Migne Patrologia Latina Tomus 126
Vita S. scholasticae virginis
Vita S. scholasticae virginis (Bertarius Cassinensis), J. P. Migne 126.0987C
Vita S. scholasticae virginis
- 1.
126.0979A| Quia beatae Scholasticae natalitia colimus, fratres charissimi, libet de ejus vitae meritis aliquid de vita beatissimi Benedicti huic opusculo introducere, ut quantae excellentiae sanctitatis fuerit, silentio non tegatur. Sed primitus omnipotenti Deo preces mittamus, qui omnia in sapientia fecit, ut ipse donare dignetur, quia dignatus est dicere: Qui sitit veniat, et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37), ut coepta sic digne prosequamur, ut tantae festivitatis pertineat ad honorem, et vestrae charitati praebeat incrementum.
- 2.
Soror namque ejus Scholastica (ex Greg. M., lib. II Dialog., c. 23) omnipotenti Domino ab ipso infantiae tempore dicata, ad eum semel per annum venire consueverat. Primitus quidem virtutem tanti 126.0979B| nominis inquiramus, ut suo decore oratio decurrat. Scholastica enim a Schola derivatur, quae est sapientiae nutrix: ab ipsa virtutum omnium norma concrescit, et tota virtus animae procax fit ad discendum bona et mala, ut recto limite currere possit viam salutis, qualiter peritura mundi despiciat, ne oberrans bonum ducat pro malo, malum pro bono, tenebras pro luce, et lucem pro tenebris, amarum pro dulci, et dulce pro amaro, et discernere possit quae virtus sit spiritus, quae carnis, ne indiscrete cuncta peragens, ibi bonum eligere speret, ubi tota est malitiae norma ut est illud: Qui non fuerit discipulus veritatis, erit magister erroris.
- 3.
Sed videamus quis hujus tantae sororis possit esse germanus per omnia Benedictus non solum nomine, 126.0979C| sed opere, non solum in terris, sed etiam in coelis. Ista non in philosophorum schola Scholastica facta, sed Christi, mundi ludibria ab infantia fugiens, coelestem sibi sponsum aptavit: iste vero a pueritiae suae tempore abrupta vitiorum et litterarum mundanarum Romae studia cernens, senili corde eum quem in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem. Quam felix Nursiae tellus, tales quae mittit alumnos! Nam Canopica regna aurea mittunt tyrannos: tu Christo proles super aethera dignos. O felicia tantae viscera matris, quae tali germine soboles mundo dedere, id est benedictionis et sapientiae. Vere ista est illa fertilis gleba, quae sumpto semine aliud centesimum, aliud sexagesimum fructum produxit.
- 4.
Sed cur semel in anno sancta soror veniebas? 126.0979D| forsitan longitudine itineris a tua tenera planta formidabas? 126.0980A| an munus parabas quod ferres? an forsitan tantum et semel in anno fecundabat bonus frater rore verbi coelestis, ut madefacta mentium prata sufficeret ad incrementum salutis? an in mente habebas illud Salomonis, Prohibe pedem tuum de domo proximi tui, ne forte satiatus oderit te? (Prov. XXVII, 6.) Et illud: Mel invenisti, fili mi, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud? (Prov. XXV, 16.) Sic sic agant omnes sorores, non densis gressibus fratrum limina frequentent, non carnalia basia requirant, non ineptas resonent fabulas, non munus deferant tantum, quod tela depingit, vel magistra manus adornat: non olfactoriola, non variorum placentas saporum, sed cum Scholastica sacra Benedicti fratris requirite scholam, ut magis cibo coelesti, 126.0980B| quam dono terreno satiati, reverti ad propria queatis. Sequitur:
- 5.
