Migne Patrologia Latina Tomus 57
AucInc.ViSMaTa 57 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Vita S. Maximi Taurinensis
[CXXXI] I. De patria, genere, parentibusque sancti Maximi. --Quae patria, quod genus, qui parentes sancti Maximi fuerint, clam nos est, jacetque involutum tenebris vetustatis. Sunt qui eum Etruscum, domi nobilem, patre Quintiano ortum, fratrem sancti Leonis I pontificis maximi, sanctique martyris Justi fuisse arbitrentur. Sed est horum magnis in erratis opinio. Nam uno haec nititur testimonio monachi Novaliensis, qui saeculo tertio ac decimo, eoque etiam serius fortasse vixerit, quique anilibus fabulis delectaretur. Caeterum nec ullum exstat monumentum monachi ejusdem commentatione vetustius, in quo tale quidpiam legatur; neque si exstaret, componi cum historia sancti Justi Novaliensis Coenobitae posset, quem novimus, annis plus quadringentis post Maximi aetatem, martyrio fuisse functum. Fueritne porro sanctus Leo Etruscus, an Romanus, incertum est; fratremne vero habuerit, necne Maximum, multo nobis esse videtur incertius. Itaque sunt fueruntque alii eruditionis laude magni quidem illi, ac nobiles, quorum pars Maximum eumdem Vercellis, pars Taurini natum, altum, educatumque fuisse ferrent, quorum sententia, etsi non est tam vera, quam ipsi ducerent; multo tamen est similior veri quam sit commentitia illa recentium quorumdam scriptorum, Volaterras in Etruria, urbem Leonis, Maximique natalem fuisse aientium. Quanquam non desunt qui nihil esse causae putent, cur Maximum ortu Vercellensem fuisse statuant. Nam quod ad sermones aliquot inscriptos Maximi ipsius nomine appositae legantur notae quae sic habeant: Vercellinus est iste: Vercellinum se esse ostendit, id certe nullius esse momenti pugnant; cum et notas ejusmodi recens esse appositas perspicuum plane sit; et sermones, ad quos sunt ascriptae, et in quibus auctor sese sancti Eusebii antistitis Vercellensis filium appellat, tam discrepent ab oratione ac stylo Maximi, ut rejici omnino debeant in seriem operum spuriorum. Jam qui Taurinensem existimant fuisse Maximum, eo censent suam opinionem ad veritatem esse propensiorem, quo ille parentum suorum ossibus jungi se martyribus Octavio, Adventio et Solutori affirmare videatur. Sed erunt certe, qui leve id esse judicent, cum Maximus auditores suos alloquens dicensque, sicut eis ossibus parentum nostrorum jungimur, de parentibus loqui potuerit non suo, sed eorum, qui aderant, nomine civium Taurinatum. Quin etiam non adeo esse grave dicent, quod ducitur ex ejus aetatis more deligendorum ex clero patriae episcoporum, Multos enim quarto quintoque saeculis cooptatos in clerum; nonnullos etiam ne cooptatos quidem, earum urbium episcopos fuisse liquere, quae longe ab ipsorum patria distarent. In horum numero fuisse Ambrosium, Martinum, Paulinum, alios denique, quos percensere longum esset ac minime necessarium. Ob summam vero inopiam veterum monumentorum, cum tanta dissensio scriptorum sit, confitendum erit, de Maximi natali loco, deque urbibus in quibus ante episcopatum [CXXXII] aetatem degit, nihil nos habere explorati.
II. Sanctum Maximum Episcopum fuisse Taurinenrem. Duone, quorum alter successerit alteri, an unus fuerit ejus Ecclesiae antistes Maximus; ac si unus, quo tempore gerere coeperit Episcopatum. --Illud testatum, compertumque est, fuisse ipsum episcopum Taurinensem. At duone Maximi ea dignitate illustres claruerint Augustae Taurinorum, quorum alter successerit alteri, an unus tantum; quod si unus, quo primum tempore munus coeperit gerere episcopatus, magna virorum eruditorum contentione certatur. Eorum autem, qui Maximos antistites duos in Ecclesiam Taurinensem immittere sunt conati, his est argumentis fulta sententia. Principio, a Gennadio, qui quindecim ipsis annis ante saeculum sectum, librum de Viris illustribus edidit, a Gennadio, inquam, Maximi Taurinensis mortem referri, aiunt, ad ea tempora quibus Honorius et Theodosius Junior imperium tenebant populi Romani. Honorium autem an. 423 supremum obiisse diem. Quare alterum priorem fuisse Maximum, qui non produxerit ultra annum eumdem vitam; atque adeo illum, qui synodis Mediolanensi an. 541 et Romanae an. 465 interfuit, duci alterum oportere. Animadvertunt deinde Maximum venisse ad concilium Mediolanense, quod, Ambrosio praeside, celebratum an. 389 fuit adversus haeresim Joviniani. Sic enim scripsisse Maximum homilia 4 de Domini Nativitate: Ridet tanti mysterii (nati ex Virgine Servatoris Christi) profunditatem caeca et stulta gentilitas; irridet quoque impia illa blasphemia quae superioribus diebus, dum partum Virginis attenuare praesumpsit atque corrumpere, Christum Dominum nostrum ex virgine procreari non potuisse blasphemavit. Hanc sancta Mediolanensis Ecclesia horruit blasphemiam; illam synodalis noster uno ore damnavit conventus; eamdem exsecrata est pia ipsa imperialis potestas. Esse autem haec plane similia eorum quae complexus sanctus Ambrosius est epistola quam ad Siricium papam dedit post synodum. Nam hanc sic habere: Non est illis (Joviniani asseclis) remissio peccatorum, sed est impietas Manichaeorum, quam et clementissimus exsecratus est imperator, et omnes qui illos viderunt, quasi quaedam contagia refugerunt. Monent porro duplicati Maximi assertores, haec de sanctis Alexandro, Martyrio et Sisinnio, quos in pago Anaunia Tridentinae dioecesis, an. 397, religionis causa, agrestes idololatrae peremerunt, haec, inquam, fuisse litteris commendata a Maximo: Sanctos Alexandrum, Martyrium et Sisinnium, qui temporibus nostris passi sunt, debemus tota veneratione suscipere. Nescio quo enim pacto majorem circa eos habemus affectum, quos conscientia novit propria; quam quos docet historia. Illos enim exstitisse martyres, lectione; istos oculorum contemplatione cognoscimus. Illorum passiones, fama nuntiante, condiscimus; istorum suppucia vuitus testimonio continemus. Majorem ergo affectum ibi debeo, ubi credulitatem meam hortatur opinio. Majorem, inquam, affectum illic debeo, ubi per ea, quae vidi, compellor devotius credere etiam illa, quae non vidi. Nam cum audita aliquanto mihi impossibilia viderentur, coepi ea credere potuisse fieri, dum similia facta esse conspexi. Et ideo temporis nostri passio hoc nobis praestitit, ut praesentem conferret gratiam, et fidem praeteritam confirmaret. Supradictos igitur beatos viros tota debemus veneratione suscipere, primum quia dies vitae nostrae pretioso sanguine suo illustrare dignati sunt; deinde, quod praerogativam nobis apud Deum non minimam contulerunt, ostendentes, qualis esset aetate nostra in Christianis fides, de quorum consortio existere martyres mererentur. Jam vero eum, qui Martyres necatos an. 397 suis temporibus passos fuisse, diesque vitae [CXXXIII] ac aetatis suae pretioso sanguine illustrasse, eosdemque non fama, neque fide historicorum, sed conscientia, vultus testimonio, visu, contemplatione oculorum, sese cognovisse testatur, quis credat, inquiunt, anno 465 contendere potuisse Romam, ac synodo ab Hilaro pontifice coactae interfuisse? Docent praeterea leges imperatorum, uti recens promulgatas a Maximo commemorari, quibus cavebatur, ne delubra, neve simulacra inanium deorum in urbibus retinerentur; quas quidem leges a Valentiniano II, anno 391 conditas fuisse liquet, L. Aurelio Symmacho, et T. Fabio Tatiano consulibus. Postremo ad sermones Maximi provocant, in quibus de barbarorum agitur irruptione, quos proinde sermones initio fere saeculi quinti perscriptos rentur, cum Alaricus Italiam totam in vastitatem exitiumque vocaret; cumque is deinceps inito ad Polentiam praelio, victus a Stilicone, adactus esset Pannoniam, unde fuerat profectus, repetere. Contra, qui unum Taurinensibus praefuisse episcopi dignitate Maximum, eumque anno 465 in synodo Romana, post Hilarum pontificem, sententiam in violatores ecclesiasticae disciplinae dixisse, arbitrantur; de loco Gennadii non laborant. Negant enim habendam ejus rationem esse, cujus tam sit manifesta cum insignibus, certis, publicis monumentis conflictio. Atque synodorum, inquiunt, Mediolanensis an. 451, et Romanae an. 465 acta, quotus quisque est, qui dubitet referri in numerum oportere insignium, certissimorum publicorumque monumentorum? His vero Maximi Taurinatis nomen subscriptum legitur in serie illorum, qui adfuerant, episcoporum. Constat igitur certissimis, iisque publicis monumentis, non anno 451 modo, sed anno etiam 465, Maximum perrexisse episcopatum gerere Ecclesiae Taurinensis. Non ergo movere quemquam Gennadii locus debet, qui aut vitiatus inscientia librariorum est; aut errato implicatus auctoris sui, quem oscitantem (ita ut evenit interdum historicis res etiam a memoria sua non admodum remotas narrantibus) anni emortualis Maximi cepisset oblivio. Est autem is de Maximo Gennadii locus hujusmodi: Moritur (Maximus) Honorio et Theodosio Juniore regnantibus. Qua sane re quid fingi potest actis synodorum, quas paulo ante memini, repugnantius? Itaque legendumne (ut putarunt Baronius, Pagius, Flevrius) legendumne, inquam, sit apud Gennadium: claruit loco τοῦ moritur; nec ne sit legendum, parvi refert; ex viris certe facultatis criticae peritis (qui noverint, quantum auctoritatis insit synodorum publicis monumentis) extorquebit nemo, ut Gennadiani loci causa, concedant, Maximum Taurinensem antistitem desiisse vivere, cum Honorius Augustus in Occidente summam imperii teneret. Neque vero probanda eorum est ratio, qui sibi, rem omnem componi facile posse persuaserunt, si Maximi Taurinenses episcopi ponantur duo, quorum unus, ut est apud Gennadium, Honorio imperatore decesserit; alter post annos plus quadraginta, synodo Romanae adfuerit, cum Hilarus rem Christianam publicam moderaretur. Si enim Maximi duo fuissent, ambo quidem certe scriptores fuissent homiliarum; quare utrumque Gennadius commemorasset, ut qui seriem scriptorum ecclesiasticorum texere instituisset. Scripsisse autem sermones Maximum, qui diu post Honorium claruerit, satis clarum atque [CXXXIV] testatum est. Non enim solum in iisdem refutavit Eutychem haeresiarcham, sed etiam nominavit. Nominari autem nequivisset Eutyches ab eo, qui ex hac vita migrasset, dum adhuc Honorius imperio potiretur. Nam Eutyches anno primum 448 indicia dare coeperat haereticae doctrinae suae, cum jam Honorius an. 423 functus imperio vitaque fuisset. Jam vero unum Maximum, non duos Gennadius memorat. Si duos vero, eosque scriptis illustres fuisse accepisset; aut amborum profecto, aut si alterutrius, ejus quidem certe meminisset, qui suae fuisset aetati propinquior, conciliisque duobus tanta sui laude interfuisset. Cum autem unius fecerit mentionem, unum certe praefuisse Taurinensibus antistitem Maximum nomine, censuerit necesse est, quem errans scripserit, imperante adhuc Honorio, obiisse mortem. Nisi forte quis velit, τὸ claruit, quo Gennadius usus fuisset, conversum vitio librariorum fuisse in moritur.
