Vita S. Theuderii (Ado Viennensis)

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Theuderii
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 123



Vita S. Theuderii

Vita S. Theuderii (Ado Viennensis), J. P. Migne 123.0450A

Vita S. Theuderii

1.

123.0443C| ADO, Viennensis episcopus, fratribus in caenobio sancti Theuderii consistentibus in Domino Jesu Christo aeternam salutem. Patris vestri Vitam, id est beati Theuderii, idcirco vestrae sanctitati scriptis meis commendare disposui, ut vos suis exemplis ad amorem vitae aeternae amplius invitarem. Cupio enim ejus imitatores et aemulatores vos existere, cujus patrocinium Dei munere acquisivisse plurimum gaudeo. Hujus igitur viri primus ortus et vitae processus taliter se habet.

Theuderius Viennensis, facultatibus distributis, Lerinum petit.

2. Hic beatus vir provincia Viennensi ortus, parentibus 123.0444C| secundum saeculi dignitatem clarus, facultatibus mundi honorabilis exstitit. Qui cum adhuc puer esset, ad amorem vitae aeternae anhelare piis studiis coepit: et quia parentibus claris ortus pecuniam non parvam ex censu patrimonii acquisierat, ut perfectus Christi discipulus existeret, eam dare pauperibus ut centuplum reciperet, et in futuro vitam aeternam possideret, non distulit. Sarcina igitur temporali exoneratus ac saeculi veste ad plenum nudatus, ut perfectius Domino Deo serviret, Lirinense coenobium expetere cogitavit.

A S. Caesario detinetur.

3. Parentibus itaque derelictis, ac Deo totum se 123.0445A| committens sub hoc desiderio Arelatensem civitatem expetiit, ubi tunc sanctus Caesarius pontifex habebatur, ut solatio pontificis jutus, per ipsum facilius iter ad insulam monachorum capesseret. Sed summi Dei omnipotentis dispositione actum est, ut consiliis sanctis sancti pontificis aliquantulum ubi retardaretur. Ferunt namque quia primo cum se propexissent, propriis vocabulis se salutaverunt, atque omnipotentis Dei virtus pariter utrumque dono gratiae ita inspiraverit, ut qui ante notitiam sui non habuerant, mox corpore se videntes, quod vere servi Dei essent, compellatione mutua foris nescientibus manifestarent. Vere instar illius beatitudinis, ubi erit plena cognitio veritatis, ubi unus integre et veraciter ab alio cognoscetur: quando non per speculum aut in 123.0445B| aenigmate, sed facie ad faciem Deus videbitur, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Rescitis itaque B. Caesarius desiderii ipsius ardoribus, congaudens, Deoque omnipotenti gratias referens, sic beatum Theuderium alloquitur: O famule Dei, si verbis meis assensum dederis, erit Dominus tecum, et consilium cordis tui corroborabit. Maneto tantisper nobiscum ecclesiastico ordini subditus. Quod Dei munere tibi imposuerimus, humiliter sustine, ut sicut Scriptura docet, cum mansuetudine et humilitate opera tua perfeceris, super omnem gloriam dirigaris. Cui B. Theuderius: Scio, Pater beatissime, a Domino suis dictum: Qui vos odit, me odit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Idcirco tuis monitis ut Domini 123.0445C| jussionibus parere non differam. Substitit itaque ibi B. Theuderius secundum voluntatem B. Caesarii, et die nocteque jejuniis, vigiliis, et orationibus vocem animi sui Deo committens, non parvam laetitiam proferens sui tam pontifici, quam Deo contulit.

Presbyter factus Theuderius redit in patriam.

4. Convoluto autem tempore cogitans B. Caesarius divinis eum amplius vincire ministeriis, illo diu reluctante et reclamante diaconi officium imposuit, ac sic ei non post longum tempus presbyteri dignitatem cuncto clero et populo acclamante largitur. Quod officium ita S. Theuderius reverenter amplexus est, ut videret eum meritis et gratia caeteros praeeuntem, officio mirabilem, humilitate etiam minoribus se 123.0445D| submittentem, cogitans illud Domini dictum: Qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 14); et Scripturae dicentis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20). Curriculo autem temporum evoluto cogitavit vir Dei revisere provinciam nativitatis suae, et parentes suos consolari. Itaque voluntatem suam sancto episcopo aperiens, ab ipsoque benedictionem eundi et redeundi expostulans, grandi moerore primo eum affecit. Deinde S. viri animo se non posse contraire cernens, assensum licet tristis dedit, cumque benedictionibus discessit ab urbe Arelatensi prosecutus clero et populo flente quod vir Dei ab eis recederet, tandem abire permisit.