Ad quam vir Dei non longe extra januam in possessione monasterii descendebat. Quam sanctus, quam pudicus, quam discretus accessus! ut fragilis sexus non lascesseret, obvius frater occurrit, ne forte labor itineris frangeret mentis devotionem. An illicitum cernebat, ut in tanti limen Coenobii calcari femineo pede debuisset? an forsitan saecularium latratus vitabat, qui bonos monachorum mores canino more devastant, et hoc credant in illis quod suis malis actibus agere non recusant: et si hoc de tanto Patre sperare illicitum esset, de tenerioribus discipulis inflato gutture crisparent cachinnos? Idcirco non in saecularium, sed in propriis possessionibus descendebat 126.0980C| Pater almificus. Sequitur:
- 6.
Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discipulis venerabilis ejus frater descendit. Ex more enim venit, quia ex bona consuetudine mentis appropinquabat, et fide non ficta. Quam sanctus accessus, quam sanctus adventus, quam pius cursus, qui magis amore mentis currebat ad Christum, quam devotione pedum ad fratrem, imo et ad Christum fratrem! Nam et ipse dicit: Si quis fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. XII, 50). Sed quali devotione ista currat, Psalmista dicit: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XL, 2). Sed quare Psalmista metaphorice cervi proposuerit mentionem, ut ita currat anima ad 126.0980D| Deum, ut cervus ad fontem, non vacua mysteriis 126.0981A| manent. Nunquid solus cervus et non columba, turtur et passer fontem requirunt? Sed aliter cervus, aliter columba, ad fontis amnem recurrunt. Iste cursu pedum, ista aerio volatu descendit: iste insecutus frequenter arte venatorum lassabundus currit ad aquam, haec vero infatigata solita accedit. Quod si mystice pensare volumus, invisibilis anima visibilis animalis habet formam, qua uno cursu fatigationis, hic pergit ad fontem terrenum, haec ad fontem coelestem: iste fatigatus vocibus canum, ista consecuta spiritibus malignis, pro quo ad fontem illum currendum est, qui est fons vivus, puteus domus Jacob, ex quo aquae vena salientis ebullit in vitam aeternam. Certe tanta soror tali fide venit ad fratrem. Nam aliter aeger, aliter sospes ad medicum vadit: iste ut sanus sanum 126.0981B| visitet, iste ut languentem sanus procuret. Nam et ad fontem aliter sitiens festinat, aliter crapulatus a vino. Iste ut hausto refocillet mentem, ille ut recto itinere insitiens pergat. Soror vero ista in tanto fratre ambas gratias cernens, sapiente pede infatigata venit: prius, ut sana sanum visitet; sequenter, ut aegram non corpore, sed mente curet documento salutis, quia nec ipsa astra munda sunt in conspectu Dei, et secundum Apostolum, nec infans unius diei. Sequitur:
- 7.
Qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloquiis, ducentes, incumbentibus jam noctis tenebris, simul accepere cibum. Beata talis visio parentum, prae oculis habentes Domini praeceptum: Primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia 126.0981C| adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Beata talia fercula, ubi prius ponitur panis angelorum quam hominum: et ubi prius refocillatur mens quam venter. Nam hic reponitur cibus, qui placere possit mensae coelesti: ibi vero esca manet, quam indigeries corporis mittit. Et beatus sermo qui toto diei spatio protelatur laude divina, et qui a primo lucis ortu usque ad occasum, alternatim reciprocantur praedicamina sacrosancta. Sequitur:
- 8.
Cumque adhuc ad mensam considerent, et inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis femina soror ejus eum rogabat, dicens: Quaeso te ne ista nocte me deseras, ut usque mane aliquid de coelestis vitae gaudiis loquamur. Ad mensam sedent, cibum sumunt, uno dente charitatis 126.0981D| ruminant panem et colloquia sacra, ut unum esset os, quo terrenum panem frangerent, et coelestem. Nam venter plenus cibo, mens erat adhuc jejuna verbo salutis: idcirco quasi famelica rogat, ut divinis cibariis mentem satiaret perjucundus coelestis usque in lucem, ut qui fuerat luce diei magister, fieret etiam inter tenebras doctor herilis. Sequitur:
- 9.
