Vita S. Radegundis Reginae (Venantius Fortunatus), J. P. Migne
LIBER PRIMUS. AUCTORE VENANTIO FORTUNATO EPISCOPO PICTAVIENSI. Ad mss. Cod. S. Germani Pratentis et Conchensis monasterii, et D. d' Herouval.
Prologus. 1. Redemptoris nostri tantum dives est largitas, ut in sexu muliebri celebret fortes victorias, et corpore fragiliores ipsas reddat feminas virtute mentis inclytae gloriosas. Quas habentes nascendo mollitiem facit Christus robustas ex fide: ut quae videntur imbecilles, dum coronantur ex meritis, a quo efficiuntur fortes, laudem sui cumulent Creatoris, habendo in vasis fictilibus thesauros coeli reconditos: in quarum visceribus cum suis divitiis ipse Rex habitator est Christus. Quae mortificantes se saeculo, despecto terrae consortio, defaecato [ Al. deserto] mundi contagio, non confidentes in lubrico, non stantes in lapsu, quaerentes vivere Deo, ad gloriam Redemptoris sunt copulatae paradiso. In quo est pariter numero, cujus vitae praesentis cursum, licet sermone privato, ferre tentavimus in publicum: ut cujus est vita cum Christo in gloria, memoria relata celebretur in mundo. VITA INCIPIT. (0651) 2. (0651C)Beatissima igitur Radegundis, natione barbara de regione Thoringa, avo rege Bassino, patruo Hermenfrido, patre rege Berethario. In quantum altitudo saeculi tangit, regio de germine orta, celsa licet origine, multo celsior actione. Quae cum summis suis parentibus brevi mansisset tempore, tempestate (0652C)barbarica, Francorum victoria regione vastata, vice Israelitica exit et migrat de patria. Tunc inter ipsos victores cujus esset in praeda regalis puella, fit contentio de captiva. Et nisi reddita fuisset transacto certamine, in se reges arma movissent. Quae veniens in sortem praecelsi regis Chlotarii in Veromadensem (0653A)ducta Atteias in villa regia nutriendi causa custodibus est deputata. Quae puella inter alia opera, quae sexui ejus congruebant, litteris est erudita: frequenter loquens cum parvulis, si conferret sors temporis, martyr fieri cupiens. Indicabat adolescens jam tunc merita senectutis, obtinens pro parte quae petiit. Denique dum esset in pace florens Ecclesia, ipsa est a domesticis persecutionem perpessa. Jam tunc id agens infantula, quidquid sibi remansisset in mensa, collectis parvulis, lavans capita singulis, compositis sellulis, porrigens aquam manibus, ipsa cibos inferebat, ipsa miscebat infantulis. Hoc etiam praemeditans cum Samuele parvulo clerico gerebat. Facta cruce lignea praecedente, subsequentes psallendo ad oratorium cum gravitate matura simul parvuli properabant. Et ipsa tamen cum sua veste nitidans (0653B)pavimentum, circa altare vero cum facitergio jacentem pulverem colligens, foris cum reverentia recondebat, potius quam vergebat. Quam cum praeparatis expensis Victoriace voluisset rex praedictus accipere, per Beralcham ab Alteias nocte cum paucis elapsa est. Deinde Suessionis cum eam direxisset ut reginam erigeret, evitans pompam regalem ne saeculo cresceret, sed cui debebatur et humana gloria non mutatur.
3. Nubit ergo terreno principi, nec tamen separata a coelesti. Ac dum sibi accessisset saecularis potestas, magis quam permitteret dignitas, se plus inclinavit voluntas. Subdita semper Deo, sectans monita sacerdotum, plus participata Christo quam sociata conjugio. Illo vero sub tempore tentamus patefacere (0653C)de multis pauca quae gesserit. Ideo juncta principi, timens ne Deo degradasset, cum mundi gradu proficeret, se sua cum facultate eleemosynae dedicavit. Nam cum sibi aliquid de tributis accideret, ex omnibus quae venissent ad eam, ante dedit decimas quam recepit. Deinde quod supererat, monasteriis dispensabat, et quo ire pede non poterat, transmisso munere circuibat. A cujus munificentia nec ipse se abscondere potuit eremita; et sicuti ne premeretur a sarcina, quod acceperat erogabat. Apud quam egeni vox non inaniter sonuit, nec ipsa eam surda praeteriit: saepe donans indumenta, credens sub inopis veste Christi membra se tegere: hoc se reputans perdere quidquid pauperibus non dedisset. 4. Adhuc animum tendens ad opus misericordiae, (0653D)Alteias domum instruit, ubi lectis culte compositis, congregatis egenis feminis, ipsa eas lavans in thermis, morborumque curans putredines. Virorum capita diluens, ministerium faciens, quos ante lavarat, eisdem sua manu miscebat, ut fessos de sudore sumpta potio recrearet. Sic devota femina nata et nupta regina, palatii domina, pauperibus servierat ancilla. (0654A)In mensa vero subocculte, ne forte cognosceretur ab aliquo, ante se posito cum legumine ferculo, inter epulas regum, more trium puerorum, fava [faba] vel lenticula delectabiliter vescebatur. De cursu vero decantando, etsi sederet in prandio, excusans se regi aliquo casu, ut Deo redderet debitum, se subducebat convivio. Quo egressa Domino psallebat, et curiose requirebat quali cibo foris pauperes refecissent. 5. Item nocturno tempore, cum reclinaret cum principe, rogans se pro humana necessitate consurgere, levans egressa cubiculo, tamdiu ante secretum orationi incumbebat jactato cilicio, ut solo calens spiritu jaceret gelu penetrata, tota carne praemortua: non curans corporis tormento mens intenta paradiso, (0654B)leve reputans quod ferret, tantum ne Christo vilesceret. Inde regressa cubiculum, vix tepefieri poterat vel foco vel lectulo. De qua regi dicebatur habere se potius jugalem monacham quam reginam. Unde et ipse irritatus [ Al., tantis] pro bonis erat asperrimus. Sed illa pro parte liniens, pro parte tolerabat modeste rixas illatas a conjuge. 6. Diebus vero Quadragesimae satis est scire qualiter se retexit inter vestes regias singulariter poenitens. Igitur appropinquante jejunii tempore, mittens ad religiosam monacham nomine Piam in sancto proposito, illa dirigebat veneranter in linteo sigillatum cilicium: quod sancta induens ad corpus, per totam Quadragesimam subter veste regia dulci portabat in sarcina. Transactis diebus, similiter sigillatum retransmittebat (0654C)cilicium. Sin autem rex deesset, quis credat qualiter se orationi diffunderet, qualiter se tanquam praesentis Christi pedibus alligaret; et quasi repleta deliciis, sic longo jejunio satiaret in lacrymis? Cui despecto ventris edulio Christus tota refectio, et tota fames erat in Christo. 7. Illud qua pietate peragebat sollicita, ut quae per oratoria vel loca venerabilia tota nocte perlucerent, candelas suis manibus factas jugiter ministrabat? Unde hora serotina, dum ei nuntiaretur tarde, quod eam ad mensam rex quaereret, circa res Dei dum satagebat, rixas habebat a conjuge, ita ut vicibus multis princeps per munera satisfaceret, quod ei per linguam peccasset.(0654D) 8. Ad cujus opinionem si quis servorum Dei visus fuisset vel per se vel [ Sur. addit per alium] vocatus occurrere, videres illam, coelestem habere laetitiam; et hora noctis recursa cum paucis pergens et intimis per nivem, lutum, vel pulverem, aqua calida parata, ipsa lavabat et tergebat venerandi vestigia nec resistente servo Dei et propinabat in patera. Sequenti die, curam domus committens creditariis, ipsa se totam (0655A)occupabat circa viri justi verba, circa salutis instituta, et circa adipiscenda vitae caelestis commercia retentabatur per dies. Et si venisset pontifex, in aspectu ejus laetificabatur, et remuneratum relaxabat ipsa tristis ad propria. 9. Illud quoque quam prudenter totum pro sua salute providebat impendere: quoties quasi mafortem novum lineum sabanum, auro vel gemmis ornatum more vestiebat de barbaro, a circumstantibus puellis si laudaretur pulcherrimum, indignam se adjudicans tali componi linteolo, mox exuens se vestimento dirigebat loco sancto, quisquis esset in proximo, et pro palla ponebatur divinum super altare. 10. Qualiter vero si quis pro culpa criminali, ut assolet, a rege deputabatur interfici sanctissima regina (0655B)moriebatur cruciatu, ne designatus reus moreretur in gladio! Qualiter concursabat per domesticos fideles servientes et proceres, quorum blandimentis mulcebat animum principis, donec in ipsa ira regis, unde processerat sors mortis, inde curreret vox salutis! 11. His igitur beatis actibus occupatam intantum provexit divina clementia, ut etiam adhuc in palatio laica Domino largiente declararentur per eam miracula. Denique in Perunna [ Peronne ] villa post prandium dum ambularet per hortum sanctissima, rei retrusi pro crimine succurri sibi clamabant, vociferantes de carcere. Ipsa quid esset interrogat: mentiuntur ministri, quod mendicorum turba quaereret eleemosynam. Credens hoc illa transmittit quo indigebat (0655C)inopia. Interea a judice compelluntur tacere qui tenebantur in compede: Cum vero nox supervenisset, dum sibi cursum diceret, fractis vinculis soluti occurrunt sanctae de carcere. Quo cognito reos se viderunt qui beatae mentiti sunt, dum qui rei fuerant de catenis soluti sunt. 12. Et quoniam frequenter aliqua occasione, divinitate prosperante, casus cedit ad salutem, ut haec religiosius viveret, frater interficitur innocenter [innocens]. Directa igitur a rege veniens ad beatum Medardum Noviomago, supplicat instanter, ut ipsam mutata veste Domino consecraret. Sed memor dicentis apostoli: Si qua ligata sit conjugi, non quaerat dissolvi (I Cor. VII), différebat reginam, ne veste legeret (0656A)monacham. Adhuc beatum virum perturbabant proceres et per basilicam graviter ab altari retrahebant, ne velaret regi conjunctam, ne videretur sacerdoti ut praesumeret principi subducere reginam, non publicanam, sed publicam [ Id est, publice seu solemniter nuptam). Quo sanctissima cognito, intrans in sacrarium, monachica veste induitur, procedit ad altare, beatissimum Medardum his verbis alloquitur dicens: Si me consecrare distuleris, et plus hominem quam Deum timueris, de manu tua a pastore ovis anima requiratur. Quo ille contestationis concussus tonitruo, manu superposita, consecravit diaconam. 