Vita S. Rictrudis (Hucbaldus S. Amandi)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Rictrudis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Vita S. Rictrudis

Vita S. Rictrudis (Hucbaldus S. Amandi), J. P. Migne 132.0848A

MABILLONII OBSERVATIONES PRAEVIAE.

1.

132.0827C| Hucbaldus, Elnonensis monachus, variis scriptis notus, Acta S. Rictrudis, Northmannorum clade deperdita, partim ex seniorum relatione, partim ex variis schedis utcunque accepta restituit: qua de re Marcianensis chronographus ms. ita loquitur in lib. I, cap. 17: « Stephanus Leodicensis episcopus, vir grandaevus et mirae sanctitatis, ab Hucbaldo S. Amandi monacho Vitam ejus (Rictrudis) conscribi praecepit. Hic est autem episcopus qui cantum scilicet Trinitatis et Vitam B. Lamberti martyris tam devote quam eleganter composuit, et multa alia Deo inspirante locutus est, quae mater Ecclesia memoriter et in auctoritate retinuit. Qui propterea Hucbaldum ad conscribendam Vitam ejus elegit, quod esset vir litteratus, et inter monachos sana de ejus conversatione haberetur opinio: cujus dictis fidem faciunt ejus diuturna opera et conversationis tenor immunis a querela. » Porro Hucbaldus huic lucubrationi manum admovit anno 907, uti ipse in prologo diserte affirmat. Paulo post Hucbaldum eamdem 132.0827D| Vitam metrice edidit Joannes, monachus itidem Elnonensis, ad Stephanum monachum Gandensem, rogante, imo praecipiente, episcopo Cameracensis « Ecclesiae Erluino, » qui Erluinus in ea dignitate vixit ab anno 996 ad 1011. Verum unus instar omnium debet esse Hucbaldus, qui licet in nonnullis lapsus sit, caeteris tamen auctoritate et antiquitate praestat.

2.

In antiquis Martyrologiis desideratur nomen sanctae Rictrudis viduae et abbatissae Marcianensis 132.0828C| coenobii; cujus de origine pauca dicenda sunt. Marcianae, seu Marcennae vulgo Marchiennes, villa quondam in Flandria ad Scarpum fluvium, inter Duacum et Audomaropolim, dioecesis Atrebatensis, nomen ac locum dedit Marcianensi, seu (ut scribunt) Marchianensi monasterio, a S. Amando constructo et ab eodem una cum S. Autberto episcopo VI Kalend. Novemb. solemniter dedicato in honorem apostolorum Petri et Pauli, cui monasterio S. Jonatus abbas primus praefectus est. Duplex eo in loco a primo conditu fuit congregatio monachorum ac sanctimonialium; illis Jonatus, his Rictrudis praeerat. Monachos illic primum, deinde paulo post, hoc est anno circa 647 virgines Deo sacras fuisse collocatas in gratiam sanctae Rictrudis dotatricis, tradit chronographus Marcianensis. Vastato a Nortmannis monasterio anno 869, sanctimoniales paulatim ad deteriora lapsae sunt, donec Balduinus comes, cognomento Barbatus, eliminatis feminis, monachos substituit (anno 1028, teste Meiero), accito Lietwino 132.0828D| Vedastini coenobii abbate clarissimo, qui postquam locum rexit annos novem, Alberico discipulo suo regimen Marchianense imposuit. Alberico anno 1048 mortuo, S. Poppo abbas Stabulensis, ac decurso mense Popponi Wido successit. Haec summatim ex Chronico Marchianensi, de cujus etiam auctore in notis de Translationibus S. Rictrudis inferius dicemus. Floret nunc istud monasterium monachis Benedictinis addictum, in quo claruerunt ex viris SS. Jonatus et Poppo; itemque venerabilis Amandus et 132.0829A| B. Hugo abbates; ex feminis S. Rictrudis, ejusque filia ac post eam abbatissa S. Clotsendis, ut mittamus 132.0830A| S. Maurontum et S. Eusebiam, qui eo in loco aliquandiu conversati sunt. PROLOGUS AUCTORIS AD STEPHANUM LEODIENSEM EPISCOPUM. 132.0829|

132.0829A| In Christi membrorum compage sicut excellentiori, sic merito honorabiliori domino praesuli STEPHANO secundum nomen suum apostolicae reverentiae signo ab hominibus quidem coronato, sed demum ob meritorum insignia cum eis quorum vices exsequitur 132.0829B| a Deo coronando, HUCBALDUS omnium exiguus sacerdotum ac monachorum ejusdem, immarcescibilis vernantisque floribus virtutum optat coronae gaudium.

Clericis et sanctimonialibus congregationis Dei dilectae famulae beatae Rictrudis rogitatus apponere novum ad conscribendum gesta ipsius natorumque ejus calamum, diu multumque renisus sum, vel quia meam quantulamcunque scientiolam tantae imparem materiae noveram, vel quia tanto transacto tempore nulla certae relationis de his scripta videram vel audieram, veritus ne forte dubia pro certis vel falsa pro veris assererem. Cumque renitenti mihi quaedam historiarum exemplaria suis ostenderent concordantia 132.0829C| dictis, de caetero illis quorum non contemnendae videbantur personae mihi fidem facientibus, quod haec quae referebant, eadem olim tradita litteris fuerunt, sed insectatione Nortmannicae depopulationis deperierunt; postremo adjuratus tremendo Divinae majestatis nomine tandem acquievi: et si non ut debui, institi tamen ut potui, non phaleris deservire verborum, sed aedificationi consulere legentium cupiens vel audientium. Explicato vero jam opusculo cum ad recitandum, vel potius vestrae examinandum excellentiae traderetur, visum est prudentiae vestrae ex iis quae ad corroborandam uniuscujusque libri auctoritatem solent a scholasticis requiri, quaedam deesse, persona videlicet et locus cum tempore. Mihi tamen satis superque videbatur 132.0829D| suffecisse, si tam praeclara tantorum virorum nomina et facta et loca loquentibus scriptis supprimeretur locus et persona scriptoris, ne per eam veluti per atram nubem obnubilari viderentur astra tanti splendoris. Verum sicut placuit sanctitati vestrae, famosa vestri nominis lampade praefulgente, 132.0830A| nostri quoque licet tetrae illuminabuntur tenebrae et dum Stephanum Legiensem inclytum praesulem hujus libelli loquetur praefatio, nostrae etiam exiguae fiet personae mentio. Porro locus (ut nostis) non est mihi cujuslibet nunc ut olim celeberrimae 132.0830B| urbis, cum potius libenter me infimum esse gloriarer coenobitam monasterii S. Amandi egregii Christi confessoris, vestri quoque dudum praedecessoris, nisi meis exigentibus peccatis, inde tam crebro fugarer metu barbaricae insectationis. Quid autem dicam de tempore secundo quod (ut ita dictum sit) pessimum videtur fore [esse]? Libet duntaxat cum Psalmista ad Deum proclamare: « Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Respice, Domine, in servos tuos et in opera tua (Psal. LXXXIX). » Cogimur denique Apostolum monentem audire: « Redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Ephes. V). » Ne tamen praetergredi videar auctoritatem vestrae jussionis, 132.0830C| nostratum regum nominibus omissis, innotescat tempus nativitatis Christi summi regis, cujus agebatur annus nongentesimus septimus, revoluto ordine in decimo indictionis anno hujus editae scriptionis. Ad profectum Ecclesiae catholicae opto vos feliciter ad vota communia valere.