Cui ille respondit: Quid est quod loqueris, soror? manere extra cellam nullatenus possum. Ecce percontatur frater sororem, magister discipulam, sanctus sanctam, quasi non sciens quid dixerit soror. Sed ista inquisitio magis irascentis est, quam interrogantis, dum bene Pater audisset quod soror rogaverit. Tanquam si diceret: Non bene est hoc quod 126.0982A| rogas, ut insolitus extra cellam maneam, quod implere minime possum. O sanctitatis amator, quare germanae denegas quod etiam extraneis praebes? sed hoc religio facit, non causa doloris. Scis Domini praeceptum: Qui diligit patrem aut matrem aut fratrem, vel sororem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Ideoque ad assuetum recurris orationis locum, ubi magis Deo quam sorori solitus es adhaerere. Sed praesumenti voce dicimus: Nunquid non Deus hic est, ubi bona soror sacramenta Dei perquirit, cum ipse dicat: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum? (Matth. XVIII, 20.) Ecce non rogat, ut longo te tempore cernat more parentum, sed unius noctis spatium poscit, quo praebeas colloquia sacra. Quam 126.0982B| dure attendis, sancte frater, preces sororis, ob tuae causam sacrae religionis. Illa bene quaerit, ut a te habeat, tu similiter ut redeas: illa fide, tu fide: illa amore Dei, tu pariter ut illa: illa ut cum sorore in praedicatione tempus noctis exsolvas, tu ut cum fratribus solitas Domino referas laudes. Sed quis e duobus melius, sequens sententia monstrat. Tanta vero erat coeli serenitas, ut nulla in aere nubes appareret. Vere nulla nubes esse potuit, ubi erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sequitur:
- 10.
Sanctimonialis autem femina cum verba fratris negantis audisset, insertas digitis manus super mensam posuit, et caput in manibus omnipotentem Dominum rogatura declinavit. Dic, virgo beata, cujus 126.0982C| te schola docuit, quae contra magistrum sententiam proponis? Nunquid non dicit: Perfectus omnis discipulus erit, si sit sicut magister ejus? (Luc. VI, 40.) Et in Evangelio inquit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3): et tu ambas manus innectis? et illud: Mittite in dexteram navigii rete (Joan. XXI, 6), et tu utroque latere recte immergis? ille a dextris oves collocat, tu etiam in sinistra? Psalmista hinc a dextris ponit dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1): nec non dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16); et in Cantico: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute (Exod. XV, 6), etc.; et tu ista derogans, non solum manus implectis, sed etiam digitos inseris? Dominus dicit in 126.0982D| Evangelio: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum (Matth. VI, 6): et tu ad coenam sedens, ante humanos oculos preces lacrymasque fundis? Sed quam laudanda sunt tua facta, o sanctissima feminarum! Quid tu in conclavi facis, quando talia patenti coelo peragis? Nam ideo tibi una est dextra laevaque pars, quia fabricam attendis illius, qui nullam habet sinistram, ut dicit: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Et in Cantico canticorum: Laeva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me (Cant. I). Et in Psalmo: Manus tuae, Domine, fecerunt me, plasmavere me (Psal. CVIII). Et illud in Cantico: Manus meae stillavere myrrham (Cant. V, 5). Hac quippe 126.0983A| auctoritate quam pulchrae tuae manus complexae consistunt, super quas caput reclinans, imbrem coelitus lacrymans effudisti. Sed quod caput, Apostolus dicat: Caput mulieris vir, caput viri Deus (Zach. VI, 12). Nam cujus viri nisi illius, unde Propheta dicit: Vir Oriens nomen ejus? (I Cor. XI, 3.) Ecce ille qui pro salute omnium in cruce inclinato capite tradidit spiritum, suo capite nunc tuas declinavit in palmas, ut sui mysterii quod mente quaerebas arcanum, tibi manaret ab astris. Quae tantum insertis digitis egisti miraculum, quid faceres si palmas extendisses ad preces? Cumque levaret de mensa caput, tantae coruscationis et tonitrui virtus, tantaque inundatio