13. Mox indumentum nobile quo celeberrima die solebat pompa comitante regina procedere, exuta ponit in altare, blattas, gemmataque ornamenta [ Al., (0656B)blattis, gemmis ornamentis]: mensam divinae gloriae tot donis onerat per honorem. Cingulum auri ponderatum fractum dat in opus pauperum. Similiter accedens ad cellam sancti Jumeris, die uno quo se ornabat felix regina, composito sermone ut loquar barbaro, stapionem, camisas, manicas, cofeas, fibulas, cuncta auro, quaedam gemmis exornata, per circulum sibi profutura sancto tradit altari. Inde procedens ad cellam venerabilis Datdonis, die qua debuit ornari praestanter in saeculo, quidquid indui poterat, censu divite femina, abbate remunerato totum dedit coenobio. Aequiter [similiter] sancti Gundulfi, post facti Mettis episcopi progressa receptaculo, non minore laboratu nobilitavit Synergium .(0656C) 14. Hinc felici navigio Turonis appulsa quae suppleat eloquentia, quantum officiosam, quantumquo se monstravit munificam? Quid egerit circa sancti Martini atria, templa, basilicam, flens, lacrymis insatiata, singula jacens per limina, ubi missa revocata, vestibus et ornamento, quo se clariori cultu solebat ferre in palatio, sacrum componit altare. Hinc cum in vicum Condatensem [ Condé ], ubi gloriosus vir Martinus et Christi satis intimus senator migravit de saeculo, ancilla Domini pervenisset, dedit non inferiora, Domini crescens in gratia. 15. Hinc cum in villa Suaedas [ Sais inter Turones et Pictones] Pictavo territorio juxta praedictum vicum decenter accederet, itinere prosperante, qualiter se (0657A)gessit per singula, quis enumeret infinita? quae in mensa sub fladone segalatium [siligineum] panem absconsum et hordeaceum manducabat occulte, sic ut nemo perciperet. Nam ex illo tempore, quo beato Medardo consecrante velata est, usque ad infirmitatem praeter legumen et olera, non pomum, piscem, vel ovum nec quid aliud edit: potum vero praeter aquam mulsam atque piratium non bibit; vini vero puritatem aut medi [potio ex melle] decoctionem, cervisiaeque turbidinem non contigit. 16. Tum more sancti Germani jubet sibi molam secretissime deferri, ad quam tota quadragesima tantum laboravit, quantum quatriduana refectio postulavit. Oblationes etiam suis manibus faciens, locis venerabilibus incessabiliter dispensavit. Ergo apud (0657B)sanctam non minus usus misericordiae quam erat concursus de plebe, ut nec deesset qui peteret, nec deficeret quod donaretur. Mirandum ut omnibus satisfaceret, unde thesauri tot exuli, unde tot divitiae peregrinae. 17. Quantum expendebat diurna redemptio, sola sciebat quae petentibus deportabat. Nam praeter quotidianam mensam qua refovebat matriculam duobus semper diebus sabbati quinta et sabbato vicibus balneo parato ipsa succincta de sabano [linteo] capita lavans egenorum, defricans quidquid erat, crustam, scabiem, tineam nec purulentam fastidiens, interdum et vermes extrahens, purgans cutis putredines, sigillatim capita pectebat ipsa quae laverat. Ulcera vero cicatricum, quae cutis laxa, detexerat (0657C)aut ungues exasperaverant, more evangelico, oleo superfuso mulcebat morbi contagium. Mulierum vero descendentium in tinam [doliolum vulgo tinette ], ipsa cum sapone a capite usque ad plantam membra singula diluebat; egredientibus exinde si cui veterata indumenta conspiceret, tollens rasa, nova reddens: ante pannosos faciebat venire cultos ad prandium; quibus congregatis, ministerio parato, ipsa aquam sive mappam singulis porrigebat, et invalidis ipsa pariter os et manus tergebat. Hinc tribus ferculis illatis, farcitis deliciis, stans ante prandentes jejuna, praesens convivis, ipsa incidebat panem, carnem, vel quidquid apponeret. Languidis autem et caecis non cessabat ipsa cibos cum cochleari porrigere, hoc praesentibus duabus, sed se sola serviente, ut nova Martha satageret, donec potulenti [ Al. purulenti (0657D)lectum cum in Mss. sit potolenti] fratres laeti fierent conviviis. Tunc illa removens se loco ut ablueret (0658A)manus, jam bene culto convivio tota gratificabatur. Si quid audiret de fremitu, jubebat tamen ut sederent, donec vellent adsurgere. 18. Venerabili vero omni Dominico die hoc babebat in canone vel aestate vel hieme, ut pauperibus collectis primo merum sua manu de potu dulci porrigeret, puellae postea committens, ut omnibus illa propinaret: quia ipsa festinabat orationi occurrere, quo et cursum consummaret, et sacerdotibus ad mensam invitatis occurreret, quos adhuc regali more ad propria cum redirent, sine munere non laxaret. 19. Hanc quoque rem intremiscendam qua peragebat dulcedine! Cum leprosi venientes signo facto se proderent, jubebat adminiculae, ut unde, vel quanti essent pia cura requireret. Qua sibi renuntiante, parata mensa, missorium, cochleares, cultellos, cannas (0658B), potum et calices sola subsequente intromittebat furtim, quo se nemo perciperet. Ipsa tum mulieres variis leprae maculis perfusas comprehendens in amplexu, osculabatur et vultum, toto diligens animo. Deinde, posita mensa, ferens aquam calidam, facies lavabat, manus, ungues et ulcera, et rursus administrabat ipsa pascens per singula. Recedentibus praebebat aurum vel vestimenta, vix una teste munifica. Ministra tamen praesumebat eam blandimentis sic appellare: Sanctissima domina, quis te osculetur quae sic leprosos amplecteris? Illa respondit benevole: Vere si me non osculeris, hinc mihi cura nec ulla est. 20. Quae tamen, praestante Deo, diverso fulsit miraculo. Denique si quis pustulae desperaret de vulnere, (0658C)offerebat ministra sanctae folium pampini, mentiens, sibi opus hoc esse. Sicque vix obtento signaculo portans ad desperatum, vulneri superposito mox occurrebat remedium. Itidem frigoriticus qui venisset aut languidus, dicens in somnis se vidisse ut pro sua salute feminae sanctae occurreret, offerens candelam alicui ex ministris; qua accensa per noctem morbus accipiebat mortem, morbidus sanitatem. Quoties autem cum cognovisset decubantem in lectulo, portans poma peregrina, dulce simul et calidum, reficiebat aegrotum: et qui nec decimo jam die quid percepisset, cibaria ipsa mox administrante, languidus accipiebat cibum pariter et salutem; quod tamen ipsa imperabat, ne quis proferret in fabula. 21. Quanta vero congressio popularis extitit die qua (0658D)se sancta deliberavit recludere! ut quos plateae non caperent, ascendentes tecta complerent. Quid autem (0659A)sanctissima jejunii, obsequii, humilitatis, charitatis, laboris et cruciatus ferventer indepta sit, si quis cuncta percurreret, ipsam praedicaret tam confessorem quam martyrem. Ergo venerabilem praeter diem Dominicum fuit sacratissimae omnis dies [ Al., omnibus diebus] jujunium: lenticulae vel oleris prope jejuna refectio; non avem, piscem vel pomum, vel ovum habens edulium. Panis vero deliciarum segalatium fuit aut hordeaceum, quem absconsum sub fladone sumebat, ne quis perciperet. Haec fuit etiam potio aqua mulsa, piracium, sed modice libata sitibunda potatio. 22. Prima quoque Quadragesima, qua se reclusit in cellula, donec fuisset transacta, panis non sumpsit cibaria, nisi die Dominica, sed tantum radices herbarum, aut olera de malvis sine olei gutta, sine sale (0659B)composita. Verum aquae toto jejunio nec sumens duo sextaria, hinc tanta siti laborabat, ut faucibus desiccatis, vix psalmum diceret arida. Cilicium etiam habens ad corpus pro linteo jugiter: cursum decantans peragebat vigilias: ante se cinerem stratum superjecto cilicio, hoc utebatur pro lectulo: ipsa requies fatigabat, cui parum videbatur hoc sustinere corpusculum . 23. Adhuc monachabus omnibus soporantibus calceamenta tergens et ungens, retransmittebat per singulas. Aliis quadragesimis aliquid relaxatius [ Al. relaxans] quinta feria sumebat, deinde Dominica. Nam et reliquo tempore praeter dies paschales ac summae festivitatis, donec infirmitas permisit, in cinere et cilicio semper vitam duxit austeram. Prius se levans (0659C)ut psalleret quam congregatio surrexisset. Nam de officiis monasterialibus, nihil sibi placuit, nisi prima serviret, et ipsa se castigabat si bonum post alteram ageret. Ergo suis vicibus scopans monasterii plateas simul et angulos, quidquid erat foedum purgans, et sarcinas quas alii horrent videre, non abhorrebat evehere. Secretum etiam purgare opus non tardans, sed occupans [ Al., scopans]; ferens foetores stercoris, credebat se minorem sibi, si se non nobilitaret vilitate servitii. Ligna supportans brachiis, focum flatibus et forcipibus admovens, calens nec laesa se retrahens, extra suam hebdomadam infirmantibus serviens. Ipsa cibos decoquens, aegrotis facies abluens, ipsa calidum porrigens, visitabat quos fovebat, jejuna rediens cellulam.(0659D) 24. Illud quoque quis explicet, quanto fervore excitata ad coquinam concursitabat suam faciens septimanam? Denique nulla monacharum nisi ipsa de posticio, quantum ligni opus erat, sola ferebat in (0660A)sarcina. Aquam de puteo trahebat et dispensabat per vascula. Olus purgans, legumen lavans, flatu focum vivificans; et ut decoqueret escas, satagebat exaestuans. Vasa de foco ipsa levans, discos lavans et inferens. Hinc consummatis conviviis ipsa vascula diluens, purgans nitide coquinam, quidquid erat lutulentum ferebat foras in locum designatum [ Al., ima purgamina]. Inde per aegrotantes inferens necessaria ibat non tepida et priusquam exciperet Arelatensem regulam, hebdomada subtransacta sufficienter ad omnes calidam faciebat, humilitate sanctissima pedes lavans et osculans et adhuc omnes prostrata deprecabatur veniam negligentia pro commissa. 25. Itaque post tot labores quas sibi poenas intulerit, et ipsa quae voce refert perhorrescit. Quadam vice (0660B)dum sibi latos tres circulos ferreos diebus Quadragesimae collo vel brachiis nexuit, et tres catenas inserens circa suum corpus dum alligasset astricte, inclusit durum ferrum caro tenera supercrescens. Et transacto jejunio cum voluisset catenas sub cute clausas extrahere nec valeret, caro per dorsum atque pectus super ferrum catenarum est incisa per circulum ut sanguis fusus ad extremum exinaniret corpusculum. 