Vita S. Marinae

This is the stable version, checked on 10 Februarii 2022. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Marinae
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Marinae (Auctor incertus), J. P. Migne

Vita S. Marinae

(0691A)CAPUT PRIMUM.-- 393 Erat quidam saecularis habens unicam filiam parvulam. Ipse converti cupiens, commendavit eam cuidam parenti suo, et abiit ad monasterium, quod longe erat de civitate milliaria triginta duo. Et ingressus perficiebat omne opus quod erat monasterii, ita ut abbas ejus amplius eum quam caeteros qui in monasterio erant diligeret, eo quod fidelis esset et obediens. Contigit autem, post aliquod tempus, ut recordaretur charitatis filiae suae, et coepit contristari atque affligi intra se. Et cum per multos dies hoc faceret, vidit eum abbas ejus tribulantem, et dixit ei: Quid habes, frater, quod sic tristis ambulas? dic mihi, et Deus qui consolatur omnes, dabit tibi auxilium. Tunc ille procidens cum lacrymis ad pedes ejus, dixit: Habeo unum filium in (0691B)civitate quem reliqui parvulum, et recordatus, affligor propter eum. Et noluit indicare ei quod puella esset. Abbas vero ejus ignorans quod esset, et nolens eum amittere, quia necessarius erat monasterio, dicit ei: Si diligis eum, vade, et adduc eum hoc, et sit tecum. Et abiens adduxit eam, dicebaturque Marina. Et mutavit ei nomen, et vocavit eam Marinum. Et dedit eam ad discendas litteras intra monasterium, et erat cum ea: nullusque agnovit de fratribus quod puella esset, sed vocabant eam omnes Marinum. Et dum esset annorum quatuordecim, coepit eam docere pater suus viam Domini, et dicebat ei: Vide, filia, ut nullus cognoscat mysterium tuum usque in finem tuum, et sollicita sis ab insidiis diaboli, ne seducaris ab eo, et istud sanctum monasterium videatur per nos solvi, ut in conspectu (0691C)Christi cum sanctis angelis ejus coronam, et non cum impiis aeternam damnationem accipiamus. Et alia multa docebat eam per singulos dies de regno Dei.

CAP. II.--Dum autem facta esset annorum decem et septem, defunctus est pater ejus. Remansit vero haec sola in cella patris sui, et ipsa observavit se in omnibus doctrinis patris sui, et erat obediens omnibus in monasterio, ita ut ab abbate suo et ab omnibus diligeretur. Habebat autem monasterium par boum et carrum, quia vicinum habebat mare, ubi erat emporium ad millia tria; et ibant monachi, et afferebant quae necessaria erant monasterio. Una vero die dicit abbas ejus: Frater Marine, quare et tu non vadis cum fratribus et adjuvas eos? Quae respondit: Jussisti, Pater? Erat autem in ipso emporio pandochium. Coepit ergo frater Marinus frequenter pergere cum carro, et si faciebat tarde ad revertendum, (0692A)manebat in ipso pandochio cum caeteris monachis.

CAP. III.--Contigit autem per insidias inimici, ut pandox ille haberet filiam virginem. Ad quam ingressus miles aliquis, concubuit cum ea, et concepit puella de illo milite. Et dum cognitum fuisset a parentibus ejus, coeperunt affligere puellam, dicentes: Dic nobis de quo concepisti? Respondit eis: De illo monacho, qui dicitur frater Marinus, qui hic frequenter cum carro mansit, ipse me oppressit, et concepi. Statim autem perrexerunt parentes ejus ad monasterium, et dicunt abbati: Ecce, domine abba, quid fecit monachus tuus Marinus? quo modo decepit filiam nostram? Dicit eis abbas: Sinite, videamus si manifesta sunt quae dicitis. Et veniente eo (0692B)dicit ei abbas ejus: Frater Marine, tu hoc scelus operatus es in filia eorum? Stans diutius cogitavit, intra se ingemiscens dixit: Peccavi, Pater, poenitentiam ago huic peccato; ora pro me. Ad iracundiam autem commotus abbas, jussit eum contundi et affligi. Et ait: In veritate dico, quia tu qui hoc malum operatus es, non manebis in hoc monasterio. Et jactavit eam foras. Ipsa vero nunquam ulli confessa est mysterium suum, sed abiens jactavit se ante fores monasterii, et jacebat super terram in poenitentia, affligens se tanquam 394 ipsa peccasset, et ab ingredientibus fratribus postulabat ut vel una boccella panis ei daretur. Hoc faciens per tres annos, non recessit de monasterio. Pandochis vero filia peperit filium masculum, et ablactavit, et adduxit (0692C)eum mater puellae secum, et jactavit eum ibi ante monasterium, et dicit ei: Ecce, frater Marine, quomodo nosti nutrica filium tuum. Et reliquit eum ibi, et abiit. Sancta virgo suscipiens, tanquam proprium filium, de ipsa buccella panis, quam accipiebat ab introeuntibus in monasterium, nutricabat filium alienum. Factum est hoc per alios duos annos.

