Vita S. Medardi
1. (0533)Beatissimi Medardi antistitis Vitam, quae per (0534)universum orbem virtutum propalatur insignibus, (0535A)nequivimus silentio praeterire, quamvis non valeamus gestorum cuncta perstringere. Et quia solemnitatis ejus diem, veneratione perspicuum, omnium populorum catervas quotannis expetere, depositionis suae commemoratio principalis invitat; crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sanctorum panditur magnitudo, ut si in hac rarus sit qui existat imitator operis, cunctos tamen faciat ejus intercessio potiores. Hujus ergo originem propterea primum suggestio nostri sermonis insinuat, ut nullus forsitan desperationis obstaculo magis culpandus offendat, quoniam Deum integro amore diligere, non facit gentium divisa discretio, sed unita fidei plenitudo, ne divina gratia, quae volentibus cunctis generalis ostenditur, specialis esse judicio (0535B)fallente credatur.
2. Pater igitur hujus, nomine Nectardus, de forte Francorum genere, non fuit infimus libertate. Mater vero Romana, nomine Protagia, absolutis claruit servitute natalibus: quae in Christi tabernaculis (ut censemus) pretioso fecunda partu plus placuit, quam si integritate servata nequaquam se vinculis virilibus tradidisset; quorum in Viromandensi territorio et habitatio fuisse dignoscitur, et origo. In qua urbe cum adolescens ad scholam recurreret, casululam, quam ei sua genitrix fecerat, per ipsum ad artificem componendam direxit: quam in itinere caeco a se invento mox praebuit. Similiter quidquid ad escam accipere deberet, dum suorum parentum gregem pasceret, si pauperem vidisset, cibum egenti porrigebat, (0535C)ipse ferens inopiam, diei ducens jejunia. Nec illud est reticendum rei gestae mysterium. Dum adhuc esset in scholis vir sanctus, parvus et innocens, dicit ad Eleutherium quemdam puerum, quod publica in actione comitivam assumeret, et cum triginta annorum vitae spatium caperet, ipsum dixit futurum (0536A)summum Dei pontificem, qui in Tornaco civitate pastor est datus Ecclesiae. Ita sanctus quod praedixit quasi propheta divino spiritu jam probavit.
3. Deinde cum crebrius ad templorum oracula fidei monitu promulgante discurreret, et tenerositatis annos, libratis patientia moribus, temperaret propriae voluntatis arbitrio, dum mundi illecebras vitando despiceret, officium sacerdotis excepit, pariter et animo conversus et habitu. Morum claritate praecellens, confestim claruit, apud urbis pontificem conversatione praecipuus, apud cunctos mentis puritate sincerus. Nunquam se laetitiae ubertate plus extulit, nunquam moeroris acerbitate turbavit. Fuit semper tolerans in adversis, mitis in prosperis, cunctos sibi obedientiae sedulitate praeferens, egentibus (0536B)larga miseratione succurrens, et ex omnibus calcato vitiorum fomite, angusti callis tramitem, sanctae conversationis gressu surgente, conscendens, quidquid adversum est horruit, quidquid pretiosum elegit. Quid plura? Ut hospes cerneretur in saeculo, et jam possessor esset in coelo, tunc crescentibus muniis per singulos sacerdotii honores, interjecta discretione temporum, ecclesiastici moris tenorem percurrens, presbyterii officium electus excepit, probatus obtinuit; et ita se deinceps sanctis coepit publicare virtutibus, ut Christi merito putaretur alumnus.