Vestra sagax votis faveat prudentia nostris,
Quae passim suavem famae diffundit odorem:
Quod cultrix veri retegat quoque nubila falsi,
Nec nostrum placido dignetur visere vultu
Hoc opus, et justo pensans examine libram
Emendet mendas, si quas malus intulit error.
Quod si lanx nullo praeponderat acta rotatu,
Imparibus neque me miscet fraus partibus ullis;
Congaudere pio justum, pater, esse labori
132.0830D| Inclyte scis, dignas Domino persolvere grates
Quod sumus et sapimus, vitaque movemur in ista:
Cum potius verae spectamus [ f. speramus] gaudia vitae,
Quae nobis pariter Dominus det sumere Christus
Sanctorum precibus, quorum signavimus actus.

INCIPIT VITA. CAPUT PRIMUM. Franci ad fidem per S. Remigium adducti. 132.0829D|

 Dum Francorum gentem in suis olim primoribus 132.0830D| de minore progressam Phrygia atque ex regali Trojanorum propagatam prosapia, diuque fanatica simulacrorum delusam dementia, ad agnitionem veritatis 132.0831A| divina voluisset venire gratia; quod ante tempora praedestinaverat saecularia, pene in fine temporum saeculi cum industrius rex Chlodoveus ejusdem gentis regeret sceptra, beatissimi praesulis Remigii devota perfici decrevit instantia. Qui sacratissimus pontifex, et sancta morum probitate, et admirabile signorum pollens virtute, praefatum regem, necnon et maximam ipsius exercitus partem, fidei doctrina catholicae, atque (ut ferunt) sumpto coelitus chrismate, una die ad tria circiter millia Christi baptismatis imbuit charismate. Ex illo deinceps tempore magis magisque, et sancta inter Francos religio, et super regna sibi collimitanea, seu etiam quaedam procul posita, a suis partim majoribus elaborata convaluit eorum dominatio: quam 132.0831B| non suorum feritate morum sunt adepti, a qua Franci putantur a quibusdam nuncupati, eo quod sit in illis velut naturalis quaedam ferocitas animi, et mores in eis sint inconditi; sed quoniam geminis magnisque erant columnis fulti, quibus totus totius Ecclesiae status videtur inniti, auctoritate videlicet sanctorum pontificum, honore ejus cujus vice funguntur praecellenti, et praepotentium virtute regum in administrandis reipublicae negotiis in omnibus sagaci; idcirco divina eos praeveniente gratia ac subsequente ad potiora passim fastigia sunt provecti. Denique « ubi quondam peccatum abundaverat, intantum Dei gratia superabundavit (Rom. V, 20), » ut sicut coelum varia stellarum decoratur pulchritudine, sic et « a Patre luminum a quo descendit 132.0831C| omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I, 17). » Francorum terra multiplici perfectorum sanctorum tam indigenarum quam et ab exteris regionibus advenientium utriusque sexus et omnis ordinis illustraretur claritate.

CAPUT II. Rictrudis parentes nobiles.

De quorum sacrosancto refulsit collegio velut quoddam sidus splendore admodum venusto Rictrudis devota Christi famula, ipsi suo acceptabilis Deo atque bonis hominibus amabilis, ac laudabilis justitiae atque sanctitatis merito. Haec claro satis exstitit oriunda germine, Ernoldo nobili edita genitore, et Lichia genitrice ex agili pugnacique Wasconum gente. Hujus autem gentis antiquiores primo dicti 132.0831D| sunt Vaccei a quodam oppido juxta Pyrenaeum sito sic cognominati, sed postea Wascones quasi Vaccones demutata c in s litteram nuncupati: et ipsorum regio quae antea dicebatur Vacceia, appellata est Wasconia. Cujus incolae, licet illo tempore pene omnes daemonicis essent dediti cultibus, a Deo tamen praeelecta Rictrudis sic ex eisdem impiis et sine Deo prodiit hominibus, velut solet rosa de spinosis efflorere sentibus: quae ab ipsis incunabulis cum aetatis tenerae provectibus, honestis est alta et 132.0832A| instituta moribus. Fuit vero temporibus Chlotharii regis magni, qui a Chlodoveo ex Francorum regibus (ut praefatum est) primo ad fidem Christi converso quartus exstitit, seu etiam filii ejus Dagoberti regis inclyti, qui a beatissimo Arnulfo Mettensium episcopo enutritus ut patri conregnaret atque succederet, sicut de eo scriptum est, et industria dignus et viribus fuit. Hic post defunctionem patris sui Chlotharii regalia sceptra regenda suspiciens, fratri suo Hariberto non sibi uterino ad regendum concessisse placuit pagos et civitates citra Ligerim et limitem quo tenditur partibus Wasconiae seu et Pyrenaeos montes, sapienti usus consilio, ea scilicet pactionis facta firmitate, ne unquam adversus ipsum frater ejus amplius quid de regno repeteret paterno. 132.0832B| Haribertus igitur sedem tenens Tolosanam, cum et in partibus provinciae regnaret Aquitaniae, non post multum temporis etiam totam subegit Wasconiam ditioni suae.

CAPUT III. A S. Amando exsulare jusso eruditi in fide.

Praefatus autem rex Dagobertus cum in multis optime regalia jura gubernaret, nimium tamen deditus amori mulierum, eam quam in conjugium sortitus fuerat, eo quod sterilis esse videretur reliquit, alteramque in matrimonium accipiens, reginam esse voluit. Cumque super hoc scelere a pontificibus, maximeque a sanctissimo viro et mirabilium patratore operum praesule redargueretur Amando, ille indignatione et fastu permotus regio, eumdem venerabilem 132.0832C| pontificem non absque injuria ab omni suo depulit regno. Qui persecutionem pro veritate quae Christus est patientissime tolerans sibi illatam, et quoniam libentissime pro ipso optabat proprium fundere sanguinem, per diversa serendo loca divini verbi semen, tandem inter caetera genuinam beatae Rictrudis aggressus patriam, scilicet Wasconiam, ut illic et plures et hanc pulchram sibi coelitus infuso quo ardebat irradiaret lumine stellam, reputans etiam ob illius gentis saevitiam adipisci se posse inibi martyrii palmam.

CAPUT IV. Amandus a Dagoberto mulieroso revocatur. Regii pueri curam detrectat; eum baptizat.