26. Inde vice sub altera, jussit fieri laminam in signo Christi aurichalcam, quam accensam in cellula locis duobus corporis altius sibi impressit, tota carne decocta. Sic spiritu flammante membra faciebat ardere. Adhuc aliquid gravius in se ipsa tortrix excogitans, una quadragesimarum, super austerum jejunium (0660C)et sitis torridae cruciatum, adhuc lima cilicii membra tenera setis asperis dissipante, jubet portari aquamanile ardentibus plenum carbonibus. Hinc discedentibus reliquis membris trepidantibus, animus armatur ad poenam, tractans quia non essent persecutionis tempora, a se ut fieret martyr. Inter haec ut refrigeraret tam ferventem animum, incendere corpus deliberat, apponit aera candentia; Strident membra cremantia, consumitur cutis, et intima, quo attigit ardor, fit fossa. Tacens tegit foramina: sed computrescens sanguis manifestabat quod vox non prodebat in poena. Sic femina pro Christi dulcedine, tot amara libenter accepit. Hinc actum est, ut quod ipsa abdiderit, hoc miracula non tacerent.(0660D) 27. Itaque matrona Gislaadi proceris, nomine Bella, sed longa caecitate miserrima, rogavit se de Francia Pictavis ad sanctae duci devote praesentiam. Quam, licet tarde exorata, sibi fecit occurri per tetrae noctis (0661A)silentia. Prostrata cujus ad genua ut dignaretur oculos ejus signare, vix impetrat. Quae mox ut in nomine Christi signum crucis impressit, caecitas fugit, lux rediit, et nocturno sub tempore orbae diu dies illuxit: ita ut tracta cum venisset, nullo ducente recederet. 28. Item puella Fraifledis, inimico instigante, dum torqueretur tam nequiter sacras [ Al., Suaedas] inter manus sanctae, nec data dilatione, curari promeruit. Nec illuc praetereatur, tempus beatae quod praestitit. ( Sic ). Femina quaedam Leubilis dum vexaretur in rure ab adversario graviter, sequenti die sancta orante, nova Christi curatione in scapula crepante cute, et verme foras exeunte, sana est reddita publice; et ipsum vermem calcans pede liberata se (0661B)retulit. 29. Illud quod gessit in secreto, proferatur in populum. Monacha quaedam toto anno, in die gelata frigore, per noctem cremata igni, sex mensibus nec gressum movens, cum jaceret exanimis, Sanctae de ejus infirmitate soror altera nuntiavit. Et quia perinanis esset, tepidam fieri praecipit, ipsam aegrotam ad se facit in cellula deportari et in tepida deponi. Hinc jubet omnes removeri, remanente tantum sola simul aegrota cum medica fere per horas duas. Quantum est corporis forma a capite usque ad plantam, infirma membra combajulat. Dehinc quo manus attingebat, fugiebat dolor de languida; et quam duae deposuerant, exiit salubris de tepida. Quae vinum nec odorabat, accepit, bibit, (0661C)et refecta est. Quid plura? Sequenti die cum jam speraretur [ pro crederetur] migrare de saeculo, salva processit in publicum. 30. Adjiciatur laudi quod non deperit merito. Mulier quaedam dum inimici invasione graviter laboraret, et vix ad sanctam potuissent hostem rebellem adducere; imperat adversario, ut se suo cum timore pavimento prosterneret. Mox ad beatae sermonem in terram se dejiciens, qui timebatur, extimuit. Cui sancta plena fide cum calcasset in cervice, fluxu ventris egressus est. Est et in rebus minimis magna gloria creatoris. Ergo casu cum glomus quem sancta filaverat, perpenderet de camera, veniens sorex ut tangeret, antequam filum incideret, mortuus in morsu pependit.(0661D) 31. Inseratur operi res tam digna miraculo. Floreius quidam nomine, homo ejusdem sanctae, pro piscatione dum in mare satageret, oborto ventorum turbine, fluctuum surgente mole, nec tam nauta sentinante [sentinam ejiciente], quam unda supervergente, cum navis plena submergeretur, in extremitate clamat: Sancta Radegundis, dum tibi obedimus, non subsidamus naufragio, sed obtine apud Deum ut liberemur de pelago. Quo dicto, mox fugata nube, reddita serenitate, unda cadente, prora surrexit. 32. (0662A)Goda puella saecularis, post Deo monacha serviens, dum longo sub tempore, lecto flebilis decubaret, et impenso multo medicamine plus langueret, facta candela ad mensuram suae staturae, Domino miserante in nomine sanctae feminae, qua hora frigus spiraret, lumen accendit et tenuit, cujus beneficio ante fugata sunt frigora, quam esset candela consumpta.
33. Si propter brevitatem multa praetermittimus, plus peccamus. Igitur purgatis velociter reliquis, dilato remedio, carpentarii cujusdam uxor dum plurimis diebus energumeno ( sic ) torqueretur, venerabilis ejus abbatissa joculariter dicit ad sanctam: Crede, mater, excommunico te, si intra hoc triduum mulier haec ab hoste purgata non redditur. Dixit (0662B)plane, sed fecit sanctam mulierem occulte reficiendi tempore poenitentem. Quod ne moremur quid actum sit, altera die sancta precante adversarius rugiens per aurem egrediens, invasum vasculum deserit, mulier cum marito sospes redit hospitium. Nec illud praetereatur quod est actum simillimum. Rogat beatissima de loco suo evelli arborem validam lauri, et ad suam cellulam pro jucunditate transferri. Quo facto, transplantata, non adhaerente radice, fit tota foliis arida. Cui abbatissa joculariter imputat, nisi exoraret ut arbor terrae adhaereret, se de cibo suspenderet. Quod non inaniter dictum est: Nam sancta intercedente, foliis, ramis, radice laurus siccata reviruit. 34. De monachabus quaedam sibi familiarior, cujus (0662C)ex humore sanguis contexerat oculum, apprehensa herba absynthio, quam sancta circa pectus ut refrigeraret habuerat, cum super oculum posuit, dolor et cruor mox effugit; et de viriditate herbae puritas lucis emicuit. Revocetur memoria quod tacitum pene praeteriit. Anderedus agens ejusdem beatissimae cum sibi filii nascerentur, quos ut videret mox perderet, et cogitaret sepelire mater tristis dum pareret, exanimem infantulum lacrymosi parentes jactant in sanctae cilicium. Qui ut saluberrimam vestem mox panni nobilis attigit, ad officium vitale redit infans de funere, et rubens levat de pallio pallor vicinus ad tumulum. 35. Quis numeret mirabilia quae Christi misericors operatur clementia? Animia monacha dum tantum (0662D)hydropis morbo tumefacta tenderetur, ut salus esset in ultimo, et deputatae sorores spectarent quo momento exhalaret spiritum, visa est illi per soporem cum veneranda abbatissa beata Radegundis, in balneo sine liquore nudam jubere descendere. Deinde manus Beatae visa est oleum aegrotae super caput effundere, et nova veste contegere. Quo peracto mysterio, evigilanti de sopore de morbo nihil apparuit, ita ut nec subsudasset, et intus aqua consumpta sit. Quo novo sub miraculo non reliquit in utero nec morbi vestigium. Nam quae credebatur deferri (0663A)praeceps ad tumulum, levat ad cursum de lectulo, ut olei testimonium odor inesset capitis et ventris nulla pernicies. 36. Proferatur in medio quo gratuletur regio. Quadem vice obumbrante jam noctis crepusculo, inter choraulas et citharas dum circa monasterium a saecularibus multo fremitu cantaretur, et Sancta duabus testibus perorasset diutius, dicit quaedam monacha sermone joculari: Domina, recognovi unam de meis canticis saltantibus praedicari. Cui respondit: Grande est si te delectat conjunctam religioni audire odorem saeculi. Adhuc soror pronuntiat: Vere, Domina, duas et tres hic modo meas canticas audivi quas tenui. Sancta respondit: Teste Deo [ Id est, testor Deum], me nihil audisse modo (0663B)saeculari de cantico. Unde manifestum est, ut carne licet in saeculo, mente tamen esset in caelo. 37. Praedicetur in laude Christi, more beati Martini, tempore praesenti, antiqui norma miraculi. Cum beatissima femina reclusa esset in cellula, audivit fletum de monacha, et signi tactu venientem quid illud esset interrogat. Quae mortuam sororem nuntiavit infantulam, et frigidam qua lavaretur, paratam, esse jam calidam. Condolens sancta tunc imperat ut cadaver ipsius suam deferret in cellulam. Quo sibi deportato, excepit manu propria, reclausa post se mox janua, jubens longe discedere, ne quis sentiret quid ageret: sed quod occulte gessit, celari diu non potuit. Inter haec dum defunctae exsequiae praeparantur, fere per horas septem mortuae tractat corpusculum. (0663C)Sed Christo vidente fidem, cui negare non potuit, reddita prorsus salute, surgit haec ab oratione, resurgit illa de funere: et se tunc sublevat vetula, cum revixisset infantula. Quam tactu iterum signi, laetificata reddit vivam quam flens acceperat mortuam.(0664A) 38. Commemoretur et illud nobile factum per somnium. Tribunus fisci, cognomento Domolenus, die qua sanctissima migravit de saeculo, dum graviter suffocationis languore totus deficeret, videbatur ipse quod sancta in vicum ejus dignabiliter accessisset. Currit, salutat, interrogat quid beata requireret. Tunc ipsa dicit quod ad eum illic videndum pervenerit. Et quia votum plebis erat ut beati Martini oratorium conderent; apprehendit tribuni manum beatissima dicens: Hoc loco sint confessoris venerandae reliquiae; per hoc aedificate templum quod sibi dicat dignissimum. Quale Dei mysterium! fundamentum et pavimentum repertum est, quo basilica facta est. Adhuc in ipso sopore manum trahit per fauces ejus, et gulam diu deliniens, insuper et hoc dicens: Veni ut (0664B)tibi melior a Deo sanitas conferatur. Et videbatur sic rogare: Per meam vitam ut propter me relaxes illos quos habes in carcere. Evigilans Tribunus refert quod viderat conjugi dicens: Vere credo quod hac hora exiit sancta de saeculo. Dirigit ad civitatem ut per hoc vera cognosceret: transmittit ad carcerem, qui septem reos ibi detentos admonitus, relaxaret; redeunte transmisso refert ea hora migrasse justam de saeculo; et triplici mysterio carcere relaxato, tribuno sano reddito, aedificato templo, sanctae probavit oraculum. 39. Sed de beatae virtutibus sufficiat exiguitas, ne fastidiatur ubertas; nec reputetur brevissimum, ubi de paucis agnoscitur in miraculis amplitudo. Qua pietate, parcitate, dilectione, dulcedine, humilitate, (0664C)honestate, fide, fervore sic vixerit, ut et ipsam post obitum gloriosi transitus, mirabilia prosequantur, humanae eloquentiae modus admirando attonitus viribus explicare minime valet. Sit tamen illi qui dedit, gloria, laus et imperium in saecula saeculorum. Amen.
