Migne Patrologia Latina Tomus 133
Vita S. Odulphi
- I.
133.0857B| Temporibus Ludovici, piissimi imperatoris, vir quidam venerabilis fuit e Francorum nobili prosapia ortus. Dicebatur is Bodgis, et ex eo procreatus est Odulphus. Qui, simul atque e sacratissima baptismatis unda renatus est, coelesti quoque rore divinitus est irrigatus. Porro ubi desiit ad materna pendere ubera, litterarum studiis traditus, et sanctis ac Deo devotis hominibus, ut ab illis canonica religione imbueretur, commendatus est. Praestitit autem illi Deus tantum discernendi studium, tantamque ingenii facilitatem, ut illos etiam, qui ipsum aetate antecedebant, ipse longo post se intervallo relinqueret, aetatemque suam, licet annis necdum maturam, divinis disciplinis, et dogmatibus egregie ornaret. 133.0858B| Porro cum aetate accrevit ei etiam sapientia et sanctitas, idque adeo, ut iis, qui per id tempus Deo religiose servire conabantur, novus quidem Samuel ortus videretur. Quibus sane adeo gratiosum illum divina gratia effecit, ut unanimiter ab illis omnibus amaretur et ob vitam probabilem summae venerationi haberetur. Atque ille e diverso par pari referens, sincero animi affectu eos quoque diligebat. Jam vero puer religiosus ac venerabilis, in ipsis ab adolescentia initiis id se meditari et appetere declarabat, quod postmodum reipsa complevit, non immemor illius dominici sermonis: Qui amat patrem plusquam me, non est me dignus (Matth. X); itemque: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et 133.0859A| tollat crucem suam quotidie, et sequatur me (Luc. IX). Quorum ille adhuc puer crebro memor, et die ac nocte saepe illa tacitus secum revolvens, piis moribus et sanctis operibus plane apud se statuit Deo perpetuo servire, spiritalique matri sanctae Ecclesiae inseparabiliter adhaerere.
- II.
Itaque sanctus adolescens, viris quidem probatis imprimis charus, sed tamen soli Deo servire sollicitus, per virtutum gradus semper ad sublimiora tetendit, donec in virum perfectum evaderet. Mentem atque animum, quemadmodum solent sancti homines, ad coelestia continenter erigere, et mundanae vanitatis ac pompae inanis illecebras declinare statuit, ut in illum quoque competeret, quod in psalmo legitur: Ibant de virtute in virtutem (Psal. 133.0859B| LXXXIII). Sic ergo in cunctis virtutibus proficiens, etiam ecclesiasticorum ordinum gradus ascendit, et presbyterii est benedictionem adeptus, regis altissimi sacerdos effectus. Tum vero mox apud se decrevit studio piae conversationis ad quoddam sacrae religionis monasterium se conferre. At parentes eum dehortabantur ne id faceret, sed potius ad ipsorum se voluntatem accommodans, Ecclesiam Oroschattanam administrandam susciperet, illic enim et natus et educatus erat. Victus tandem precibus eorum, morem eis gessit ea in re, quamvis invitus. Sed non diu post visum est ei adire summae reverentiae locum Trajectum, antiquitus Wittenburg dictum, idque ea mente et consilio, ut illic cum caeteris Dei famulis, Christo ibidem militantibus, 133.0859C| quoad viveret, praepotenti Deo fideliter serviret. Memoria ergo retinens, quod in Evangelio Salvator ait: Qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. IX). Posthabito patre, neglectis propinquis, contemptis agris, familia, rebus et facultatibus omnibus, ad locum illum Christo duce profectus est, rebus quidem pauper, sed meritis dives. Nihil jam in hoc mundo habere volebat, ut a Domino juxta illius promissionem centuplum acciperet, et vitae aeternae haeres esse mereretur.
- III.
Erat per id tempus Trajecti episcopus eximia sanctitate, Fredericus nomine, qui virum Dei cum multo gaudio et honore excepit. Fecerunt idem omnes servi Dei qui illic erant adunati, ex animo sibi gratulantes 133.0859D| tam sanctum, tamque religiosum ad ipsos Dei famulum accessisse. Nec potuit diu illos celare quod oculo divinae majestatis non latuit. Sed cum aliquantisper apud illos moratus esset, omnibus ardens coelesti lumine lucerna resplenduit. Erat enim in vigiliis strenuus, in jejuniis potens, in oratione sedulus, in sacra lectione studiosus, in eleemosynis largus, in curandis pauperibus celebris, in hospitalitate fervens, in rebus ecclesiasticis distribuendis prudens. Denique quibus post antistitem praefectus erat, eos omnes mirum in modum antecedebat. Neque aliter vel ab omnibus illis, vel ab ipso etiam praesule, quam monasterii Pater vocabatur, atque ab ejus ore omnes cupiebant accipere consilium. Omnibus enim 133.0860A| omnia factus erat cum Apostolo, ut omnes Christo lucrifaceret (I Cor. IX).