Interea jam dictus princeps atque rex Dagobertus 132.0832D| cum non haberet filium quem sibi gauderet fieri successorem, moestus super hac re nimium, tertiamque suo ascivit lecto conjugem. Tum demum conversus ad Dominum, ac plurimorum expetens suffragia virorum, ex eadem eodem habuit anno largiente Deo filium, multis precibus atque eleemosynarum largitionibus acquisitum. Sollicitus denique cui potissimum traderet eum sacro fonte diluendum divinaque lege imbuendum, ut sicut ipse beatum Arnulfum habuerat paedagogum, sic et suum 132.0833A| a quolibet maximo Dei servorum juxta religionis Christianae exercitium educari faceret puerum; factique prioris reminiscens et poenitens quod tantum in tantae commiserat sanctitatis viro flagitium, a ministris circumquaque studiosissime perquisitum, et vix repertum ad se reverendissimum petiit revocari pontificem Amandum. Quid plura? reducitur ab exsilio verus praedicator et operator Evangelii venerandus antistes, veluti novus de Pathmo rediens Evangelista Joannes. Fit commune tam regi quam optimatibus gaudium, omnique populo solemne de ejus reversione tripudium. Prostratus itaque ejus pedibus rex veniam rogat, facillime impetrat: fundit precem pro filio; sed ejus frustratur petitio. Respondit enim illi ille ter beatus voce Pauli noster 132.0833B| Paulus, militantem Deo non oportere negotiis implicari saecularibus. His dictis e conspectu regis illico abscedit; sed regalis fervor desiderio minime recedit. Denique quod per se nequit, bonorum suggestionibus virorum perficere gestit. Audoenum siquidem et Eligium praecipuos in sanctitate et prudentia viros, ideoque Amando harum amatori virtutum merito amantissimos ac familiarissimos rex post eum dirigit probabiles sui voti exsecutores. Quorum sanctae petitioni, quia fas non erat obviare sancto, annuit licet coactus regis placito. Igitur regius infans defertur, qui non amplius a nativitate quam dies circiter quadraginta habere ferebatur, per beatum sacerdotem sanctam benedictionis suscepturus gratiam, sed jam naturalis amissurus 132.0833C| nominis etymologiam. Namque dum ab eo catechumenus fieret, finitaque oratione nemo ex illius tantae multitudinis exercitu Amen responderet, Dominus qui aperit os mutum, et linguas infantium disertas facit, os (ut ita dictum sit) non jam infantis sed pueri aperuit, et cunctis audientibus clara voce Amen respondit. Res satis stupenda et circumstantes contra morem siluisse, et hunc contra naturam locutum fuisse. Statimque illum sanctus pontifex vivifico baptismate regeneravit, atque Sigebertum nominari instituit, quem Haribertus rex, regis frater, de sacro lavacro excepit. Sicque Dominus dum sanctum suum mirificavit, et in conspectu regum magnificavit, et ipsos et utrumque exercitum magno gaudio atque admiratione in hujusmodi 132.0833D| signo replevit. Sequenti post hoc anno Haribertus rex, nec mora post ipsum filius ejus parvulus obiit, omneque regnum illius cum Wasconia Dagobertus rex suae potestati redegit. Hoc totum et propter quaedam praecedentia, maximeque pro his quae sequuntur interposui, ut legentes et audientes noverint, quae beatae Rictrudis fuerit causa in Franciam veniendi.

CAPUT V. Adalbaldo nubit Rictrudis.

Temporibus ergo praefatis cum crebro Francis Wasconia fieret permeabilis, Rictrudis puella bonae 132.0834A| indolis jam facta nubilis videtur, diligitur atque eligitur a quodam Francigena Adalbaldo nomine, natalibus orto praeclaris et justis. Mater denique ejus Gerberta fuerat filia sanctae Gertrudis in monasterio nunc Hamaticensi a se aedificato requiescentis. Ipse etiam a puero optimis institutus disciplinis, copiosis pollebat fundis et divitiis, atque in aula regis charus valde erat et honorabilis, dignus plane vir qui maritus existeret dignae Rictrudis. A quo juxta morem desponsatur, dotatur, atque in conturbernium matronale licet quibusdam nolentibus puellae consanguineis assumitur. Causa vero uxoris ducendae non fuit incontinentiae, sed charae sobolis habendae. Sed ea conveniunt in utrisque quae spectari solent in 132.0834B| eligendo marito vel uxore. In viro enim virtus, genus, pulchritudo, et sapientia, quae ex his ad amoris affectum potior est, inerat. In uxore autem pulchritudo, genus, divitiae, et mores, qui magis quam caetera quaerendi sunt, habebantur. Et ne multis immoremur, secundum Apostolum erat illis honorabile connubium, et torus immaculatus (Hebr. III). Non enim surda audierant aure ejusdem Apostoli verba: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI). Igitur compage fidei et charitatis sic adhaerentes sibi ut essent duo in carne una, et non jam duo, quia una caro; unanimes 132.0834C| uno ore et concordi operatione honorificabant Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi, omnibus diebus suis servientes Domino in sanctitate et justitia coram ipso, qui habitare facit unanimes in domo.

CAPUT VI. Liberos gignit.

Nati quoque sunt eis filii secundum benedictionem Domini quam primo dedit homini, Crescite, inquiens, et multiplicamini (Gen. I, 28): fuitque eis primogenitus nomine Maurontus, postea abbas et levita sanctus, et filiae tres sacrae virgines, Clotsendis post obitum matris ejus monasterii rectrix, Eusebia bona Dei cultrix secundum interpretationem 132.0834D| sui nominis; post has quoque Adalsendis. Quos cum essent parentes eorum justi, et per seipsos, et per familiares sibi servos Dei educaverunt et erudierunt in timore Domini, auctos ab infantia benedictione coelesti. Mauronto siquidem venerabilis Deoque dignus sacerdos Richarius pater spiritualis exstitit, eumque per sacrum baptisma Deo regeneravit: Clotsendem egregius pontifex Amandus quia sacris dignisque manibus e fonte salutari excepit, in omnibus Deo dignam reddidit: Eusebiam vero ex sacro lavacro Nanthildis regina uxor Dagoberti suscepit. Vere 132.0835A| beata et Deo beneplacita progenies. De hac denique dicitur recte: O quam pulchra est casta generatio cum claritate (Sap. IV)! Vere etenim cum donis spiritualibus sic plerumque ditantur justi etiam bonis temporalibus, sicut canit Psalmographus: Beati omnes qui timent Dominum (Psal. CXXVII, 1), etc. In quibus verbis, licet spiritualis sit intellectus, tamen secundum haec datur aliquando justis et temporalis profectus.

CAPUT VII. Maritum occisum luget.