Rursum, qui nonnisi unum quinto saeculo censent fuisse Taurinensium praesulem Maximum; iidem concludi efficique ex ejus homilia 4 de Nativitate posse, vehementer negant, numerandum ipsum in Patribus esse, qui anno 389 in Mediolanensi concilio Joviniani haeresim reprobarunt. Nam quod in ea homilia sanctus episcopus scribit fuisse superioribus diebus qui Christum nasci nequivisse ex virgine blasphemarent, id satis non esse argumenti, aiunt, quamobrem ei synodo statuatur sanctum eumdem episcopum adfuisse. Nam eodem τὸ diebus, ac τὸ temporibus posse recidere. Dies enim nostros dicere idem est cum apud alios scriptores, tum etiam apud Maximum interdum, ac dicere nostra tempora, idque ex sermone sancti antistitis 76, pag. 607 seq., intelligi plane posse. Quin etiam τὸ ante dies, quod Maximus non raro adhibet, eodem revolvi quandoque videri, atque τὸ ante annum, vel ante annos. Jam quod idem adjungit Maximus: Illam (haeresim) synodalis noster uno ore damnavit conventus, non eo pertinere, ut indicet adfuisse ipsum synodo Mediolanensi, quae, Ambrosio praeside, coacta fuit anno 389. Nostrum enim conventum dici a Maximo commode potuisse synodum, in quam episcopi Mediolanensis provinciae convenissent, ad quam quidem provinciam spectabat Ecclesia Taurinensis. Ita coetus a nobis nostros appellari consuesse eos, qui a primis etiam Christianis celebrabantur; propterea quod, etsi non a nobis, ab iis tamen haberi solerent, qui etsi longe ab aetate nostra distabant, eamdem tamen atque nos coluissent religionem. Quod si Maximus episcopatum gerere coepisset homiliasque in Joviniani haeresim edidisset jam inde ab Ambrosii Mediolanensis temporibus, credibile non videri Hieronymum, qui haud multo post id tempus catalogum dederit scriptorum ecclesiasticorum in eoque suos libros adversus Jovinianum ipsum perscriptos commemorarit, ac non modo Ambrosii ejusdem, verum etiam aliorum quorumdam meminerit qui vix quidquam publicassent opusculorum, Maximi ipsius mentionem fuisse praetermissurum. Sed fac (sic autem addunt) Maximus conventui, quem narrat, adfuerit, quid obstat quin is conventus habitus annis plus viginti post synodum Mediolanensem Ambrosii fuerit? Episcopos an. 412 ad Honorium Augustum confugisse constat, rogatum, ut in Jovinianum ejusque asseclas, qui in haeresi perstarent, conventusque habere extra urbem non vererentur, animadverteret. Episcoporum autem de coetibus novorum sectariorum extra urbis moenia, querela quae demum interposita tanta consensione conspirationeque fuisset; nisi illi Romam se contulissent, ut in concilio, cum pontifice una simul, quid adversus impietatem rogato statutoque esset opus, judicarent? Atque episcopos apud imperatorem fuisse questos, idem est imperator testis cumprimis [CXXXV] locuples. Nam lege 53 codicis Theodosiani, lib. XVI, tit. 5 de Haereticis, sic est ab Honorio scriptum: « Jovinianum sacrilegos agere conventus extra muros urbis sacratissimae, episcoporum querela deplorat. Quare supra memoratum corripi praecipimus, et contusum plumbo, cum caeteris suis participibus, et ministris exsilio coerceri: ipsum autem machinatorem in insulam Boam festina celeritate deduci; caeteris, prout libuerit, dummodo superstitiosa conjuratio exsilii ipsius discretione solvatur, in solitarias et longo spatio inter se positas insulas in perpetuum deportatis. Si qui autem, pertinaci improbitate vetita et damnata, repetiverit, sciat se austeriorem sententiam subiturum. Dat. prid. non. Mart. Honorio IX et Theodosio V Augustis consulibus. » Anno scilicet 412. Ad eam legem haec est apposita a Jacobo Gothofredo animadversio: « Fuit tempus cum crederem, pro episcoporum hic legendum episcopi Romani, eo quod in peculiari ejus dioecesi Romana Jovinianus hos coetus agitaret. Verumtamen nihil temere mutandum. Quin ex eo quod Honorius hac lege, dicit, EPISCOPORUM querelam deplorasse, Jovinianum conventus agere extra muros, colligi posse videtur, habitam hoc tempore fuisse Romae synodum episcoporum, haud aliter atque synodus Carthagine hoc ipso anno habita fuit adversus Coelestium hujus Joviniani gregalem. » Eodem recidunt, quae complexus est Flevrius lib. XXIII historiae. Age vero si celebrata anno 412 Romae synodus adversus Jovinianum est, quid impedit, quin Maximum eo se contulisse, synodoque ipsi interfuisse (quemadmodum post, anno scilicet 465, interfuit) arbitremur? Quid enim? An qui an. 412 vel 411 episcopatu fungi coepit, is non potuit ad an. 465 propagare vitam? Hosius quidem certe, qui initio saeculi IV episcopatum obtinebat Cordubensem, anno 357 tam valuit viribus, ut iter ex Illyrico Cordubam instituerit, ibique, etsi non admodum diu, at aliquandiu certe vixit. Quid? Si Gregorio Turonensi teste, S. Remigius Rhemorum antistes annis plus septuaginta gessit episcopatum? Mitto de Simpliciano sancti Ambrosii successore, de Salviano, deque aliis, qui sane plures fuerunt, dicere, qui annum aetatis prope centesimum attigerunt. Quod cur de Maximo negandum sit, ne suspicari quidem possumus; cum praesertim ejus in actis concilii Romani anno 465 statim post Hilari pontificis, legatur ejus subscriptio; quae res indicio est, fuisse illum episcopatus suscepti munere caeteris qui intererant antiquiorem. Jam si ei synodo, quae celebrata an. 412 fuerit, interfuit Maximus; causa scilicet nulla erat, quamobrem ipse in homilia, quam non multo post recitavit, apte dicere posset: Synodalem nostrum conventum, etc., praedicareque: superioribus diebus haeresim Joviniani fuisse uno sacrorum antistitum, qui convenerant, ore damnatam, quam item haeresim sit exsecrata pia ipsa imperialis potestas. Neque vero quidquam virium ei argumento inest, quod petitur ex nominata a Maximo Mediolanensi Ecclesia, quae blasphemiam Joviniani horruerit. Quis enim ignorat memorari plerumque ab iis, qui diu post vixerint, decreta Ecclesiarum; exque iisdem decretis repeti ῥητὰ quaedam, describique solere? Quare mirum videri non debet, si, quod Maximus scripsit: Christum (Jovinianus) blasphemat ex virgine non potuisse generari, cum negare non audeat, ex muliere editis humanorum pignorum partubus virgines permanere: id ab epistola synodica Mediolanensis concilii an. 389 mutuatus fuerit, in qua [CXXXVI] num. 4 idipsum effertur hoc modo: Quanta dementia funestorum latratuum, ut iidem dicerent, Christum ex virgine non potuisse generari, qui asserunt, ex muliere, editis humanorum pignorum partubus, virgines permanere. At enim, dicet aliquis, in extrema eadem epistola synodica legitur Maximi episcopi subscriptum nomen. Est ita profecto. Verum cujusnam urbis episcopus ille Maximus fuerit, non item legitur. Sunt qui antistitem eum Emoniensem, ut est in Romana operum Ambrosii editione, fuisse ferant. Nec vero ratio est ulla quae nos, quin iis assentiamur, deterreat. Imo contra est aliqua plane gravis, quae convincit, ne an. 389 synodo Mediolanensi affuisse putemus eum, quem unum, cui Maximo esset nomen, quinto saeculo episcopatum Taurinensem tenuisse prodit antiquitas; quemque cognitum atque compertum est, anno 465 Romam venisse concilioque interfuisse, quod Hilarus pontifex convocarat.
His constitutis, iidem illi, qui nonnisi unum fuisse Taurinensem episcopum S. Maximum pugnant, ad homilias descendunt, quae fuere a Maximo ipso dictae de SS. martyribus Alexandro, Martyrio et Sisinnio. Negant illi quidquam in iis contineri quod suae sententiae repugnet. Nam videritne eos martyres, inquiunt, S. Praesul, necne viderit, parvi referre. Fac enim viderit, cum decimum ageret aetatis annum; ecquid novi fuisset, si decennis qui erat an. 397 ad annum 465 produxisset vitam? Vixisset certe ann. 78. Quot autem sunt, quotque fuerunt, qui agant, egerint septuagesimum octavum aetatis annum? Rursum demus homilias easdem fuisse anno 420 vel 425 habitas. Nihil enim impedit. Recens profecto illorum martyrum qui an. 397 decesserant, passio tunc fuisset; dicereque recte Maximus potuisset: Illos oculorum contemplatione cognoscimus; istorum supplicia vultus testimonio continemus, etc.
Multo esse levius, aiunt, quod opponitur de Alarici irruptione. Non enim hanc indicari a Maximo, sed eam, quam medio saeculo V in Italiam fecit Attila. Nam in ea homilia, quae est de Bellico tumultu, agi a Maximo de barbaris hostibus, qui in finitimas Augustae Taurinorum regiones invasissent. Narrari inde: cives perturbatos metu, munire urbis portas coepisse; praesidia in muris statuere; apparare denique omnia, quae conferre ad bellum sustinendum possent. In altera autem homilia, quae est de Hostibus non timendis, quaeque est numero LXXXVII pag. 291 seq., moneri ab optimo sanctissimoque praesule Taurinenses (qui sese ad tuitionem parare pergerent) ut in tribulatione tanta orarent, jejunarent, psallerent, misererentur. Hisce adjumentis Christianos esse suorum hostium victores solere. Frustra eos vigilare qui putant, se armare civitatem, cum ipsi fidei arma non habeant; tuncque esse munitam civitatem, cum eam custodit Deus. Eodem homilias 89 pag. 297 seqq., et 90 pag. 301 seqq., et 91 pag. 305, pertinere. In hac postrema redargui cives a Maximo, propterea quod imminentis vastitatis, excidiique metu, cum propius hostes accederent, [CXXXVII] pecuniae ob avaritiam servandae causa, fugam pararent, immemores sempiternae salutis suae. Cumque nihilosecius cives trepidarent metu, Maximum homil. 92, pag. 307 seqq., et homilia 93, pag. 311 seqq., exemplo Elisei hortatum ipsos majorem in modum fuisse, ut ne animis caderent, utque orarent. Id si fecissent, brevi hostium impetum compressum iri confiderent. Hinc auctae in dies trepidationis Taurinensium rationem intelligi facile posse, si ad incursionem, motusque Attilae exigatur: contra, si ad Alarici, intelligi recte non posse. Attilam, qui an. 451 multis Galliae urbibus expugnatis, direptis, eversis, incredibilem in modum in cives saevierat, anno 452 magno exercitu comparato, superatisque Juliis Alpibus, in Italiam irruisse, et obsessa, capta, destructa Aquileia, incolisque partim interemptis, partim redactis in servitutem, non proximis solum regionibus, sed etiam remotioribus terrorem maximum intulisse. Inde progressum, Concordiam, Cenetam, Altinum, Tarvisium, Patavium, Vicetiam, Brixiam, Bergomum cepisse. Eam rem metum auxisse Taurinensium. Quo enim implacabilis hostis accedit propius, eo majorem incolis commoveri metum solere. Is oppressis oppidis, Attilam secundam fortunam secutum, arma Mediolanum tulisse. Ea in urbe, quam sibi in potestatem redegerat, dira barbarum edidisse exempla crudelitatis. Inde conjicere quemque posse, quantus ingruentium armorum horror animos invaserit Taurinensium; quamque ob causam eorum multi statuerint fuga pecuniae ac saluti suae prospicere. Imminutum porro terrorem fuisse, cum Attila Mediolano profectus, Leonem pontificem, legatosque imperatoris Valentiniani III de pace exspectaturus, non admodum longe ab urbe Mantua, eo in loco, ubi Mincius in Padum influit, constitisset. Denique desiisse metuere Italos, atque adeo Taurinenses, ubi cognoverunt, barbarum regem, Leonis pontificis oratione, deterritum a cogitatione prorogandi belli, transgredi rursum Alpes, atque ad suos reverti statuisse. Hanc esse gravissimorum scriptorum sententiam. Tristanum Calchum Historiae Mediolanensis lib. III, pag. 64, sic habere: « Abeunte Attila, quies Italiae parta. Sed qualis et quanta clades accepta sit, quia caeteri scriptores nimium festinantes ista praetereunt, ut declaretur, subjicienda censui Maximi Taurinensis episcopi verba, ex sermone, quem ad cives Mediolanenses de reparatione ecclesiae et Urbis habuit. » Haud secus Remigium Ceillerum monachum Benedictinum eruditionis laude illustrem existimasse. Hunc enim de homiliis sancti Maximi, quae sunt de bellico Tumultu, agentem, referri eas oportere judicasse ad an. 452, quo Attila Hunnorum rex, posteaquam potitus Mediolano fuit, tantos sibi spiritus sumpsit, ut Liguriae reliquae vastitatem inferre minaretur. Sed plura persequi non vacat. Hoc equidem addam breve: confici rem omnem a Maximo homil. 94, quae est de Reparatione Mediolanensis ecclesiae, pag. 315 seq. In hac captum a barbaris Mediolanum scribit, eversum, [CXXXVIII] excisum ita, uti jam periisse videretur. Ab Attila vero eam urbem fuisse expugnatam atque direptam liquet ex testimonio fideque non recentium modo, sed veterum etiam historicorum. Contra, qui majorum memoria, Gothorum in Italiam incursiones persecuti narrando sunt, sic Alarici ad bellum apparatus, expeditiones, itinera, res denique gestas descripserunt, ut plane indicarint, illum non solum non subegisse metropolim eam Insubrium, sed ne oppugnare quidem obsidereve coepisse.