LIBER SECUNDUS. AUCTORE BAUDONIVIA MONIALI AEQUALI. Ad mss. Cod. Sancti Germani Pratensis et Sancti Theodorici Rhemensis et D. d' Herouval. (0663)
PROLOGUS AD DEDIMIAM ABBATISSAM.
1. Dominabus sanctis meritorum gratia decoratis Dedimiae abbatissae, vel omni congregationi gloriosae dominae Radegundis Baudonivia [Al., Bandonivia, Bandomina] humilis omnium. Injungitis mihi opus agere non minus impossibile, quam sit digito coelum tangere, scilicet ut de vita sanctae dominae Radegundis, quam optime nostis, aliquid dicere praesumamus. Sed istud illis debet injungi, qui habentes intra se fontem eloquentiae, inde quidquid illis injungitur, carmine irriguo copiosius explicatur. Verum econtra quicunque angustae intelligentiae sunt, nec habent affluentiam eloquii, per quam vel alios reficere vel suae siccitatis possint inopiam temperare, tales non solum per se aliquid dicere non appetunt, verum etiam, si quid eis injunctum fuerit, pertimescunt. Quod in me ego recognosco quae sum pusillanimis, parvum habens intelligentiae eloquium, quoniam quantum doctis proloqui, tantum indoctis utile fit tacere. Nam illi de parvis sciunt magna disserere, isti de magna nesciunt parva proferre: et ideo quod ab aliis quaeritur, ab aliis formidatur.
(0665) 2. Cum sim igitur minima omnium minimarum, quam ab ipsis cunabulis ante sua vestigia peculiarem vernulam familiariter enutrivit, ut officio impensi muneris de ejus claro opere, etsi non plene, vel ex parte complexa perstringerem; quatenus dum sui gregis auribus ejus gloriosae vitae praeconia pandentur, etsi non digno, devoto tamen eloquio, benignissimae vestrae voluntati obediens pareo; vestra me oratione peto juvari, quae sum minus docta, plus devota. Non ea quae vir apostolicus Fortunatus episcopus de beatae vita composuit iteramus, sed ea quae prolixitate sui praetermisit, sicut ipse in libro suo disseruit cum diceret de Beatae virtutibus ( in fine ): « Sufficiat exiguitas, ne fastidiatur ubertas, nec reputetur brevissimum, ubi de paucis agnoscitur amplitudo. » Ergo inspirante divina potentia, cui beata Radegundis placere studuit in saeculo et cum quo regnat post saeculum, non polito, sed rustico tentamus de his quae gessit sermone appetere et de multis ejus miraculis pauca complecti. LIBER SECUNDUS INCIPIT. (0665) 1. (0665A)Igitur de beatae Radegundis vita in primo libro sicut continetur ejus regalis origo vel dignitas, nulli habetur incognitum, qualis fuit ejus actio dum cum terreno principe conjuge rege praecelso Chlothario conversaretur. De regali progenie nobile germen erupit, et quod sumpsit ex genere, plus ornavit ex fide. Conjuncta terreno principi nobilis regina, caelestis fuit plusquam terrena, sed in ipso conjunctionis brevi tempore ita se sub conjugis specie nupta tractavit, ut Christo plus devota serviret, et hoc ageret in laicali proposito, quod ipsa desideraret imitari religio; jam antecedens animo futurae conversationis adventum, dum saeculari sub habitu religionis formabatur exemplum. In nullo hujus mundi compede catenata, in servorum Dei obsequio succincta, (0665B)in redemptione captivorum sollicita, in egenorum erogatione profusa, proprium credidit quidquid de se pauper accepit.
2. Dum esset cum rege adhuc in mundiali habitu, mens intenta ad Christum (teste Domino loquor, cui ore tacente pectora confitentur: cui et si lingua taceat, conscientia nihil occultat, quia quod audivimus dicimus, et quod vidimus testamur), invitata ad prandium a Sifride [ Al., Ansifredae matronae] matrona, dum iter ageret saeculari pompa se comitante, interjecta longinquitate terrae ac spatio, fanum quod a Francis colebatur, in itinere beatae reginae, quantum miliario uno proximum erat. Hoc illa audiens, jussit famulis fanum igni comburi, iniquum judicans Deum coeli contemni et diabolica machinamenta venerari. (0665C)Hoc audientes Franci universaque multitudo cum gladiis et fustibus vel omni fremitu diabolico conabantur defendere, sancta vero regina immobilis perseverans, et Christum in pectore gestans, equum quem sedebat inantea non movit, antequam et fanum perureretur, et ipsa orante inter se populi pacem firmarent. (0666A)Quo peracto virtutem et constantiam beatae reginae omnes admirantes Dominum benedixerunt. 5. Postquam operante divina potentia a rege terreno discessit, quod sua vota poscebant, dum Suaedas [ Sais, supra num. 15] in villa quem ei rex dederat, resideret, in primo anno conversionis suae, vidit in visu avem [ Al., navem] in hominis specie, et in totis membris ejus sedentes homines, se vero in ejus genu sedentem. Qui dixit ei: Modo in genu sedes, adhuc in pectus meum sessionem habebis. Hinc ostendebatur ei gratia, qua fruitura erat. Hunc visum cum contestatione secretius suis fidelibus retulit, ut ea superstite hoc ne quis sciret. Quam cauta in collocutione, quam devota in omni actione! In prosperis et in adversis, in laetitia et tristitia semper aequalis; (0666B)nec in adversis se fregit, nec in prosperis extulit. 4. Dum in villa ipsa adhuc esset, fit sonus quasi eam rex iterum vellet accipere, se dolens grave damnum pati, qui talem et tantam reginam permisisset a latere suo discedere: et nisi eam reciperet, penitus vivere non optaret. Haec audiens beatissima nimio terrore praeterrita, se amplius cruciandam tradidit cilicio asperrimo, ac tenero corpori aptavit; insuper et jejunii cruciationem indixit, vigiliis pernoctans in oratione se totam diffudit, despexit sedem patriae, vicit dulcedinem conjugii, exclusit charitatem mundialem, elegit exsul fieri ne peregrinaretur a Christo. Adhuc de regali secum habens ornamento felte fusum, ex auro et gemmis vel margaritis factum habentem in se auri solidos mille, quam per (0666C)nonnam suam nomine Fredo vigiam, quam proximam habebat, cum suis fidelibus transmisit viro venerabili, domno Joanni reclauso in Castello Cainone, ut pro ea oraret, ne iterum ad saeculum reverteretur, et vestem ei cilicinam transmitteret, unde corpus suum limaret. Transmisit ei et rachinam (0667A)cilicinam, unde et interius et superius sibi fecit indumentum, et si quid de causa, quam timebat, supradictus vir in Spiritu sancto sentiret, eam certiorem redderet. Quod si hoc rex vellet, ipsa ante optaret vitam finire, quam regi terreno iterum jungi, quia jam regis caelestis copulabatur amplexibus. Sic vir Dei tota nocte in vigiliis et orationibus pernoctans, inspirante sibi divina potentia in crastino, mandavit ei hoc regis esse voluntatem, sed Dei non esse permissum: ante rex Dei judicio puniretur, quam eam in conjugium acciperet. 5. Post hoc dictum supradicta domina Radegundis mente tota intenta ad Christum, Pictavis, inspirante et cooperante Deo, monasterium sibi per ordinationem praecelsi regis Chlotharii construxit, (0667B)quam fabricam vir apostolicus Pientius [Pictaviensis] episcopus et Austrapius dux per ordinationem dominicam [ Al., Dei] celeriter fecerunt: in quod monasterium sancta regina, mundi falsa blandimenta respuens, gaudensque ingressa est, ubi perfectionis ornamenta conquireret, et magnam congregationem puellarum Christo nunquam morituro sponso traderet. Quo electa abbatissa etiam constituta, tam se quam sua omnia ejus tradidit subdita potestati, et ex proprio jure nihil sibi reservans, ut curreret expedita post Christi vestigia, et tantum sibi plus augeret in coelo quanto magis subtraxisset de saeculo. Mox etiam ejus sancta conversatio coepit fervere in humilitatis conversatione, in charitatis ubertate, in castitatis lumine, in jejuniorum pinguedine: et ita (0667C)se toto amore coelesti tradidit sponso, ut Deum mundo corde complectens, Christum in se habitatorem esse sentiret. 6. Sed invidus bonorum humani generis inimicus, cujus voluntatem, etiam dum in saeculo esset, facere abhorruit, eam persequi non cessavit. Sicut enim jam per internuntios cognoverat (quod timebat) praecelsus rex Chlotharius cum filio suo praecellentissimo Sigiberto Turones advenit quasi devotionis causa, quo facilius Pictavis accederet, ut suam reginam acciperet. Quo cognito beata Radegundis sacramentales fecit litteras sub contestatione divina viro apostolico domno Germano Parisiorum civitatis episcopo qui tunc cum rege erat, quas per Proculum suum agentem secretius direxit cum exenio vel eulogiis (0667D). At ubi eas relegit vir Deo plenus lacrymans, prosternit se pedibus regis ante sepulcrum beati Martini cum contestatione divina, sicut ei litteris fuerat intimatum, ut Pictavis non accederet. Sic rex amaritudine plenus intelligens hanc petitionem esse reginae, paenitentia ductus, malis consiliariis istud reputans, seque indignum judicans quod talem habere reginam diutius non meruisset prosternit se et ille ante limina sancti Martini pedibus apostolici viri Germani, rogans ut sic pro ipso veniam (0668A)peteret beatae Radegundi, ut ei indulgeret quod in ea per malos consiliarios peccaverat. Unde ultio divina de praesenti in eos vindicavit. Sicut enim Arius, qui contra fidem catholicam certans, omnia [ Al., omnem intestinam] intestina sua in secessum dimisit; ita et de istis evenit qui contra beatam reginam egerunt. 