CAP. IV.--Postmodum autem videntes fratres, misericordia compuncti, ingressi ad abbatem rogare coeperunt ut eum reciperet in monasterium, dicentes: Abba, indulge et suscipe fratrem Marinum. Ecce quinque anni sunt, quod in poenitentia ante januam monasterii jacet, et non recessit unquam hinc. Suscipe eum in poenitentiam, sicut Dominus noster Jesus Christus praecepit. Vix autem coegerunt eum, et jussit eum ingredi, et vocavit eum ad se, et ait: Pater tuus fuit vir sanctus, quod tu nosti, et parvulum introduxit te in hoc sanctum monasterium, (0693A)et non est operatus quidquam mali, quod tu cogitasti, et fecisti: nec aliquis in hoc sancto monasterio. Nunc autem ingressus es cum filio tuo, quem de adulterio habes, unde oportet te poenitere. Grave enim peccatum fecisti. Et hoc tibi jubeo, ut omnes munditias monasterii tu solus quotidie facias, et aquam ad necessaria purganda portes, et calcearium omnibus per singulos dies tu perficias, omnibusque servias, in hoc enim habebis meam gratiam. Sancta vero libenti animo suscipiens, omne opus quod ei jussum perficiebat.

CAP. V.--Contigit autem eam intra paucos dies dormire in Domino. Euntes vero fratres, nuntiaverunt abbati dicentes: Frater Marinus defunctus est. Dici eis abbas: Videte, fratres, quale peccatum fuit, (0693B)ut nec meruerit poenitentiam. Sed tamen ite, lavate cum et sepelite longe a monasterio. Et euntes, dum lavant eum, cognoverunt eum quia femina esset. Et coeperunt omnes emittere voces, et tundentes se, clanabant: Quia talis conversatio et patientia sancta inventa est in ea, cujus mysterium nullus agnovit, et sic ab eis afflicta fuisset. Et venientes cum lacrymis dicunt abbati: Abba, veni et vide fratrem Marinum. Dicit eis: Quid est hoc? Fratres dicunt iterum: Veni et vide mirabilia Dei, et vide quid de te (0694A)agas. Ille territus perrexit, et venit ad corpus. Et levans pallium, unde coopertum erat, vidit quia mulier esset; et mox cecidit, et caput suum percutiebat in terram, et vociferabatur dicens: Conjuro te per Jesum Christum Dominum, ne me condemnes ante conspectum Dei eo quod afflixerim te, quia ignorans feci. Tu, domina, non dixisti mysterium tuum, et ego non cognovi in veritate sanctam conversationem tuam. Et jussit sanctum corpus ejus intra monasterium in oratorio reponi.

CAP. VI.--Eadem vero die puella illa arrepta a daemonio venit ad monasterium, et confitebatur crimen quod admiserat, et de quo concepisset. Et in septima die repausationis ejus in Domino, ibi intra oratorium liberata est a daemonio. Audientes autem (0694B)qui erant in ipso emporio, et vicina monasteria, mirabilia quae facta fuerant, accipientes cruces et cereos, cum hymnis et canticis et psalmis, benedicentes Deum, venerunt in eodem monasterio, et oratorium ingressi ubi corpus ejus requiescebat, benedixerunt Deum. Ubi usque modo Christus orationibus sanctae virginis multa facit mirabilia, ad laudem nominis sui. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.