Postremo quod de legibus opponunt imperatorum, quibus constitutum erat, ut sacrilegia idolorum destruerentur, leve perinde est. Cur enim ad legem spectare Theodosii Junioris et Valentiniani III Maximus nequivisset, quae data an. 426 fuit, iisdem Theodosio XII et Valentiniano IV Augg. coss.? Fac tamen sanctus antistes ad eam legem adverterit animum, quae an. 391 a Valentiniano II promulgata fuerat; facile enim patiar: sed quid obstabat, quin ea tricesimo vel quadragesimo etiam post anno (cum adhuc ipsa vim obtineret, novaque Theodosii II et Valentiniani III constitutione firmata esset) in memoriam a Maximo redigeretur iis, qui eamdem ipsam exsequi, uti par erat, tuerique negligerent? Non enim S. praesul eam, cujus meminit, legem recentem fuisse dixit, cum sermonem 82 ad populum haberet. Quod si sermone 101, pag. 658, leges ille commemorat principum, quibus cautum fuerat, ne ludi deinceps haberentur gladiatorum; eas quidem certe neque ut novas commemorat, neque si earum ullam dixisset novam anno 415 vel 420, quidquam extulisset quod minus esse verum videretur. Nam quae ante annos sexdecim data lex est, ea profecto dici recens non absurde potest. Lex autem ab Honorio ea de re lata an. 403 vel 404 fuit. Nihil est igitur quod nos deterreat, ne arbitremur Maximum, saeculo demum V, non ante an. 415, Innocentii I pontificis maximi an. 14, episcopum fuisse dictum Taurinensium.
III. Quo tempore Maximus inierit episcopatum. --Jam cum Maximus synodi adversus impiam Joviniani sectam congregatae, legisque, ut vidimus, an. 412 ab Honorio Augusto in sectam eamdem promulgatae, veluti recentis meminerit; sunt qui argumento id esse putent, non post multo fuisse ipsi delatum munus episcopatus. Est haec sententia, ut nobis etiam videtur, propensior ad veritatem. Sed ipsene Maximus primus fuerit, necne antistes Taurinensium, nonnulla est inter eruditos viros certatio. Nam fuisse aliquos intelligo, qui cum legisse se dicerent, vixisse quosdam Augustae Taurinorum, etiam cum Maximus gereret episcopatum, qui illigati superstitionibus inanium deorum essent; jamque saec. IV, cum Julianus Parabates imperio potiretur, vix perpaucos exstitisse, qui Christianae militiae [CXXXIX] nomina dedissent; tum concludi hinc posse judicarent, tam exiguo numero Christianorum praefectum episcopi dignitate fuisse neminem; primoque omnium Maximo id honoris fuisse Taurini tributum arbitrarentur. Secus Novaliensis monachus de quo supra est demonstratum existimavit. Is, nescio quem auctorem secutus, Civitatis, inquit, Taurinensis episcopo per mortem sublato de medio, beatus Maximus per beatum Leonem ad Ecclesiam Taurinensem episcopus est destinatus, et non sine magna populi laetitia, et laudibus intra urbem Taurinensem fuit receptus, et in sede sua locatus. De Leone, qui frater fuerit Maximi, ipsumque Maximum Romae degentem Taurinensibus praefecerit (cum fabulam oleat) non laboro. De Maximi decessore, quod monachus idem adjungit, equidem adduci non possum, ut in falsis esse numerandum putem. Nam si, quia erant V saeculo in agro Taurinensi cultores idolorum, censendum esset, Taurinenses praeside sacrorum ad tempora usque Maximi caruisse; eo demum deduceremur, ut confitendum nobis esset ante Aurelium nullum fuisse episcopum Carthaginensium; et ante Liberium, vel ante Damasum, Christianis Romae pontificis dignitate neminem praefuisse, qua re quid fingi potest absurdius? Atque in Carthaginensi agro plures fuisse, qui idolorum superstitione tenerentur, dum Aurelius gereret episcopatum; cum ex aliis pluribus monumentis, tum ex lege Honorii et Theodosii imperatorum an. 415 lata perspicitur: Romae vero eo usque impudentia idololatrarum evasit, ut an. 384, quo tempore Damasus Ecclesiam moderabatur, senatus nomine restitui sua sacra, aramque Victoriae reparari poscerent ab imperatore. Quod vero Taurinenses magno numero, post medium saeculum IV, idolis cultum adhibuerint columnamque Juliano Apostatae erigendam curarint; tanti non est, ut possit efficere episcopatu in ea urbe, in qua aliqui saltem essent Christiani, potitum fuisse neminem. Nam alias item fuisse novimus in Asia, in Africa, in Italia etiam urbes, quae episcopos habuerunt, etsi civibus ethnicis abundarent, quorum pars senatum constitueret, quique templa idolorum retinerent. Roma ipsa, ut est apud Ammianum Marcellinum, senatores plures legatos ad Julianum eumdem misit superstitioni deditos idolorum; templumque Apollinis, quod incendi jam coeperat, ne flammis absumeretur diligenter cavit. Est praeterea difficile creditu, Vercellis, quae non longe abessent Taurino, fuisse praefectum multo ante episcopum, Augustae autem Taurinorum non fuisse; cum praesertim ea fuerit majorum ratio, qui exempla imitabantur apostolorum ut iis etiam urbibus episcopi darentur in quibus vix aliqui esse coepissent, qui Christianam colerent religionem. Neocaesariensibus Ponti Christianis, qui non plures 18 essent, antistitem sacrorum fuisse datum Gregorium Thaumaturgum saeculo Ecclesiae tertio, a Patribus est litterarum mandatum monumentis. Quo magis Taurinensibus id non est adimendum decus, quorum magnum numerum, dum episcopatum Maximus gerere coepit, fuisse Christianum liquet, ac vix ethnicismi reliquiae in pagis aliquot villisque superessent, qua de re post equidem videro. Quid? Si Maximus idem homil. 16, pag. 45, episcopos praecessores suos indicare videatur? Nam Patres ibidem commemorat, qui praecessissent; eorumdemque Patrum alloquia, quibus instituti Taurinenses fuissent, Taurinensibus ipsis a se repeti affirmat. Sed plura de antiquitate Taurinensis episcopatus persequi, cum magnitudo commentarii prohibet, tum festinatio, ut ea exponam, quae de Maximo constitui scribere. [CXL] IV. De studio docendorum Taurinensium, recteque morum disciplina instituendorum, quo Maximus jam inde a suscepto episcopatu incensus fuit. --Is ut munus suscepit episcopatus, studia quaeque sua ad plebem in re doctrinae, inque disciplina morum recte instituendam contulit. Itaque superstitionem, si qua reliqua in suis ovibus esset, primum ex animis earum evellere curavit. Quare cum esse earum plures animadvertisset, quae suis clamoribus deficienti lunae adjumento se fore arbitrarentur, eas graviter increpans: Videtis, inquit, fratres, quod mea non cessat humilitas omni circa vos sollicitudine laborare, et ad frugem bonam vos tota festinatione convertere. Sed quanto plus laboro vobiscum, tanto amplius confundor in vobis. Cum enim video, tot commonitionibus meis, nullum vos habere profectum; labor meus jam non gratulationi est, sed rubori. Ecce ego pasco gregem Christi, et gregis fructum extorquere non valeo. Nulla enim me fidei ejus dulcedo laetificat; sed quidquid ex eo profluit, asperum et amarum est. Tum enim pastor Christi gregis lacte reficitur, quando bonorum operum ejus candore lactatur. Quis enim, fratres, in vobis non graviter ferat (NON TAMEN DE OMNIBUS DICO; SUNT ENIM INTER VOS, QUOS AD RELIGIONIS CULTUM DEBEATIS HABERE EXEMPLO), quis, inquam, non moleste ferat, sic vos esse vestrae salutis immemores, ut etiam, coelo teste, peccetis? Nam cum ante dies plerosque de vestrae avaritiae cupiditate pulsaverim; ipsa die circa vesperum tanta vociferatio populi exstitit, ut irreligiositas ejus penetraret ad coelum. Quod cum requirerem, quid sibi clamor hic velit, dixerunt mihi, quod laboranti lunae vestra vociferatio subveniret, et defectum ejus suis clamoribus adjuvaret. Clamabatis enim, ne tacentibus vobis perderet elementum. Tanquam infirmus enim et imbecillis, nisi vestris adjuvaretur vocibus, non posset luminaria defendere, quae creavit. Cum inde auditores illos suos qui id perpetrarant mali, irridens insectatus esset, tum: Hoc est plane, inquit, quod ait Salomon, dicens: Stultus ut luna mutatur. Mutaris enim sicut luna, dum stultus et insipiens, ad motum ejus, qui Christianus fueras, incipis esse sacrilegus. Sacrilegium enim creatori committitur, dum imbecillitas ascribitur creaturae. Mutaris ergo sicut luna, ut qui paulo ante fidei devotione fulgebas, postea perfidiae infirmitate deficias. Atque utinam, o stulte, sicut luna mutareris! Illa enim cito ad plenitudinem suam redit; tu ad sapientiam nec sero converteris. Illa velociter colligit quod amiserat lumen; tu nec tarde fidem recipis, quam negasti. Gravior ergo tua quam lunae mutatio est. Luna defectum luminis patitur; tu salutis. Quam bene scriptum de sapiente: Et permanebit cum sole. Permanet enim sapiens cum sole, cum constantia fidei permanet cum Salvatore . . . Luna a statu suo non sponte mutatur; tu de sensu tuo sponte mutaris. Illa in diminutionem sui conditione deducitur; tu in detrimentum tui voluntate pertraheris, etc. Satis autem ei non fuerat haec dixisse. Tacendum enim sibi esse non putavit, quoad radicitus id superstitionis genus exstirpatum non vidisset. Quare homilia 101, pag. 337: Ante dies, inquit, prosecuti sumus, fratres, adversus illos qui putarent lunam de coelo magorum carminibus posse deduci, et eorum retudimus vanitatem, qui non minus defectum patiuntur animi quam luminis patitur illa defectum; quos et hortati sumus ut, praetermisso errore gentili, tam cito ad sapientiam redeant quam cito ad plenitudinem suam illa revertitur.