7. Tunc rex timens Dei judicium, quia regina magis Dei voluntatem fecerat quam suam dum cum eo commorata fuerat, rogat beatum virum, illuc celeriter ire. Sic vir apostolicus domnus Germanus Pictavis veniens, ingressus monasterium, in oratorio domnae Mariae nomini dedicato prosternit se ad sanctae reginae pedes pro rege veniam poscens. Illa vero gaudens se de saeculi faucibus ereptam, benigne (0668B)indulget, et se ad Dei aptavit servitium: expedita jam sequi Christum quocunque iret quem semper dilexit, et animo devoto ad eum percurrit. Talibus ergo rebus intenta, addito vigiliarum ordine, quasi carceris se sui corporis fecit pernoctando custodem. Et cum esset aliis misericors, sibi judex effecta est, reliquis pia, in se abstinendo severa, omnibus larga, sibi restricta, ut confecta jejuniis non sufficeret nisi et de suo corpore triumpharet. 8. His igitur studiis occupata per omnem modum, sicut est in libro primo intimatum, meruit soli Deo prompte vacare. Quo tamen tempore fortioribus armis induta, sine cessatione orationibus, vigiliis, lectione propensa, peregrinis ipsa cibos ministravit ad mensam, ipsa suis manibus lavit et tersit infirmantum (0668C)vestigia. Non famulae permisit sibi dare solatium, quae devota cursitabat implere servitium: se autem in tam ardua abstinentiae districtione reclusit, usque quo infirmitas permisit, ut mens intenta Deo terrenum jam nec requireret cibum. Lectulum vero poenalem sibi construxit, postquam religionis induit habitum; non aliquando illam mollis pluma fulcivit, neque linteaminis nitor instruxit, quae pro indumentis universis cinere et cilicio tenera membra domavit. De abstinentiae rigore vel servitii anterior liber multa docuit. In tantum enim se propter Deum pauperem fecit, ut caeteris praeberet exemplum. Manicham quam brachio indueret non habebat, nisi de caliga sua sibi duas fecit manicas: sed ita se pauperem tractabat, ut hoc nec abbatissa sentiret. Quis (0668D)enim ejus patientiam, quis charitatem, quis fervorem spiritus, quis discretionem, quis benignitatem, quis zelum sanctum, quis jugem meditationem die noctuque in lege Domini poterit explicare? Quae cum a meditatione psalmorum aut praedicatione cessare videretur, lectrix ante eam una monacharum legere non desistebat. In tantum de corde vel ore illius Dei laus non discedebat, ut cum quadam vice vidisset posticiariam monasterii transeuntem nomine Eodegundem, ubi eam voluit appellare, pro ejus nomine Alleluia (0669A)clamavit. Hoc millies fecit; nunquam de ore illius detractio, nunquam mendacium, nunquam maledictum contra qualemcumque personam processit: et non solum non detraxit cuiquam, sed nec detrahentem patienter audivit. Pro persequentibus se semper oravit et orare docuit. Congregationem, quam in nomine Domini plena Dei desiderio congregavit, in tantum dilexit, ut etiam parentes vel regem conjugem se habuisse nec reminisceretur. Quod frequenter nobis dum praedicaret dicebat: Vos elegi filias, vos mea lumina, vos mea vita, vos mea requies totaque felicitas, vos novella plantatio; agite mecum in hoc saeculo, unde gaudeamus in futuro. Plena fide, plenoque cordis affectu serviamus Domino in timore, et in simplicitate cordis quaeramus eum, ut cum fiducia (0669B)ei dicere possimus: Da, Domine, quod promisisti, quia fecimus quod jussisti. 9. Nunquam imposuit facere, quod ipsa prius non fecisset. Undecunque servus Dei venisset, sollicite percontabatur qualiter Domino serviret: si quid novi ab eo agnovisset quod ipsa non faceret, continuo cum omni alacritate sibi prius imposuit, et post congregationem tam verbo docuit quam exemplo ostendit. Cum ante eam vicibus psalmus cessaret, lectio nunquam discessit, non die, non nocte, non dum vel paululum corpus suum refecit. Cum lectio legebatur, illa sollicitudine pia animarum nostrarum curam gerens, dicebat: Si non intelligitis quod legitur, quid est quod non sollicite requiritis speculum animarum vestrarum? Quod etsi minus pro reverentia (0669C)interrogare praesumebatur, illa pia sollicitudine maternoque affectu, quod lectio continebat, ad animae salutem praedicare non cessabat. Sicut apis diversa genera florum congregans unde mella conficiat; sic illa ab his, quos invitabat, spiritales studebat carpere flosculos, unde boni operis fructum tam sibi quam suis sequacibus exhiberet. Dum nocte quasi vel unius horae spatium videretur somnum carpere, semper lectio legebatur. Quae legebat, in se somni marcorem sentiens, putabat eam jam paululum requiescere. Ubi a lectione cessasset mens intenta ad Christum, tanquam si diceret: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V), aiebat: Quare taces? Lege, ne cesses. At ubi surgendi horam mediam faceret nox, quanquam antea totum implevisset cursum, quae adhuc (0669D)nec soporem senserat, jam parata de strato ad Domini servitium gaudens surgebat ut cum fiducia diceret: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, Domine (Psal. CXVIII). Nam frequenter et dormire visa est et psalmum decantare in ipso sopore, ita ut recte et veraciter diceret: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII). Charitatis autem ejus ardorem quo omnes homines dilexit, quis unquam poterit imitari? Resplenduerunt in ea quaeque virtutes, modestia cum verecundia, sapientia cum simplicitate, severitas cum mansuetudine, doctrina cum humilitate, vita denique immaculata, vita irreprehensibilis, vita sibimet semper aequalis. 10. In tantum se extraneam de rebus propriis fecit, (0670A)ut si alicui de sororibus merum dare voluisset, de suo sibi cellario tangere non praesumpsit. Quo cognito venerabilis abbatissa, dedit ei tonnellam octo modiorum, quam beatae Felicitati cellariae ad expensam commendavit. De vindemia usque ad aliam omnibus diebus ubicunque ei Sancta jussit, dispensavit, et nunquam minuit, sed semper aequalis permansit. Ubi novum vinum advenit quod cellarium implevit, se tonnella satis fecisse credidit; ante pontones et tonnae defecerunt quam haec quae beatae in omnibus fecit voluntatem. Dominus de quinque panibus et geminis piscibus quinque pavit millia hominum, et suam ancillam, ubicunque indigere vidit, de hoc parvo [ supple vasculo] toto anno refecit.(0670B) 11. Semper de pace sollicita, de salute patriae curiosa, quandoquidem inter se regna movebantur, quia totos diligebat reges, pro omnium vita orabat, et nos sine intermissione pro eorum stabilitate orare docebat. Ubi eos inter se amaritudinem movere audisset, tota tremebat, et quales litteras uni, tales alteri dirigebat, ut inter se non bella nec arma tractarent, sed pacem firmarent ut patria ne periret. Similiter et ad eorum proceres dirigebat, ut praecelsis regibus consilia salutifera ministrarent, ut eis regnantibus, populi et patria salubrior redderetur. Congregationi suae assiduas vigilias imponebat: et ut sine intermissione pro eis orarent cum lacrymis docebat. Se vero in quantum cruciatu affligebat, quis hoc verbis explere valeat? et intercedente ea pax regum, mitigatio (0670C)belli, salus patriae aderat; ut ejus obtentum intelligentes, benedictum nomen Domini collaudarent. Quamlibet de pace regum cum rege coeli victoriam obtineret, magis se Deo devotam prompte optabat, et omnium servitio mancipabat, non curans quale obsequium faceret, quae totis [omnibus] implere studebat servitium: pedes omnium manibus propriis lavans, sabano tergens et osculans, et, si permissum fuisset, ad similitudinem Mariae fusis crinibus extergere non retinebatur. Unde pro tam immensis beneficiis, quae sunt in ea divino munere collata, Dominus virtutum largitor eam in miraculis clariorem red didit in Francia: ubi dum regnare videretur, sibi magis coeleste quam terrenum praeparavit regnum. Fecerat sibi oratorium, quatenus vicibus dum se (0670D)regi subduceret, semper ibi Dominum coeli invocaret, in quo beneficia Dei praestantur ad invocationem ejus nominis, cujus assidua ibi fuit oratio. 12. Postquam se in monasterio reclusit matrona Mammezo, nomine, dum iter ageret, in oculo suo gravis est sordicula ingressa. Ubi una vox, unus dolor, unus clamor, diu noctuque inerat ei, ut suam fidelem Dominus declareret. Quanquam ibi corpore jam non esset, ad invocationem quoque nominis sui benigne adfuit. Dominus posuit ei in sensu, ut ad suum oratorium pergeret, et ad ejus invocationem se salvari crederet. At ubi femina dolore plena manibus servulorum suorum sustentata, vix ad illud oratorium duci poterat, validissimum sustinens dolorem (0671A)se in pavimentum projecit et clamare coepit: Domina Radegundis, credo te virtute Dei esse plenam, cujus voluntatem magis fecisti quam hominum: domina bona, pietate plena, miserere mei, subveni infelici, ora pro me ut mihi reddatur oculus, quia prae gravi cruciatu et dolore affligitur anima mea. Sic illa, quae dolores omnium in se sola [solam] transtulit dum in corpore fuit, usque dum eis mederi potuisset, benigne exaudivit ad invocationem nominis sui. Domino miserante per ejus interventum dolor fugit, salus advenit, oculum quem jam se perdidisse credebat, solum dolorem sentiens, sanum recipit: quae tot diebus nec cibum sumpserat, nec lumen diei viderat, pedibus suis nullo sustentante incolumis ad domum suam reversa est, Domino usque in praesentem diem (0671B)gratiam agens. 