra palatia repsit.
Summi stans igitur ducis inter castra perennis
Excipit horrisonas illaeso parmate fundas,
Nec potuit validis penetrari pelta sagittis.
Instabant etenim violento famine agentes,
Se Pater ut proprio vellet dispungere voto,
133.1005D| Indignumque sacris se judicet esse gerendis.
O malesuada cohors! o fraus! o sanctio discors!
Non eris immunis poenae, non criminis exsors.
Ipse quidem solitos gaudet perferre labores:
Tu Phlegeton subies, Erebum manesque pavesces.
Insignita piis tunc aperit ora loquelis.
Ecce quaterdenos, dicens, vexilla per annos
Intemerata tuli verae per cuncta Fidei,
Barrida [procacia] pravicolae quis stravi examina turbae,
Inclyta censurae servans invictus eoae
Famina, non falso ceu garrit pollice sculpta,
Mens inimica suo mox defectura veneno.
Nunc quia compellor, Petri discrimine purgor.
133.1006A| Non formido minas, exenia nulla capesso:
Meque meo nunquam vobis mucrone litabo.
Haec Pater oravit, plebeium jusque refellit.
XLV. Ad Edilredum redit.
Solvitur infandum Jesu vincente coagmen,
Enituitque bonum praestantis praesulis omen.
Sic Aedilredi valvas repetivit hiantes,
Explanatque duci sceleris commenta maligni.
Isque benignivolam firmans in praesule curam,
Edixit priscum nullo frustramine foedus
Vellere, apostolica donec remearet ab aula.
XLVI. Romam revisit.
Verum discordes flagrant ardentius irae.
Et quas Christicolis pastor fundaverat aedes,
Nisibus efferis averruncare parabant.
133.1006B| Extorres stavunt [ an statuunt] agio incassum palinodo,
Quos sacer electis gradibus formarat adelphos,
Dulsos coenosi lychinos audititi destos.
At pia ventilabro Christi sententia justo
Efflavit paleas, cocyti ardore cremandas,
Condivitque bonam coeli per horrea frugem.
Nam pater ipse greges et ovilia cara revisens
Ingemit, et precibus Domino commendat anhelis.
Aggressusque dehinc Romani pervia callis,
Ingreditur partas opulento remige lintres.
Carpebant placida libratis aequora velis,
Figitur et notis vehemens lautomia arenis.
Oblitas igitur peragrantes commode terras,
Divino comites potabat fonte fideles.
133.1006C| Non errare licet, non manticulare necesse est,
Gratia quos tanti servat ductoris opima.
Is etenim largas, quamvis devotus egeret,
Impensas eleis [liberalibus] palmis fundebat apertis.
Quapropter, ceu praecinuit Davitica psaltes,
Justa manebit ei vitae farrago perennis.
Transmissis tandem Jovialibus aeque cavernis,
Macarii penetrant rutilantia dindyma Petri,
Qua renitebat ovans summa virtute Joannes.
Affines moti festinant Euge per urbem.
Astipulant modulis comto sistemate, cerus [sacer]
Aedituusque graves oppandit agillimus aedes.
Introiit praesul testudine fultus opaca,
Qui tellure cubans unca suffragine suda [flexo poplite]
Mille piis instillat aquis, vi denique sancta
133.1006D| Coelica summorum reseravit claustra polorum.
Indidit aequisonas divinis auribus odas.
Oratu surgens, famulantum rite catervis
Ambitur, siccatque genas, suspiria pressat.
Ast ubi complacuit, sacra archisteria [templum] scandit.
Pontificum praesul, necnon et concio gaudet
Pistica [fidelis], Tarpeioque ruens de colle senectus.
Intestina Pater postquam dyrrachia [discidia] planxit,
Ad vicina redit lentis habitacula plantis.
XLVII. Causam agit apud Papam, prolatis litteris apostolicis.
Interea scriptis legatio cassa modernis.
133.1007A| Berthwaldi de sorte ruit, puerile volumen
Opponens tanto nequiquam certe Patrono.
Ausoniae coeunt Graiae, mox atque soritae
Vestibulo cursim priscorum scita revolvunt.
Protinus admisso micuit syntagma berillo.
Ut jubar introiit, jubaris ceu nectar opimi
Protulit effevum ( sic ) liquido flavore libellum
Hisce characteribus. Christi tunc inquit alumnus:
Nulla damus patriae, fateor, discidia nostrae.