Alterum erat caput superstitionis, qua aliqui e plebe capti, calendis Januariis auspicia ementiti fuerant, quibus se cognituros confiderent adversane sibi omnia an secunda eo, quem inibant, anno eventura essent. Neque [CXLI] vero inania solum auspicia observarant, verum etiam ferias habuerant ethnicorum more, frequentesque ad scenicos ludos coierant, in quibus dignosci vix posset, plusne turpitudinis inesset, an impietatis. Id quoque genus superstitionis funditus tollere Maximus omni studio est enixus. Itaque saepe ac multum eam ob causam populum vocavit in concionem. Est ejus homil. 16 de Calendis Januariis. Hujus initio hortatur plebem ut ne aegre toties eadem de re audire ferat. Meminit verborum Apostoli aientis: Fratres eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Ac necessarium, inquit, nec superfluum reor, si pro commonitione sancta dudum habita, praecedentium Patrum vobis repetantur alloquia. Et revera, quid fastidii, quid oneris habet pro salutis profectu utilia, ac Deo placita saepe dicere, frequenter audire? Et ideo, carissimi, fide ac devotione solita religiosi itineris vias, ac veritatis semitas gradientes, magis magisque errorum devia, et diabolica calcate figmenta. Nec enim debet fidelis anima, quae angelorum consortia concupiscit, daemoniorum lusibus delectari. Neque vero luci ac tenebris, veritati atque mendacio, turpitudini et honestati apud Dei servos ulla potest esse communio. Quicunque ergo credentium vel est templum Dei, vel esse desiderat, sollicite caveat ne mortua et vana sectando, desinens esse templum Dei, fiat habitatio tenebrarum, fiat daemonis monumentum. Pergit porro vir summus, ac: Insana sunt omnia, inquit, quaecunque diaboli fallente mendacio, Dei in se non habent virtutem: et illorum gravior, atque immedicabilis languor est, qui superstitionum furore et ludorum suavitate decepti sub specie sanitatis insaniunt. Annon omnia quae a ministris daemonum illis aguntur diebus falsa sunt et insana, cum vir virium suarum vigore mollito, totum se frangit in feminam, tantoque illud ambitu atque arte frangit, quasi poeniteat illum esse, quod vir est? Nunquid non universa ibi falsa sunt et insana, cum se a Deo formati homines aut in pecudes, aut in feras, aut in portenta transformant? Quomodo non sonum sapientibus patet, nihil ibi inesse sanitatis, ubi impia, ubi inhonesta, universaque omnia et faciunt et loquuntur? Grave utique eorum cor est atque omni impietate depressum, qui per sacrilegos jocos divinis monitis illudentes et vana diligunt et falsa sectantur, et post omnia, ad offensionis plenitudinem, dies ipsos annum novum vocant. Quanquam non inconvenienter secundum se novum appellant annum, quoniam per nefandas ferias, pro honestate falsa turpitudo et perversitas innovantur. Novum vocant annum, quasi novi aliquid aut coelum tunc ostendat, aut terra. Novum annum Januarias appellant calendas, cum vetusto semper horrore et errore sordescant. Auspicia etiam vanissimi colligere se dicunt, ac statum vitae suae inanibus indiciis aestimantes, per incerta avium ferarumque signa, imminentis anni futura rimantur, cum utique apud Deum solum sit notitia futurorum, et legalis auctoritas ista prohibeat, dicens: Ne aruspicemini, ne auguriis intendatis. Sed miseri ac miserandi homines rapti erroribus paganorum, et minus provido corde caecati, cum impietate de domibus suis prodeunt, et cum sacrilegio revertuntur. Aut quomodo se Christianum putat posse vel dici, qui in tali observatione vidit se perfidis esse consortem? Perceperat porro Maximus uberem suarum cohortationum fructum. Nam cives suos ita ab ejusmodi superstitione deduxit, ut dicere jure tandem potuerit: Ita et vos, carissimi, jamdudum nec observare, nec quaerere manifesta relatione [CXLII] cognovi. Ac revera non sunt a vobis penitus inquirenda, qui omnipotenti Deo credimus . . . Vos sicut hucusque pro Dei timore fecistis, abhorrete vana, refugite falsa, impia declinate.
Cum tanta Maximus in superstitione ex urbe exterminanda usus esset felicitate, tum nihil hortationum, diligentiae, operae praetermisit, ut eam ex animis evelleret rusticorum qui pagos agrosque incolerent. Hoc ut facile assequi posset, primores civitatis crebris concionibus premere urgereque coepit. Monere porro ipsos etiam atque etiam ut consulerent saluti suae. Ne putarent fas esse homini Christiano pati, ut in ruribus agrisve suis idola perstent; iisque a colonis sacra fiant, ac honores, cultus, preces adhibeantur. Scirent nisi haec disjicere, obterere, delere conati omni studio, cura, sollicitudine sint, auctores ipsos, ac reos fore impietatis et sacrilegiorum, quibus eorum servi, aratores, villici sese polluerent. Fuere qui, excusandi purgandique sui causa, dicerent non esse culpae vertendum sibi, quod alii vel agant, vel egerint, injussu suo. Sed hos Maximus, quanto in errore quantaque in ignoratione decretorum religionis versarentur, docens: Quisquis, inquit, intelligit exerceri in re sua sacrilegia, nec fieri prohibet, quodammodo ipse praecipit. Tacendo enim et non arguendo, consensum praebuit immolanti. Apostoli Pauli hanc esse certam, ut quae instinctu divino sit pronuntiata, sententiam: Criminosos esse non solum qui faciunt; sed etiam qui consentiunt facientibus. Quamobrem nossent eos qui aratorem suum, reive rusticae curatorem sacrificare idolis scirent, nec prohiberent, ejus esse participes impietatis, ut qui, etsi copiam non darent, ejus tamen foverent, dum non cohiberent, licentiam. Ac si non jussio tua, inquit, at est tamen voluntas in crimine. Dum enim taces, placet tibi quod fecit rusticus tuus: quod si non faceret, forsitan displiceret. Non enim sibi tantum peccat subditus cum sacrificat, sed et domnedio, qui non prohibet; qui si prohiberet, utique non peccaret. Grande igitur malum est idololatria. Polluit exercentes, polluit habitantes, polluit intuentes, penetrat ad ministros, penetrat ad conscios, penetrat ad tacentes. Immolante enim rustico, inquinatur domnedius. Non potest non esse pollutus ubi cibus capitur, quem sacrilegus cultor exercuit, terra cruenta edidit, tetrum horreum conservavit. Omnia enim ibi inquinata, omnia sunt nefanda, ubi diabolus habitat in aedibus, in agris, in rusticis. Nihil ibi liberum est a scelere, ubi totum versatur in scelere. Cum cellam ingressus fueris, reperies in ea pallentes cespites mortuosque carbones, dignum sacrificium daemonis, cum mortuo numini rebus mortuis supplicatur. Et si ad agrum processeris, cernis aras ligneas, et simulacra lapidea, congruens ministerium, ubi diis insensibilibus, aris putrescentibus, ministratur. Cum maturius vigilaveris, et videris saucium vino rusticum, scire debes quoniam, sicut dicunt, aut dianaticus (seu Dianae arvorum inanis numinis sacrificulus) aut aruspex est. Insanum enim numen amentem solet habere pontificem. Opplebant enim sese vino ejus generis sacerdotes, ut (cum deae facturi satis plagas sibi infligerent) aut non sentirent, aut mollirent levarentque dolorem: Talis enim sacerdos parat se [CXLIII] vino ad plagas deae suae, ut dum est ebrius, poenam suam ipse non sentiat. Hoc autem non solum de temperantia, sed et de arte faciunt, ut minus vulnera sua doleant, dum vini ebrietate jactantur. Vanus plane vates est, qui putat crudelitate astruere pietatem. Nam ut paulisper describamus habitum vatis hujusce, est ei adulterinis criniculis hirsutum caput, nuda habens pectora, pallio crura semicincta, et more gladiatorum paratus ad pugnam, ferrum gestat in manibus; nisi quod gladiatore pejor est, quia ille adversus alterum dimicare cogitur; iste contra se pugnare compellitur. Ille aliena petit viscera, iste propria membra dilaniat; et si dici potest, ad crudelitatem illum lanista, istum numen hortatur. Hoc igitur indutus habitu, hac cruentus caede, judicate utrum gladiator sit an sacerdos. Ita sanctus antistes cum sacerdotum ejus generis ferinum ornatum, atque inimicam naturae hominum, diramque crudelitatem descripsisset, tum conversa ad cives qui aderant oratione, hortatus eos vehementer fuit ut in memoriam redirent, qua lege ab Honorio Augusto sublatum esset certamen gladiatorium; quare, agerent severe et graviter, ut qui sacrificuli pejores essent gladiatoribus, hi de Christianorum fundis exterminarentur. Atque alias quidem saepe auditores suos sanctus antistes monuerat, ut legum recordarentur quas ea de re Christiani tulissent imperatores. Serm. autem 82, pag. 610: Deus, inquit, praecipit, et ad ejus praecepta dormimus. Quoties mandavit idem Deus idolorum sacrilegia destruenda, et nunquam ad hanc partem solliciti esse volumus? Semper dissimulavimus, semper sprevimus. Postea nos admonuit imperiale praeceptum . . . Principes quidem tam boni Christiani leges pro religione promulgant, sed eas exsecutores non exserunt competenter; et ideo exuto a culpa principe, exsecutor remanet in reatu, etc. Quem vero Maximus reportarit adhortationum monitionumque suarum fructum, ex sermone 102, pag. 657 seq., intelligi plane potest. Sic enim eos qui ad concionem convenerant allocutus fuit: Non parum tractatu dominicae superioris profecisse vos credimus, siquidem praedicatione nostra ab omni idolorum inquinamento corda vestra purgavimus. Nostra enim corda mundantur, cum diaboli sordibus polluta nostra conscientia non tenetur. Pollutam autem is conscientiam non habet, qui exerceri sacrilegia in sua possessione non patitur. Caeterum qui scit in agro suo idolis immolari, nec prohibet, quamvis ipse longe in civitate consistat, pollutio tamen illum nefanda continget; et licet aris assistat rusticus, (ad dominum) contaminatio exsecranda regreditur. Particeps enim ejus efficitur, si non conscientia, certe notitia. Profecisse ergo vos credimus, cum sacrilegii cultum in vestris possessionibus inhibetis. Dicimus enim, ut Christiani hominis, hoc est mundi viri, sit munda possessio. Ait enim Salomon: Possessio pretiosa vir mundus. Si ergo vir purus possessioni pretiosissimae comparatur, quanto ista possessio majoris est pretii, si sit sincera et pura, nec aliqua diaboli contagione vilescat?