pluviae erupit, ut neque venerabilis Benedictus, neque fratres qui cum eo aderant, extra loci limen quo 126.0983B| consederant, pedem movere potuissent. Quam nova miracula mundo, quam cunctis laudanda praeconia saeclis! ubi nulla erat umbra nubis, aer intonat clamoribus omnes: et densa tonitrua sonant, ubi nullius erat concussio venti. Nam unus fons oculorum, et mensam rigabat lacrymis, et aether imbribus arva. Stet nunc sancta charitas fixa, stent immobiles pedes fraterni: quod soror poscit, non deneget dilectio fratris: da, volens nolens, pernox sacra colloquia, Pater. Ecce ista praeceptum Domini complet, petit ut accipiat, quaerit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei. Quid petit, ipsa dicat. Ut usque mane aliquid de coelestis vitae gaudiis loquamur. Nam ideo descendisti obvius, ut ista dona proferres: perfice quod coepisti. Nam non initio praemium exstat, sed 126.0983C| in fine operum bonorum. Idcirco e superis fudit Dominus imbrem, ut tu non deneges praedicaminum amnem. Vere non poscit munus caducum, sed regni coelestis expetit lucrum. Sequitur:
- 11.
Sanctimonialis autem femina, caput in manibus declinans, lacrymarum fluvios in mensa fuderat, per quos serenitatem aeris ad pluviam traxit: nec paulo tardius post orationem inundatio illa secuta est: sed tanta fuit convenientia orationis et inundationis, ut de mensa caput jam cum tonitru levaret, quatenus unum idemque esset momentum, et levare caput et pluviam deponere. Quam bonus Deus Israel rectis corde, quam piae animae quaerenti illum? Ecce qui scrutator est mentium et corda omnium cernit, qui per Psalmistam dicit: Invocabit me et ego 126.0983D| exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione (Psal. XC, 12): ecce non distulit, non multas expedivit preces, sed in ictu oculi et puncto cordis petenti tribuit donum. Nam levato de manibus capite, una fuit convenientia orationis et inundationis. Gaude et laetare, virorum sanctissime, quia ecce tenes quod voluisti, ecce habes quod semper quaesisti: ecce miracula cernis insignia, coelo terraque probata. Vere si non negasses quod expetebas, non fuerant signa humanis oculis nata, quae toto semper mundo 126.0984A| lectio sacra sonat. Ecce jam Scholasticae nomen virtutum laude coruscat: ecce illius miraculo plebs sancta congaudet: ecce quam cultasti sarculo coelesti, fructus fert signorum. Sequitur:
- 12.
Tunc vir Dei inter coruscos tonitrus atque ingentis pluviae inundationem, videns se ad monasterium non posse remeare, coepit conqueri contristatus, dicens: Parcat tibi omnipotens Deus, soror, quid est quod fecisti? Quare quaeris, vir Dei, quid soror fecerit? Nunquid non cernis quid ipsa fecerit? Nunquid non vides pluviae guttas? Nunquid non audis concrepantes mugitus aetheris? Nunquid non sentis miracula coruscare, signa fluere, fundamina domus contremiscere, et dicis quid fecisti? Nunquid ipsa hoc fecit, quod magis tua sancta negatio 126.0984B| fecit: quia si non negasses, miraculum non eveniret. Hoc Christus gessit pietatis amator. Nam petenti Chananeae mulieri preces audire distulit, ut ejus fidem faceret acutiorem, ut quaerenti catello micas, filii daretur panis. Sed illa ut extranea a finibus tunc venit, jam non extranea a consortio Christi: ista vero a cunabulis Christo dicata, cum Maria gloriosa Virgine audire meruit: Optimam partem elegit (Luc. X, 42). Et quare Pater contristatus dicis: Parcat tibi omnipotens Deus, soror, quid est quod fecisti? O vir Dei, tibi hominum mentes patescunt, tibi aer numismata fundit, tibi arida dolia oleum manant, tibi alta profundi laci ferrum reducunt ab imo, ipsi inferi animam reddunt, et nunc quasi contristatus nesciens dicis, quid fecisti? O Pater beate, 126.0984C| si fas est dicere, quantum fuerat justius dicere, Parcat mihi omnipotens Deus, qui tuas bonas non audio preces: quam diceres, Parcat tibi omnipotens Deus, quid est quod fecisti? Hoc est illud Salomonis, Argue sapientem et diliget te (Prov. IX, 8). Sequitur:
- 13.