123.0446A| Viennae descriptio

5. Veniens itaque S. Theuderius non longe ab urbe Viennensium, perquirere instanter coepit, ubinam cellulam habitationis suae perficeret. Ut igitur paululum articulum scribentis ad Viennensem urbem deflectam: Vienna urbs est Galliarum nobilissima ad occidentem et propter aquinolarem partem castris praeeminentibus munita ut non facilis sit accessus ad moenia civitatis. Castrum primum ad meridiem vergens Cappro. Cui vicinum est Eumenius, proxime Quiriacus. Cui muro per vallem protenso jungitur Propiciacus et Pompeiacus centum diis apud cultores daemonum quondam celebris. Non longe quintum castrum annectitur, cui nomen vetustas Suspoli dedit: ipsaque tota civitas cum suis castris 123.0446B| a fluvio [ deest forte Jaira], usque ad ipsum fluvium Rhodanum protenso per colles usque ad planum muro cingitur, metropolis illustrissima, et inter Galliarum urbes insignissima.

Theuderius cellam aedificat facto miraculo.

6. Cum igitur vir Dei locum sessionis suae requireret, pervenit tandem ad locum suae solitudini aptum non minus procul ab urbe; ibique in honore Domini nostri Jesu Christi, sub veneratione beati Eusebii Vercellensis episcopi et martyris, domunculam aedificare coepit. Contigit autem fundamentis jactis ut collis propter eminens grandi praerupto scinderetur, ac ruinam loco praetenderet: sed oratione viri Dei ab illo qui suis dixit: Si haberetis fidem, 123.0446C| tanquam granum sinapis, diceritis monti huic: Transi hinc in mare, et transiret (Luc. XVII, 6), mirabile dictu! in parte alia nihil aedificationi nociturus subsedit. Exin aedificata domo, reliquiisque sanctorum altari impositis iterum vir Dei circumambulans juxta Jaïram fluvium ubi cellulam servorum Dei fundaret, secum in cordis secreto volvebat. Arripitur propterea somno, moneturque per visum ut super ipsam aquam B. martyris Symphoriani basilicam construeret. Factumque est: ac exornato loco monachos ibi servire Deo delegit. Crescebat autem fama viri Dei, ac longe lateque spargebatur. Nec enim patiebatur Christus Deus noster lucernam sub modio celari.

Varias cellas construit.


123.0446D| 7. Accurrentibus ergo plurimis ad notitiam viri Dei, frater ejus Arvus, sed et propinqui alii visendi gratia inter caeteros quadam die advenerunt: quos ille blande et paterne amplexatus, de spe vitae aeternae et remuneratione sanctorum eos pie monebat. Inflammatus vero nimium et ardore Spiritus sancti accensus, venit ad castrum nuncupatum Alarona, ibique monasterium monachorum instituere cupiens, oratorium B. Petri apostolorum principis construxit, ibique orationibus et vigiliis Deo vacans per aliquod tempus resedit. Postmodum veniens ad vicum et villam parentum suorum, cui vocabulum est Assicia, ubi oratorium in honore B. Mauricii martyris parentes ejus construxerunt, prosternens se in oratione, 123.0447A| continuis diebus et noctibus rogabat Dei omnipotentis misericordiam, ut condignum locum servorum Dei habitationi ei demonstrare dignetur. Cum autem se sopori dedisset, visus est ei angelus Dei, qui et locum secretum in colle Rupiano signavit, et ut ibi monasterium quod ardebat [ id est, desiderabat], construere praemonuit. Erat tunc temporis hic locus utpote silvestris feris ac serpentibus plenus. Evigilans vir Dei venit ad locum sibi divinitus monstratum, ibique aliquantulum Deo orationem fudit. Sed invidus omnis boni diabolus, ut sanctum virum Dei ab intentione coepti retraheret, sicut per serpentem primis parentibus venena suae perfidiae propinavit, iterum serpentem ingressus, et ferarum iras movens appetere retinuit. Cujus versutias vir Dei praenoscens 123.0447B| armis orationum se muniens intrepidus stetit, ac fraus diaboli victa evanescendo succubuit. Annuente itaque Viennensium episcopo constructa est basilica celeri opere in veneratione sanctae Dei genitricis Mariae, atque de facultatibus tam parentum quam propinquorum suorum monasteriolum dotatum, et monachi juxta regulam Sanctorum Patrum sunt instituti.