Non reges, non tristatas, regumve clientes,
Matris ad eximiae gremium concurrere gratis.
Elegi collata prius mihi jura probare.
Non ignota cano, vobis praecognita narro,
Jura dedere Patres Romanum stemma regentes.
Testis adest hujus sanctae periergia sedis,
133.1007B| Haec quia non sprevi, nam nec spernenda putavi.
Collatis carui crebris populatibus agris.
En qui me sensu graviter lymphante sequuntur,
Norunt si qua meo vitiamine rupta vicissim
Objectare queunt, vestro lustrabor ab ore.
Non ego pompisonis adii pretiosa lupatis [frenis]
Moenia, nec gilvis phalerato stromate mannis (equis tolutaribus:
Prosequor at nudus nudi vestigia Petri.
Posteritas sancite quibus subsistat amica
Legibus, et priscas nolite revellere chartas.
Obstipuere ( sic ) Patres haec sic fore [esse] comminiscentes.
Hac dixere pharo mundi rudis arsit origo,
Rabula nec deerit quo mens veneranda nitebit
133.1007C| Talia labentis patiuntur spargana vitae
Aemula, nec tardat spiris agitare malignis
Actio pravorum vitam moresque proborum.
Conquirenda tamen hujusce refragia sectae.
Et quamvis odiis proscriptus physiculatis [naturalibus]
Protinus arbitrio, Wilfride, piabere nostro.
Nec Romana prius falsi pilotria ( sic ) testes
Excedent, justas donec pro crimine poenas
Jure luant, discantque viro deferre probato.
Iste quidem Latias olim lallando papillas,
Pavit Christicolas multo dulcore catervas.
Oravere Patres: testatur et ipse Joannes (papa),
Haec dicens: Nullo morietur lampada fungo.
Insidiae veteres dormiscant ocius omnes.
Desipiunt hebetes tetrico moerore furentes.
133.1007D| Wilfridum damnare nefas: qui, sicuti torris,
Ereptus magno manet incombustus ab igne.
Ut petrus Christi, sic hic vestigia Petri
Percolit, aequoreis nunquam timefactus in undis.
Degeneres populi quid prodest velle beari?
Virtus si qua placet, patriis pepulistis ab oris.
En rutilum liquido summae virtutis agalma.
Sint rata quae sanxit, non haec obliteret usquam
Aut regalis apex, aut ecclesiasticus ordo.
Nobiscum sapiat, qui Christi stigmata gestat,
Ne ferale chaos evitandamque mephitim
133.1008A| Sentiscat rigidi retrusus in ima barathri.
Quidquid neutericis confinxit apocrypha biblis,
Cassetur priscis legatio censeo dictis.
Quis duo-quindecies, denos pariter quoque quinos,
Elogio archontes queat infamare maligno?
His coram fidei vir hic confessus honorem,
Extunc vitali merito craxatus [inscriptus] in albo,
Certis exspectat coelestia dona diebus,
Ut re percipiat, quod spe patienter et optat.
Huic qui dissentit, nimis, inquam, prorsus ineptit.
( Sequentia, quae in ms. codice Corbeiensi desunt ex codice Cottonianae bibliothecae supplevit Mabillonius. )
Haec eadem sacris jusserunt indere libris,
More cleanteo solitis bullata sigillis,
Regibus et clero mittentes, atque popello,
133.1008B| Ut dirimant odii crudelia jurgia prisci.
Et dixere Patri post oscula frontis aquosae:
Pacificus redeas; subjectis gaudia reddas;
Terris atque polis Jesu cleronomus [haeres] esto.
XLVIII.
Devictis igitur falsi latoribus astus,
Pignere sanctorum multa quoque glore venustus,
Deserit Ausonias multis comitantibus oras.
Alpinosque petit, quo Celtica permeet arva.
Praeteriens notos pedetentim transit Alanos:
Tandem pacatos devenit ad usque Sicambros.
Hinc vexatur acri per singula membra veterno:
Nec quibat metas pedibus tranare cupitas.
Fertur equo primum; post haec gestamine fratrum,
Vocibus et toto pastorum corde dolentum;
133.1008C| Muratamque vehunt dilectum pondus ad urbem
Semianimem insueto componunt debite stratu:
Perculsique metu, quidnam contingat in actu
Exspectare timent, mortis formidine pressi.