Cui illa respondit: Ecce te rogavi, et audire me noluisti, rogavi Dominum meum, et audivit me. Subaudiatur: Te quidem rogavi ut fratrem, sed tu ut germanam noluisti audire. Sperabam ut mente haberes viscera matris, partus dolorem, lacteas mammas, cunas nutricis, lavacra obstetricis, fascias temporales, quibus infantia olim nutrivit. Sed tu me noluisti audire, et magis festinabas ad fratres, quos tibi sola charitas Christi facit germanos, quos 126.0984D| etiam nescis a quo limite ad tua cunabula hos mundus transmittat. Idcirco rogavi Dominum meum, et audivit me. Tu non attendebas quod unus pater amborum contulit membra, tu non cernebas unam nobis mansionem esse [ al. fuisse] inter uteri septa: idcirco ad illum patrem cucurri, qui nobis animam dedit, qui terrena tribuit, et coelestia non denegavit. Modo ergo si potes, egredere, et me dimissa, ad monasterium redi. Modo enim praesentis est temporis: modo enim, quando tibi omnipotens Deus itinera 126.0985A| clausit: modo, quando aditum eundi denegavit: modo, si potes, me dimissa, ad monasterium redi. Et cur, Pater, fatigaris? Nunquid non hic est monasterium ubi tu es, qui caput es omnium monasteriorum, et doctor omnium monachorum, dum non locus hominem, sed homo sanctificet locum? Sta nunc, Pater sanctissime, invitus, ut alterius diei sol tibi praebeat gressus. Sequitur:
Ipse autem exire extra tectum non valens, qui manere sponte noluit in loco, mansit invitus. Quam multis sanctis viris factus es vir Dei compar, qui inviti fecerunt bonorum facta. Nam Jacob invitus fratrem fugit, qui postea rediit cum multis. Sic Joseph invitus pergit ad sedem, ut doctor fieret populo Dei. Sic Daniel vadit Babylonam ad arcem, ut 126.0985B| primus fieret sapientibus cunctis. Sic Saulus invitus factus est Paulus, ut fieret gentium praedicator. Ideoque tua non requiescat charitas, sancte vir, stare invitus, ut Christi tribuas documenta salutis. Sequitur:
- 14.