Eligitur orator populi ad Deum.

8. Eodem tempore Philippus venerabilis episcopus Viennensis vicesimus primus habebatur. Consuetudinis erat in eadem urbe unum de pluribus electum sanctioris vitae in remoto infra eamdem urbem ponere, qui vota populi, contemplativae vitae solum deserviens, Deo familiarius allegaret. Pontifex itaque 123.0447C| cum ex dioecesi virum plenum virtutis requireret, cui et populus imperio ipsius quod ad salutem pertinet secreta sua committeret, beatum Theuderium jam monachorum patrem existentem se habere tantopere gavisus est. Itaque eum accessiri jussit. Sciens vero beatus vir quo tenore a pontifice quaereretur, gratiae Dei se totum committens, praeposito suo Severiano nomine curam monasterii sui superposuit, et exhortans atque valedicens fratribus, commendans illos Domino cui spem suam commiserat, ad pontificem perrexit. Quem isdem pontifex venerabiliter suscipiens, congregato clero omnique plebe sanctum virum fratribus de misericordia Dei ecclesiae filiis assignavit, ut oratione B. viri ipse lucrum de grege sibi commisso ad Dominum reportaret. 123.0447D| Elegit itaque sibi vir beatus in monte Quirinali locum et Basilicam B. martyris Laurentii, ubi die noctuque orationi Deo vacaret.

Ejus virtutes et commendatio.

9. Quantae autem districtionis quantaeque humilitatis hic vir fuerit, non facile quavis lingua explicabitur. Lacrymis profusus, oratione cautus, corde totus in Domino fixus, de paucitate vero cibi et potus ac vilitate habitus quod dignum exprimere possim non video: quando in cilicio recumbens, noctes diesque sine cibo et potu continuaverit. Quia ergo populi undique ad eum confluebant, ipse sub secreto quantum poterat se occultans fenestram permodicam 123.0448A| aperiens, advenientibus monita dabat. Contulerat autem ei Christi gratia cordis sapientiam et oris gratiosam facundiam, ut sciret quod singulis salubriter panderet. Quis vulnere diaboli percussus ad eum venit et non continuo medicatus sanusque recessit? Quis moestus de pondere peccatorum suorum non statim de misericordia Dei consolatus securior et laetior rediit? Quem saeculi pressura tristiorem reddiderat, ejus hortatu ad spem gaudii sempiterni animum illico erexit. Ut dictis Apostoli concludam totum, Omnibus omnia factus est ut faceret omnes salvos (I Cor. IX, 22). Miraculis etiam Dominus servum suum familiarius adhaerentem clarificavit, ita ut plures a malignis spiritibus vexati, et variis languoribus detenti ejus orationibus sanarentur.

123.0448B| Morti proximus, Deo ferventius vacat.

10. Mansit autem isdem sanctus vir duodennio in loco praeelecto et sibi dulcissimo: Deo semper ardentissima contritione spiritus ac corporis totum se mactavit. Cum autem tempus suae resolutionis instare cerneret, ferventius in alta mentis contemplatione perdurans, quasi vicinior januis coelestis vitae oculum mentis ad alia deflectere aegre ferebat. Intererat amore Conditoris sui visioni, aderant desideriis ejus agmina coelestium spirituum chori, apostolorum multiplicia tropaea, martyrum sanctorum in coelis inenarrabilis laetitia. Non sonus, non cibus ullus praeter Christum suavis. Inter tam felices et beatos labores cum aliquantulum vir Dei corpore 123.0448C| languesceret, plenus et consummatus piis operibus migravit ad Dominum. O virum beatum post tot labores gaudiis sanctorum spirituum in societate sanctorum annumeratum, et visione Domini sui quem semper amavit aeterne consolatum et feliciter laetificatum!

Sepelitur. Corpus immobile redditur.