13. Adjiciatur et aliud ad laudem Christi miraculum qui suos trepidare aliis facit. Vinoberga una ejus fuit famula, quae ausu temerario in cathedra beatae reginae post ejus discessum sedere praesumpsit. Quo facto, judicio Dei percussa sic ardebat, ut viderent omnes fumum de ea in altum procedere, et illa coram omni populo proclamaret, confitens se peccasse; et propterea arderet, quia in beatae sede consederat. Tribus diebus et tribus noctibus incendium passa vociferans clamabat: Domina Radegundis, peccavi, male egi, indulge, refrigera membra duro cruciatu exusta; misericordia larga, bonis operibus gloriosa, quae omnibus misereris, miserere mei. In tanta poena ipsam omnis populus videns, pro ea (0671C)precabatur tamquam si praesens esset, dicens: Quia ubicunque ex fide invocatur, adest: domina bona, parce ei ne tanto cruciatu infelix deficiat. Sic beatissima ad preces omnium benigne indulget [indulgens], ignem ferventem compescuit, sospes ad domum suam rediit: et sic istius poena omnes fecit cautos ac devotos. 14. Suaedas [Sais, lib. I, num. 15] in villa dum esset, devoto ac fideli animo mens [mente] intenta Christo reliquias sanctorum omnium plena devotione habere cupiens, exoranti advenit vir venerabilis Magnus presbyter cum reliquiis domni Andreae et aliorum quam plurimorum. Quibus super altare positis, cum nocte devota vigilat super formulam, et se ad orationem prosternit, parvus sopor ei accessit, qualiter ei (0671D)Dominus declararet votum suum impletum, dicens ad eam: Cognosce, benedicta, quia non hae solum reliquiae, quas presbyter Magnus attulit, hic sunt tantum, sed quantas in Atheia [ Athiés ] villa congregasti, totae hic convenerunt. Ubi oculos aperuit, vidit virum splendidissimum qui hoc ei nuntiaverat, et gaudens Dominum benedixit. Postquam in monasterium est ingressa, quantam multitudinem sanctorum fidelissimis precibus congregaverit, hoc Oriens testatur, Aquilo, Auster, vel Occidens profitetur: quia undique pretiosas gemmas coeloque reconditas, (0672A)et quas paradisus habet, ipsa devota tam muneribus quam precibus sibi obtinuit. Cum quibus incessabiliter jugi meditatione psalmos et hymnos se decantare credebat. 15. Pervenit tandem ad eam de domno Mammete martyre, quod Hierosolymis sancta sua requiescerent membra. Haec audiens avida et sitibunda potabat velut hydrops qui quantum fontem trahit, tantum sitis addita crescit; ista de rore Dei plus madefacta calet. Transmisit virum venerabilem Reovalem presbyterum, qui tunc saecularis erat et adhuc superstes est corpore, ad patriarcham Hierosolymitanum poscens de beati Mammetis pignoribus. Quod vir Dei benigne suscipiens rogationes populo indixit, voluntatem Dei inquirens: tertia die, missa celebrata, (0672B)beati martyris sepulcrum cum omni populo adiit, alta voce, plena fide hujusmodi verbis protestatur dicens: Precor te, confessor et martyr Christi, si vera est ancilla Dei beata Radegundis, innotescat in gentibus potentia tua, permitte ut de pignore tuo mens fidelis accipiat quod poscit. Oratione completa, ubi omnis populus amen respondit, venit ad sanctum sepulcrum, semperque beatae fidem pronuntians, tangebat membrum, quale beatissimus ad petitionem domnae Radegundis dare juberet. Tetigit in manu dextera singulos digitos: ubi ad minorem venit digitum, se suavi tactu de propria manu tulit, ut beatae reginae desiderio satisfaceret, et ejus voluntatem impleret. Quem digitum vir apostolicus cum digno honore beatae Radegundi direxit: de Hierosolyma usque Pictavis (0672C)in ejus honore semper laus Dei personuit. Quid putas quam ardenti animo, quam fideli devotione tanti pignoris praemium exspectans, se abstinentiae mancipavit? At ubi se beata regina hoc munus coeleste accepisse cum omni alacritate gauderet, tota hebdomada cum omni congregatione se in psallentium vigiliis et jejuniis aptavit, Dominum benedicens se tale munus accipere meruisse. Sic Deus suis fidelibus quae postulant non abnegat. Frequenter et dulciter quasi in figura, ut nemo intelligere posset, dicebat: Cui animarum cura est, fortiter laudem ab hominibus debet timere. Sed nihilominus quantum illa hoc vitare volebat, tanto magis ac magis virtutum largitor sibi in omnibus fidelem declarare studebat: ita ut ubicunque infirmus a quacunque detentus infirmitate eam invocasset, salutem (0672D)recipiebat. 16. Vir illuster, Leo nomine, ad concilium synodi evocatus a viris apostolicis Leontio [ Burdegalensi ] et Eusebio [ Sanctonensi ] episcopis, dum iter ageret, oculi ejus gravi sunt caligine obducti, sanguinis nube cooperti, ut non nisi a famulis sustentatus pergeret, penitus nec viam videret. Qui ingressus monasterium beatae, ubi filias suas ei devotus tradidit Domino servituras, introivit in oratorium domnae Mariae nomini dedicatum: post orationem datam prosternit se fide plenus supra sanctae cilicium, viriliter eam invocans, (0673A)et tandiu superjacuit quousque dolor discessit, caligo fugata est, coagulatus sanguis se venis ministrantibus perduxit, clarisque oculis qui manibus sustentatus venerat, sanus rediit, de cilicio beatae lumen recepit, laetus atque incolumis, ad synodum ubi coeperat, ambulavit, quod post ipso referente universa synodus audivit, ac inde regrediens nobis haec ore proprio disseruit. Ipsa ei fecit devotio fundamentum basilicae domnae Radegundis percutere, ubi et centum dedit solidos ad fabricam ipsam faciendam. Quanti infirmi ad ejus invocationem sunt sani redditi quis enumerare valeat? Quis eam unquam vidit et terrenum hominem esse credidit? Per Deum coeli fiducialiter et veraciter dico, quia sic semper in oculis omnium resplendebat cum anima vultus ejus, (0673B)ut non immerito extrinsecus appareret, quod intrinsecus gerebatur 17. Post congregatas sanctorum reliquias, si fieri potuisset, ipsum Dominum de sede majestatis suae visibiliter hic habitare expetiisset. Et quanquam eum carnalibus oculis non intueretur, spiritalis mens intenta sedulis precibus contemplabatur. Sed quia Dominus non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia, et qui eum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente quaesierit [Psal. LXXXIII), sicut haec beata fecit, divina clementia se benignam exhibuit, eique in sensu posuit, in cujus pectore die noctuque requiescebat, ut sicut beata Helena, sapientia imbuta, timore Dei plena, bonis operibus gloriosa lignum salutare, ubi pretium mundi pro nostra salute (0673C)appensum fuerat ut nos de potestate diaboli eriperet, perquisivit, ita ut, invento, ambabus manibus plauderet, et in terra genu flexo Dominum adoraret, ubi ipsam in mortuo suscitato dominicam crucem supra positam agnovit dicens: In veritate tu es Christus Filius Dei, qui in hunc mundum venisti, tuosque captivos quos creasti, pretioso sanguine redemisti; quod fecit illa in orientali patria, hoc fecit beata Radegundis in Gallia. 18. Et quia sine consilio in mundo dum vixit, nihil facere voluit, transmisit litteras ad praecellentissimum domnum Sigibertum regem, cujus imperio patria ista regebatur, ut ei permitteret pro totius patriae salute et ejus regni stabilitate, lignum crucis Domini ab imperatore [Justino] expetere: quod ille (0673D)benignissime ad petitionem sanctae reginae assensum praebuit. Illa devotione plena, desiderio accensa ad imperatorem non munera dirigit, quae se propter Deum pauperem fecit; sed oratione obtinente, cum comitatu sanctorum quos incessabiliter invocabat, missos suos direxit. Sed quod sua vota poscebant obtinuit, ut beatum lignum crucis Domini auro et gemmis ornatum, et multas sanctorum reliquias, quas Oriens retinebat, uno residens loco se habere gloriata est. Ad petitionem sanctae transmisit imperator (0674A)legatorios cum evangeliis auro et gemmis ornatis. 