- IV.
Ea tempestate Frisones, homines feroces, in tam foedos erant prolapsi errores, ut is quem diximus episcopus, neque per seipsum, neque per suos archidiaconos eos posset in viam veritatis revocare. Itaque litteras per hominem fidelem misit Trajectum ad virum Dei Odulphum, rogans eum, ut qua posset celeritate, trajecto maris sinu, ad ipsum veniret. Litteris illis acceptis, Christi servus mirifice exhilaratur, perinde ac si ad coelestes epulas invitaretur, cupiens cum suo pastore, si ita res poscat, in tam pio agone pro Christo sanguinem suum fundere. Cum autem ad episcopum pervenisset, ille viso eo, immenso perfusus gaudio, cum pacis osculo eum humaniter 133.0860B| excepit. Deinde mutuo sese consolantes, et ut summi regis praecones generosos decebat, gladio spiritus egregie accincti, per Ecclesias pariter proficisci, iterum atque iterum eas invisere, habere conciones ad populum evangelica eruditione ad veritatem reducere coeperunt. Denique, crebro admonendo, arguendo, increpando homines, qui antea instar luporum saevi et rapaces fuerunt, salutari doctrina in oves mansuetas converterunt. His ita gestis, antistes ille, communicato cum clericis, nec paucis ejus religionis laicis viris consilio, virum Dei obnixe rogat, ut intra illius terrae limites velit permanere, et populum nuper ad sanitatem revocatum suis eruditionibus confirmare et ab antiqui hostis mortiferis faucibus eripere. At vir Dei plane 133.0860C| recusat, asserit se aetate gravem, ad id ministerium pares vires afferre non posse. Contra episcopus suis cum precibus flectere conatur. Cedit tandem sanctus vir, et pastoris sui jussa capessit, populique votis obsecundat, ea tamen conditione, ut liceat ei aliquot exactis annorum curriculis trajectum revisere, ubi se in Christi famulatu vitam finiturum promiserat.
- V.
Volens igitur suo muneri non deesse vir plenus Spiritu sancto, non cessabat semina verbi Dei spargere in populum, coelorum regnum multa instantia praedicare, omnibus seu prudens et fidelis dispensator, divini sermonis praebere alimoniam, fortioribus solidum cibum, infirmis, ex Apostoli sententia, lac offerre (I Cor. III). Ita factum est ut omnes ex ejus sanctitate gaudio replerentur. Cum autem eo 133.0860D| ministerio perfunctus esset, se recepit ad suos Trajectenses, Deum laudans quod ejus fretus ope tot animas lucratus esset. Etsi autem jam longe fractus esset senio, attamen animo vincens aetatem, nihil de Dei servitio et solitis pietatis exercitiis remisit. Perseveravit enim in jejuniis assiduis, in vigiliis Deo gratis, in sanctis precibus, in largissimis eleemosynis, sibi parcus, aliis omnibus pro Christi nomine largus: nihil terrenum sibi acquirere cupiens, ut posset bonis aeternis frui.
- VI.
Claruit vero etiam prophetiae spiritu, ita futura praedicens, ac si jam coram fieri cerneret. Quod ut certius testatiusque fiat, ex plurimis pauca afferemus. Cum jam discessurus esset ab eo loco, qui 133.0861A| Staverem dicitur priusquam se daret itineri, ingens ad eum convenit Frisonum multitudo, ejus saluberrima adhortatione muniri cupientium. Ille vero Domino eos commendans, bene precatus est eis, amanterque admonebat, ne a via veritatis unquam deflecterent, certi non sine gravi animadversione id se facturos. Et ego quidem, inquit, sat scio non vos permansuros in sana doctrina: sed ea causa gentiles barbari in vos incurrent, quod mihi jam vobis ante praedicenti incunctanter credere potestis, iique vestram regionem populabuntur, vosque et res vestras secum in captivitatem adducent. Evenit utrumque postea, sicut erat a sancto viro praenuntiatum.
- VII.
Ingens saxum ad domus ejus ostium jacebat. Illud ergo digito demonstrans iisdem: Scitote, inquit, 133.0861B| futurum esse, ut absque ullius hominis opera saxum istud in flumen devolvatur: ubi etiam latitabit sub undis, donec vos divinae pacis eritis beneficio destituti. Cum autem videritis iterum absque humano opere ad littus emergere, non dubitetis me, licet jam exstinctum, vos revisere, vobisque pacem a Deo impetratam asportare, mansuram apud vos donec superbia, perjuriis, homicidiis, adulteriis atque omnivariis flagitiis eam rursus a vobis excludatis, irato Deo propter maleficia vestra. Hujus quidem vaticinii et signi admirandi permulti testes hodieque supersunt, qui se id suis oculis conspexisse asseverant; saxumque illud ibidem in ecclesia immobile perdurat, ut credentium confirmetur fides, et increduli pudefiant. 133.0861C|
- VIII.