Posthaec bonae et laudabilis memoriae Adalbaldus devotae Christi famulae Rictrudis maritus a pago Austrebatinse, ubi etiam pluribus locupletabatur possessionibus, eundi Wasconiam 132.0835B| nimium triste suis iter arripit. Quem nobilis matrona Rictrudis aliquantulum prosequitur, sed quamcitius domum prout ei jussum fuerat moerens revertitur. Mens enim futuri quodammodo praesaga doloris jam portendebat quod adhuc ignorabat, et quod nondum patiebatur jam veluti lamentabatur. Quid multa? Intereundum insidiis malignorum, et (ut fertur) eorum quibus sanctum displicuerat matrimonium, vir justus appetitur, vulneratur, perimitur. Honorifico deinde ut decebat tumulatus obsequio, defunctus saeculo, vivit Deo. Vivit inquam, vivit ejus felix anima, illi cohaerens quae vera est vita: quod attestantur signa quae ob illius declaranda merita, ad ejus mortua frequenter ostenduntur ossa. Neque multae 132.0835C| fiunt morae in his nuntiandis Rictrudi Dei famulae: quae tam tristi percussa relatione, non modico afficitur animi moerore. Augescit sensum dolor dolore dolentium sobolum, crescit luctus luctu lugentium familiarium. Transacto tandem aliquando tanti fletus tempore, init cum philochristis sibi familiaribus, maximeque cum Amando sanctissimo Dei pontifice, et coepit consilium salubre. Proponit denique ei ille verus consultor animarum illud Pauli apostoli: Mulier alligata est viro, quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus liberata est, cui vult nubat tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium (I Cor. VII). Ad quod illa erigit aurem, erigit et mentem. Audit etiam 132.0835D| ab eo, imo exaudit et illam dulcem et amplectendam Christicolis evangelicam vocem: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Et, Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33).

CAPUT VIII. Nuptiis secundis nuntium remittit. Velum assumit coram rege.

In his sacris ac vitalibus verbis figens anchoram 132.0836A| mentis Adalbaldi relicta, sed Dei dilectrix, et a Deo dilecta Rictrudis, omni postposita ancipitis mora deliberationis, ejus salubribus se acquieturam pollicetur monitis. Sed ecce et salubri praesulis consulto, et pio sanctae matronae voto invidia diaboli nititur obviare subreptio. Nec movet in his perturbandis infimos quoque vel mediocres, sed summos saeculi primores. Per ipsum denique regem ejus tentat suadere animo, uti se suorum cuidam optimatum secundo copulet connubio. Quod cum illa prorsus aspernaretur, plurima blandimentorum hortamenta sed incassum profunduntur. Cumque ad haec penitus in Deo fixus illius status non moveretur, regalium terror minarum licet frustra illi proponitur. At illa pari 132.0836B| modo saevientem parvipendit ut blandientem. Et quia ex tribus philosophiae partibus illam quam maxime quae est in actione et causa recte conversandi apprehenderat, quae Graece ethica, Latine moralis dicitur, et bene vivendi magistra cognoscitur, quae etiam in quatuor principales virtutes, prudentiam scilicet, atque justitiam, fortitudinem et temperantiam dividitur; his singulis sua reddens, sicut per justitiam Deo magis quam hominibus obedire disposuerat, et per fortitudinem nec illecebris emolliri, nec adversis frangi poterat; sic per prudentiam caute indignationem a se regiam submovere, et per temperantiam humilitatis regulam modumque vitae in omni verbo vel opere servare satagebat. Usa denique consilio sui 132.0836C| symmystae, deiferi scilicet Amandi, atque ad tempus dissimulans immobile in Dei servitio sui propositum voti, acturam se ex hoc cum ejus consilio vel permissione spondet regi quod utilius judicaretur fore sibi. Et quid multis immorer? cum ita regem suspectum reddidisset veluti ejus voluntati parere vellet, in praedio suo, hoc est in villa Baireio ( Boiry, prope urbem Atrabatum ) opiparum et regiae condignum magnificentiae instruit convivium. Invitat cum optimatibus regem, et inter prandendum sale conditorum omnes laetificat suavitate sermonum. Postquam exempta fames, et amor compressus edendi, tum multo clara exhilarans convivia baccho, surgit et non trepide sed constanter, non tepide sed ferventer, non segniter 132.0836D| sed sagaciter, non muliebriter sed viriliter, quod conceperat mente, perficit opere: primoque sciscitatur a rege, si concederet sibi in domo sua quod vellet agere libera coram eo uti potestate. Ille autem annuit propere, reputans quod sumpto poculo, ut moris est pluribus, in cogendo bibere se vel convivas suos deberet laetificare. At illa, secundum salubre sui consiliatoris Amandi inclyti praesulis consilium, ex suo sinu prolatum, invocato terribilis Dei nomine et auxilio, capiti supponit 132.0837A| ipso rege et cunctis stupentibus, jam benedictum ab eodem pontifice velum. Quo facto rex ira permotus ingratas derelinquens epulas abscessit e convivio; illa vero jactans cogitatum suum in Domino, totam se suosque ejus commisit arbitrio, ut ab eo enutrirentur et solarentur misericordi semper solatio. Ac primum facultatibus et possessionibus sibi relictis ordinatione prudenti distributis, et spinosis hujus saeculi curis a terra cordis sui penitus exstirpatis, quae antea in conjugali vita ferebat trigesimum, postmodum duplicato germine fructum coepit in viduitate ferre sexagesimum: et quae prius dum in membris suis Christo ministrare satageret fuerat Martha, jam secus pedes ejus residens audiendo et custodiendo 132.0837B| verbum illius facta est Maria. Et quoniam ipso attestante « optimam partem quae ab ea non auferetur elegit (Luc. X, 42), » optimum ejusdem partis dilectae et electae praemium in recompensatione percipere meruit.

CAPUT IX. Ut habitum mentis, sic mutat et corporis.

Sane ut quod homo gerebat interior, ostenderet quoque exterior; sicut mutaverat habitum mentis, sic mutat et corporis. Pomposas projicit vestes quibus ornabatur nupta, cogitans aliquando ea quae sunt mundi quomodo placeret viro, et una cum eis exuitur omni saeculi hujus impedimento, ut quamvis 132.0837C| videretur vidua, id est divisa a viro, jam non esset divisa animo, sed sollicita semper quae Domini sunt, solummodo quomodo placeret Deo. Induitur viduitatis vestibus, quae ipsa sui specie monstrarent contemptum mundi istius. Nam sicut albas vestes exaltationi et solemni congruunt laetitiae, ita nigrae humiliationi et lugubri conveniunt tristitiae. Inde et caput quod est principale corporis, tetro velatur amictu, ut principale animae, id est mens velanda signetur moeroris et poenitentiae luctu. Qui cum brevis sit, et, ut ita dicam, momentaneus, eam operatur consolationem de qua ait in Evangelio Dominus: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V.) Et ut quondam expertas corporis voluptates et molestas evinceret daemonum suggestiones, cum nimiis 132.0837D| vigiliis et orationibus continuis crebra ducens jejunia, elephorio amicitur cilicino, cujus assiduis punctionibus edomaret libidinis punctiones, et ut dictum est a poeta, sine Cerere et Libero Venus friget, atque veraciter cum Psalmista caneret: Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV.)