19. At ubi lignum, ubi salus mundi pependerat, Pictavis civitatem cum congregatione sanctorum advenit, et pontifex loci cum omni populo devote hoc vellet excipere; inimicus humani generis per satellites suos egit, ut pretium mundi repellerent, nec in civitate recipere vellent, qualiter beata Radegundis tribulationibus subjaceret, aliud pro alio asserentes, Judaico ordine; quod nostrum non est disserere, ipsi viderint: Dominus novit qui sunt ejus. Sed illa spiritu fervente, animo dimicante, iterum ad benignissimum regem dirigit, quia in civitatem salutem recipere noluerunt. Interim quousque missi sui de domno rege reverterentur, in Turonico suo monasterio (0674B)virorum quod condidit, ut ipsam salvaret, ibi cum psallentio sacerdotum crucem Domini vel pignora sanctorum commendavit. Non minorem injuriam est passa sancta crux per invidiam, quam Dominus qui per cursorem [ Al., percussorem] fidelem vocatus et revocatus ante presides et judices omnem malitiam patienter sustinuit, ut quod creaverat non periret. In quanto se cruciatu posuit, in jejuniis, in vigiliis, in profusione lacrymarum tota congregatio sua, in luctu et fletu omnibus diebus usque quo respexit Dominus humilitatem ancillae suae, qui dedit in corde regis ut faceret judicium et justitiam in medio populi? Nam devotus rex per fidelem suum virum illustrem Justinum comitem transmisit ad virum apostolicum domnum Eufromium Turonicae (0674C)civitatis episcopum, ut cum honore digno gloriosam crucem Domini vel sanctorum reliquias in monasterio domnae Radegundis introponeret; quod et factum est. Exultavit in gaudio beata cum omni cella sua, seque hoc de coelis donum bonum et datum perfectum suae congregationi, quam ad Domini servitium congregavit, contulit, in spiritu sentiens quod post ejus transitum parum habere posset. Quamquam illa cum rege coeli gloriaretur, unde eis subvenire posset: hoc donum coeleste provitrix optima, gubernatrix bona, ut oves non usquequaque relinqueret, pretium mundi de pignore Christi, quod de longinqua regione expetiit, ad honorem loci et salvationem populi suo in monasterio dimisit; ubi virtute Dei cooperante, potentia coeli ministrante, (0674D)caecorum oculi lumen recipiunt, aures surdae patefiunt, mutorum lingua ad suum redit officium; claudi ambulant, daemones effugantur. Quid plura? Quisquis a quacunque infirmitate detentus ex fide venerit, per virtutem sanctae crucis sanus redit. Quis queat dicere quantum et quale donum huic urbi beata contulit? Unde quisquis ex fide vivit, ejus nomini benedicit. Praecellentissimis enim dominis regibus et serenissimae domnae Brunighildae reginae, quos caro dilexit affectu, et sacrosanctis ecclesiis vel pontificibus (0675A)earum cum contestatione divina suum commendavit monasterium. 20. Post hoc donum coeleste acceptum transmisit beata missos suos, supradictum presbyterum, cum aliis, ad imperatorem cum simplici vestimento gratias agere. In redeundo coepit mare fluctibus agi, ubi sunt multa pericula passi, procellas scilicet et tempestates, quales se nunquam vidisse fatebantur; quadraginta diebus et quadraginta noctibus in medio mari navis eorum periculo subjacebat. Jam de vita desperantes mortem prae oculis habentes, inter se pacem facientes, quia jam eos mare absorbere cupiebat, se videntes in tanto periculo, voces ad coelum dabant clamantes ac dicentes: Domina Radegundis, subveni servis tuis: dum tibi obedimus, submersi (0675B)non pereamus; libera nos de mortis periculo quia jam mare paratum est ut nos vivos absorbeat. Ubicunque invocata fuisti miserta es, nunc adjuva tuos ne pereant. Ad has voces in medio mari advenit columba, quae ter navem eorum circumiens, tertia vice in nomine Trinitatis quam beata semper corde dilexit, cum volaret, servus beatae reginae nomine Banisaios extendit manum, de cauda ejus tres tulit pennas, quas mari intinguens tempestatem compescuit et ad invocationem nominis beatae Radegundis columba quae apparuit, ejus famulos de mortis janua vitae reddidit, et facta est tranquillitas magna in medio mari. Illi vero alta voce clamantes dicebant: Advenisti, bona domina, pietate plena, tuos captivos eripere ne fluctibus mergerentur. Ad ejus invocationem (0675C)non tantum sui, sed omnes sunt liberati per virtutem ipsius domnae Radegundis. Ipsas pennas huc attulerant, et fabricatas ipsi qui de morte sunt liberati, per loca sancta devoti dederunt. Ubicumque invocata fuerit, benigne exaudit; si febricitans, aut pustulam habens, aut a quacunque tentus infirmitate, pro interjecto longinquitatis terrae spatio ad eam venire non potuisset, candela in ejus nomine accensa omnem febrem depulit. 21. Quantum suam congregationem dilexerit quis effari valeat? nec si centeno sonitu linguae plectrum moveat hoc explere valet. Instituit ut, dum reficerent, semper lectio legeretur, ut non solum fauces accipiant cibum, sed et aures audiant Dei verbum. Quidquid aut aliis praecepit aut ipsa fecit, omnia propter (0675D)Deum semper implevit. Quidquid aut prohibuit fieri, aut ipsa vitavit facere, omnia in zelo Dei et nihil carnaliter aut egit, aut sapuit. Et quia nunquam otiosa ab opere Dei esse voluit, insistebat utique orationi, lectioni et eleemosynis ac praedicationibus incessanter, omnibus diebus, ut nulla esset quae se de ignorantia excusaret. 22. Tantum denique donum in se largiente divina gratia habuit, ut humilitatis magistrum qui de coeli solio ad terras descendit imitando, Dominum sequeretur in spiritu, quocunque iret. Postquam congregatio se recondebat jam ad pausationem, illa, ut pernoctans in oratione, sua sancta dextera monasterium per signum crucis salvabat. Quadam vice dum beata (0676A)illud signaret, aliqua de sororibus vidit supra murum millia millium daemonum in specie caprarum astare: ubi sancta dexteram beatam cum signo crucis elevavit, omnis illa multitudo daemonum fugata nusquam comparuit. 23. Simili modo dum ante suam cellam nocte astaret, semper corde et in ore cursum decantaus, intra arcana cordis sui secrete jugis laus Dei personabat, nocturna avis, quae hominibus est ingrata, vociferans in medio monasterio in arbore se infestabat. Dicit ad eam una de astantibus: Domina beata, si jubes, in verbo tuo ejicio avem. Quae dicit ei: Si nocet, in nomine Domini vade, nihilominus signum crucis super eam faciens. Ambulavit dixitque avi: In nomine Domini nostri Jesu Christi jubet domina (0676B)Radegundis, si non ex Dei parte venisti, ut ab hoc loco discedas, et penitus hic cantare non praesumas. Tanquam si ex ore Dei prolatum audisset verbum, dedit volatum et nusquam comparuit. Merito ei aves et bestiae obediunt, quia illa nunquam praeteriit Domini obedire praecepto. 24. Et si pro infirmitate aliquoties requiescere voluisset, spiritu vigilanti dicebat, tanquam admonens eam quae psalmum dicebat: Age, dic. Nulli dubium est quod spiritaliter cum sanctis psallebat, aut certe nec sopor eam superabat. Mens intenta ad Christum frequenter etiam in sopore posita, de futuro judicio et de aeterno praemio praedicans, expergefacta nobis dicebat: Colligite, colligite triticum dominicum, quia vere dico vobis non diu erit ut colligatis. Videte quod (0676C)dico, colligite quia vere quaesiturae estis istud tempus; vere, vere quaesiturae estis istos dies et valde desideraturae. Quod etsi tunc ignavia nostra hoc tepide accipiebat, jam tamen nunc venisse probemus quod dixit. Illud propheticum in nobis impletum est: Mittam vobis famem in terra (Amos VI); famem, inquit, non panis et aquae sed audiendi verbum Dei. Licet praedicationes quas instituit recitentur; tamen cessavit illa incessabilis vox, desiderabilis admonitio, dulcis affectus. Nam qualem vultum, Deus plasmator bone! qualem faciem, qualem personam habuit, quis potest unquam exponere? Sed et hoc reminisci supplicium est. Nos vero humiles desideramus in ea doctrinam, formam, vultum, personam, scientiam, pietatem, bonitatem, dulcedinem: quam (0676D)specialem a Domino inter caeteros homines habuit. 25. Quam sancta fuit vita ejus, tam purus et dulcis aspectus. Ante annum transitus sui, vidit in visu locum sibi paratum, venitque ad eam juvenis praedives pulcherrimus, et quasi juvenilem habens aetatem, qui suavi tactu blandoque colloquio dum cum ea loqueretur, illa de se zelans, blanditiam respuebat. Qui dixit ei: Quid me desiderio accensa cum tantis lacrymis rogas, gemens requiris, fusis precibus poscis, pro me tanto te cruciatu affligis qui semper tibi adsisto? Tu, gemma pretiosa, noveris te in diademate capitis mei primam esse gemmam. Nulli dubium quod ipse eam visitavit cui se tota devotione tradidit vivens in corpore et gloriam qua fruitura erat ei ostendit. Sed (0677A)hunc visum secretius cum contestatione duabus satis fidelibus disseruit, ut se superstite nulli narrarent. Et quia multa sunt adhuc satis et magna quae propter prolixitatem praeterimus, ne prolixitas nostra audientibus potius fastidium generet, quam nitorem sermonis [ Al., sermo] ostendat. Quantum de amore, de nutrimentis, de charitate, de praedicatione, de omni omnino sancta ejus conversatione reminiscimur, cruciamur et dolentes oculis distensis requirimus tantam pietatem, sed nec invenimus quod perdidimus. O tam dura conditio quae nobis infelicibus evenit! o piisima domina, utinam obtinuisses cum caeli Domino, ut ante te oves quas congregaveras direxisses! Tu, pastorem bonum sequens, gregem Domino tradidisses.