V. Cavit item Maximus ne qua haereseos pestis in suum gregem invaderet. --Sed dum Maximus acriter contra ethnicam superstitionem pugnabat, illud simul cavebat ne qua haereseos pestis in suum gregem invaderet. Cumque cognosset quantum Manetis impietas intulisset in Italiam etiam detrimentorum, magno sibi opere enitendum elaborandumque putavit, ut orthodoxi dogmatis cognitione, adversus ipsam animos muniret Taurinensium, hosque sic institueret, ut si in quem forte incidissent qui id haereseos portentum ingerere ipsis vellet, eum dignoscere vitareque possent. Norat enim haereticos clam imperitis incautisque insidias instruere solere, a quibus diligenter cuique sit, naviterque cavendum. [CXLIV] Quare illud universe animadvertit: cum novitatis pravae studiosorum mos sit ut una ratione metiri divina quaeque, longisque disputationibus implicare, atque involvere conentur, curandum orthodoxo esse ne cum iis jungat consuetudinem. Inde suarum esse ovium partes monet ut credant unum esse Deum, qui ex nihilo aspectabilem hunc mundum creavit; nec ulli auscultent qui audeat ratione, seu potius arbitratu suo de Creatore statuere. Investigari namque sola ratione non posse, ait: Quomodo ex nihilo factus est mundus, coelum unde resplenduit, aquarum liquor, terrae soliditas qua ratione subsistunt; quomodo etiam de terra homo, de masculo femina, itemque per feminam masculus; quid illud est post omnia, quod lumen gignit ac tenebras; quod vitam facit ac mortem. Post: Si ergo, inquit, te ipsum, o homo, et quae propter te facta sunt, qualiter aut unde sint facta comprehendere non vales, qua praesumptione, quave stultitia, tuum ipsius, atque omnium discutis CREATOREM? . . . Haec, carissimi, rationi caeca sunt, fidei manifesta. Tunc enim parte ex aliqua indefinitae majestatis ejus poterimus immensa rimari, si advertamus qualis quantusque sit Deus a nobis non posse cognosci, ut ait Dominus ad Moysen: Tu autem non poteris videre faciem meam, id est, non potes carnalibus oculis meam, sicuti est, inspicere deitatem. Beatus namque David virtutem omnipotentiae ejus intendens, clamabat, dicens: Mirabilia opera tua, Domine, et anima mea novit valde. Valde enim sciebat anima prophetalis opera Dei omnem meditationem humanae mentis excedere, propter quod sapientissimus patriarcha, mortalis sensus conclusus angustiis, quae investigare non poterat mirabatur . . . Hoc ipsum, quod incomprehensibilis est Deus, anima ejus (Davidis) noverat, caro sentire non poterat. Omnis ergo qui opera Dei magis vult examinare quam credere, non sequitur animae sensum, sed errorem. Datum praeterea Maximus divinitus Vetus Testamentum scribit, cujus est spiritus unus ac Novi, miraque cum Novo ipso consensio. Docet Patris aeterni Dei Filium aeternum Deum humanam sibi assumpsisse naturam, utque hominem, non apparenti, sed vero praeditum corpore, vere passum mortuumque fuisse, resurrexisse, ascendisse in coelum, indeque esse, ut vivos mortuosque judicet, adventurum. [CXLV] Constitutas item ait fuisse a Deo nuptias, quas deinceps Christus sanctificarit, seu in numerum provexerit novae legis sacramentorum. Non nominat quidem Maximus Manichaeos, qui malas esse nuptias, quique malum esse, atque a malo principio conditum mundum hunc sub sensus cadentem; illatumque Vetus Testamentum (Marcionem aliasque pestes generis ejusdem secuti) pugnabant; sed sanctissimo praesuli non tam erat curae, ut nomina sectarum cives nossent sui, quam ut dogmata scirent orthodoxae religionis, quibus dogmatibus cognitis, sectarios detegere ac repellere tuto possent. Quare ille quorumdam haereticorum qui sua aetate in regiones finitimas invasissent, circumvenireque imperitos rerum, atquo incautos conarentur, tacitus praeterit appellationem; hoc uno contentus, ut ne quis civis ignoraret quae ipsorum esset impietas. Itaque quinam illi haeretici fuerint incompertum est. Hoc novimus, fuisse illis praepositos, quos presbyteros appellabant. His negotium fuisse datum ut laico, qui sua ipsis peccata confiteretur, non juberent ut resipisceret, utque crimina sua detestaretur atque defleret; sed tantum pecuniae ad remissionem imperarent, quantum ipsi statuerent, solvi oportere. Ne vero hi quempiam fallerent, Maximus advocata concione, sic est populum allocutus: Mirari non debemus quod hujusmodi haeretici in nostra aberrare coeperint regione. Semper enim gregem ovium insidiator lupus sequitur; semper Christianum coelum diabolus deceptor incursat. Quod quidem fit utiliter, ut sollicitiore custodia nec gregem ovis deserat, nec Christianus Ecclesiam derelinquat. Unde et Apostolus ait: Oportet etiam haereses existere, ut probati manifesti fiant inter vos. Tanquam si diceret: Oportet esse Christianis fidei pugnam, ut sit probatis certa victoria. Nam, ut eorum interim blasphemias seponamus, retexamus quae sunt ipsorum praecepta vivendi. Praepositi eorum, quos presbyteros vocant, dicuntur tale habere mandatum, ut si quis laicorum fassus fuerit crimen admissum, non dicat illi: Age poenitentiam, deplora facta tua, defle peccata; sed dicat: Pro crimine da tantum mihi, et indulgetur tibi. Vanus plane, et insipiens presbyter, qui cum ille praedam accipiat, putat, quod peccatum Christus indulgeat. Nescit quia Salvator solet peccata donare, et pro delicto quaerere pretiosas lacrymas, non pecunias numerosas. Unde ipse ait: Gratis accepistis, gratis date . . . Suscipit dona presbyter, et pactione quadam indulgentiam de Salvatore promittit. Insipiens placitum, in quo dicitur minus deliquisse Domino, qui plus contulerit sacerdoti. Apud hujusmodi praeceptores semper divites innocentes, semper pauperes criminosi. Quomodo pauper satisfaciat pro delicto, qui non habet, quod offerat pro peccato?
Haud secus Maximus adversus caeteras haereses magna suis, ac firma doctrinae praesidia paravit. Nam dum opportunitas monuit, modo Arianorum, modo Helvidianorum ac Jovinianensium, modo Vigilantii sanctorum reliquias honorandas esse negantis, modo Nestorianorum, modo Eutychianorum dogmatibus, ostendit quantum erroris inesset ac pravitatis. Cumque Arianis acres cum sancto Eusebio Vercellensi fuisse concertationes sciret; sicubi de assertore illo, ac vindice divinitatis Servatoris Christi sermo habendus fuit, impiae sectae doctrinam brevibus refellit, demonstravitque quam esset inimica veri: Quid mihi, inquit, nunc, haeretice, in Patre et ejus Filio diversitatem conaris astruere, cum Filius substantiae suae [CXLVI] nos edocens veritatem, dixerit: Ego et Pater unum sumus? Qui et « unum » dicit, et « sumus, » nec separatione se dividit, nec unione confundit. Qui unum cum Patre est, nec perpetuitate a Patre differt, nec virtute discordat; cumque sit cum Patre unum, de Patre tamen natus asseritur; ne ut impius blasphemat Arius, aut creatura quaecunque Filius, aut impar esse credatur. Audis ergo, o homo, Deum de Deo natum; sed in tantum hoc profundo habes, quod fide credas; non habes quod discutias argumentis. Audis Filium de Patre natum; sed ne sexum aliquem possis in divinitate rimari, ipse Filius et Verbum dicitur et lumen. Dicitur etiam et Dei virtus, et Dei sapientia, ut advertas . . . non corporaliter creasse Patrem, sed per ineffabile majestatis secretum de virtute prodiisse virtutem, et lumen manasse de lumine. Rursum ne Verbum ipsum non substantiam veritatis, sed prolatitium loquentis Dei putares esse sermonem, dicitur Filius, ut in eo illius, qui Pater est, et consonantiam esse disceres et affectum . . . Et revera, fratres, sicut videre Filium, videre est Patrem; ita intellecto Patre, intelligitur et Filius. Nam qui Patrem credit, et confitetur aeternum, credat necesse est et Filium coaeternum . . . Qui videt, inquit, me, videt et Patrem. Quomodo in Patre, Filioque ejus unus esse poterat, et indiscretus aspectus, nisi esset ei una et indiscreta substantia? Christus igitur natura Deus, natura et homo; in utroque verus, in utroque perfectus est, quia et humanitatem veraciter sumpsit a Matre; et de Patre habet naturaliter deitatem. Qui sic videt Filium, videt et Patrem; quia cum Christum eumdem Deum confitemur et Dominum, necessario passiones homini, Deo mirabilia deputamus, ut intelligatur Unigenitus Dei nec a paterna majestate dispar, nec a materna carne dissimilis. Per hanc fidem a Patribus nostris Ariana est confutata perfidia; qui utique Arius, beati Joannis Evangelio contradicens, dum Verbum Dei Deum, et apud Deum esse negat, infidelitatis suae caecatus obscuritate, nec Patrem potuit videre, nec Filium; dumque factorem omnium facturam esse contendit, et intemporali Deo temporalia conatur ascribere, praesumptionis suae furore confusus, utriusque in Christo naturae perdidit sacramentum. At venerandus iste Pater (S. Eusebius), qui legerat, dixisse Dominum: Ego in Patre, et Pater in me est: Sciens in hac doctrina personarum esse distinctionem; non naturae distantiam Patris Filiique ejus, qui non unus, sed unum sunt; indissociabilem tenuit, et edocuit unitatem; asserens pariter in Christo Domino et passibilem carnem, et impassibilem deitatem. His ille documentis plebem suae fidei creditam saepe instruere, confirmareque in religionis decretis institutisque consueverat. Sic autem suis recipiebat: calcaturos ipsos esse figmenta haereticorum, si constantes insistere perseverarent semitas veritatis, quas universa Ecclesia teneret. Haereticos , qui semitas ejusmodi deseruere, eo demum abduci, [CXLVII] ut sua ipsi condemnati sententia, sese ab Ecclesia discindant; sibique, ut Judas, parent interitum sempiternum. Ecclesiam namque navim illam esse, quam Petrus moderetur, extra quam, qui manserint, pereant. In ea quidem, ad quam solam Dominus ascendit, Petrum esse firmamentum; totius operis Christiani compagem molemque sustinentem; gubernatorem, judicem, magistrum divinitus constitutum, cui pascendi gregis fuit a Christo facta potestas. Desilire inde fas esse nemini, qui salvus atque incolumis esse velit. Quod si quis forte a Petro dissidens, seque Christi esse discipulum simulans, in navim eamdem irrepserit, eum Maximus, ne sibi blandiatur, monet. Judae ipsum fore similem, cujus perfidia conturbetur navicula, quam fundat apostoli Petri fides. Tranquillitatem autem esse ubi Petrus solus navigat; ubi vero Judas adjungitur, tempestatem. Ei porro qui Judae facta imitetur ecquid esse reliqui, nisi ut exitiales Judae ipsius exitus habeat?