Octonis etenim bis forte quaterque vigenis
Decubuit horis, pastus fraglamine mentis
Corporis aut escis, aut qualibet arte liquoris.
Demum cum quinti spirarent lumina solis,
Mittitur e summo (dictu mirabile!) coelo
Archanus Michael, nitido lampabilis ore;
Quem Pater intendens, non ut fantasma repellens,
Ceu stilbonta [splendentem], novum lumen, veneratur amicum.
Surgito concivis, nostri non portio vilis:
133.1008D| Et licei astricolas inter numerere catervas,
Inquit, ab orbatis jam nunc revocaberis agnis.
Postquam bis binis fratres solidaveris annis;
Cum mercede bona temet revocabo, sed insta
Christotochae dignas aedes fabricare Mariae:
Cujus amore tibi cumulantur certius anni.
Novit quid Petro, Petri quid solvis adelpho.
Continuo sanctos subiit vigor integer artus:
Angelicum superam numen recucurrit ad aethram.
Surgitur, et tristes renovantur digne sodales.
O defesse, sagax curat quem coelica pinax:
133.1009A| Et quia pellacis vitasti gaudia saecli,
Cum numero vitae meruisti praemia summae.
XLIX.
Oceani tumidas exhinc remeavit ad undas,
Gurgitis et vasti circumflua terga repressit.
Cantia complacito patuerunt litora rastro.
Jussit apostolicum Berthwaldo ferre libellum,
Suscipit, ut decuit; Patris praecepta peregit.
Hinc divi [ f., divus] petiit, supra quem musa revolvit,
Laetus Edilredi petulas fidentius aulas.
Cui retulit cessim: laetantur et ambo vicissim.
L.
Approperans ergo, laesus cunctamine nullo,
Aldfrido regi direxit epistile [epistolam] Petri.
133.1009B| Illicitum sapuit, non hoc sat juste recepit
Protulit ambages, sicut fecere priores:
Nolens directis veneramen ferre loquelis.
Quocirca meritum tulit immature periclum.
Ultrices etenim patiens in corpore poenas,
Cernere collibuit, quem dudum languide sprevit
Multaque conjiciens obiit, male gesta recensens
Testibus adhibitis se reddere velle negatis,
Si Domini auxilium vitae daret accumulatum.
Suscepit vacuas Aedwilf virosus habenas,
In sanctum furias exercens immoderatas:
Inque brevi periit, violento cive repulsus.
LI.
Ut patriae curam susceptet rite tuendam,
Filius ascitur Alhdfridi saepe relati.
133.1009C| Qui gravitate proba, Wilfridi subditus ala,
Dilexit nimium, quia noverat esse beatum;
Is jussit proprii quantum tenet orbita regni;
Et coiere simul, Berthwaldo jure calante [vocante]
Tunc Patris alloquio rex censuit, omnis et ordo,
Servent ut pariter Wilfridi dogma verenter:
Pacis et Angligenae firmantur foedere gentes.
LII.
Ex hinc convaluere nimis diorismata [definitiones] fortis
Athletae, pereuntque mali sophismata civis;
Germinis hydrei penitus tenuata cicatrix;
Additur atque bonis virtus apodictica (demonstrativa) victrix.
133.1009D| Ipse per obliquas pastor gradiens regiones,
Ut mater dociles doctrino lacte refovit;
Ut pater ignaros sobria succensuit [increpavit] ira
Ad lucis patriam cunctos metaliter hortans.
Praescivit porro Michaelis adesse profatum:
Optabatque gravem Silicernius adfore mortem.
Corruit, et subitus perclusit limmata [consilia] morbus
Agmina pullatis coeunt vernacula birris;
Commeat et toto vulgus miserabile ciclo.
Fit formido gravis, ne forte recedat ab illis.
133.1010A| Fratribus at plaudas Jesu recinentibus odas,
Substitit, et laeta sospes perfunditur aura.
LIII.
Hactenus excolicum quanto sudore sacellum
Emerit exposui; numnam miracula quibo?
Ennea si melico chelim mihi carmine tangant,
Septenasque jugem [geminem] ciclico dulcore sorores
Aut sim magniloqui multus sectator Homeri;
Non plane absolvam: dictis jam cedo quibusdam.