CAPUT X. Marcianas monasterium eligit, ubi spiritualibus vacaret exercitiis

Locum vero ubi spiritualibus daret operam exercitiis, cum consilio et auxilio saepedicti praesulis, qui 132.0838A| eidem erat a secretis, elegit valde congruum, monasterium scilicet Marcianas vocatum, quod ab eodem pontifice super fluvium Scarb fuerat constructum. Cui perficiendo et ordinando idem praesul discipulum suum praefecerat abbatem sanctum Jonatum venerabilem virum, cujus adhuc in eodem monasterio sacrum corpus habetur reconditum: in quo et monachorum ordinem beatus Amandus haberi voluit, sed jam dictus abbas sanctimoniales (prout sibi visum fuerat) aggregavit. Hunc ergo locum satis opportune remotum Dei famula Rictrudis expetiit, atque B. Amando consentiente et inter regem et ipsam reconciliationis officium fungente, cum privilegio regiae auctoritatis accepit, quatenus ibi licet in fragili posita corpore, corporeas fortiter concupiscentias superaret. 132.0838B| Et non hoc solummodo, verumetiam adversus rectores mundi tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus colluctando, et ea pariter cum mundo divincendo, triumphum victoriae et condigna certaminis praemia a superno spectatore exspectaret ac perciperet.

CAPUT XI. Filias suas Deo sacrat.

Ut autem ad haec feliciter peragenda sufficeret, omnibusque exempli gratia a quanta perfectione conversationem suam coepisset, palam fieret, juxta illud evangelicum: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V); post abjectas 132.0838C| a se onerosas praediorum et divitiarum sarcinas, post professam Deo viduitatis continentiam, et post sumptum sanctum sanctimonialis habitus indumentum, seipsam tantummodo exhibere oblationem vivam, sanctam, Deoque placentem non contenta, etiam terrae, hoc est ventris sui sacras ac praecipuas sanctae et individuae Trinitati offert primitias, praefatas videlicet tres filias candidas veluti columbas gratissimas illi fieri hostias: ut corde et corpore immaculatas et ut perpetuam virginitatem servantes, « Agnum, virginis matris filium, quocunque ierit sequantur (Apoc. XIV, 4,) » sinceritate cordis, et carnis vernantes flore illibatae virginitatis in corpore, ac nitentes puritate inviolatae veritatis in corde, ut sint semper sine macula ante Dei thronum, cantantes 132.0838D| ei canticum novum, hoc est gaudentes cum eo de carnis incorruptione in perpetuum. Quod canticum licet possint audire, nemo tamen poterit dicere sanctorum, nisi illa candida turba incontaminatorum. Haec cum verissime ita sint, audite obsecro et auribus percipite omnes qui habetis audiendi aures, quibus adhuc fas est ad angelicae privilegia castitatis assurgere, et tam praeclari contubernii societatem acquirere, atque cum eis tam dulcem novi cantici melodiam personare. Properate, currite, festinate, ac memores uxoris Loth, retro respicere nolite. Putidam luxuriam fugite, carnales concupiscentias calcate. « Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Haec exhortatoria cordis vestri 132.0839A| penetrent intima, quae non ex meis edita, sed ex patris Augustini doctoris egregii verbis, quibus virgines hortatur, sunt mutuata (AUGUST. de S. Virg. cap. 27). « Pergite, inquiens, sancti Dei pueri et puellae, mares ac feminae, coelibes et innuptae, pergite perseveranter in finem, laudate Dominum dulcius quam cogitatis uberius; sperate felicius cui servitis instantius; amate ardentius cui placetis attentius; lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum quando veniat ad nuptias. Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum quod cantabitis in citharis vestris, utique tale quale nemo poterit dicere nisi vos. » Et sequitur post pauca: « Sequimini eum, quia et Agni caro utique virgo est. Sequimini eum virginitate cordis et carnis quocunque ierit. Quid est enim 132.0839B| sequi nisi imitari? quia Christus pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). »

CAPUT XII. Marcianis se recludit.

Rictrudis igitur Dei fidelis femina quae se totam illi in sancta devoverat continentia, tres quoque filias uni despondens viro Christo in aetate adhuc tenera, ut Agni semper sequerentur vestigia, et canticum quod illa nequibat jam per se, per suarum citharas filiarum ei faceret personare; omnibus tam sapienter dispositis et cunctis exuta saeculi curis, gymnasium monasteriale ubi stadium vitae praesentis agonizando percurreret, et contra diabolum luctando decertaret, palaestricorum more sic nuda ne in aliquo 132.0839C| ab adversario maligno teneri posset, et oleo peruncta gratiae coelestis ingreditur, et juxta quod ait Apostolus, in agone contendens ab omnibus se abstinet, suoque exemplo filias vivere edocet. Mauronto primogenito suo adhuc in laicali habitu regalibus obsequiis ac negotiis militaribus corpore potius quam mente detento, de quo in sequentibus opportunus erit vobis sermo.

CAPUT XIII. Adalsindae filiae mortem fert aequanimiter.

Illis igitur diebus moritur Adalsendis novissima filiarum ejus, et quae postrema fuerat ingressa januam vitae praesentis, prima ingreditur januam mortis. Et quare dicimus moritur, cum anniversaria circuli revolutione ipsa sacrosancta Dominicae Nativitatis 132.0839D| solemnitatis, quando huic mundo peccatis mortuo advenit remedium quo mors cum suo fugatur principe, haec non mortua, sed potius luci vitaeque sit edita perpetuae? At bona Rictrudis inter adversa fortis et longanimis quid tunc ageret duabus sibi occurrentibus affectionibus animi valde contrariis, gaudii scilicet ac moeroris; dum hinc intonantem toto orbi audiret angelum: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum quod erat omni populo (Luc. II); hinc filiam suam prae oculis haberet mortuam, quam esse dolendam ipsa naturae cogeret conditio! Virilis tamen quod ei inerat animi robur 132.0840A| muliebrem superavit affectum, nec passa est sibi dominari luctum mortis filiae, vel esse ibi locum tristitiae, ubi natalis celebratur vitae. Et, ut paucis absolvam digna memoriae, debitum sepeliendi officium completur fidelium more, remota charos suos lugendi consuetudine. Sic exactus est primus, sic secundus, sic tertius sequentium se solemnitatum dies. Quarto denique succedente die quo sancta recolit Ecclesia victimationem parvulorum pro Christo ab Herode jugulatorum, et miserabilem matrum tristitiam; prudens Rictrudis sciens quid cuique deberet impendere tempori, et quia tempus et tempora sint omni rei sub coelo, ideoque distinguens tempus gaudendi et tempus flendi, post sacrorum expletiones mysteriorum, quibus ad Dei laudem eisdem sanctis martyribus 132.0840B| honor exhibetur non dolor, votaque dantur caeremoniarum non lacrymarum; cum sibi caeterisque sanctimonialibus jam parata esset refectio corporum, illa convocatis omnibus, ait: Nunc vestra socialis, o dilectae sorores, charitas eat, et de donis Dei cum gratiarum actione participans gaudeat; me autem exemplo dominarum mearum, matrum scilicet sanctissimorum puerorum innocentium, quarum hodierna die ploratus et ululatus auditus est multus, meam quoque innocentulam quodam modo simili hoc est immatura morte praereptam lugere permittat. His dictis amicum moerori locum secretum petiit, atque ut naturae competebat dolori satisfecit. O laudabilem et imitabilem in prudentia, longanimitate et patientia feminam, quam laudant in portis opera 132.0840C| ejus! o mulierem fortem, quae in castitate accinxit fortitudine lumbos suos, et in boni perseverantia operis roboravit brachium suum, ideoque non est exstincta in nocte lucerna ejus!