VI. Non minus fuit diligens Maximus in suo grege instituendo disciplina morum. Palam eloqui voluit verum. Cavit ne nimium aut severus, aut indulgens esset. Curavit ut cives sui dicto audientes essent, frequentesque in ecclesiam convenirent. Quas ipsis dederit praeceptiones morum. --Neque minus diligens Maximus fuit in instituendo populo disciplina morum. Animadvertendum autem cumprimis duxit, sacerdotum, episcoporum praesertim, id munus esse proprium ut veritatem palam praedicent, ac si quid inferri pravi cognorint, detestentur, reprehendant, ac penitus deleri curent. Quod si tacere quam eloqui malint, suam ipsos in summum discrimen salutem adducere. Cavendum vero iis majorem in modum esse ne nimium aut severi sint, aut indulgentes. Nam prophetam etiam petiisse, ut nosset scienter sapienterque distinguere qui sint termini bonitatis, et quam debeat habere disciplina mensuram; ne forte aut nimiae remissionis vitio incognita foedetur, aut disciplina durior ipsa sui austeritate erubescat. Atque eum, qui bonus esse peccanti velit, benigne quidem facere; sed ut bonum revera faciat, rigore uti debere disciplinae, quo sua illi proficiat bonitas in salutem; alioqui perniciosam illi eam bonitatem fore, quae permittat perire peccantem, quem ipsa potuerat salvare correctum. Rursus, inquit, si nimio disciplinae vigore nullam sanantis bonitatis praetenderis medicinam; dum terrorem tuum refugit peccans, peccantis aegritudinem non curabis. Et quae tandem vivendi ratio erit, quae justitia, si aut solutior lenitas conniventiam praebeat peccatori; aut immoderata severitas a lapsu non revocet delinquentem? Sic autem se plebi curae suae creditae confirmare, atque recipere: seipsum esse venerabilium Patrum hac de re exempla imitaturum. Sibi igitur auscultent oves, cum ministris sit Dei non solum adhibendus honos, sed etiam obtemperandum. Nam dignitatem, quae ministris defertur, illi sine dubio exhiberi cujus sunt ministri. Repetant memoria oraculum Christi sic apostolos alloquentis: Qui vos audit, me audit, et qui vos recipit, me recipit. Etsi erant qui S. antistiti parerent, non deerant tamen qui dicto audientes esse renuerent. Id ut damnosum ipsis, sic ei grave et acerbum erat. Itaque ut et munere ipse fungeretur suo, et hos quibuscunque modis posset, atque liceret, revocaret ad sanitatem, adhortatione, redargutione, minis etiam utendum sibi esse judicavit. Atque hos quidem alloquens: Frequenter studueram apud me ipsum, inquit, subtrahere vobis dominicae praedicationis eloquia, ac non elargiri saepius sermonum coelestium sacramenta. Siquidem nihil prosit offerre pabula recusanti, et potum porrigere minime sitienti, cum id quod offers, non tam libenter hauriat, quam fastidiose veluti turbulentum reddat; atque ita fit, ut populi sinceritas [CXLVIII] vitietur, et causas delicti fastidiosus potator inveniat. Sic ergo et caritati vestrae ingerere dominici poculi praedicationem forte superfluum est, cum id anima vestra clausis visceribus non tam sitienter hauriat, quam dissimulanter effundat. Fundit enim mandatum Domini, qui illud aure sua percipit, corde non retinet . . . et ita domum vacuus repedat, qui de ecclesia onustus exierat. Jam hos saepe monuerat, ut largitione inopiam eorum quibus adversa fortuna esset, levarent, utque providerent ne quod in fundis suis reliquum idolum esset, neve familiares catechumenos diutius expertes esse baptismi gratia paterentur; sed ita auditus fuerat, ut inaniter fusa ejus omnis oratio videretur. Eam ob rem: Vereor, inquit, ne haec evangelica lectio plerisque de vobis congruat, quae ait: Cantavimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis. Volueram ergo subtrahere vobis dominicae praedicationis eloquia; non quod iratus hoc facerem, sed ut evangelicam sententiam custodirem. Ait enim Dominus: Qui habet, dabitur ei, et qui non habet, id quod habet, auferetur ab eo . . . Hoc est, qui dives fuerit bonis operibus, hic magis evangelica praedicatione ditetur . . . Caeterum si fornicatori praedices quod virgo debeat permanere, et avaro quod omnia sua distrahat, stultitia illi est . . . Tale enim est iis praedicare quod perfectum est, quale si mendicum pannis obrutum holoserica velis induere, etc.. Jam hortatus crebris sermonibus majorem in modum populum fuerat ut frequens ad ecclesiam, jejuniorum temporibus stationis habendae causa, festisque diebus dominicis praesertim, conveniret, quo rei divinae interesset, viresque animi eucharistiae sacris reficeret. Nihilosecius multi ad mensam coelestem non accedebant, neque ad ecclesiam adibant, ut vel esum ad convivia saecularia, vel ad saltus, silvasque venatum irent. Aegre id tulit Maximus. Itaque eos publice hisce verbis est insectatus. Quid dicimus de iis, quo eos apud Deum vocabulo nuncupabimus, qui die dominico propter convivium saeculare, prandium coeleste contemnunt, et mensam Christi deserunt, dum mensa hominis delectantur? Nam hic prima amicitiarum Christi offensa est, ut cum ille die dominico omnes ad refectionem vocaverit, unusquisque propriae se voluptate lascivitatis reficiat, et non eo potius conveniat, quo debito quodam religionis adducitur. Debitum enim est Christiano die dominico ad ecclesiam convenire. Nam illa die leges silent, judicia tacent, ut salus hominum locum devotionis acciperet, et non tam feriaretur a publicis actibus, quam feriatus esset a facinoribus peccatorum. Sed quod pejus est, id quod ad salubritatem datum est, deputat hoc miser quisque lasciviae; et non solum ad ecclesiam propter peccata non convenit, sed vanitatibus studens, accumulat sibi graviora peccata, unde vos omnipotens Deus emendatos liberet. Rursum: Quid prodest, inquit, jejunare visceribus, et luxuriari venatibus; abstinere cibis, et errare peccatis; castigare corpus inedia, vinum forte non bibere, et ebrium cogitatione malignitatis incedere? . . . An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit; sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus, silvasque perlustrat, servulos, inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam venire cupientes, et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens, reum se futurum tam de suo delicto, quam de perditione servorum? Tota igitur die venatibus immoratur . . . . . laetus si aliquid ceperit, . . . . . Tanto studio gerit, quasi ideo indictum [CXLIX] jejunium fuerit, ut venetur. In his ergo luxuriis, dicite, quis cultus sit Dei, quae mentis possit esse devotio, qui propterea jejunat, non ut Deo atque orationibus vacet; sed ut tota die otiosus, et liber, proprias exerceat voluptates? Quamvis igitur, qui ejusmodi es, frater, vespere ad domum redeas, quamvis declinante jam sole manduces, potes videri tardius refecisse, non tamen Domino jejunasse . . . Scire debemus, fratres, hoc acceptum Deo esse jejunium, si non solum abstinentia castigemus corpora, sed etiam humilitate animas induamus. Simus ad servulos mites, blandi ed extraneos, misericordes ad pauperes. Surgentes primo diluculo ad ecclesiam festinemus, referamus Deo gratias, peccatis veniam postulemus. . . . . Tota die sit nobis assidua vel oratio, vel lectio. Qui litteras nescit, sanctum virum perquirens, ejus confabulatione pascatur. Nulli actus saeculi actus divinitatis impediant, non ludus tabulae mentem avocet, non voluptas canum sensus obducat. . . Quidquid enim praeter mandatum Dei feceris, quamvis abstineas, non jejunas. Hoc est enim salutare jejunium, ut sicut abstinetur corpus ab epulis, ita et anima refrenetur a vitiis. Hac tam gravi redargutione, hisque monitis cives plerique omnes permoti, multo majore assiduitate atque frequentia, statis praesertim diebus, in aedem sacram concurrere coeperunt. Ea res Maximo aliquandiu solatium curarum ac laborum fuit. Sed decursu temporis, cum vir sanctus ad synodum profectus esset publici commodi causa, diutiusque domo abfuisset; illi (quasi praefecti moribus soluti fuissent metu) tantum sibi licentiae sumpserunt, ut rari ad synaxim accederent. Auxerat id malum segnities atque incuria clericorum. Id ut Maximus Augustam Taurinorum rediens accepit, tulit acerbe. Itaque non post multo plebe in concionem vocata, questus est graviter. Dolere se, dixit, quod cum paterna pietate ipsam monere nunquam destitisset, tum nihil profecisse videretur. Sperasse quidem se, fore, ut e senatu Patrum reversus, de rebus esset acturus, quae et jucundae sibi et gratae populo atque utiles esse possent. Verum vix pervenisse Taurinum se, cum plane sensit spem illam omnem fuisse inanem. Nam Comperi, inquit, quod per absentiam meam ita rari quique ad ecclesiam veniatis; ita pauci admodum procedatis, quasi me proficiscente, mecum pariter veneritis; et quasi, cum necessitatibus ego pertrahor, vos mecum traxerit ipsa necessitas. Pariter a domo Dei absentes sumus; sed hoc interest, quod me absentem necessitas efficit, vos voluntas. Nescitis, quia etsi ego ab ecclesia desum, Christus ab Ecclesia sua, qui est ubique, non deest? Venis, frater, ad ecclesiam, non invenis ibi episcoporum episcopum Salvatorem? Nam Christianus qui tunc tantum procedit ad ecclesiam, quando episcopus praesens est, non tam Dei causa videtur processisse quam hominis, nec implesse Christiani timentis officium, sed amici deferentis obsequium. Mox versa ad clericos oratione, eorum negligentiam accusavit. Negavit se castigare filiorum licentiam posse; cum emendari a se cerneret negligentiam eorum non posse quos fratrum numero haberet. Addidit non de omnibus loqui se. Perspectum enim esse atque exploratum sibi eorum quosdam colere pietatem diligenterque agere, sed non minus se scire esse alios negligentes. Hos ab se moneri ut consultant conscientiae ac saluti suae.
Ejus orationis tanta vis fuit, ut Taurinenses, etsi acrius fortasse quam suspicari potuissent, at se tamen, merito certe suo, reprehensos a S. antistite [CL] confiterentur. Itaque caverunt ne quam deinceps pastori suo ea de re causam ad redarguendum darent. Maximus, qui profecisse ipsos gaudebat, cum aliquos tristitiae sese tradidisse cerneret, hanc ut vel finiret, vel mitigaret, sic eos est allocutus: Amarior fortasse fuerit praedicatio mea superiore dominica, quod plerosque de vestris acrius magisteriis et veritate convenerim, et sim prosecutus, quae aliquantis blandimenta non afferrent, sed tristitiam irrogarent. Verum nihil mea interest. Ego enim gaudeo sciens discipuli tristitiam magistri esse laetitiam. Tunc enim auditor proficit, quando austeriora annuntiat praedicator. Tunc enim ei salus gignitur, quando tristitia emendationis ingeritur. Dicit enim beatus Apostolus: Nam quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Recte ergo laetor, quia salutem operor, cum objurgo; licet moereat filius mea acerbitate sermonis, qui eum proficere intelligo per moerorem. Ait Apostolus: Quis est enim filius quem non verberat pater? Non enim semper pater osculatur filium, sed et aliquando castigat. Ergo quando castigatur qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur. Habet enim et amor plagas suas, quae dulciores sunt, cum amarius inferuntur. Dulcior enim est religiosa castigatio quam blanda remissio; unde ait propheta: Dulciora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici. Igitur, fratres, quia post tot increpationis meae utilia verba credo vos benignitate sensuum profecisse, de sacris litteris aliqua conferemus. Sicut enim fons, qui non solito humore distillat, exagitatur surculis, ita et largior invenitur, ac primum ex eo turbida aqua producitur, ut unda purior subsequatur; sic et sanctitas vestra exasperata quidem fuerat austeritate sermonis, sed devotior facta est dulcedine pietatis.