4. Contigit ergo ut, autumni tempore, fructus mitescente botri succo, varicantem vindemiam ubertas ostenderet, per quam latronis temeritas ejus gratiam (0536C)publicaret. Intempesta igitur nocte, cum potius in humanis corporibus, curarum diversitate seclusa, dominante silentio, blandi soporis onus incumbit, vineam suam, cupiditate fraudis impulsus, latro capiendus expetiit, tenendus irrupit. Tunc praedam gladio secante corripiens, ipse magis praedatus, intra (0537A)patentia septa constringitur; et quod effringere violentus voluit, nequaquam evasit. In posterum, suo crimine captivatus, gustum habere de fructu non meruit, et redeundi aditum ebrius non invenit; nec mittere poterat quod praesumpserat, nec auferre fas habuit quod ambiebat; sed cum inibi primo diluculo, rei praescius, vineae dominator occurreret, furem reperit, quem sua jam praeda praevinxerat, et uterque alium mutato jure servabat. Tunc usque adeo sancti ultio rei saevit in crimine, ut uvas propria manu discerpens, augmentum magis illi profusa oblatione tribueret, et delictum objurgatione castigans, remeandi aditum indulgeret.
5. Pari igitur meruit poena percelli, vel perdurante insidia coerceri, qui vasa ejus, domum nocturna (0537B)obreptione praeveniens, distenta melle, furatus fuerat. Custodes deceptione callida fallere potuit, pecus quod rapuerat temerarius non evasit. Castrorum habitacula sublatae apes cum indignatione linquebant; ubique furem non casto ditantes opere, sed aculeorum saevitia persequentes, quousque latronis detecta confusio, sancto quod fraudaverat reddidit, et veniam prostratus invenit; sed nec immerito pia sacerdotis indulgentia reum non damnabat ex crimine, quem ipsa ultrix praeda torquebat.
6. Accidit etiam simile sub hac proditione mysterium. Dum viator quidam juxta domum ejus agendi itineris copia praeteriret, capiens illius callida fraude juvencum, furti scelere tintinnabulum collo praeripuit; atque hiatum ipsius impressi graminis fraude (0537C)condemnans, nullius contemplatione deprehensus abscessit; et cum jam se censuit vel criminis evasisse periculum, vel sortitum compendia fuisse per furtum, obstaculo nullo serata, ipsa dedit praeda tinnitum, cupiens domini redire praesidio: quae quamlibet abditis penetralibus studio diligenti locata vel ferrata claustrorum obsecratione retrusa maneret, tinniente ambitu scelus nullo modulante vulgabat, (0538A)hiatu ingenti vomens, auctorem criminis querela geminante confudit. Tunc latro praeterita memorans, confusa mente perculsus, revexit domino territus quod abstulerat, quod etiam pietatis studio non servabat. Ita demum reddita juri naturae, coepit species se non animata celare, nec sonitu se nisi pulsa detegere. Sanctus igitur athleta Christi, absque reatu proprio, pro delicto confunditur alieno; atque ideo mercedem reo pro culpa tribuit, ne inani ambitione tristior remearet.
7. Quadam vice praecelsus Clotarius rex in procinctu, Francorum movens exercitum, cum transisset fluvium, cujus est Sumina vocabulum, omnia quae inveniebant loca praedantes et pecora, pervenientes inter castellum quod fertur Noviomagum, (0538B)et Isaram fluvium, quidquid fuit vehiculorum, carra, vel summas trahentium, pedes affigentes, de loco nullatenus moverunt per triduum. Ad villam sancti Menardi, quae Sellentiacum dicitur, occurrunt viro sanctissimo; et data oratione discaricantes quae tulerant, laxati pergunt itinera.
