Vita S. Thaisis

This is the stable version, checked on 11 Februarii 2022. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Thaisis
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Thaisis (Auctor incertus), J. P. Migne

Vita S. Thaisis

(0661A)CAPUT PRIMUM.-- 374 Fuit quaedam meretrix, Thaisis nomine, tantae pulchritudinis, ut multi propter eam vendentes substantiam suam ad ultimam pervenirent paupertatem; sed et lites inter se conserentibus amatoribus suis, frequenter sanguine juvenum puellae limen replebatur. Quae cum abbas Paphnutius audisset, sumpto habitu saeculari et uno solido, profectus est ad eam in quadam Aegypti civitate; deditque ei solidum pro mercede peccati. At illa accepto pretio, ait: Ingrediamur domum. Tunc ille ingressus, ut lectum pretiosis vestibus stratum conscenderet, invitabat eam, et dixit: Si est interius cubiculum, in ipso eamus, illa dixit: Est quidem, sed si homines vereris, nec in isto exteriori cubiculo ullus ingreditur; si vero Deum, nullus est locus qui divinitatis ejus (0661B)oculis abscondatur. Quod cum audisset senex, dicit ei: Et scis esse Deum? Cui illa respondit: Et Deum scio et regnum futuri saeculi, necnon et tormenta futura peccatorum. Dicit ei: Si ergo haec nosti, cur tantas animas perdidisti, ut non solum pro tuis, sed et pro illorum criminibus reddita ratione damneris? Quod cum Thaisis audisset, provoluta ad pedes Paphnutii monachi cum lacrymis exorabat, dicens: Poenitentiam injunge, Pater; confido enim remissionem te orante sortiri; horarum tantum trium inducias peto, et post hoc quocunque jusseris, veniam; et quodcunque praeceperis, faciam. Cumque locum illi abbas Paphnutius constituisset, quo venire deberet, illa discedens, collectis omnibus quaecunque ex peccato susceperat, prolatisque in media civitate populo (0661C)spectante igni supposuit, clamans: Venite omnes qui peccastis mecum, et videte, quomodo ea quae mihi contulistis exuram. Erat autem pretium librarum quadraginta.

CAP. II.--Quae cum omnia consumpsisset, in locum quem abbas constituit ei, perrexit: quam ille, reperto virginali monasterio, in cellula parva ducens, ostium cellulae plumbo signavit parvamque reliquit fenestellam, per quam ei victus modicus inferretur, jussitque ei omnibus diebus parum panis et paululum aquae a sororibus monasterii ministrari. Cum autem discederet ostio plumbato, ait ad illum Thaisis: Quo (0662A)jubes, pater, ut aquam meam effundam? At ille respondit: In cella, ut digna es. Cumque iterum quemadmodum Deum oraret requireret, dicit ei: Non es digna nominare Deum, nec in labiis tuis nomen divinitatis ejus adducere, sed nec ad coelum manus expandere, quoniam labia tua iniquitate sunt plena, et manus tuae sordibus inquinatae; sed tantummodo sedens contra Orientem respice, hunc sermonem solum frequenter iterans: Qui plasmasti me, miserere mei.

CAP. III.--Cum ergo tribus annis ita fuisset inclusa, condoluit abbas Paphnutius, et mox profectus est ad abbatem Antonium, ut ab eo requireret si peccata ejus remisisset ei Dominus, an non. Cum ergo pervenisset, et tantam illi causam subtiliter (0662B)narrasset, convocatis discipulis suis abbas Antonius praecepit ut illa nocte omnes vigilarent, et in oratione singillatim persisterent, quatenus alicui ex eis declararet Deus causam pro qua abbas Paphnutius venerat. Itaque cum singuli secessissent, et incessanter orarent, abbas Paulus, major discipulus sancti Antonii, vidit subito in coelo lectum pretiosis vestibus adornatum, quem tres virgines, clara facie fulgentes custodiebant. Cum ergo ipse Paulus diceret: Non est largitio haec alterius nisi Patris mei Antonii; vox ad eum facta est: Non est Patris tui Antonii, sed Thaisis meretricis est. Quod cum manifeste abbas Paulus retulisset, cognita Dei voluntate abbas Paphnutius discessit, et reversus ad monasterium in quo fuerat inclusa, ostium quod obstruxerat dissipavit; (0662C)illa vero, ut 375 adhuc ita permaneret inclusa, postulabat; cum vero aperuisset ostium. dixit ei: Egredere, quoniam remisit tibi Deus peccata tua. Illa respondit: Testor Deum, quia ex quo hic ingressa sum, omnia peccata mea velut sarcinam statui ante oculos meos, et non discesserunt peccata mea ab oculis meis, sed flebam semper illa conspiciens. Cui abbas Paphnutius ait: Non propter poenitentiam tuam remisit tibi Deus, sed quia horum cogitationem semper habuisti in animo. Et cum eam inde eduxisset, quindecim tantum diebus Thaisis vixit, et sic pausavit in pace.