CAPUT XIV. Mauronti ejus filii gest

Verum quoniam in praecedentibus beati viri Mauronti facta est mentio, non ab re videtur breviter quid narrandum de eo. Hic igitur egregii sacerdotis Christi Richarii in baptismate spiritualis exstitit filius. Accidit vero aliquando, ut idem venerabilis sacerdos tam pro sanctitate quam etiam pro familiaritate, beatam equo vectus inviseret Rictrudem. Cumque post sacra colloquia quibus pariter dulces vitae 132.0840D| coelestis sumpserunt epulas, vir Dei conscenso equo redire vellet ad propria; eadem quoque Dei famula dilectionis causa a domo paululum progressa est, gestans in ulnis suum quidem naturali generatione, illius autem spirituali generatione filiolum, ejus secuta vestigia quatenus ipse parvulus benedictione muniretur paterna. Sed cum jam vir Dei equo sedens eumdem in manibus accepisset infantem sive ad benedicendum sive ad deosculandum, omnium bonorum hostis et invidus diabolus insolitam immisit equo ejus ferocitatem. Arrreptitiorum namque more insaniens, dentibus frendens, pedibus calcitrans, nimium valido huc illucque impetu discurrens, geminatum utrisque, sed unum 132.0841A| sacerdoti et matri incusserat timorem. Sacerdos denique sibi et puero, mater sacerdoti metuebat et filio: et quid illa ageret anxia, jam pene exanimis quasi imminentem prae oculis spectans adesse mortem, offuscatum lacrymis avertebat vultum, ne amborum simul miserabilem cerneret occasum: sed et familia tristis, dolens et ejulans magnis instabat plangoribus ad triste congregata spectaculum. Servus autem Dei, ne laberetur manu tenens parvulum, orationem fudit ad Dominum: qua completa, et puer ad terram delatus est incolumis quasi levis advolaret avicula, et equus pristinae redditus est mansuetudini velut ovis placida. At mater tandem recepto spiritu filium quoque recepit sanum, et in ulnis levavit ridentem: sicque tam ingens tristitia 132.0841B| in magnum cunctis qui aderant versa est gaudium. Quod nemo debet ambigere praestitum meritis amborum. Et quoniam tanta Dei omnipotentis est clementia, ut unde malignus hostis inhiat justos atterere, inde eos magis magisque faciat proficere; haec quoque tentatio ad profectum virtutum provenit beato viro. Nam reputans secum Dominum Deumque suum dum ad humani generis pergeret redemptionem, ad insinuandum humilitatis exemplum non superbo schemate, id est non equo phalerato, sed strato sibi ab apostolis vectum asello: ipse etiam postea si quando instaret illi alicubi necessitas eundi, simili exemplo eodem usus est gestatorio.

CAPUT XV. Maurontus nuptias fugiens, tondetur. Coronae clericalis significatio. 132.0841C|

Postquam vero ad viriles pervenit annos idem venerabilis Maurontus, regali adhaerens, ut ejus poscebat nobilitas, lateri, ipsius continuis (ut dictum est) obsequiis mancipatus, etiam vinculis innectitur sponsalibus. Sed carnalis citius amoris voluptuosos in quibus veluti pedem posuerat solvit compedes, animarum lucrifactore Amando praesule ei suggerente spiritualis amoris suavitates et aeternae jucunditatis dulcedines. Sed cum suae mentis votum sanctae retulisset matri, quod nequaquam suae contubernio sponsae vellet uti; illa metuens ne forte per abruptos lasciviae discursus, ut quorumdam moris est juvenum, latam et ad inferos ducentem deliberaret viam sequi, maxima percellitur moestitia animi, 132.0841D| rursumque poscit Amandum medicum morbidarum mentium succurreret sibi. Qui Marcianus adveniens, lenibus sibique notis verborum fomentis eam demulcens, 132.0842A| pristinae in Deum reddidit alacritati. Acta deinde ab eodem antistite missarum solemni celebritate, cum et ipse Maurontus adstaret in praesenti, aspicit saepedictus antistes apem ter gyrare ejusdem verticem viri. Vir autem Deo plenus, intelligens statim quid portenderet hujus praesagium signi, advocato eo hortatur, ut quam celeriter perficiat opere quod olim et ille jam coeperat corde, et sibi revelatum agnoverat Deo auspice. Quod et ipse nequaquam distulit facere. Tum sanctissimus pontifex Amandus eum juxta morem ecclesiasticum benedicens, decisa capitis ejus coma in clericum totondit, et coronae signum gestare fecit, per haec quae agebantur exterius, innuens quae horum significatione servanda essent interius: scilicet ut summitas denudata capitis 132.0842B| esse nuda et aperta Deo significet omnia secreta cordis; et quidquid cogitatur vel agitur in occultis, oculis patere cuncta cernentis; frequens vero resectio capillorum doceret resecanda frequenter malarum superflua cogitationum. Decus quoque coronae utrumque exprimeret, et summi tiaram sacerdotis, et regalis diadema dignitatis: ut per haec nosset ad regale pertinere se sacerdotium, necnon et post expletam diversarum tentationum sufferentiam, atque in his probationem per patientiam, se merito percepturum vitae aeternae coronam a Deo diligentibus se repromissam. Quod et idem sanctus vir Maurontus non solum ex salubri hujus praesulis traditione, sed etiam ex sancta sanctae Scripturae suscipiens et memoriae commendans lectione et admonitione, 132.0842C| studuit devotissime ut assiduo semper impleret opere. Factus namque postmodum levita, eidem nomini et officio condigna morigerari curavit conversatione et vita. Et ut clara editus prosapia, regis quoque praeclarus fulsit in aula, regia honoratus bulla, utpote prudens notarius regalium praeceptorum conscribens edicta. Cui etiam ad capessendum cumulandumque sanctae conversationis emolumentum, sanctum sancti viri Amati episcopi Deus addit collegium: qui beatus vir electus et sublimatus ad episcopatum urbis Sidunensium eo tempore quo Theodoricus rex iniquam exercebat tyrannidem, insimulatus falso quasi de infidelitate apud ipsum, in Perona monasterio sito in oppido Virmandorum, cui sanctus praeerat abbas Ultanus, 132.0842D| subire jussus est exsilium. Deinde post excessum B. Ultani traditus est praefato Dei famulo abbati Mauronto, ut eum custodiae manciparet in suo qui 132.0843A| Broilus dicebatur monasterio, ab eodem nuperrime constructo in territorio Letio vocato. Quo suscepto ut ejus religiosam expertus est conversationem, sicuti servando coelesti thesauro omnem omnibus vitae ejus diebus famulandi adhibuit diligentiam, habens in eo pulcherrimum suae suorumque confratrum vitae et sanctitatis speculum.