Quid autem Maximus de sacris litteris contulerit cum plebe, conferreque inde perrexerit, cum ex eadem homilia, tum fit ex caeteris pluribus illius opusculis evidens. Jam sacrarum litterarum (quibus uti, dum tempus posceret, consueverat) loca vel ex Itala vetere versione tanquam ex fonte hauriebat, vel promebat a se in Latinum conversa de Graecis. In ea vero homilia, cujus est a nobis proxime facta mentio, ex Evangelii Matthaei sexti ac decimi capitis insigni loco: Vos autem, quem me esse dicitis, opportunitatem populi docendi cepit, ut quod corde crederet, id ore ad salutem confiteretur. Caeteris orationibus, auctoritate perinde sacrorum Bibliorum fretus, monuit cives: eorum qui caducis hujusce mundi rebus haererent, vero gaudio duci neminem. Enitendum cuique esse ut vero gaudio potiturus, sibi paret ad coelum viam. Hanc viam sic esse parandam. Cavendum nequid in nobis fictum sit, nequid simulatum, nequid duplex. Nihil esse admittendum mali; non enim posse vitium simul cum virtute consistere. Fide quemque esse in Deum debere pura, constanti, immota; spe firma; fida atque ardenti charitate, quae ita in proximos manet, ut erga illos par sit, atque nostrum erga nos ipsos dilectio. Hanc esse virtutis summam. Qui eam respuat, frustra ipsum eleemosynis, aequitate, castitate sua confidere. Adjungendam charitati esse devotionem. Propriis viribus non fidendum. Referenda opera quaeque nostra in Deum esse; orandum non tam ore quam corde. [CLI] Standum sancte iis quae Deo ipsi promissa fuerint, solvenda vota, colendam item esse justitiam, temperantiam, moderationem, abjiciendum nimium ornatum, jejunia integre observanda, parendum praeceptis Ecclesiae, exercendam in pauperes, in peregrinos, inque hospites liberalitatem, parcendum ultro iis qui nosmet laeserint, vitandas mundi sollicitudines, aequo animo ferendum si quid nobis acciderit adversi, cohibendam linguam, attendendum sibi, sentiendum de se, agendumque demisse . Quod princeps de re civili sciverit, decreverit, jusserit, non tolerandum modo, sed etiam diligenter servandum, adhibendam reverentiam sacrorum praesidibus iisdemque obtemperandum, curandum et ecclesiastico, et laico, ut suo cumulate muneri satisfaciat, tribuat cuique quod suum est, laedat neminem, uno verbo, vitia fugiat, colat virtutem. Plena sunt opuscula Maximi hujusmodi praeceptionum. Eas omnes complecti et laboriosum opus esset, et minime, ut arbitror, necessarium. Itaque modum faciam, atque hac una contentus ero, quae est de exercitatione Christiani hominis quotidiana. Cum Maximus in eos saepe invectus acriter fuisset qui etsi aucti cumulatique beneficiis essent a largitore omnium bonorum Deo, ei tamen gratias agere habereque negligerent; tum homilia 89, pag. 297, posteaquam eosdem paucis rursum redarguit: Qui est, inquit, utilis Christianus, semper debet Patri ac Domino suo laudes dicere, et in ejus gloriam omnia procurare, sicut ait beatus Apostolus, dicens: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite. . . . Omnes ergo actus nostros Christo velut socio, vel teste compleri, hac scilicet ratione, ut bona, ipso auctore, faciamus; mala, propter ipsius contubernium, declinemus. Erubescit enim mala facere qui scit Christum se habere participem. Christus autem in bonis adjutor est. Ergo cum diluculo surgimus, debemus, priusquam procedamus e cubiculo, gratias agere Salvatori, et ante omnes actus saeculi, actus habere pietatis, qui nos quiescentes et dormientes in lectulis custodivit. . . . . Debemus ergo surgentes gratias Deo agere et omne diei opus in signo facere Salvatoris. Nonne cum adhuc gentilis esses solebas signa perquirere, quae signa, quibus rebus essent prospera, magna inquisitione colligere? Jam nunc nolo erres in numero. Scito quia in uno signo Christi omnium rerum est tuta prosperitas. Qui in hoc signo seminare coeperit, vitae fructum consequetur aeternae . . . . . In hoc igitur nomine omnes actus nostri dirigendi sunt, et ad ipsum totius vitae nostrae commotio referenda; quia, sicut ait Apostolus. In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Sed et cum vespera diem claudit, ipsi debemus per psalterium laudem dicere, et gloriam ejus modulata suavitate concinere, quo operum nostrorum consummato certamine velut victores requiem dequiramus, et laboris quaedam palma sit soporis oblivio.
VII. De basilica Taurini exstructa a comite. --Interea basilica Augustae Taurinorum Deo Optimo Maximo aere comitis statuebatur, ad eamque absolvendam Vitalianus et Maianus, [CLII] obscuri licet homines, pleni tamen religionis et pietatis curam item suam, quamque poterant pecuniam, conferebant. Ubi ea perfecta atque absoluta est, Maximus partes suas putavit, publice de aede tam magnifice aedificata instructa, ornata, dicere; laudesque persequi eorum qui ejusdem causa tantum curae, laboris, pecuniae consumpsissent. Quare sermone 112, pag. 683 seq. Si commendatur Domino, inquit, centurio, qui aedificavit Synagogam, quanto est commendatior, qui aedificavit ecclesiam? . . . Centurio ergo si justificatus est propter opus fragile, vel terrenum, justificandus plane vir clarissimus et providentissimus comes noster propter opus tam perpetuum, vel coeleste, qui comes, sicut est centurione dignitate potior, ita et fide debet esse devotior. Sapiens vir, et religiosus comes, qui quantum in bello imperatori, militat Salvatori, et quantum festinat de hostium manibus captivos eruere, tanto magis festinat a diaboli se sacrilegio liberare. . . . Sapiens, inquam, qui sicut comes imperatoris est, ita et comes Christi esse desiderat. Nam bene utique, et religiose agendo, dignitatem suam cupit esse perpetuam. . . . Excusat igitur centurio, et ne sub tectum ejus ingrediatur Dominus indignum se dicit. Ecce dignus est comes noster, sub cujus tectum hodie Salvator ingreditur . . . . . De fratribus vero nostris sanctis viris Vitaliano et Maiano quid dicam? Scio illos gloriam ab hominibus non quaerere, nisi a solo Deo; sed tamen laudem eorum, etsi ego taceam, ipsa opera loquuntur. Ad ipsorum enim laudem pertinet quidquid in aliis paulo ante laudavimus. Nam hoc tabernaculum etsi plurimi construxerunt, hi tamen sumptum operati sunt uno assensu. Et quo tandem sumptu, cum sint in saeculo mediocres et tenues? Illo scilicet de quo ait Apostolus: Abundantia fidei, et divitiis simplicitatis. Est enim sanctis viris semper dives ipsa paupertas; unde credo, hos beatos hanc ecclesiam non minus orationibus quam impendiis fabricasse. Sic enim oportebat, ut opus Christi precibus magis cresceret quam caementis. Totam enim substantiam et in hujus facturam operis expenderunt, et ipsis certe nihil deest. Ipsa plane est, sicut diximus, dives, locuplesque paupertas, quae expendit omnia, et possidet omnia. Sed haec a Deo benedicta est, sicut illa vidua de qua dicit Dominus in Evangelio: Mulier haec vidua pauper plus quam omnes misit: nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt; haec autem totum victum suum, quem habuit, misit. VIII. Quae fuerit diligentia Maximi sui gregis in fide adversus Pelagianos instituendi. --Zosimo, deincepsque Leone pontificibus maximis, in Italia contra Pelagianos constat conventus fuisse peractos episcoporum. His interfuerit necne Maximus latet. Illud novimus: praetermissam a S. antistite nullam fuisse ita instituendi gregis opportunitatem, ut is grex sibi facile ab ejusmodi etiam lupis cavere posset. Cum enim Pelagiani dixissent nullum esse originale peccatum, atque Adamum ipsum se solum laesisse, non autem humanum genus, Maximus saepe ac multum adversus id pravum dogma munivit populum, ut ex locis quae praefationis nostrae num. 19 descripsimus est manifestum. Rursum cum iidem illi haeretici pugnarent gratiam Dei secundum merita nostra dari, sanctus antistes plebem instituens suam: Notandum, inquit, est quia Spiritus sancti gratia lege non stringitur, [CLIII] necessitatis vinculo non tenetur, sed sicut ubi vult spirat; sic et quibus vult, gratis sua dona dispensat. His adjunxit: Cavendum ne quid virtuti prudentiaeque nostrae de his, quae recte gerimus, arrogemus, dicente Domino ad apostolos suos: quia sine me nihil potestis facere. Qua sententia praemonente, ab ipso nobis speranda sunt omnia. Cuncta etiam quae prospere veniant illius reputanda muneribus, sine quo, ut ipse dicit, nullum penitus votorum nostrorum possumus habere successum. Perrexit porro docere: Nos non ex operibus, sed ipsa gratia esse redemptos; ac omnes actus nostros, Christo veluti socio, vel teste complere, hac scilicet ratione ut bona ipso auctore faciamus, mala propter ipsius contubernium declinemus . . . Christum autem in bonis adjutorem esse, in malis conservatorem, seu agentem, ut ea declinemus. Plurima quidem proferre possemus, sed modus adhibendus est. Pari diligentia contra haeresim Nestorianam suis temporibus ortam atque condemnatam egit, qua de re conferenda sunt, quae praefationis nostrae part. II, num. 3 seqq., complexi sumus. Inde cum Eutyches virus erroris sui diffundere conatus esset; tum Leonis pont. max. celebri cumprimis, divinaque epistola ad Flavianum refutatus ac damnatus est, meruitque ut latae jam a Leone ipso sententiae sanctum Chalcedonense conc. an 451 habitum adhaereret. Cumque S. pontifex ejus rei, ac reditus praeterea Chalcedone sedis apostolicae legatorum certiores episcopos provinciae Mediolanensis fecisset; hi anno eodem in synodum convenere, praesideque Eusebio Mediolanensi antistite, pontifici rescripsere: ejus se litterarum formam esse secutos, modumque praescriptae ordinationis servasse, etc.. In eorum episcoporum numero Maximus fuit, cujus haec legitur in synodi ejusdem actis subscriptio: Ego Maximus episcopus Ecclesiae Taurinatis in omnia suprascripta consensi et subscripsi, anathema dicens illis qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt. IX. Attila Hunnorum rex in Italiam invadit. Ea re territi Taurinenses, hortatu Maximi, ad preces jejuniaque confugiunt, et periculum declinant. --Attila Hunnorum rex, ut supra est demonstratum, anno 452 invaserat in Italiam, et subacta, direpta, diruta Aquileia, omnique circum regione vastata, incolas partim interfecerat, partim in miseram redegerat servitutem. Ea re cognita Taurinates, sibi quoque metuere coeperunt. Maximus, qui quantum impenderet periculi videbat, monet ut si averti a se hostium impetum velint, fide se armisque coelestibus muniant. Id unum esse salutis in discrimine tanto perfugium docet. Hortatur ut Davidis meminerint, qui non telo, sed imploratione nominis divini Goliathum prostravit, ejusque capite abscisso atque sublato, audaciam compressit Philistinorum. Non post multo, cum rumor percrebuisset progredi Attilam, exemplaque passim edere crudelitatis; Taurinates etsi jam praesidia in muris statuerant, portasque urbis muniri curarant, tamen perturbati majore metu, quorsum appetens hostis evaderet, cogitabant. Horum animos erecturus Maximus, inque spe declinandi furoris barbarici confirmaturus, ascendit in concionem. Exemplum Davidis rursum commemorat. Recordentur, jubet, oraculi Psalmistae, quod ferret: vigilari frustra a civitatis custodibus, ni Deus esse ipsius custos atque propugnator velit. Reserent portas justitiae. Prece, jejuniis atque liberali in egentes largitione Deum ipsum sibi propitium reddant. Quo minus remittebant furorem crudelitatemque barbari, eo civium terror ingravescebat. Erant horum aliqui ita perturbati mente, ut cum malis artibus superari ab Hunnis nostros arbitrarentur, obliti religionis ac [CLIV] fidei a malis daemonibus praesidium sibi salutis peterent. Maximus, convocata plebe, queritur esse homines, qui cum se christianae militiae nomina dedisse glorientur, tum rei familiaris jacturae faciendae metu, ita concidant animis, ut fortunas quae intercidant, praeferre videantur felicitati sempiternae suae. Auctorem se ipsis esse dicit, ut ne memoriam deponant verborum Christi monentis: Timendos non esse eos qui corpus occidunt, animam vero non possunt occidere. Quid se afflictent, aut cur timeant fore ut sibi armenta, argentum, patrimonium eripiantur, quae lues, quae praedo, quae hostis auferre possit; quaeque ipsi cum mortali hac vita aliquando sunt amissuri? Christo sese addicant; huic obtemperent; hunc unum habeant cordi, quem nec praedo diripere, nec hostis auferre, nec captivitas separare possit. Mox, ad eos conversa oratione qui subsidio sibi fore malos daemones confidebant, eos graviter increpat. Nescire infelices ait quid faciant, quidve loquantur: qui si statim forte non perdant, quod possident temporarium; animas certe aeternum misere sunt perdituri. Resipiscant. Discant, cum rebus secundis gaudeant; adversas etiam, si quae accidant, non gravate ferre; sibique persuadeant utrasque e manibus proficisci beneficentissimi atque praepotentis Dei. Hujus iram prece, jejuniis, eleemosynis placare naviter, enixeque studeant. Id si fecerint, sperent omnia sibi deinceps prospere eventura. Sed cum barbari progredi ultra pergerent, visum Maximo est retardari impetum eorum posse severiore abstinentia, cultuque jejuniorum. Quare concionatur e suggestu. Statuit exemplum in Ninivitis. Hoc ut Taurinates imitentur suadet. Itaque legationem ad Deum per jejunia destinandam proponit.