Quos etenim daemon rabida possederat ira,
Effusis precibus fidei virtute resolvit:
Et queis debilitas artus devinxerat atra;
Aut oculo frustrans, aut linguae murmure damnans;
Aut gressus prohibens, aut reumate pectora stringens;
133.1010B| Et sensu demtos, et morbi tabe peraesos.
Ut frater congrex, scelerum, sicut patet, offex (impeditor),
Circumfusa means docet agmina Christicolarum,
Vivifici tetra plastica dat theoremata verbi,
Noviter increpitans pigrum decus Archiliorum [tribunos].
Haec ita sollerti perfecerat undique cura.
Sensit olympiadam dudum finirier auctam,
Et metamorphosin praesagit adesse cupitam.
Nec minus ipse tamen refovens normaliter omnes.
Aethralem vitam testatur jure sequendam.
Quid tricor dictis? dabitur nunc his quoque finis
Credo quidem scriptis: ut mors, dilectio fortis.
LIV.
Crebis ergo virum febribus pulsatibus almum,
133.1010C| Concurrunt monachi virtutum munere macti:
Agmine pastorem tantum cinxere globoso.
His ita consaeptus, caput extulit, atque ita dixit:
Pullulet in vobis divini gratia roris.
Vos equidem, fratres, pridem revocatis euntem.
Parcite jam, quaeso, superum jam scandere regnum
Me juvat, et fragili praejudico carne resolvi.
Non vobis ultra forma conjungar in ista,
Donec mundanas turbent elementa tenebras.
Visibus et Domini praesens sit machina mundi.
Muscipulos nostis quos obicit aemulus hostis,
Illicibus quaerens animos vitiare figuris.
Ingerit incestos lascivis spebus amores.
Tunc oculos pulcris vanos illudit idaeis,
133.1010D| Aures et blandis demulget saepius arpis.
Ut fraudem doceat, largissima lucra ministrat.
Haec monui semper, haec vobis ipse frequenter
Opposui, nolite moras inferre migranti.
Urgeor, o defungar, et, o fratres, vigilate,
Pyr Flegeton calida ne vos absorbeat unda.
Haec ait, et durae constravit membra quieti.
Spiritus ergo viri Michael repetente beati,
Vimineo condens corpus Kyriale canistro
Exhausit vitro vitalem digne cruorem,
133.1011A| Inter moerentes, orantes, opperientes
Evasit volucer, carnis ceromate [visco] liber.
LV.
Postquam membra sacro tumularunt sacra sepulcro,
Indusias sumsere sibi fratres venerandi:
Interulamque puer sancti sudore madentem
Corripuit, normatrici [abbatissae] tulit atque beatae,
Quam sibi flamineo [velo] sociaverat apte verendo
Egregius heros, redimitam castificando.
Hanc adit organico membris deserta vigore
Clinica, suppliciter poscens se tangere posse.
Pavit secretum depromere virgo fidele.
Tandem compatiens miserae subnixe petenti,
Vinxit aquis vestem, meruit quibus illa salutem.
133.1011B| Post haec bachantes dementi pectore quidam,
Vulcanum [ignem] tecto, quo transiit ille, adhibebant.
Sed vis defuncti viventem terruit ignem:
Saevos mitificans, virtutis et omina monstrans.
Annua bis senos confecerat orbita menses,
133.1012A| Subsidibus patris ex omni regione coactis,
Cum miranda nimis fulserunt signa sub astris.
Quaerebant etenim quis tot pastore vacantes
Excipiat caulas, et ovilia tanta reservet.
Hesperus aeriis sed jam densaverat umbras,
Pernox cura fratrum cum coelum respicit altum.
Emicuit cyclus tenebrosa per astra coruscus
Ceu matutinos igniret Phosphorus ortus.
Canduit hic radius monachum coenobia circum
Officiose, vias visus liquisse polinas.
Hinc patuit, Domini quia constat vinea firmis
Oratu Wilfridi aevum stabilita gigantis.
Mox apopempaeo grates persolvere summo
Accelerant, nomenque Patris constanter honorant.
Fistula rurestris cecinit prothemata cavis,
133.1012B| Callosas cani Meligor velut excola sannas,
Enervi trutinans exotica docmina [dogmata] plectro.
Nunc oleate mihi faveas industrius Odo.
Ut natum retuli stemma tum maxime clusi.
Non epistasin capit, ecstasinque veretur.
Pagina, Lector, ave: tibi caetera carpe tuapte.
(no apparatus)