CAPUT XVI. Gertrudi abbatissae Hamaticensi mortuae sufficitur Eusebia duodennis, at matris jussu Marcianas revocatur. Hamaticum noctu secedit cum Amato.

Interea Dei famula Gertrudis, quae fuerat avia Adalbaldi viri venerabilis, longaevitatem vitae accumulans operibus bonis, in Hamatico monasterio a se aedificato, ubi etiam sacra virgo Eusebia ejus educabatur proneptis, viam ingreditur universae 132.0843B| carnis, cui velut loco regiminis eadem succedit Eusebia, puella quidem bonae indolis, sed adhuc satis tenerae aetatis, utpote duodenis. Mater vero ejus Rictrudis vere Christicola profundiori usa consilio atque prudentia, bene sciens quod multos multis exercitatos virtutibus maligni hostis seducat astutia in aetate quoque jam matura, metuebat pro filia, ne forte serpentina tentaretur fraudulentia, si libertate potiretur immatura. Quapropter ad se eam venire et secum voluit habitare. Illa vero renuente, atque in Hamatico conversari volente, mater ejus regales compulsa est aures pulsare, ut suam ipsius auctoritate filiam potuisset recipere. Quo concedente missaque epistola reverti praecipiente moesta ad 132.0843C| matrem sanctam regreditur Eusebia ad monasterium Marcianas cum suae proaviae sanctae Gertrudis corpore, et cum sanctorum reliquiis quae ibidem fuerunt reconditae, atque cum omni sua congregatione. At mater ejus voti compos effecta, pluribusque filiam hortabatur monitis secum in spirituali Deo deservire militia. Quae libentissime quidem ejus parebat dictis, divinis se mancipando jugiter obsequiis: sed refragari ejus nequibat intentio ab amore loci sibi veluti genialis. Quod fiebat frequentissime 132.0844A| et noctibus pene singulis, ut post vespertinalis completionem synaxis, dum capere cum caeteris quietem putaretur corporis, illa pro dissimulatione relictis ante stratum sandaliis, ad Hamaticum pergeret silentio intempestae noctis cum jam superius dicto sanctissimo episcopo et monacho, nomine et religiosa conversatione Amato, illic sub cura Mauronti sancti abbatis ad tempus exsulante, et cum sua collactanea aliisque fidis ut putabat sui secretis sociis: ibique celebratis vigiliis omniumque horarum officiis, ad monasterium Marcianas fideli peracto furto revertebatur non satis hilaris, quatenus et ibi non deesse videretur nocturnalibus seu matutinalibus horis.

CAPUT XVII. A matre ob hanc rem virgis correpta laeditur. Episcopis consulentibus Hamaticum redire sinitur. 132.0844C|

Nec defuit qui haec auribus intimaret maternis, itemque eam convocans et mulcendo blandis et terrendo sermonibus compellabat asperis, quatenus illam revocaret a suae proposito voluntatis, sciens pro certo eam detineri secum corporis potius proximitate quam mentis. Cumque nec per se nec per amicos seu per familiares suos quidquam proficeret in re hujusmodi, inito consilio cum suo filio Mauronto levita et abbate venerabili, visum est utrisque verberibus illam pro ipsa inobedientia et quadam animi pertinacia debere castigari. Quod eum placuisset matri ab eodem fratre ejus fieri, eo jubente inter brachia coarctata famuli adjudicatae 132.0844C| subditur correptioni: et quia isdem a quo tenebatur puer accinctus erat gladio, dum inter angustiis verberum hac et illac se flectit virgo, ejus tenerum latus (ut fertur) ensis illius laeditur capulo, in tantum ut pluribus quibus postea supervixit annis purulentam mistamque sanguine ejiceret salivam oris. Cum vero neque sic a coepta ejusdem sacrae virginis cessaret intentio, convocant episcopos vel abbates illustresque viros e vicino, qui omnes agebant cum 132.0845A| ea diverso modo, quatenus a tali revocaretur desiderio. Illa autem cunctis multum constanti renitebatur alloquio. Qui dum inflexibilem ejus cernerent animum, matri dederunt consilium, ut illam ad cupitum redire permitteret locum. Quod et mater annuit licet invita, religiosam illius conversationem su soriis roborans monitis, Deoque precibus eam commendans sacris. Quae diu desiderato potita votorum effectu, cum omni sua plebicula, accepto iterum sancto suae proaviae corpore cum venerandis reliquiis sanctorum, gaudio plena ad monasterium repedavit Hamaticum. Ibique angelicam agens vitam in terris, in mediis ipsius adolescentiae annis rapitur ad thalamum sponsi coelestis, ne, sicut dicit Scriptura, malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio 132.0845B| deciperet animam illius: et consummata in brevi explevit tempora multa (Sap. IV), placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illam de medio iniquitatum.

CAPUT XVIII. Objectioni facit satis auctor.

Enimvero propter ineptam quorumdam garrulitatem libet paulisper exacuando stilum protelare, quo illorum perfodiantur linguae qui loquuntur adversus justos iniquitatem in superbia et in abusione (Psal. XXX, 19): qui ponunt in coelum os suum, dum eis detrahere non verentur, qui jam exempti de terrenis, cum Deo in coelestibus regnare credunt. Aiunt enim strophas commentantes hujusmodi: En quales isti dicuntur esse sancti! mater 132.0845C| innoxiam insequitur filiam Deo militare volentem, filia sicut hostem sic propriam exsecratur et refugit matrem: filius matre consentanea sororem refugam asportato clam signo proditam dirissimis velut furti ream afficit verberibus pene usque ad mortem. Quam etsi non statim perimit, longo tamen dolorum cruciatu tabescere facit. Haeccine sanctos Deoque placitos efficiunt? quae in istis sanctitas, quae pax, quae charitas? Quid ergo nos tam insani capitis hominibus respondebimus? O stulta vesanae mentis arrogantia! O rabida fatuorum non hominum, sed canum oblatratio! quid dabitur aut quid apponetur ad linguam dolosam, nisi sagittae potentis acutae (Psal. CXIX, 3), id est, verborum Dei omnipotentis jacula, ex sanctarum prolata Scripturarum 132.0845D| pharetra, quae tam sunt efficacia, ut non modo ora loquacia, sed ipsa quoque tumida transfigant corda? Ac primum tales Evangelico percelluntur tonitruo: Nolite, inquit, judicare et non judicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini (Matth. VII, 1), etc. Audite si potestis et animadvertite. Rictrudis mater sancta non filiam persequitur innocuam, sed ejus immaturam considerat aetatem, sciens quia omnia tempus habent, et quod omni negotio tempus sit, et quoniam, ut sapientissimus ait Salomon: Puer qui dimittitur voluntati suae, 132.0846A| confundit matrem suam (Prov. XXIX). Auditque Scripturam dicentem: Filiae tibi sunt, conserva corpus illarum (Eccli. VII). Quin potius idcirco illam secum manere desiderat, ut suis eam potissimum exhortationibus et exemplis ad perfectiora provehat. Filia quoque ejus Eusebia, licet coelesti regi sit desponsata, non tamen beatam tumide aspernatur aut despicit matrem, cum sui sponsi tale noverit esse edictum: Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram (Exod. XX), sed in visu gratiae ejus qui illam annulo suo subarrhaverat, ejusque solummodo flagrans dilectione, nullius alterius amoris, nec suae quidem matris affectum sibi exhiberi volebat, ne se vel in modico ab insiti fervoris amore sejungeret. Sed et frater ipsius Christi minister 132.0846B| Maurontus non odio, non crudelitate, suam flagris torquet germanam, sed fraterna potius charitate quasi insolentem, et (ut ita dictum sit) veluti parenti inobedientem, ut ipsa poscebat aetas castigat infantulam, sciens scriptum: Qui parcit virgae, odit filium (Prov. XIII, 24). Et quia virga atque correctio tribuunt sapientiam (Prov. XXIX, 15). Et quid mirum si mater et filius humano falluntur judicio in sacram corripiendo virginem, ignorantes adhuc divinam quae inerat illi gratiam, cum prophetae sancti sic aliquando ex suo humanam quasi ex Dei spiritu proferant sententiam? Cessent ergo, cessent stulta stultorum vaniloquia: non enim poterunt assignari operibus iniquitatis, quae prodeunt ex radice charitatis, ipsa attestante Veritate, quae dicit: Si oculus 132.0846C| tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI).