8. Nec illud omittendum est, quod per miraculum factum est. Cum porcarii sui in glandem porcos deducerent, et ab iniquis hominibus furto subducti fuissent, divina mox virtute soli, de longa regione, nullo homine sequente, ad sanctum virum reducti sunt. Nec hoc inter reliqua miranda signa praetereat. Quidam, Tosio nomine, daemonis graviter oppressus infestatione, curari meruit expresso viri Dei signaculo.(0538C)
9.Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis, famaque ejus per diversa orbis spatia gratia crescente praecelleret, defuncto Viromandensium urbis pontifice, in ejus locum consecratur episcopus. Ubi conversatione coelesti ter quinis annorum circulis in sanctimonia ipsius officii sacerdos exstitit pretiosus; et nisi quod percussor corporis defuit, martyrium confessor implevit. Sustinuit jugiter diabolo (0539A)praeliante calumniam, sed pervenit victor meritis ad coronam. Tunc pontifex beatissimus, membrorum compage, protenta longaevitate defessus, spiritum requiem deprecatus emisit, et convexa coeli athleta triumphalis ascendit. Inter reliquos, etiam asseverante (ut vidit) Willacario presbytero, quando sanctus Medardus accepit corporis transitum, ipsius horae momento coeli prorsus aperti sunt et ante sancti corpusculum fere per tres horas divina luminaria cunctis videntibus astiterunt; moxque in terra grande fluxit diluvium, ita ut plueret multum calida aqua de nubilo.
10. Cujus corporis solemne pignus, praecellentissimi Clotarii principis Francorum vel devotione vel tempore, Suessionensium urbs, tanti muneris (0539B)praemio ditata, promeruit. Sed cum omnium populorum fides solemni ambitione, gravissimo feretro, tradenda sepulturae membra conveheret, et unanimitate vel amore gestandi onus leve sentiret, tunc obviam sanctum habuit, damnatis aurium dudum aditibus, surdus quidam occurrens; et pretiosi velaminis peplum osculans, psallentium illico stupens melos audivit, et fraudati sensus usum recipere mundatus fide promeruit.
11. Postquam igitur, devotione fidelium maximo decore praefulta ejus tumuli urna exornata surrexit, prolixum est enarrare quantis se virtutibus quantisque pro debilium clamor attollat emundatione tropaeis; a quo quidquid fusis precibus expetitur, incunctanter effectibus obtinetur. Hujus igitur templi (0539C)pro foribus paralyticus quidam depositus et ejectus, quem omnium membrorum debilitas diverso jure discreta damnaverat, pristinae incolumitatis meruit augmenta suscipere, et salutis gloriam obtinere, ut singulis vigor artubus redditus confestim, (0540A)suffragante remedio, astaret illaesus, et cujus prius communis usum sermonis adnexa palato lingua confuderat, virtutem sancti antistitis resoluta oris compage laudabat.
12. Protinus scilicet saepe palam triumphante mysterio, quos iniqua ferri ponderis retentacula gressibus negatis astrinxerant, ad templi oraculum summus antistes veniendi praestitit facultatem; et robustam metalli naturam exsuperans, vasta compedum vincla confregit. Multos igitur promiscui sexus, quos membrorum debilitas miseranda contraxerat, usibus restitutis, virtus medica indiscrete solvebat. Crebrius etiam oculorum captis lumine, purgatis tenebris, praesidium contemplationis indulsit, et redivivae lucis compendia desertis habitaculis (0540B)restauravit. Multa quoque et innumera virtutum suarum insignia, quae diebus singulis ex more concrescunt, relatio nostra praeteriit, ut nec lateret silentio magnitudo operis, nec diei consumeret spatium tanta prolixitas dictionis.
13. Hujus ergo piam Majestatem fusis indesinenter precibus exoremus, ut [clementissimi Theodeberti, regis nostri, felicitatem, crebris successibus dilatatam, et in externis gentibus justo dominandi jure procul extensam, pro sua pietate longaevet, et clementissimi Sigiberti quondam regis animae sempiternam requiem praestare dignetur, qui templi ejus spatia devotus extendens, ad excelsa fastigii tegmina sumptuoso decore perduxit, quatenus eodem intercedente, servato culmine regii diadematis, protendantur (0540C)sceptra regiae potestatis, ac perinde medelam populis, pacemque tribuat universis;] conferat etiam petitum pro delictorum indulgentia cunctis generale praesidium, qui speciale solemnitatis suae hodie mundo praestitit ornamentum.