(0677B) 26. Jam ad gloriosum ejus venimus transitum, quem sine profusione lacrymarum dicere non possumus. Fluunt lacrymae, de imis medullis gemitus prorumpunt, sed in nullo consolationis locum inveniunt, dum plangimus; si de ejus fideli devotione minus dicimus, plus peccamus. Usque ad diem transitus sui numquam minuit cursum implere; et quod coepit, corde retinuit: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, ipse salvus erit. Ubi jam ad finem vitae venit sanctum ejus corpusculum, longum trahens martyrium pro amore Domini; beati [ forsan beatae id est Moniales] omnes congregati luctuose circa ejus thorum flentes et ejulantes, pectora duris pugnis et lapidibus ferientes, voces ad caelum dabant clamantes ac dicentes: Domine, ne permittas (0677C)nos tam grave damnum pati; lumen nostrum recipis, nos cur in tenebris relinquis? Et quia illa quidquid potissimum facere voluit, semper die natalis Domini facere elegit, gloriosus transitus ejus sic contigit. Nam quarta feria mane primo idus Augustas, quod fecit idem mensis dies XIII, clausi sunt ejus oculi et obscurati sunt nostri. Vae nobis quia peccavimus, afflictum est dolore cor nostrum, flevimus et plangimus, quod diutius una nos te habere non meruimus. Ipsum mane ubi nobis tantum malum contigit, ubi una vox, unus planctus, unus clamor caelos penetrabat; lapidarii qui in monte operabantur, in aere audierunt angelum Dei loquentem; unus dixit ad alios: quid facitis? dimittite eam adhuc; quia hae voces ad Domini pervenerunt aures. Angeli, qui (0677D)eam ferebant, respondentes dixerunt: Jam factum est. Quid faciemus? Illam recepit paradisus, ubi gloriatur cum Domino. Credimus quod nos non de se separat, quae se ei placere voluit cum quo regnat. (0678A)Flenda ergo nobis talis non est, sed tremenda. Amisimus quidem in praesenti saeculo dominam et matrem: sed in regnum Christi praemisimus intercedentem. Admirabile quidem gaudium fecit in caelis, in terris vero intolerabilem luctum reliquit. 27. Quando ejus sancta anima de hoc saeculo migravit ad Christum, non erat ibi pontifex loci. Ambulavit nuntius ad virum apostolicum domnum Gregorium Turonicae civitatis episcopum, et advenit. Sed quantum praesens vidit oculis antequam eam sepeliret, de ejus virtutibus in libro miraculorum (Greg. Turon. de Gl. Confes. 106), quem composuit, inseruit. Cum autem venit ad locum ubi sanctum corpus jacebat (quod ipse postea cum sacramento lacrymans dicebat, quod (0678B)in specie hominis angelicum vultum viderat), facies illius velut rosa et lilium fulgebat; ita tremefactus est ac metu concussus, tanquam si ante praesentiam beatae genitricis Domini adstaret devotus vir Deo plenus. Expectabatur pontifex loci ut eam cum digno sepeliret honore. Tota congregatio circa ejus torum stans psallebat; ubi psallentium vel paululum quiescebat, intolerabilis planctus aderat. Triduo expectatus est pontifex, quia vicos circumiebat; sed quia non venit, supradictus vir apostolicus de caritate fisus quia perfecta caritas foras mittit timorem (I Joan. IV), in Basilica sanctae Mariae nomine condita, ubi sacra virginum corpora de monasterio suo conduntur, eam cum digno sepelivit honore. 28. Dum sub muro cum psallentio sanctum ejus (0678C)corpus portaretur, quia instituerat ut nulla vivens foras monasterii januam egrederetur, tota congregatio supra murum lamentans, ita ut plauctus earum superaret ipsum psallentium, pro psalmo lacrymas, pro cantico mugitum, et gemitum pro alleluia reddebant. Rogaverunt desursum ut subtus turrem repausaretur feretrum in quo beata portabatur, graviter sustinentes ejus absentiam. Sed ut suam fidelem Dominus declararet in medio populi, ibi dum pausaretur sanctum corpus, caecum illuminavit: qui multis annis lucem diei non viderat, lumen recepit; qui ad manus tractus venerat, post feretrum nullo sustentante videns, tanquam si nullum habuisset laborem oculorum, ad sanctum sepulcrum abiit, et usque hodie clare videt.(0678D) 29. Ne praetermittatur et aliud miraculum. Ubi eam sepelivit supradictus episcopus, coopertorium non posuit, antequam pontifex loci veniret. Liberae quae ante eam cereos portaverunt, totae in gyro sepulcri (0679A)adstabant; unaquaeque in suo cereo suum nomen dabat scriptum, totae uni ex famulis cereos ipsos juxta ordinationem tradebant. Fit contentio in populo; alii dicebant cereos ipsos in ejus sanctum sepulcrum mitti debere, alii dicebant, non. Dum istud ageretur, de pueri brachio qui totos tenebat, unus exilivit in altum super omnem populum, et se in sancto sepulcro ad pedes beatae posuit, et quod haesitabatur, declaravit. Respicientes ad nomen, cujus esset cereus, inventum est Calvae nomen. Hoc videns episcopus vel omnis populus, admirantes virtutem beatae Radegundis, Domino benedixerunt. Quantae post ejus transitum ibi sunt factae virtutes, quanti daemoniaci liberati, quanti febricitantes sunt redditi sanitati, quis enumerare valeat? 30. (0679B)De Burgundia cum viro apostolico Leifasto episcopo veniens ejus abba nomine Abbo, dum esset Pictavis in civitate, dentis incurrit validum dolorem. Die noctuque una vox, unus dolor inerat ei, mortem evenire sibi optans ut tanto careret dolore. Qui inspirante sibi divina misericordia rogavit se duci ad sanetae basilicam: ubi ingressus, cum fide se ante sanctum sepulcrum terrae projecit, mortem prae oculis habens, pallam corporalem desuper sanctum tumulum mordicus apprehendit. Qui septem diebus nec cibum sumpserat, nec somno refici poterat, in hoc morsu sopor accessit; dolor discessit, sanus ad hospitium rediit. Quod post ipso referente plures cognoverunt, ubi se fatebatur de mortis janua per virtutem domnae Radegundis esse revocatum
(0679C) 31. Et quia mos est in festivitate beati Hilarii reliquis Monasteriis circumcirca proximis, quae sunt ibi, usque in mediam noctem vigilias celebrare; de media nocte unusquisque abbas cum suis fratribus ad suum revertitur monasterium cursum celebrare. Quamdiu (0680A)in beati Antistiis Basilica vigilaverunt, tota nocte energumeni clamaverunt; inter quos mulieres duas graviter infestabat inimicus, praecipue una tantum bacchabatur, ut in ejus fremitu tota tremeret basilica. Postquam inde vir venerabilis Arnegisilus abbas basilicae beatae reginae cum suis Monachis exivit, ad suam vadens basilicam cursum implere, quam illa satis dilexerat, ipsas post se mulieres audierunt clamantes, Venite. Quae ingressae basilicam vociferantes domnam Radegundem ut eis parceret supplicabant. Una ex illis, quae gravius tribulabatur, jam ter quinos habens annos ex quo eam spiritus nequam flagellabat, cum matutina dicebatur, saeviens inimicus vas quod invaserat, reliquit. Illa alia ad tertiam ante ostium ipsius basilicae est liberata, et ultra nequissimus (0680B)hostis eis nocere non valuit. Quam larga est et dives misericordia Dei quae suos vereri facit, et loca requirit ipse virtutum largitor ac dispensator, ubi per suos fideles suam ostendit potentiam. Ad basilicam sancti viri sunt alii liberati, alii vero basilicae domnae Radegundis sunt directi: ut sicut aequales gratia erant, ita aequalis et virtus ostenderetur. 32. Quis male habens, quamvis vita desperatus, si pallam subteriorem custos ejusdem sacri sepulcri intinxit in calice aquae, et dedit ei febricitanti poculum, non statim ut bibit ante sanctum ejus sepulcrum jacens sopor accessit, morbus recessit? Christo largiente omnibus diebus in nomine ipsius Domini Jesu-Christi ibi multae virtutes fiunt, unde recessit. Nos quoque etiam fideli devotione et sedulitate debita (0680C)veneramur in terris, cujus anima confidimus, gaudemus et gloriamur quod praefulgeat in caelis, ipso praestante qui cum Patre et Spiritu-sancto vivit et et regnat in saecula saeculorum, Amen. (no apparatus)