CAPUT XIX. Item alii objectioni.

 Ad hoc vero quod hujus occasione facti virgo beata corporali dum viveret subjacuisse dicitur infirmitati; quis non videat hoc ad cumulum jam collatae gratiae profecisse illius, ut dum deficeret corpore roboraretur spiritu juxta illud Apostoli: Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII)? Obstruatur ergo os loquentium iniqua, quoniam de his per Isaiam prophetam vox intonat divina: « Dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis, et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum. Omnes enim qui viderint eos cognoscent 132.0846D| illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Isai. LXI, 8, 9). » Discessit autem vere bona cultrix Dei Eusebia virtutibus plena sextodecimo die Martii, qui est septimodecimo Kalend. Aprilis, anno 689, aetatis XLVI.

CAPUT XX. Amatus moritur; item Maurontus.

 Postquam vero sanctum episcopum sibi amabilem et monachum Amatum Dominus ad coelestem patriam ex hac molestae peregrinationis aerumna Idibus Septembris assumpsit, sacrum corpus 132.0847A| illius sacer Maurontus in sua possessione honorifice tumulavit, totaque haereditatis suae praedia per chartarum instrumenta illi contradidit. Ipse quoque venerabilis abbas Maurontus Deo dignus levita, licet sanctae matri fuerit superstes in hac vita, post expleta piae administrationis munia, tertio Nonas Maii functione liber debita, ut condigna laborum suorum perciperet praemia ad coeli subvectus palatia, perenni cum Christo vivens vita jugi cum eo laetatur gloria.

CAPUT XXI. Rictrudis abdicato regimine moritur.

 Sed ut ad ea quae coepimus redeamus explicanda, Rictrudis devotissima Dei famula toto nisu mentis, toto famulatu corporis bonis operibus dedita, ambulans 132.0847B| de virtute in virtutem, dilatato corde cucurrit infatigabiliter viam mandatorum Dei, in stadio fidei et justitiae, patula hauriens aure: Currite dum lucem habetis; ut digna haberetur accipere bravium coeleste, et ut in omnibus se exhiberet perfectissimam, illius imitatione qui dixit: Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI, 38); se quoque alterius regimini subdens, ejus imperiis obedientissime paruit, caeterisque famularum more famulans, illud quod dictum est: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX), prae oculis semper attendit, nec usquam vel unquam septa monasterii egrediens, exemplum bonorum operum seipsam cunctis praebuit in humilitate, obedientia, in patientia, in castitate, in jejuniis, in vigiliis, et orationibus continuis, in longanimitate, 132.0847C| in mansuetudine, in modestia et benignitate. Et quid multa? Ut filia Dei semper ambulavit in luce, cujus « fructus est in omni bonitate et justitia et veritate (Ephes. V, 9). » Sicque in sanctarum virtutum perseverans proposito, expletis septuaginta quatuor incolatus sui annis, quarto Idus Maii, diu desiderato potita votorum gaudio, corpusculum terrae, sanctam vero animam reddidit coelo, anno 687, aetatis suae LXXIV, praelaturae XL.

CAPUT XXII. Sepelitur.

 Sepulta est autem in eodem loco honorifice a Dei sacerdotibus aliisque in ecclesiasticae dignitatis 132.0848A| ordine ipsi militantibus seu etiam quamplurimis Christianae religionis viris ad exsequias tantae matris undique confluentibus, de temporali quidem ejus absentia moerentibus, de aeterna qua cum Christo fruitur gloria gaudentibus. Et nunc cum spe ineffabilis gratulationis praestolatur magnum diem potioris suae glorificationis, quando illud « quod seminatum est in corruptione, surget in incorruptione; et quod seminatum est in ignobilitate, surget in gloria; et quod in infirmitate, surget in virtute (I Cor. XV, 42, 43). » Tunc denique illa felici resurrectione duplici glorificatione glorificanda, in beata resurgens gloria cum sanctis omnibus, in parte dextera meritis suorum actuum feliciter coronanda.

CAPUT XXIII. Miraculis clarescit. 132.0848B|

 Ne quis vero ambigat de istius Dei famulae vivacium meritorum efficacia, experimenta nobis praebent veracia plura ostensarum virtutum insignia ad examinata ejus corporis membra. Ibi etenim caeci visum, surdi auditum, muti sermonis officium, claudi gressum, febricitantes ac variis aegrotationibus laborantes, optatam frequentius receperunt et nunc usque poscentes cum fide recipiunt sanitatem. Et hujus testes rei adhuc supersunt multi et eorum qui sanitatis desideratae dona sunt consecuti, et illorum qui haec videntes Deumque in sanctis suis mirabilem laudantes, de ejus beneficiis sunt gratulati.

CAPUT XXIV. Auctoris invocatio. 132.0848C|

 Te igitur, sancta ac Deo dilecta famula Rictrudis, toto quaesumus affectu cordis, ut tuis sacris intervenientibus precibus et meritis, quibus variarum nexus infirmitatem absolvis, nos quoque a nostrorum solvas peccatorum vinculis, quatenus cum benigni Jesu gratia his expediti in tremendo sui die judicii, coelis ardentibus ac terris, ipse nos a gehennalibus ereptos flammis, tecum ad aeternae rapiat gaudia felicitatis, cujus misericordiae et miserationis nullus est finis, cui est cum Deo Patre sibi coaeterno et sancto Spiritu regnum et virtus, honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.