Sicque factum est, ut noctem totam pervigilem ducerent, atque per sacra spiritalis vitae colloquia sese vicaria relatione satiarent. Ecce nunc nova spiritalia gaudia surgunt, quia negans prius, factus est nunc attributor coelestis: et colloquiis sacris vicaria relatione se satiant, qui prius erant a concordia discordes. Quanta sunt omnipotens tua mirabilia, Deus! Nam omnia proba voluisti, fecisti, et non est qui resistat tuae majestatis potestati. Ideoque laudant te coeli, aer, terra, mare, et cuncta quae in 126.0985C| eis sunt: quia semper innovas signa et mirabilia tua, ut te totus orbis agnoscat suum esse Redemptorem. Da jam pius pio Patri Benedicto iter redeundi ad cellam, stringe aerium amnem, tolle pluviae guttas, da serenitatis solem, ut qui laetus accessit, gaudens recedat: ut simul ejus soror valedicens fratri, ad propria revertatur, ut simul gaudentes et exsultantes, tuo de munere ad sua tecta vehantur. Sequitur: Qua de re dixi eum voluisse aliquid, sed minime potuisse: quia si venerabilis viri mentem aspicimus, dubium non est, quod eamdem serenitatem voluerit, in qua descenderat, permanere: sed contra hoc quod voluit, in virtute omnipotentis Dei ex femineo pectore miraculum invenit. Nec mirum quod plus illo femina, quae diu fratrem videre cupiebat, 126.0985D| in eodem tempore valuit: quia enim juxta Joannis vocem, Deus charitas est (I Joan. IV, 16): justo valde judicio illa plus potuit, quae plus amavit. Brevi sermone de his disserendum non est. Nam secundum grammaticos, charitas media species est, dum inter bonos et malos charitas esse possit, et inter latrones et pios: ut est illud: Perfecta charitas foras mittit (ibid., 17). Certe si perfecta est ista, quae inter bonos foras mittit timorem: imperfecta nihilominus fore creditur, quae inter malos ac superbos nequitiae concordiam praestat. Sic in passione Domini Pilatus Jesum mittens Herodi, a quo Jesus ad Pilatum iterum remissus, amici facti sunt Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici 126.0986A| erant ad invicem. Sed haec est perfecta charitas quae Deus est, qua hic plus una potuit quam alter: de qua dicit Apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Sequitur:
- 15.
Cumque die altero eadem venerabilis femina ad cellam propriam recessisset, vir Dei ad monasterium rediit: et ecce cum post triduum in cella consistens, elevatis in aera oculis, vidit ejusdem sororis suae animam de ejus corpore egressam, in columbae specie coeli secreta penetrare. Quam felices sunt oculi qui animas possunt contemplari beatas, qui carnali intuitu spiritalia cernere queunt? Ista luminaria non adjacent in fundamine frontis, sed intus renitescunt ad cordis fenestras de quibus dicit: Qui 126.0986B| sunt isti qui ut nubes volant, et sicut columbae ad fenestras suas? (Isa. LX, 8.) Ecce jam, Benedicte Pater, ista columba ad tuas jam cordis volat fenestras, ut tuae sororis anima per eas transiens, ad coelestem illam deferat portam: ut illa fieret ductrix animae tantae, quae fuit avis quondam portatrix ad arcam reddita pacis. Quam felix ales talibus mysteriis compta, quae meruit etiam super Dominum Christum Spiritum sanctum ferre! Ista frequens obsequiis instat Regis aeterni, ista assuetis pennis deargentatis auro dorsa refulgens, paradiso nuntia defert. De hac in Cantico Canticorum dicit: Surge, amica mea sponsa, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae (Cant. II, 14). Sequitur: 126.0986C|
- 16.
Qui tantae ejus gloriae congaudens, omnipotenti Deo in hymnis et laudibus gratias egit, ejusque obitum fratribus denuntiavit. Denuntiavit enim sanctus Pater fratribus, quod meruit sacro intuitu cernere secretum: et talibus congaudens votis, omnipotenti Deo gratias egit, quia quam ante triduum rore verbi coelestis perfuderat, ad aetherea regna in columbae specie scandere cernit. Sequitur:
- 17.