Verumtamen Mediolanum jam barbarus expugnarat, brevique signa Taurinum illaturus videbatur. Inde incredibilis terror incesserat Taurinates, quorum pars magna, ne in se suosque crudeliter agi cerneret, ut saevitum ab hoste fuerat in Aquileienses, fuga sibi, rebusque suis prospicere parabat. Tam necessario tempore, tam propinquis hostibus, tanta in perturbatione rerum, non modo non demisit animum Maximus; sed confirmavit etiam cives suos, deterruitque a suscepta fugae cogitatione. Diem concioni constituit. Eo die coactos in basilicam cives vehementer incusat, quod diffisi Deo patria excedere meditentur. Cogitent indignos esse filiorum nomine eos qui deserant in discrimen salutis deductam matrem. Ne confidant, si abscesserint, sese aut liberos, aut minus infelices fore. Quoquo demum sese contulerint, sciant, se extremam perpessuros esse mendicitatem. Quem enim in peregrinos, atque exsules tam liberalem existiment futurum, ut his, quam suis, qui egeant, civibus subvenire malit? Desinant peccare, auxiliumque implorent Dei. Sic eis se confirmare: id si bona fide egerint, civitatem non esse perituram. Quod si sunt, qui diffidant sibi, cur non confidant suorum civium precibus? An adeo male de patria sentiunt, ut nullum ab ea civem bene moratum, piumque ali arbitrentur? Si autem sunt quorum insignis est pietas; quid est quod merito civium justorum decem, si tot Sodomae fuissent, eam urbem non fuisse Deum deleturum credant; non credant, ob plures justos salvatum iri Augustam Taurinorum? Spem in Deo constituant, eaque freti ad arma conclament, quibus nos ipse instrui praecipit. Preces, jejunia, misericordiam id esse genus armorum. Hac ratione cum metu pene exanimatos sublevasset, atque recreasset, induxissetque, ut armis ejusmodi captis signa conferrent; tum belli exitus demonstravit nihil eum frustra suis civibus promisisse. Nemo enim veterum fuit, qui Taurinum usque bellum fuisse productum scriberet. Imo tam non fuerunt imminutae opes Taurinensium, ut contra pecunia abundarint, qua rem familiarem suam amplificarent. Qua ex re conjicere quisque potest barbaros non solum ab injuria in Taurinates, atque a [CLV] maleficio abstinuisse; verum etiam retulisse gradum, postque non multo ad suos in Pannoniam revertisse. Sunt qui Maximum ad Attilam venisse, ab eoque impetrasse ferant ut ne urbem oppugnaret neve agros Taurinatum popularetur. Sed hi scriptores, cum recentes sint, etsi vera fortasse narrent, nullo tamen vetere nituntur monumento, quo probare cuiquam quod narrant possint. Hoc certum est: Taurinates pace abusos, quae bona contra jus fasque barbari finitimis populis nonnullisque etiam fortassis suorum civium eripuerant, coemisse. Grave id fuisse Maximo. Quare ipsum allocutum eos in hanc sententiam fuisse: Dicit Scriptura ad filios Israel: A bestia captum ne tetigeris, etc., et per hoc deterior bestia est quisquis sumit quod bestiae superavit. Dic igitur mihi, tu Christiane, cur praedam relictam a praedonibus praesumpsisti? . . . Sed forsitan emisse te dicis, et ideo avaritiae tu crimen evadis. Non ita solet constare emptio atque venditio. Bonum est emere, sed in pace, quod propria voluntate venditur, non in depraedatione. Respice contractus originem, venditionis auctorem, pretii quantitatem, et intelligis praedae magis, non venditionis emptorem. Unde enim barbaro auri gemmarumque monilia? Unde pellito serica vestimenta? Unde, rogo, Romana mancipia sumis? Scimus ea comprovincialium nostrorum esse, vel civium. Faciat ergo ut Christianus et civis, qui ideo emit, ut reddat. Ita ille redarguit eos qui supellectilem auxerant aliena jactura, docuitque restitui dominis oportere quod per vim ipsis fuisset, injuriamque a barbaris dereptum.
X. De Maximi in egentes pietate, deque ejus virtutibus caeteris. --Vix annus, pauloque amplius ab Attilae in Pannoniam reditu intercesserat, cum ob incredibilem siccitatem Itali ad rei frumentariae ac frugum inopiam adducti, famem sustinere non posse viderentur. Quam tunc eluxerit pietas in suos ac liberalitas Maximi difficile est existimare. Id enim virtutis genus, quod ille verbis summo semper opere aliis commendarat, re plane, quam in se esset excellens, ostendit. Nam ad cives, quorum pauperies esset angustior, accurrebat; atque ipsos, quibuscunque rebus poterat, juvabat. Neque id tunc solum, sed etiam continenter, jam inde ab eo tempore, quo ceperat episcopatum, praesertim autem anno 450, summo studio et cura fecit, quo quidem anno Italia omnis pari conflictata fuerat annonae caritate. Quin etiam cum ita esset institutus, ut non magis verbis quam exemplo clero se populoque praeire debere judicaret, ita vixit, ut religione, amore in Deum et proximos, justitia, fortitudine, temperantia, continentia, liberalitate, virtute denique omni praestaret, nihilque oratione praeciperet, quod non ipse ante perfecisse opere videretur. XI. Gensericus Vandalus in Italiam cum exercitu venit. Timentes Taurinates Maximus ut ad Deum confugiant hortatur. --Valentiniano III imperatore, Petronii Maximi perfidia an. 455 imperio vitaque privato, cum Petronius idem dictus imperator fuisset, Eudoxiamque Valentiniani viduam aegre ferentem atque invitam duxisset in matrimonium, ea, ut injuriam illatam sibi mortemque viri ulcisceretur, Carthaginem ad Gensericum Vandalorum regem clam virum sibi familiarem cum litteris rogatum misit ut, magno exercitu coacto, Romam contenderet, ipsamque vindicaret in libertatem. Gensericus non jam Augustae parendi voluntate, sed spe praedae, quam certo sciebat, opimam fore, quantum potuit celerrime in Italiam transmisit. Cumque, ea re nuntiata, a militibus populoque Romano Petronius interemptus esset, et Vandalus Urbem in potestatem redegisset ac diripuisset, et Augustam in Africam transducere veluti captivam constituisset, plenaque esset regio barbarorum, indeque rursum Taurinates metuere coepissent, S. antistes sic est in frequenti ecclesia populum allocutus: Ad Deum castis obsequiis accedamus. Nec quoniam allophylorum circumstrepentibus armis angimur, quae dissidentium regum suscitavit discordia, ideo Natalis diei Domini mysteria cum gaudio celebrare non debemus; quinimo potius eadem competentibus gaudiis veneremur, Deum exorantes, ut ab istis periculis [CLVI] nos liberare et custodire sua pietate dignetur. XII. Basilica princeps urbis Mediolani ab Hunnis eversa ab Eusebio episcopo restituitur. Ejus accersitu rogatuque Maximus orationem ad populum habet. --Interea basilica Mediolanensis quam Hunnorum furor everterat, Eusebii episcopi cura ac diligentia restituta fuit. Eo cum Maximus, dedicationis causa, Eusebii ipsius rogatu accersituque venisset, orationem habuit, quae est inscripta de Reparatione ecclesiae Mediolanensis. In hac de justitia Dei in sontes, deque misericordia erga resipiscentes bonosque egit. Restitutum dixit esse tantae urbis templum, praecipue Eusebii ejusdem opera. Hujus moerorem in gaudium versum commemoravit. Orandum denique monuit, ut sicut erga cives indignantis Dei vindicta non defuit, ita ipsis propitiantis pietas perseveraret. Redux inde Maximus Augustam Taurinorum passus nunquam est, ut ulla a se populi docendi recteque instituendi intermissio fieret. XIII. Maximus anno 465 Romam venit, synodoque ab Hilaro pontifice coactae interfuit. --An. 465 Romam se ad apostolicam sedem contulit. Cum, ut ex ejus homiliis sermonibusque constat, insignis esset ipsius erga S. Petrum apostolorum principem pietas; dubitandum non est, quin saepe ad ejus sepulcrum, cultum, honorem, preces adhibiturus, accesserit. Erat tunc Hilarus sanctae Romanae Ecclesiae pontifex. Is litteris Ascanii Tarraconensis episcopi factus fuerat certior, Silvanum praesulem Calagurritanorum, spretis ecclesiasticis legibus, sedisque apostolicae institutis, suo arbitratu, nulla habita metropolitani antistitis ratione, presbytero nescio cui invito ac repugnanti manus imposuisse, eumque populis, qui ad alteram dioecesim pertinerent, quidquam tale ne suspicantibus quidem episcopum constituisse. Quare et muneri suo, et Ascanio ad fidem ore apostolico laudatam confugienti, poscentique majorem in modum, ut Petri sedes ea de re quid facto esset opus, statueret, pontifex idem satisfacturus, synodum apud aedem beatae Mariae, Flavio Basilisco et Herminerico coss. XVI cal. Decembris coegit. Adfuit Maximus, prioreque loco post Hilarum, sententiam rogatus dixit. Qua ex sententia perspicere quisque potest, quam ille de Romani antistitis auctoritate sapienter, praeclare vereque senserit. De hac, ne multa persequar, cum magnitudo commentarii prohibet, tum cautio, ne rursum de iis agam, quae alio loco pluribus comprehenderim. XIV. De sancti Maximi obitu. --Decesseritne vero Maximus eodem anno, an diutius vixerit, incertum est. Sunt qui putent eum VII calend. Julias supremum obiisse diem. Taurinenses traditum sibi a majoribus narrant S. antistitis corpus sepultum in templo S. Joannis Baptistae de Colegno fuisse, ad quod quidem templum, dum vixit, frequens oratum adire consuevisset. Distat is locus ab urbe Augusta Taurinorum mil. pass. quinque. Sed in eo nullum exstat Maximi monumentum. Id autem videri non debere mirum, cum id templum eversum olim, longo post tempore fuerit restitutum.