11. Postquam obitus sancti viri civitati est nuntiatus, ivit tota civitas in obsequium funeris, sacerdotes, reliquusque clerus, et populi innumera multitudo. Compositum ex more corpus in feretro cooperitur: cumque a circumstantibus presbyteris post officia reddita ut ad sepulcrum ferretur sanctum feretrum fuisset apprehensum, moveri a loco non potuit, mirantibus et stupentibus omnibus qui aderant, 123.0448D| et sollicito quid facto opus sit quaerentibus. Ut S. pontificis decreto definitum est (quamvis populus contrairet) quatenus ad monasterium suum portaretur (quod est mirabile), illico tanta facilitate est motum, ut nullius ponderis esse putaretur. Pervenitur in suburbio civitatis ad basilicam S. Romani martyris in vico Brenniaco, ibique paululum repausatur: quod supererat noctis, pervigilem duxerunt. Quid autem miraculi contigerit non praetereundum puto.

Vinum multiplicatur in gratiam bajulorum sacri corporis.

12. Sanctimonialium feminarum Deo in monasteriis 123.0449A| Viennae servientium charitate et obsequio curatum est, ut fatigatio praecedentium et subsequentium fratrum aliquantulum relevaretur. Haec ancilla Dei quae congregationi praeerat in superiori monasterio, tria vascula vino plena post sanctum funus misit, unde sitientes refocillari potuissent et hi qui vigilias agerent recrearentur. Bibitum est quousque vascula exhausta fuerint. Aderat tunc ibi Severianus olim viri Dei praepositus cum fratribus qui sancto obviam venerant. Quidam ex eis unde biberent cum quaesissent, non invenerunt. Sed quid divina virtus per sanctos suos non operatur? Ancillae Dei quae vascula plena vino detulerant, cum diluculo ad monasterium reverti vellent sua vascula repetentes quasi nihil inde hauserint plena repererunt. Vere tunc isdem operatus 123.0449B| est, ut servum suum magnificaret in vasculis qui in Cana Galileae saporem aquae convertit in vinum. Suffecit bibentibus liquor divinae virtutis, ut etiam ad monasteria urbis satis inde referretur, et ad laudem Domini nostri Jesu Christi publicum miraculum fieret.

Caecus illuminatur. Contractus erigitur.

13. Ferebatur autem corpus sanctum humeris procerum, qui vicissim sibi desiderio pio succedebant. Et cum esset coelum nubilum et aer sudus, omnesque timerent tempestatem adventuram esse, subito serenitas B. viri meritis reddita est. Delatum est sanctum corpus in locum Duodecimum nuncupatum, ubi tale miraculum divina virtus praestitit. Caecus quidam ita natus per triduum sanctas turbas cum funere B. viri venturas sustinuit. Ut potuit tetigit 123.0449C| velamen feretri, et continuo ab oculis ejus sanguis profluxit, ac statim inexpertum lumen recepit. Ut 123.0450A| autem ad locum sepulturae perventum est, quidam homines pleni fide detulerunt ibi debilem membris contractum, ita ut natibus ipsius plantae inhaererent. Adfuit sancti viri meritum: sanus enim pedibus a sepulcro sancto rediit. Quod ne alicui commentitium et non vere actum videretur, ipsi ambo, sive qui caecus fuerat, sive qui gressum negatum receperat, in monasterio viri Dei usque ad mortem devoti perstiterunt, atque viva voce divina in se facta miracula promulgaverunt.

Cera crescit.

14. Ad tenebras noctis fugandas cera defuisse putabatur. Tristati fratres quo se verterent non habebant; sed timorem illorum depulit ille qui in dentibus 123.0450B| manducantium quinque panes in solitudine accrescere dedit. Nam cera inter manus eorum ita creverat, ut de parva quantitate plurima luminaria accreverint. Curatum est ergo sanctum corpus digna veneratione et in sepultura quam olim sibi ipse praeviderat venerabiliter celatum, ubi se cum Deo vivere crebris miraculis ad laudem Domini Jesu Christi manifestat. Quem si patronum apud ipsum, filii et fratres mei, habere desideratis, vitam ejus imitari plenam amore concupiscite. Desiderabat enim hic sanctus vir lucra semper Domini sui, et de vestra corona et ipse in Christo gratulari. Nunquam a vobis aberit, si vos de conversatione ejus vitae animam et vitam non elongaveritis. Dominus autem qui illi meritum gratis et praemium aeternum contulit, 123.0450C| vobis et desiderium omnis boni augeat, et obedientiam sibi gratam perfectionem plenam justitiae donet.