Quos etiam protinus misit, ut ejus corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro quod sibi ipse paraverat, ponerent. Quo facto contigit, ut quorum mens una semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. Ecce, fratres, margarita coelestis a negotiatore dudum empta, aptatur coelestibus ornamentis, jam inter lilia candentia 126.0986D| pascens, sequitur Agnum quocunque ierit. Ecce in paradiso Domini ab angelis collocatur, ecce in terris monachorum manibus aptatur in tumulo fratris, ut munus quod una mater contulit, nec coeli janua, nec terrae sepultura separaret: et quibus una fuit semper mens in Christo, una esset corporum arca. Ecce reparata sunt tua damna, paradise. Ecce virgo Dei manu formata, quam de tuo pestifer hostis abstulit loco, jam redit ad culmina coeli, jam recognoscit sui palmam structoris; jam quia victa fuit, victrix calcat hostis colla maligni. Dic, dic, inferni minister, dic, tartaree miles, dic, orcigenum genus omnium venenorum fraude repletum, quid tibi fecit plasma sanctissimum Dei, quid tibi nocuit femina 126.0987A| bene formata? Quave causa ultro te consiliarius injecisti, ut manducaret quod tuum non fuit? Dic, pestifer fur, quia non potuisti rapere partem regni Dei, ideo voluisti rapere per serpentem creaturam Dei, imo qualis Dominus, talem famulam mittit. Tu serpens lubricus, ille serpens tortuosus; tu omni dolore plenus, ille omni veneno; tu mortis consilia dans, ille suis organis sibilans, mortis consilia propinat. Nunquid non potuisti in paradiso Dei aliud animal invenire, quod tuis votis concordaret, nisi serpentem? Vere non. Tu callidior angelis sanctis, ille callidior animantibus cunctis; tu bonus in coelo formatus es, sponte malus effectus es; ille bonus in paradiso creatus est, per te reus effectus est. Virgo Dei, plasma Dei, femina Dei bona creata est, per te 126.0987B| et serpentem illicita gustando effecta est peccatrix. Quid demens de his tibi profuit? Tu tibi perpetuos ignes cumulasti, ille terram comedet cunctis diebus: tu catenis igneis illigatus; ille omnium ira premitur, calcaneis tunditur, verberibus flagellatur. Vae, vae per omnia vobis. Ecce femina reparata est sanguine Christi, ecce pro amissione terreni paradisi, illa nunc culmina coeli retinet, unde praeceps ruisti. Versum est fel tuum in dulcedinem mellis, fraus maligna tua in reparationem omnium et salutem. Perforata est maxilla gutturis tui, neminem mordens, neminem vorans sine Deo volente. Et si quem voraveris, pietate Dei praefocatus cum sanguine rejicies illum, et de visceribus tuis abstrahet illum Deus. 126.0987C|
- 18.
Gaude jam, virgo Dei, tantis sublimata triumphis; 126.0988A| exsulta, Benedicte Pater sanctissime Patrum, doctor dulcissime doctorum: quia, consummatis operibus sanctis, pariter congaudetis super regna coelorum. Intercedite pro vobis commissis, postulate pro nobis afflictis, rogate pro nostris delictis, poscite Christum non solum pro monachis commissis, sed etiam pro vestris ancillis, ut omnis aetas, omnis sexus, omnis Ordo, qui vestris praeceptis colla submittunt, peritura mundi despiciant, gaudia aeterna concupiscant, regna beata appetant, prospera animarum et corporum percipiant. Nulla diabolica fraude molestentur, nullis incursionibus malignorum affligantur, nullisque calamitatibus annihilentur. Euge, Pater beate, fave precantibus, appone aures precibus famulorum tuorum, da veniam poscentibus, 126.0988B| da dona quaerentibus, parce peccantibus: quia tu pastor es, nos vero oves, audi tu balatus ovium tuarum, trahe nos post te, ut veniamus ad te, ut illic vera pascua inveniamus, ubi sunt vera gaudia sempiterna. Redde Deo talenta cumulata de nobis, reporta cum usuris credita dona doctrinarum, meque indignum hujus operis praesumptorem, tuis conjunge servulis sacris, ut cum omni grege commisso vitae praemia assequamur, ut tibi dicatur a Deo: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra cum his omnibus tibi creditis in gaudium Domini tui, praestante ipso qui digna promittere gaudia dignatus est suis famulis, qui vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.