Ecclesia Trajectensis, e vita sublato episcopo, pastore orbata fuit. Mox collecti clerici cum beato viro tractabant de eligendo successore. Diu autem illis inter se contendentibus, tandem elegerunt Ecclesiae praepositum Crastum. At ille rebus valde locuples, arroganter ac tumide dixit ad illos: Habeo abunde multa: cur in meos humeros tantum onus conjicitis? Iis verbis commotus beatus Odulphus, quid, inquit, ais, miserrime? Spernis plane, sed quod consequi non mereris. Quod si nolebas in te recipere, diceres saltem te tanti honoris culmine indignum. At nunc propter opes immensas apostolici ordinis spernens dignitatem, prope diem ex hac luce subtraheris. Dixit vir Dei, et sermonis veritatem hominis mors declaravit. Interim qui ex clero 133.0861D| convenerant, cum animis vaccillarent, singuli qui ipsis cum primis idoneis viderentur, elegere. At Christi sacerdos non ad personam, sed ad meritum respiciens, dicebat posse inter ipsos inveniri magis idoneum, nec tamen vituperabat ab ipsis electos. Itaque ostendit eis presbyterum quemdam, Hungerum nomine, qui, licet vultu deformis esset, attamen nescientibus hominibus, sed non nesciente Deo, meritis insignis erat. Eum ergo homines elegerunt, et statuto tempore consecratus est episcopus. Cujus sane tantae fuit vitae integritas, ut post Willebrodum 133.0862A| et Bonifacium sanctos episcopos, in illa sede nullus repertus sit, qui usque ad supremum vitae diem excolendis virtutibus par illi fuerit. Apparet inde non temere eum a sancto Odulpho aliis praelatum fuisse.
- IX.
Jam senectus premebat sanctum virum Odulphum, et ad ecclesiam absque scipione progredi non poterat. In ipsius autem scipionis suprema parte ceream affixerat tabellam, in qua solebat, oblata occasione, nomina fidelium adnotare, donec ea in libro vitae describeret. Quodam autem die, prae animi vigore et alacritate oblitus imbecillitatis suae, cum ad Dei cultum properaret, in domicilio suo reliquit scipionem illum. Paulo post opera maligni daemonis inflammatum est domicilium illud, et cum omni suppellectili conflagravit. Erat autem vir Dei occupatus 133.0862B| laudibus divinis, sed cum cerneret valido igne jam correptum domicilium, ad solita praesidia se contulit, Deum orans ne loca sancta ignis invaderet: non admodum curans excidium cellulae suae. Exaudivit vero Deus preces ejus, moxque incendium repressum est, nec quidquam praeter viri Dei domicilium exussit. In mediis autem flammis adeo scipio mansit illaesus, ut ab igni cera indurata videretur, nec minutissimo quidem apice ex illo abolito. Quo insigni miraculo Deus ostendere voluit, quanti apud ipsum meriti esset sanctus Odulphus. Scipionem autem illum in ejus defuncti sepulcrum defixere fratres, qui illic ita mansit fixus usque ad beatae memoriae Ratbodi episcopi opera.
- X.
Adventante tandem tempore, quo vir beatus ad 133.0862C| optatam coelestis patriae gloriam erat transiturus, modica febre correptus, sensit adesse migrandi tempus. Accitis igitur fratribus, indicavit eis diem obitus sui. Sub ipsam autem mortis horam rursus fratres sibi adesse voluit, et cum ipso cantare psalmos pro exspectatione decessus sui. Omnibus denique ex ipsius praescripto rite peractis, valefecit fratribus, rogans eos ut pro ipso Dominum precarentur, se quoque pollicens pro ipsis et loco illo ejusque habitatoribus perpetuo Domino preces oblaturum. Inde mox ad Dominum se convertens, nihilque trepidans ad mortem (quippe qui mortem ipsam in lucro poneret), hilari mente dixit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum (Psal. XXX): sub quibus verbis sanctissima illa anima corpore egressa est: 133.0862D| simulque suavissimi odoris fragrantia illic diffusa est, ita ut omnes inaestimabili suavitate replerentur, perspicueque inde liceret animadverti, beatissimos angelicos spiritus animam illam e corpore abeuntem suscepisse. Ejus festus dies celebratur pridie Idus Junii. Fiunt autem per ejus merita non solum Trajecti (ubi ejus reliquiae habentur apud sanctum Salvatorem), sed etiam in Staveren innumera miracula in honorem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.